<<Retour

VARIA

(Communication par M. Frédéric BIRET)

 

 

Documents historiques bas-latins, provençaux et français, concernant principalement La Marche et le Limousin (tome 1er)

par A. Leroux, E. Molinier et A. Thomas (1883)

 

 

IX. — Donation faite par Gui de Périgord, fils de Hugues de Lastours, au monastère de Saint-Martial de divers biens sis dans la paroisse de Rilhac, sous certaines réserves. 1102. Orig, Sc. perdu.

(Arch. hospitalières de Limoges, série B, paroisse de Rilhac-Lastours.)

 

Notum volumus fieri posteris quod Guido de Petragorico, filius Hugoni de Turribus, quacunque morte preventus fuisset, donavit Deo et sancto Marciali boscum d'Aurenz et villam que dicitur mansus Guinamar, cum stagno et molendinis, vineas quoque que sunt juxta castrum de Turribus et IIIIor bordarias arRialne (1) tali convenientia ut si sine legitimo filio vel filia mortuus fuerit, hoc totum liberum remaneat beatissimo Marciali. Si vero legitimum filium vel filiam habuerit, harum omnium rerum medietas nichilhominus in dominium ejusdem beati Marcialis [de]veniat et ejus monachi jure perpetuo possideant. Ut autem hec concessio minime oblivioni traderetur, in vita sua concessit in molendinis IIos sextarios de sigula et in boscum IIIIor de avena. Hanc donationem obtulit predictus Guido beato presuli Marciali et monachis [ejusdem] super ipsius altare, anno ab incarnatione Domini millesimo C° II°, temporibus domni Ademari [abbatis], adstantibus cum eo fratribus Luone, viro clarissimo tunc temporis priore, et, Aimondo [.... et] Aimirico, capellano et Gaufredo de Cambon et Arberto, vicario et Giraldo Rotgerio, cujus consilio hoc patravit. Si quis hoc donum infringere vel calumpulari presumpserit, iram Dei omnipotentis incurrat.

 

(1) C-à-d. à Rilhac. Il s’agit de Rilhac-Lastours, arr. de Saint-Yrieix, Haute-Vienne.

  

 

LXIII.— Vente faite par A. de Genaillac à J. de Genaillac, son frère, d'une oigne sise à Piégut, sous réserve d'un cens en faveur de la Maison-Dieu de Limoges. 1257. Orig. Sc. perdu.

(Arch. hospit. de Limoges, série H, fds de la Maison-Dieu.)

 

Conoguda chauza sia a totz qui son e qui son a venir qu'En J. de Genalhac compret durablament de A. de Genalhac son frair per lo pretz de XVII 1s. e II sol., de que aqueu A. se tenc a paiaz, la vinha soa qu'el avia sos Poi-agut entre la vinha Poiat deves una part e la vinha qui fo G. Bec deves l'autra, ain II sesters e I emina de froment de ces, que lo priors de la maijo Dieu i a, e l'autra vinha que aqueu A. avia en Loiac (1) entre la vinha Gibbau lo pairolier deves una part, e la terra au Minhot e la vinha a son parcerier deves l'autra, am III quartas de seigle de ces que lo dihs priors i a E fo en vistiz aquel J. de Genalhac deu prior de la maijo Dieu qui s'en apelava senhor fondal. E per que aisso sia ferm e tenable li cossol deu chasteu de Lemotges, a la requesta de las partidas, doneren en aquestas presens letras testimonials saeladas deu saeu cuminal de la vila deu chasteu de Lemotges. Datum mense marcii, anno Domini M° ducentesimo quinquagesimo septimo.

 

 

Recherche des références au Périgord dans: 

Histoire générale de Languedoc

 

Dom Claude de Vic et Dom Joseph Vaissete Commentée et continuée jusqu’en 1830

et augmentée d’un grand nombre de chartes et de documents inédits par M. le chevalier Al. de Mège

 

1840

Tome II

 

Charte LXXXVI.

Histoire de la fondation de l'abbaye de Vabres en Rouergue, écrite par Aigo abbé du même monastère au commencement du dixième siècle.

Ann. 851

Extrait du cartulaire de l’église de Vabres, Bibl. Colb. vol. mss. sur l’abbaye de Vabres.

 

FB. Complément à l’histoire du monastère de Paunat (en ligne sur ce site), qui ravagé et détruit par les normands vers 849, a forcé les moines à une longue errance avant de trouver protection auprès du marquis de Toulouse qui fonda pour eux l’abbaye de Vabres.

 

Tempore quando ex partibus Europae ab Aquilonis cardine diffusa gens Marchomanorum sevissima atque barbarorum immanior, Galliamque introgressa, fortissimis ictibus sancta patiebatur ecclesia; nam nullo ferente barbarorum vesaniam, erat non modica tribulatio, quia per omnes pene pagos juxta Gallicum Occeanum dispersae sunt ecclesiae, urbesque depopulatae, atque monasteria abjecta. Tanta namque fuerat rabies persequentium, ut quos capere Christianos quivissent, aut mucrone necarent; aut etiam quos horror nocis innocentum invaserat, propter redemptionem servare nitebantur. Nonnulli equidem Christianorum torvissimam experti persecutionem, relinquentes praedia, et paternos abjicientes fundos, partes Orientis se incolatus dedere. Multi denique legerant magis cuspidibus occumbere, potius quam incolumes paternos linquere lares. Alii nempe plures, quorum in cordibus fides minime radices ceperat, lavacrum sanctae regenerationis negligentes, sed paganorum latebrosas diligentes astutias, illorum se foederi et vitiis .... Erantque seviores crudelioresque barbaris, ut erant Christiani prius indagare moliebantur eorum latibula, et utpote ipsorum gratia et credulitas apud barbaros roboraretur, truculentis manibus proximorum gaudebant fundere cruorem. Reliqui namque veram praestolabantur pacem, nullatenus cognoscentes sua peccamina cum nullis divina exercuisset ultio, quia priusquam accidisset hujus procella turbinis, alter alterius rodebat vitam, et dives egeno subdole quod possidebat aufferre gestiebat. Ideo data est ei dira ac prolixa tribulatio; tamdiu enimvero persisterat sevissima atque truculentissima Marcomaniorum atrocitas, quatenus ecclesiae quae nobili fuerant constructione editae, in heremum redigerentur, et summa cacumina parietis, lucus densissimus cooperiret. Sed maxime vero juxta mare, tellus inculta manebat, accessusque hominum illo rarus inerat, nisi in tutissimis ac munitissimis castellis, quia sieuti supra taxavimus, incolae et clade ingruente aut aliis regionibus transvexi sunt, aut qui remanserant pene omnes interfecti, aut videlicet barbaris sunt commixti. Celeri qui evaserant in vartis degebant praesidiis.

Erat igitur, eo tempore, monasterium in provincia Galliae in Petracorio pago nomine Palmatus, in quo jugiter deicolae Christo famulabantur, nihil habentes proprium praeter quod norma sancti Benedicti cedebat. Alia namque plurima erant monasteria in eadem provincia oppido ditiora, quae, jam fata ingruente peste, famis periculo multi monachorum sancti Benedicti normam negligere caeperunt, et contra illius ritum, proprium nisi sunt habere; quos illi devitantes, nefas et illicitum censebant, dogmata Pauli praedicatoris egregii pectore recolentes:

Quis nos separabit à charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius ? Dicebant enim et ipsi, quod nullo modo foret monachus, qui in terra proprium quaereret, nec sedicet propriam voluntatem, nisi tantumdem propria culpa et proprium locum. Pauperes equidem erant in rebus: sed divites in fide, quibus praeerat abbas Adalgasius nomine, veneranda canitie, moribus justis, alacer vultu, prosapia quidem nobili genitus, et ure eloquentissimus. Qui videns quod nullo modo illorum saevientium, propter praesentem necem ... foret posse, cœpit lustrare seu bonus pastor regiones omnes, si forte invenirent ubi ab ore saevientium, suas pauperculas servare quivisset oviculas; quoniam quidem minime illi opportunum erat suo dogere solo, in quo creberrimas miserabiles ex dilectis suis alumnis cerneret strages. Ventum est igitur ad aures eximii marchionis Regimundi, qui illo tempore monarchiae Tolosae fungebatur regendi negotio, quod venerabilis Adalgasius abbas, paganorum incursione, foret una cum clientibus proprio exulatus solo.

Ille enim secum mente pertractans divinitus flante salutiferum reperit consilium, uti viro Dei, cujus celeberrima per omnem provinciam reboat fama, ad degendum ex paternis fundis una cum discipulis suis ederet cœnobium; quatenus per illorum suffragia, sua necnon et parentum suorum abolirenlur crimina. Denique concite ad praefatum abbatem mittere non desinens rogare jussus est, quatenus ad loquendum cum eo Tolosam ne pigeret accedere. Sed ille extemplo ad eum pergere nequiens, quoniam ab urbe Tolosa fere sexaginta millia aberat, et pro reincerta meare ad eum nolens, duos ad eum direxit discipulos, rogitans uti per illos rem panderet, pro quo tanta terrarum spatia adire jussus foret. Illi equidem concitè properantes jussa implevere patris. Igitur jam fatus marchio cum reperisset quod venerabilis abbatis praesentia omnino placito, quod ei constituerat, minime esset affutura, sed et monachos ei adfore cognosceret ab eo missos, providens ne ei causam rei notaret accessus ejus, imo ne esset agilis Tolosam omne pene quod facere vellet, et ut tamen quod ei et suis monachis inferre optaret, viri Dei missis propalare non obmisit. Sed tempus et diem constituere mallens, quo venerabilis abbas Tolosam peragrare posset, metuens, ne ceu marchioni ex plurimis partibus oriri solent nimbosae, sic inter nimium venerabilis patris iter morosurn, nascantur plurima adversa, ne permittant adimplere utile propositum. Ideo propinquum et opportunum placuit statuore placitum, ut exoneratus aliis rerum negotiis, cum eo ex amussim tractare quivisset de tantae utilitatis ope. At illi auditis sermonibus profecti sunt, cumque remeassent ad propria, cuncta ad reverendum patrem retulerunt. Ille equidem cum didicisset à discipulis quae à marchione fuerant delata, cunctipotentem Dominum consulens, profectus est Tolosam. Erat autem eo tempore eximius Helisachar in eadem urbe pontificati fungens ministerio, quem magnificus marchio, cum Adalgasii abbatis sciret adresse praesentiam, accersiri jussit, abbates de suo pago convenire fecit. Tunc abiit gloriosus marchio ad imperatorem Karolum ob utilitatem monasterii, illique cœnobium pia consideratione praeventus, ne incommoda parentibus suis paterentur post ejus decessum, subpraestitis per cartam tradidit possidendum, à quo mox munitatae percepit continentem.

 

Tome III

 

Charte CCXXII.

Donation faite à l'église de S. Sernin de Toulouse.

Ann. 1076

Extrait du Carlulaire de S. Sernin de Toulouse.

 

Resciscat humana mortalitas clericorum scilicet et laicorum tam praesens quam futura, quod ego A. quamvis indignus tamen Petragoricae sedis praepositus, cernens beati Cypriani locum negligentia mei et clericorum ac laicorum perniciter pessundari, cupiens evadere terribilem sententiam nostri Redemptoris dicentis: Discedite a me operarii iniquitatis, concedo supradictum locum sanctissimi Saturnini Tolosanae ecclesiae praeposito, et clericis prasentibus et futuris, quatenus regulariter ibi vivant, scilicet secundum institutiones beati Augustini, Gregorii, Hieronymi, et caeterorum patrum, et evellant et dissipent quaeque vitanda sunt, et aedificent et plantent quae appetenda sunt. Hoc et ego Aemo similiter concedo, et ego Isarnus de Madala similiter, et ego Willelmus de Biron similiter. Haec autem scripta viva voce fieri jussimus feria II. in die Assumptionis sanctae Mariae, XVIII. Kal. Septemb. sub tempore Gregorii papae sedis apostolicas, regnante Philippo rege. S. Gaufridus filius Arnaldus, Elias de Causnac hanc concessionem confirmavit. Willelmus gratia Dei Petragoricensis episcopus, concilio canonicorum suorum, Lamberti qui decania, et Fulcherii, ac caeterorum, praesente Petro venerabili praeposito ecclesiae sanctissimi Saturnini, et Arnaldo-Willelini, ac Arnaldo-Ottoni, et Gaufredo-Grimoardi feria VII. II. Kal. Januarii.

  

Tome VI

 

Charte CXLVII.

Testament de Jeanne, comtesse de Toulouse.

Ann. 1270.

Trés. des ch. du Roy, testament n. 6.

 

FB : Archambaud, comte de Périgord, ainsi que sa femme à un autre titre, font partie de la longue liste des bénéficiaires de l’héritage de Jeanne.

 

In. N. S. et I. T. amen Noverint, etc. quod cum nihil magis hominihus debeatur, quam ut supremae voluntatis liber sit stilus, et liberum quod iterum non redit arbitrium. Idcirco nos Johanna, filia quondam illustris D. Raymundi comitis Tolosani, marchionis Provinciae, filii D. reginae Johannae, D. G. Tolosae et Pictaviae comitissa, sana mente et corpore, ad bonorem omnipotentis Dei, et utililatem et bonum statum terrae nostrae, et subjectorum nostrorum, et ne in postenim de rebus nostris seu bonis, aliqua contentio seu dubitatio oriatur, testamentum nostrum, seu ultimam volunlatem nostram ordinamus et disponimus in hunc modum. In primis si quidem animam nostram et corpus nostrum relinquimus omnipotenti Deo, et B. M. Virgini matri ejus; volentes et mandantes corpus nostrum sepeliri, quandocumque secundum Dei ordinationem nos mori contigerit, in abbatia monialium beatae Mariae de Garcins, diœcesis Parisiensis, ordinis S. Augustini, fratrum S. Victoris Parisiensis, quam carissimus D. et maritus noster, D. Alfonsus comes Pictaviae et Tolosae, et nos, in salutem animarum nostrarum et successorum nostrorum, aedificari fecimus et fundare. Et in primis volumus et mandamus, quod omnia per nos injuste adquisita, vel rapta, vel quocumque alio modo, contra Deum et justitiam ad nos devenerunt, sive sint mobilia vel immobilia, vel quaecumque alia jura, corporalia vel incorporalia, plene et integre restituantur; et de bonis nostris integre emendentur. Et in primis legamus et relinquimus pro anima nostra, decem millia marcharum argenti, de quibus dictae abbatiae sanctae Mariae de Garcins legamus et relinquimus, in redemptionem et salutem animae nostrae et parentum nostrorum, V. M. libr. Tur. Item.extra summum praedictarum X. M. marcharum, legamus et relinquimus dictaa abbatiae B. M. de Garcins, omnia vasa nostra, argentea et aurea, ubicumque sint, et quaecumque. Item, legamus et relinquimus monasterio Fontisebraudi, ubi jacet praedictus D. pater noster ex X. M. march, praedictis, in redemptionein animae suae et nostrae et parentum nostrorum, M. libr. Tur. Item legamus et relinquimus monasteriis ordinis Cisterciensis terrae nostraa M. marchas argenti quas inter eadem monasteria distribui volumus et mandamus, per religiosos viros abbates monasteriorum Cisterciensis, et Clararum-vallium, ordinis supradicti, prout eisdem magis aequum et pium videbitur; consideratione paupertatis habita religionis, et aliorum quae dictos abbates movere poterunt et debebunt. Item, legamus et relinquimus ex X. M. marchis praedictis, domibus fratrum Minorum terrae nostrae M. marchas argenti, quas volumus et mandamus distribui inter domos praedictas, per religiosum virum ministrum provincialem ordinis supradicti; prout sibi magis aequum et pium videbitur, consideratione pauperetalis habita, et aliorum, prout superius est relatum. Item, domibus fratrum Praedicatorum terrae nostrae legamus et relinquimus ex dictis X. M. march. argenti, M. march. quas dari et distribui volumus inter domos Praedictas, per priorem provincialem, habita consideratione, ut de aliis superius est expressum. Item, domui militiae Templi de ultra mare, legamus et relinquimus, M. libr. Tur. Item, domui hospitalis S. Johannis Jerosolomytani de ultra mare M. lib. Item monialibus de ordine fratrum Minorum de Tolosa, C. marchas argenti. Item, monialibus ejusdem ordinis Montis-Albani, C. marchas. Item, monialibus S. Antonii Parisiensis, CC. libr. Item, abbatiae monialium d'Ierre, diœcesis Parisiensis, CC. libr. Tur. Item, domui fratrum S. Mathelini Parisiensis, CC. libr. Tur. Item, monialibus de Gif, diœcesis Parisiensis, C. libr. Item, abbatiae de Bosqueto de Veneissino, Citerciensis ordinis C. lib. Item, legamus et relinquimus ex pradictis X. M. march. D. Guidoni de Viliers, et D. Gilae uxori suae, M. libr. Tur. Item, eisdem D. Guidoni, et uxori suae praedictae, et proli suae de eisdem duobus ortae, vel ortundae, domus nostras de Vaus, cum omnibus suis pertinentiis cum omni jure et ratione, quod et quae in dictis domibus et pertinentiis earum habemus, seu habere debemus aliqua ratione. Item D. Johanni Duisi et D. Ales uxori suae, C. marchas. Item, D. Gauterio Bellicadri, C. march. Item D. Guillelmo de Viliers, et ejus uxori CC. lib. Item, D. Guillelmo de Balisi, C. lib. Item, D. Guillelmo de Balisi, C. libr. Item, D. Guillelmo capellano nostro, C march. Item, D. Auperino capellano nostro, C. libr. Item. D. Hugoni capellano nos­tro, XXX. libr. Item, magistro Mauricio physico nostro, C. libr. Item, Nicolao clerico, XL. libr. Item Duranto clerieo, XL. lib. Item, Petro de Binho, LX. libr. Item, Guillelmo de Framont, LX. libr. Item, Johannello, C. libr. Item Jaquelotae, C. libr. Item, Helotae, LX. lib. Item, Marotae, LX. lib. Item, Giletae Boitouse, LX. lib. Item, Johannae filiae quondam Stephani correterii nostri, uxori Roberti tapicerii, LX. libr. Item, Tomassse ouvreriae nostrae, XX. libr. Item, Marotae ejus sociae, XX. libr. Item, Margaritae custodi Philippae, dominae Mariae quondam vicecomitissse Allivillaris filiae, uxoris D. Archambaudi comitis Petragoricensis, LX. libr. Item, Izabeloni custodi ejusdem Philippae, XL. libr. Item, Stephano consierge domorum nostrorum de Parisius, LX. libr. Item, Guillelmo de Vaus, consierge nostro de Vaus, LX. lib. Item, Johanni Rochete, L. libr. Item, Gausberto usserio, L. libr. Item, Guilleboto taillatori, XL. l. Item, Araurae XL. l. Item, Stephano de camera, XL. libr. Item, Stephano de chansonaria, XL. l. Item, Pariso fratri ejus, XL. l. Item, Simon Maudit fourerio nostro, XL. libr. Item, Luche cocho nostro, L. libr. Item, legamus et relinquimus ex dictis X. M. march, II. M. lib. Tur. nobilibus domicellis pauperibus maritandis, vel in religionibus mittendis; videlicet M. libr. Turon. domicellis pauperibus terrae nostrae, dividendas per executores nostros infrascriptos; scilicet D. Bernardum comitem Convenarum, et D. Amalricum vicecomitem Narbonae, et D. Sicardum Alamanni; et M. lib. Tur. nobilibus domicellis pauperibus regni Franciae, dividendas et distribuendas, per executores nostros infrascriptos; scilicet magistrum Guillelmum de Vallegranhosa subdecanum Carnotensem, et D. Joannem de Nantolio, et D. Petrum camarlencum D. regis Franciae. Item, ex dictis X. M. marchis, Bonis-infantibus de Parisius. et pauperibus clericis scolaribus, D. 1. Tur. distribuendas et dividendas, per executores nostros de Franciae partibus, prout magis saluti animae nostrae videbitur expedire. Item, domibus leprosorum, et domibus Dei in partibus Franciae, D. libr. Tur. dividendas per executores nostros de Francia, prout superius est relatum. Item, legamus et relinquimus et donamus residuum X. M. marcharum, quod remanet ad dividendum seu distribuendum, ad sedificandum et construendum quandam abbatiam monalium Cisterciensis ordinis, alicubi in terra nostra, ad cognitionem executorum nostrorum infrascriptorum terrae nostrae; scilicet D. Bernardi comitis Convenarum et D. Amalrici vicecomitis Narbonae, et D. Sycardi Alamanni; prout melius ad salutem animae nostrae et parentum nostrorum viderint expedire. Item, legamus, etc. in perpetuum dictae abbatiae, per dictos executores terrae nostrae construendae et fundandae, villam Insulae Albiensis, cum omnibus suis pertinentes, cum omni jurisdictione et jure, quod et quam in dicta villa et ejus pertinentiis habemus, seu habere debemus, aliquo jure seu aliqua ratione. Item, volumus et mandamus quod omnia debita nostra, quibuscumque personis debeantur, solventur de bonis nostris, extra tamen summam X. M. marcharum, ad cognitionem executorum nostrorum infrascriptorum. Item, extra summam X. M. marcharum, legamus, etc. Guillelmo de Andusia consanguineo nostro, et successoribus suis in perpetuum, villam de la Soal diœcesis Tolosae, cum suis pertinentiis, cum omni jurisdictione et jure quod et quam in dicta villa et ejus pertinentiis habemus seu habere debemus, aliquo jure seu aliqua ratione. Item, legamus, etc. Beraudo de Andusia fratri ejusdem Guillelmi, consanguineo nostro, et haeredibus suis in perpetuum, castrum de Moncuc diœcesis Caturcensis, cum suis pertinentiis, cum omni jurisdictione et jure, quod et quam in dicto Castro et ejus pertinentiis habemus aliqua ratione. Item, legamus, etc. castrum de Rabastenx, diœcesis Albiensis, cum omnibus suis pertinentiis, D. Sycardo Alamanni praedicto, et suis haeredibus et successoribus in perpetuum, cum omni jurisdictione, etc. Item, legamus et donamus ex dictis X. M. march. Philippae filiae Rogerii de Vouta consanguinei nostri, ad maritandum eandem, D. libr. Tur. Item, legamus et donamus Gaucerandae, filiae nobilis viri D. Amalrici vicecomitis Narbonae, consanguinae nostrae, et hearedibus et successoribus suis in perpetuum, castrum seu villam lnsulae Veneissini, cum om­nibus suis pertinentiis, cum omni jurisdictione, etc. Item, legamus et donamus Gauce­randae, filiae dicti Rogerii de Vouta, ad maritandum eandem D. libr. Item, legamus, etc. Marguaritae filiae dicti D. Amalrici, sorori dictae Gaucerandae, consanguinae nostrae et haeredibus et successoribus suis in perpetuum, civitatem de Cavellione cum omnibus suis pertinentiis, etc. Item, legamus et donamus Guillelmo de Narbona, clerico, filio dicti D. Amalrici, fratri dictarum Gaucerandae et Margnaritae, consanguineo nostro, castra de Bonilis et de Cabreriis cum eorum pertinentiis omnibus, etc. Item, legamus, etc. Sycardo Alamanni, filio dicti D. Sycardi, et D. Beatricis quondam uxoris suae, qui dabitur in maritum Galhardae filiae nobilis viri D. Bertrandi vicecomitis de Brunequello, consanguinei nostri, et eidem Galliardae, et eorum haeredibus et successoribus in perpetuum, castrum de Castulcio diœcesis Caturcensis, cum omnibus suis pertinentiis, etc. Item, legamus, et donamus et relinquimus in perpetuum, illustrissime D. Carolo regi Ceciliae, et comiti Provinciae et Andegaviae, et filiis seu haeredibus, et nobilis V. Beatricis, filiae quondam D. Raymundi-Berengarii bonae memoriae quondam comitis Provinciae, consanguinae nostrae, illustris reginae, totam terram nostram de Veneissino quaecumque sit et ubicumque; exceptis legalis seu donis superius et inferius expressis. Et in omnibus aliis bonis nostris quaecumque sint, et ubicumque sint, in episcopatibus Agennensi, et Caturcensi, et Albiensi, et Ruthenensi, facimus et constituimus universalem haeredem nostram, Philippam filiam D. Arnaldi Ottonis quondam vicecomitis Leomaniae, et praedictae D. Mariae consanguinae nostrae, quondam uxoris suae, vicecomitissae quondam Leomaniae, uxoris D. Archambaudi comitis Petragoricensis; volentes et mandantes, quod ipsa Philippa habeat, et pacifice possideat omnia bona nostra et jura, quaecumque sint, et ubicumque sint in dictis episcopatibus: salvis tamen omnibus eleemosinis, et legatis nostris, universis et singulis superius et inferius expressis. Item, lega­mus et relinquimus eidem Philippae, haeredi nostrae, omnia adquisita tam per nos, quam D. patrem nostrum praedictum, tam ratione adquisitionis, quam etiam emptionis, in dictis episcopatibus, et etiam in tota alia terra nostra; salvis et exceptis legalis superius et inferius expressis. Item, legamus et relinquimus eidem Philippae omnia nostra encennia, scilicet anulos, et monilia, et certa, sive coronas aureas, et lapides pretiosos. Item, volumus, praecipimus, et mandamus, quod praedicta haeres nostra, per nos superius instituta, maritetur ad cognitionem executorum seu gadiatorum nostrorum infrascriptorum; prout legalilati dictorum executorum, magis ad utililatem et commodum dictae haeredis nostrae videbitur expedire. Gadiatores vero, executores, commissarios, seu spondarios dicti testamenti nostri facimus et constituimus, nobiles viros D. Bernardum comitem Convenarum, et D. Amalricum vicecomitem Narbonae, et nobiles viros magistrum Guillelmum de Valle-Granhosa subdecanum Carnotensem, et D. Johannem de Nantolio, et D. Petrum camarlencum D. regis Francorum, et D. Sycardum Alamanni superius nominatos, et omnes episcopos terras nostrae, quemlibet eorum in suo episcopatu tantummodo, cum omnibus aliis supradictis: volentes et mandantes dictis commissariis, seu executoribus nostris, et in periculo animarum suarum eisdem injungentes, ut ipsi una cum singulis episcopis supradictis exequantur voluntatem nostram praedictam, et faciant solvilegata praedicta, et omnia compleri quae in nostro testamento praedicto continentur. Item, volumus et mandamus, quod dictis gadialoribus, commissariis, sive spondariis nostris, quotiescumque in executione dicti testamenti nostri fuerint sive vacaverint, de bonis nostris eorum labori provideatur, et expensis. Item, volumus et mandamus, ut si contingeret aliquem dictorum executorum nostrorum mori, quod alii executores possint alium eligere et instituere loco sui, qui cum eisdem omnia et singula supradicta exequatur. Item, volumus et mandamus, quod si omnes gadialores, commissarii, sive spondarii nostri, pro complendo sive exequendo testamento nostro, non possent in simul convenire, quod duo de Franciae partibus, una cum duobus de terra nostra praedictorum executorum, illud compleant, et etiam exequantur. Item, volumus, praecipimus, et mandamus, quod omnia legata nostra, et dona, et eleemosinae, exceptis iis quae Philippae fîliae dicti vicecomitis Leomaniae, et D. Mariae praedictae legavimus, et donavimus, immediate post mortem nostram, per dictos executores compleantur, et executioni mandentur. Item, volumus, quod terram quam legavimus praedictae Philippae, et totam aliam terram nostram, exceptis legatis et donis aliis superius nominatis et expressis, D. et maritus noster carissimus D. Alfonsus Dei gratia comes Pictaviae et Tolosae, habeat, teneat et possideat, quousque dicta Philippa ad aetatem pervenerit matrimonium contrahendi: postquam vero ad aetatem pervenerit matrimonium contiahendi, volumus, praecipimus et mandamus, ut ipsa Philippa habeat et pacifice possideat, et heredes ejus in perpetuum, omnia sibi legata et data, ut superius et expressum. Et remittimus dicto D. Alfonso viro nostro, quamdiu dictam terram nostram tenuerit, satisdationem de utendo et fruendo, arbitrio boni viri, et totam terram nos­tram, homines, et subditos nostros, universos et singulos, ponimus et dimittimus sub tuitione, et protectione, et misericordia praedicti D. Alfonsi viri nostri; rogantes et supplicantes eidem, et sub periculo animae suae eidem injungimuus, ut omnia legata, et dona supradicta, et pias causas, et alia quaecumque exequi et solvi faciat, prout expressum est superius, et clerici ac fideli festinatione, hoc testamentum nostrum, seu ultimam voluntatem nostram, exequi faciat; et prout praedictum est adimpteri. Hoc autem testamentum nostrum ultimum, seu ultimam voluntatem esse volumus et mandamus, quod valere volumus ratione testamenti; et si ratione testamenti valere non posset, volumus quod valeat ratione codicilli, vel cujuslibet alterius ultimae voluntatis: in cujus rei testimonium, sigillum nostrum huic praesenti testamento nostro duximus apponendum. Actum apud Armazanicas prope Aquas-mortuas, die lunae, in vigilia Nativitatis B. Johannis Baptistae, anno Domini MCCLXX. Ego Johanna comitissa Tolosae et Pictaviae, propria manu Alberici capellani mei huic testamento feci subscribi, in praemissorum testimonium et munimen. Ego Bernardus abbas Montis-Albani, Caturcensis diœcesis, rogatus huic interfui testamento, et sigillum meum apposui, et propria manu subscripsi, una cum aliis testibus. Ego Petrus Vigerii, archidiaconus Xantonensis, huic testamento propria manu subscripsi, etc. Ego Bertrandus de Insula, praepositus ecclesiae Tolosanae rogatus, una cum aliis teslibus huic testamento propria manu subscripsi, et sigillum meum apposui. Ego G. archidiaconus Narbonensis, in Fenolheto, teslis praesens rogatus una cum aliis testibus huic testamento subscripsi et sigillum meum apposui. Ego frater Philippus de ordine fratrum Minorum, testis praesens rogatus una cum aliis testibus huic testamento subscripsi. Ego Petrus canonicus de Rosch. de mandato domini Johannis de Nantolio, qui rogatus huic interfuit testamento, et sigillum suum apposuit, testamento huic subscribo, cum ipse non haberet notitiam litterarum. Ego Guichardus canonicus Cameracensis, rogatus una cum aliis testibus, huic testamento propria manu subscripsi et sigillum meum apposui.

 

Scellé du sceau de la comtesse.

 

 tome VII

 

Charte XI.

Le roy envoye des réformateurs dans Le Languedoc.

ann. 1318.

Reg. 78. du thr. des ch. du Roy, n. 113.

 

Philippus D. G. Franciae et Navarrae rex, dilectis et fidelibus nostris episcopo Laudunensi, et comiti Forensi, salutem et dilectionem. Ad ea quae bonum statum, et utile regimen regni nostri, et specialiter terras et populi senescalliarum Petragoricensis et Caturcensis, Tolosae, Carcassonae et Bitterrensis, Bellicadri et Ruthenensis, ac etiam totius Linguae Occitanae, ad quorum terrae et populi tranquillitatem et pacem, totius nostra mentis aspirat affectus, nostrae considerationis vertentes intuitum, et ob hoc vos, de quibus plenarie confidimus, ad partes illas pro reformatione terrae et patriae praedictarum in melius facienda specialiter destinantes, de nostris juribus, rebus, possessionibus, et bonis quibuscumque alienatis, cancellatis, vel occupatis, in nostri praejudicium, de privilegiis etiam, cartis, et instrumentis quibuscumque personis, villis et locis quibuslibet, tam religiosis quam aliis, à praedecessoribus nostris, et à nobis hactenus concessis, ac etiam de usibus, consuetudinibus, et statutis villarum et locorum quorumlibet illarum partium inquirendi, alienata, cancellata, et occupata, ususque, consuetudines, et statuta ad domanium, jus et proprietatem nostram revocandi, et ad statum debitum reducendi et reponendi, de gestis, factis, excessibus et commissis qualitercumque et quibuscumque officialium, servientium, et ministrorum nostrorum quorumcumque illarum partium, quaeumque nomine censeantur, et quacumque auctoritate fungantur, etiamsi officiales nostri esse desierint, inquirendi, ipsosque officiales suspendendi, vel totaliter, si vobis videatur expediens, amovendi, de loco ad locum transferendi, et, prout vobis videbitur, restituendi, eosque super eorum male gestis factis et delictis, excessibus et commissis corrigendi et puniendi, paenas eis, et eorum cuilibet, et muletas debitas propterea infligendi et imponendi, impositas in alias convertendi, multitudinem servientium et notariorum tam publicorum quam aliorum ad statum et numerum competentium reducendi, de competentibus eorum salariis, et etiam clericorum, senescallorum, bajulorum, vicariorum, et judicum nostrorum ordinandi et statuendi, juramenta, responsiones, et probationes partium, aliosque processus judiciarios in quibuscumque partibus judiciorum recipiendi, et faciendi, personis, de quibus expedire videbitur, committendi, caeteraque omnia et singula circa reformationem, pacem et bonum statum pertinentia, et populi praedictorum opportuna, et quae circa suprascripta, et earum singula, ac etiam ex eisdem dependentia faciendi, et utilia fuerint, pace vel judicio, de plano et sine strepitu judicii, appellatione quacumque nonobstante, faciendi; vobis et vestrum cuilibet in solidum tenore praesentium concedimus et committimus vices nostras, plenamque et liberam potestatem: dantes omnibus justiciariis, fidelibus, et subditis nostris; tenore praesentium in mandatis alios non subditos requirentes, ut in hac parte vobis et vestrum cuilibet, ac etiam deputatis à vobis aut vestrum alteri, pareant efficaciter et intendant, praebeantque opus, consilium et favorem. Datum Parisius die XVI. Augusti, anno Domini M CCC XVIII.

  

Charte XLIII.

Lettres du sénéchal de Beaucaire touchant la guerre de Gascogne.

Ann. 1348

Reg. 7. de la sénéchaussée de Nismes, fol. 93.

 

Guillelmus Rollandus miles, senescallus Bellicadri et Nemausi, nobilibus viris Joanni Proheti servienti armorum baillivo Bellicadri, et Guill. de Ledra domicello baillivo Vivariensi et Valentinensi et eorum cuilibet salutem. Cum nos in exercitu regis Vasconiae interfuimus cum CCCC. hominibus armorum equitibus et servientibus peditibus armatis, quos necessario tenere habemus nobiscum in dicto exercitu, propter infraenatam malitiam et potentiam Anglicorum inimicorumque regiorum, qui loca de Bergeraco et de Bello-monte ceperunt et sibi subjugarunt et plura alia loca et castra D. nostri regis Francorum subvertere nituntur, capere et sibi subjugare, in senescalliis Agenni et Caturci maxime Villam-regalem et Castilhionem, et loca circumvicina, per DD. comites Annaniaci et de Insula, et alios senescallos, et nos, cum societatibus nostris, et per alios fideles regios, succursus, juvamen et resistenlia facta fuissent; et quod pejus est, quasi tota patria in timore existebat et periculo perditionis. Verum cum nos quam plurimum indigeamus pro faciendis expensis et solvendis stipendiis dictorum hominum armorum, qui quodammodo propter penuriam pecuniie vix reperire possunt quod comedant ipsi cum animalibus suis, et nisi provideatur, compulsi erunt, ut dicunt equos et arma vendere, et guerram regiam deferere; quod si ita sequeretur, quod absit, redundaret in maximum prejudicium, detrimentum et vituperium D. nostri regis, et terra posset perdi et patria periclitari: idcirco vobis et vestrum cuilibet districte precipimus et mandamus.

 

Le reste manque.

  

Charte LXXXIX.

Baptême de Louis II, roi de Sicile né à Toulouse.

ann. 1377

Mss. de S. Guillem du Désert. - V. Mab. Analect.,. tom. 3. p. 602.

 

Benedictio et imprecatio pueri principis vel alterius potentis noviter nati, baptismi regeneratione suscepta, data per R. P. D. Joannem Dei gratia Alexandrinum patriarcham, in nativitate et baptismi regeneratione per eumdem patriarcham infra scripto puero collata, scilicet in nativitate filii illustris principis domini Ludovici, domini Joannis quondam Francorum regis filii, germanique domini Caroli Francorum regis illustrissimi, ducis Andegavensis et Turonensis et comitis Cenomanensis. Qui praefatus puer natus fuit Tolosae ex illustri domna Maria, filia sanctissimi principis domini Caroli quondam, ducis Britanniae, die VII. mensis Octobris, anno Domini M CCC LXXVII. regnante domno Carolo rege supradicto, quo anno et tempore infra tres menses praefatus D. dux Andegavincis, dicti D. regis fratris sui in tota Lingua Occitana tunc locum, tenens, cepit et recuperavit locum de Bragairaco, et fere trecenta loca alia de manibus Anglicorum, et senescallum de Guiayna pro rege Angliae cum multis baronibus, et potentibus, et nobilibus Anglicis devicit et captivavit, et multos alios nobiles dictarum partium Anglicos ad obedientiam et subjectionem coronae Franciae bellica virtute reduxit. Incipit benedictio: benedic Domine, etc.

 

Le règne de Philippe III le Hardi

par Ch.-V. Langlois (1887)

 

Le Périgord dans  le catalogue des mandements de ce roi.

 

26. — Paris, 5 août 1273. — Ph., etc., senesc. Agennensi, S. Cum pie recordationis karissimus patruus et fidelis noster Alfonsus, comes Pictavensis et Tholose, et comitissa, ejus uxor, dedissent Archembaudo, comiti Petragoricensi, et comitisse, ejus uxori, trecentas libratas terre assidendas seu assignandas eisdem in terra Agennensi, et gentes patrui nostri assederint seu assignaverint eis in terra centum et viginti libratas terre; set quia residuas centum et octoginta libratas terre non poterant eis in terra Agennensi in loco competenti assidere seu assignare, loco earum assederunt seu assignaverunt eisdem comiti et comitisse Petragoricensi ducentas et vigenti libratas terre in pedagio Mirmande in recompensationem centum et octoginta libratarum terre pred., ita large videlicet quia in pedagio sicut in alia terra assessa vel assignata non erant justicia vel expleta; signifîcamus vobis quod nos assidationem et assignationem ducentarum et viginti libratarum terre factam in pred. pedagio Mirmande, ut dictum est, ratam habemus et gratam quantum in nobis est, nec eam volumus nec intendimus revocare. — Act. Parisius, die Sabbati post festum Inventionis sancti Stephani, anno Domini M CC LXXIII.

(Arch. des Basses-Pyrénées, E, 767 [or.].)

  

30. — Paris, juillet [1274] (1). — Mandement au sénéchal d'Agenais d'enquérir si certains territoires que le comte de Périgord réclamait au nom de Philippa de Lomagne, en vertu du testament de Jeanne de Toulouse, étaient véritablement des acquêts; à quelle date remontaient ces acquêts et si la femme mariée avait coutumièrement le droit de disposer; ordre de transmettre au prochain parlement le résultat de l'enquête.

(Arch. des Basses-Pyrénées, E, 613, n° 2 (or.). B. N., Coll. Doat, CCXLII, f° 689 r°. — Ed. Archives historiques de la Gironde, VIII, 301.)

 

(1) Les Archives de la Gironde donnent à tort la date de 1281, car l’arrêt qui intervint sur l’enquête dont il est question fut rendu au parlement de la Chandeleur 1274 (v. st.) Olim, II, 55, II° v.

 

 43. — Paris, 16 août 1275. — Ph., etc., senesc. Petragoricensi, S. Cum nos hac vice sufferre velimus burgenses Caturcenses de his que ab ipsis petebantur pro nostro exercitu Fuxensi, mandamus vobis quatinus ipsos super hoc minime molestetis. — Act. Parisius, in crastino Assumptionis beate Marie Virginis, anno Domini M CC LXXV.

(B. N., Coll. Doat, CXVIII, f° 136 v°.)

  

113. — Saint-Denis, 24 août 1279. — Ph., etc., senesc. Petragoricensi et Caturcensi, S. Supplicavit nobis dilectus et fîdelis miles noster senescallus Tholosanus, Eustachius  de Bello Marchesio, quod decem octo libras quas dicit nos habere in redditibus in honore castri de Salvainhaco per vos sibi mandaremus assignari, pro decem libris tur. redditus quas percipit de assensu nostro in prepositura nostra Crispiaci ex legato clare memorie Alfonci, patrui nostri, comitis Pictavensis et Tholose, et eas paratus est nobis dimittere et nostris successoribus in excambium perpetuum et quipptare, ac residuas octo libras redditus assignare in loco conpententi in terra sua quam dicit se habere in senescallia Tholosana. Unde vobis mandamus quatinus, postquam vicarius noster Tholosanus, cui super hoc scribimus, signifîcaverit per suas patentes litteras quod idem Eustachius d. vicario nomine nostro pro nobis assignacionem recipienti octo libras turonensium redditus competenter in terra sua quam habet in senescallia Tholosana assignaverit, tradatis, assignetis et deliberetis eidem decem octo libras redditus in redditibus in honore castri de Saivainhaco memorati. — Act. apud S. Dionysium, in festo beati Bartholomei apostoli, anno Domini M CC LXXIX.

(Arch. Nat., J. 295, b, n° 28.)

 

114. — Saint-Denis, 24 août 1279. — Mandement au viguier de Toulouse de recevoir d'E. de Beaumarchais assignation de 8 livres de rente et d'en prévenir le sénéchal de Périgord. (Cf. n° 1l3.)

(Arch. Nat., J, 295,  b, n° 28.)

 

116. — Paris, 6 janvier 1280. — Ph., etc., senesc. Petragoricensi, S. Cum consules ville Caturcensis in se susceperint onus solvendi sex mille libras tur. de summa octo millium et quingentarum librarum tur., quas nobis debet communitas civium ville pred. pro residuo emende ab eisdem civibus facte ratione cujusdam maleficii, quod ipsi cives, diu est, perpetrarunt, sicut dicunt consules pred., eisdemque consulibus de dictis sex millibus librarum respectum dederimus in hunc modum, videlicet quod solvent ad festum Sanctorum Omnium proximo venturum mille libras tur. et quolibet anno deinceps ad d. terminum totidem, donec de d. sex millibus librarum nobis fuerit satisfactum, mandamus vobis quatenus d. consules contra respectum hujusmodi nullatenus molestetis dum tamen vobis sufficienter cautum sit quod solvent ad termines anted., levantes nihilominus, visis presentibus litteris, a communitate civium pred. duo millia et quingentas libras tur. de summa octo millium et quingentarum librarura tur. pred., nisi vobis constiterit quod eosdem Guillelmo Johannis et Petro de Fontanis, servientibus nostris, reddiderint vel alteri eorumdem. — Act. Parisius, die sabbati in festo Epi­phanie Domini, anno ejusdem M CC LXXIX (1).

(B. N., Coll. Doat, CXVIII, 165 v°.)

 

(1) Cf. B. E. C. XLVI, p 455

 

122. — Paris, 8 septembre 1280. — Mandement au sénéchal de Périgord et de Quercy de ne pas s'opposer à ce que l'abbé de Moissac institue les consuls en son nom, comme par le passé.

(Arch. de Tam-et-Garonne, G, 551, f° 28 v°. — Cf. Lagrèze Fossat, Etudes historiques sur Moissac, II, 443.)

  

134. — Paris, 22 mars 1282. — Mandement au sénéchal de Périgord de ne pas molester le vicomte de Turenne ni ses gens, de ne pas les inquiéter sur la justice du port d'armes et des infractions à la paix, à l'intérieur de la vicomté de Turenne.

(Justel, Histoire généalog. de la maison de Turenne, pr. p. 65.)

  

136. — Paris, 25 juin 1282. — Mandement aux sénéchaux de Poitou, de Périgord et aux autres officiers royaux de défendre contre toute oppression injuste l'église de Saint-Yrieix, qui est en la garde du roi.

(Monenyer, S. Martini Turonensis ecclesiae historia, p. 65.)

  

155. — Fontainebleau, 27 janvier 1284. — Ph., etc., senesc. Petragoricensi et Caturcensi, S. Cum super estimatione seu taxatione et modo taxandi bona tam consulum, majorum et divitum ville Moisiacensis quam popularium ejusdem ville, in quibus bonis debent queste seu tallie d. ville assideri cum ipsas contingit fieri, orta sit ambiguitas inter ipsos ratione clausule contente in litteris nostris eisdem concessis super modo faciendi tallias predictas que talis est : « quod de bonis que habebunt dicent plenius veritatem bona sua et valorem eorum singulariter exprimendo », nos ambiguitatem hujusmodi declarantes, scire vos volumus quod utensilia domorum seu necessaria ad victum tam majorum seu divitum quam popularium pred. secundum statum cujuslibet eorumdem in bonis tailliabilibus nolumus computari, mandantes vobis quatenus per tres meliores de majoribus seu divitibus pred. et per tres meliores de ipsis popularibus fide dignos et in quibus partes pred. possent fidem merito adhibere, taxari per juramentum suum omnia bona illorum que consueverunt alias talliari, exceptis utensilibus et victualibus pred., et omnes taxationes seu estimationes pred. in scriptis redigi faciatis, illas taxationes cum his in quibus taxatores pred. concordare non potuerint sub sigillo vestro nobis fideliter remittentes. Premissis autem omnibus consenserunt Simon Guillelmi et Bernardus Galterii ex parte una, Giraldus Fishenderii et Petrus de Farenchis ex altera, procuratores partium pred. — Act. apud Fontembliaudi, die Jovis post festum conversionis sancti Pauli, anno Domini M CC LXXXIII.

(B. N., Coll. Doat, CXXVII, 81. — Cf. Lagrèze Fossat, Etudes histor. sur Moissac, II, 47.)

  

161. — Paris, 23 juillet 1284. — Ph., etc., senesc. Petragoricensi et Caturcensi, S. Propter maleficia que possunt comitti et per plures fuisse commissa dicuntur in portatione vindemiarum de nocte, mandamus tibi quatinus per villas et loca tue senescallie et specialius in villa Moysiaci proclamari facias et servari, ac ex parte nostra publice prohiberi, ne aliqui vindemias de nocte ad villam deferre presumant. — Act. Parisius, die Martis in festo beati Jacobi apostoli, anno Domini M CC LXXXIV.

(Arch. de Tarn-et-Garonne, G, 551, f° 28 v°. — Cf. Lagrèze Fossat, Etudes hist. sur Moissac, I, 197 [d'après le n° 155 de la coll. Andurandy à Moissac].)

  

167. — Toulouse, 19 avril 1285. — Ph., etc., senesc. Petragoricensi et Caturcensi, S. Mandamus vobis quatenus non impediatis aut sustineatis impediri quin abbas Montis Albani vel sui monachi possint trahere ad fo m ecclesie homines Montis Albani in casibus licitis ac a jure permissis nec d. abbatem et conventum eumdem possessionibus suis justis et jurisdictione, quam asserunt se habere in d. villa et habuisse pacifice et quiete longo tempore citra, disaisiatis sine cause cognitione, nec ipsos super his inquietetis indebite et molestetis, sed eciam ab opressionibus indebitis, violentiis et injuriis manifestis, mediante justicia, et prout ad vos noveritis pertinere defendatis eosdem, nec faciatis eisdem aliquas indebitas novitates — Durent presentes littere quamdiu nostre placuerit voluntati. — Act. Tholose, die Jovis ante festum sancti Georgii, anno Domini, M CC LXXXV.

(B. N., Coll. Doat, LXXXIX, f° 130.)

 

<<Retour