Vita et Miracula Sancti Eparchii confessoris.
Ex Sanctorali Bernardi Guidonis, pluribusque aliis
Mss. codicibus.
Potissimum est illas enarrate virtutes, quae vetaces esse
noscuntur. In hac ergo sancti Eparchii vita, nulla a me superflua aliquis putet
esse adjecta, cum haec quae dixero, sub oculis omnium fuerint peracta. Esti non
urbanitate sermonum, saltem rudimento verborum in hoc loco conscripta; Unde
precor ut a quocumque sapientissimo viro fuerint prolata, placita bonitate
emendet, & ut legentes potius fidem adhibeant factis, quam reprehensionem
inferant dictis. Ergo quid per
ipsum in hoc saeculo, auxiliante Domino, gestum sit,
referemus.
Eparchius igitur Petragoricae urbis genitus fuit, cujus pater Felix,
sive Oriolus nomine; mater vero Principia vocabatur. Cum vero ipsum
Felix partus exposuit, in Deo jugiter laetabatur innocens infantia. Cum
autem annos ageret circiter septem, in urbe praefata literis traditur
edocendus, & cum inspirante Domino plenius eas didicisset, exinde ab avo
suo Felicissimo tunc temporis Comite begnigne est
receptus. Quem ille Cancellarium sibi instituit: quam rem magis
adolescentiae causa detentus exercuit, quam animi voluntas permitteret. Et cum
apud istum ter quinos annos egisset, relicta saeculari militia, & insciis
omnibus, Sedaciacum expetiit Monasterium, seque pedibus Abbatis Martini
prostravit, & se Monachum fieri postulavit. Et cum intercedente Dei
misericordia, licet invitis parentibus, est impletum quod petiit, injunctum est
ei vineam colere, & terram proscindere, & omne servitium, ut moris est,
adimplere. Quod ille benigne suscipiens, & cuncta perfecte perducens
indicabat ei habitus pauperis, quod sibi Christus proficiebat dives, jejunabat
quotidie, vigilabat, & orabat assidue, perseverabatque in misericordiae
operibus; multos quidem languidos, vel a daemonio vexatos sua purgabat
oratione.
Cum eodem fere tempore ad Lemovicini agelli Monasterium
(Lemojallo agello Monasterii) cum Victoriano Monacho jussus carperetiter, vidit
capreolam summa velocitate currentem, quae foetus suos, quos reliquerat,
festinabat lactare. Oravit secum vir beatus ut eum expectaret. Cui illa non
solum expectandi praebuit officium, verum etiam humiliato capite ipsum adorare
occurit, & ejus manus osculata est. qua ille
tactam manu lenivit, & signo Crucis armavit, atque licentiam eundi ei
permisit in pace. Alio quidem tempore ad Senocellam causa orationis, vel ad occursum S.
Aquilini cum Ruderico (Munderico) Monacho properabat, & invenit avem supra
pullos suos sedentem, quae ad illius orationem immobilis astitit. At ille pullos cum benedictionis
alloquio mani propria perlustravit, & reliquit ire
in pace avem illaesam.
Dum haec
quae diximus, & alia multa, Domino jubente, perficeret, coepit ipsa
publicatio saeculi sibi esse horribilis, sicque occulte suum deferens
Monasterium, solum se Christo, & misericordiae operibus committens,
perrexit ad inclusionem inquirendam. Et dum circuiret
pagum Engolismensem, puerum nomine Gradulfum (Gratulphum) morte peremptum in
villa Anglesis (Anglensi) ad supplicationem Monachorum vitae restituit, &
alium in Burdegalensi sua revocavit oratione.
Cum autem
loca singula peragraret, ad urbem Egolismam, jubente Domino, pervenit, quam
secretius voluit pertransire; sed agnitus a civibus, indicatus est Aphthonio ipsius urbis Antistiti. Quem ille sicut
de ipso praecellens fama jactaverat plenius recognoscens, gavisus factus, eum
cum magna exultatione suscepit. Et cum causam ejus devotionis intellexit, ire
cum longius non permisit, sed ipsum pleno cordis amore secum astrinxit, atque locum,
quem desiderabat, tanquam eremi solitudinem & desertum ostendit. Quo viso,
vir beatus non tantum loquebatur ore, quantum gaudebat ex corde, eo quod esset
locus remotus, & fons aquae fluentis emanans, & Carantonus fluvius ab
alio latere flueret. Post haec, dum proferret, quod exui coepisset esse in
terris, & valde nimia vicinitate civitatis esset detentus, noluit absque
nutu sui Pontificis vel Abbatis in optato loco recludi; sique ipsum vir
sanctissimus Aptonius Episcopus cum missis suis, id est, Frontonio
Archipresbytero, qui postea meruit Episcopalem dignitatem; & Artemio
Archidiacono, per omnia Christi famulo; & Artemio Defensore ad Sabaudem
Episcopum, & ad suum Abbatem ad pacem percipiendam, & ab obtinendum
quod voluerat, destinavit: qui regressi, etsi vix tandem, optime cuncta ei
nuntiant, & benigne permissa.
Cum autem in civitate moraretur, & ei fuisset mansio
praeparata condigna, cum omnes intra domus septa somnus cepisset, ille solus,
nulloque sciente, relicto stratu ad locum ubi debebat recludi, ambulavit per
noctem. Cumque rursum & orationem peregisset, sublatum lapidem ad caput
suum posuit; & cum se in eodem loco sopori dedisset, vox Christi ad eum
facta se super dicens; Eparchi, hic permane, jam amplius noli vacare. Quam ipse ordinationem Fratribus ore
proprio referebat; & dum in civitatem fuisset regressus, sub hora dici
tertia venit ad carcerem, in quo plurimi vincti tenebantur, & cum custos
carceris ibidem praesens adesset, emisit a foris piissimas preces, nec multum sibi defuit quod suggessit.
Cum jam gradum Presbyterii Apronio tradente accepisset, & in
reclusionem fuisset repositus, referam pauca de pluribus; Quidam virtute
restitutus ipsius vocabatur Redemptus, habebat vas cum melle repositum, quod a
quodam fure sublarum recipere sollicite ipse perquirens, eum cum ipso vase
manifeste invenit.
Et cum hoc Cramnulfo Comiti ab ipso fuisset suggestum,
& in sua praesentia omnia manifeste fuissent adducta, latro ipse tormentis
gravissimis applicatus, & tam hoc quam alia majora facinora confessus,
suspendi omnibus modis jubetur ab ipso. Pro cujus vitae obtentu valde vir
beatissimus deprecatus fuit, dum diceret eum pro sua causa mori non debere: sed
nulla ratione apud eum obtinere potuit, quod etiam plurimum postulavit; sicque
vocato uno de Fratribus, Gratiano scilicet Presbytero, sicut haec gesta de ejus
ore cognovimus, jussit ei collectis infirmis & matriculariis ad portam
civitatis rei expectare eventum. Cumque miser fuisset suspensus, & eum
morti traditum reliquissent, furca ipsa ad ejus orationem tota comminuitur,
& ligamenta unde erat colligatus, soluta sunt, & ad civitatem
validissimum arripuit cursum. Videns autem hoc Comes, militibus jussit equos
ascendere, ut antequam Ecclesiae attingeret limina, eum praeoccuparent. Cumque
non minima multitudo post eum coepisset equitare, mirum ad fuit, quod utique
omnes ante conspectum Comitis in medio tabescerent itinere. Et
ille comes occupatus a matriculis, vitam habuit ad ejus orationem ereptam. Item alium eodem insequente Comite, pro illius vita suppliciter eum
exoravit, quod ei non solum non praestitit, sed eum versis pedibus suspendit;
qui simili modo ad ejus orationem ad vesperam de longinquo spatio ad ipsius
pervenit praesentiam.
Cara vero sibi Araniola (Aranea) dicta, ex genere nobili procreata, toto
corpore contracta ad famam beatiss. viri pervenerat in
carruca. Cum autem in ejus praesentia introisset, magna voce rogavit, ut
ejus pietas sibi subveniret. Demum
cum apud ipsum septem diebus fuisset comorata, per ejus orationem pristinam sanitatem
recepit. Cui tanta fides invaluit, ut literas ejus receptas quasi munus
retineret absconsas. Postea vero dum in domo sua super littus maris adesset,
vidit nautas gravissimum perferre periculum; sed currens accepta epistola
festinanter ad ripam maris venit, porrectisq.; manibus
eam contra mare extendit, & alta voce clamavit, dicens: Serve Dei Eparchi,
in nomine Christi, per haec pignora literarum tuarum libera istos nautas a
praesenti procella; & statim incolumes evaserunt periculum. Nec hoc sine divino
fuit nutu, quod navis ipsa, omnibus portis relictis, fluctibusque valde
oppressa, ad ejus pervenit praesentiam.
Genesiam quoque feminam lepra percussam mundavit: tribus
coecis lumen restituit; de Gaudemia legionem daemonum ejecit. Quidam vir
Artemius (Atermius) nomine, de parentibus non infimis editus, cum scripturas
sacras tractaret, & fervas Dei esse cuperet, cum non esset Clericus
ordinatus, in Sanctonico se reclusit. Cum vero non minima annorum curricula in
ipsa reclusione consisteret, & crines ei longissimi accrescerent a daemone
arreptus, exinde egressus est, dicens ad Childebertum Regem se iturum, &
quod non minus eo ejus facultas dominaretur ejus regnum viribus ejus
exploraret. Cum autem haec
parentes sui viderent eum non
Salomon quoque unus ex suis caballum ipsius tempore
hyemali dirigendum acceperat: sed veniens fervus Eurulfi (Ebrulphus) quem prae
omnibus diligebat, furtim cum sustulit, & cum ab ipso fuisset occulte
productus, a daemonio statim correptus coepit miser voce clamare valida quod
fecerat. Et sic alii simulata petitione, quasi languore aliquo tenerentur,
culogias sancti Eparchii quaesierunt. At ubi introgressi sunt qui venerant post
datam suggestionem, statim eis dedit responsum quod fallaciter ejus munia
postularent, qui res suas furati essent.
Item servus quondam Leontii ex urbe Sanctonica, pro suo facinore boja
gravissima fuit impeditus, & cum jam diutina laceratione ipsius pedes
deficerent, audiens laudem beati viri, ad eum fecit confugium, projectusque in
faciem obsecrabat eum, ut ipsum sua liberaret oratione. Videns autem sanctus
Eparchius quod esset arcto vinculo constrictus, & ingenioso, licet non
desperaret de divino artifice, sed ut videret si ab homine potuisset exolui,
convocavit Fratres, ut eum suo eriperent magisterio. Cumque undique bojas
percuterent, & infelix ille voces intolerabiles emitteret, dicens se ita
impeditum ab eo liberati non posse, sanctus Eparchius dixit: Date malleum in
manibus ipsius, & prostratus in orationem cum lacrymis surrexit, dicens:
Dominus soluit compeditos; & statim ut feriit tribus vicibus, confracta
cecidit ad pedes ejus catena. Sed cum praeliator Christi semper contra daemones
dimicaret, compellenteque necessitate ut ad energumenos catechizandos ampullam
cum oleo acciperet, festinus adfuit inimicus. Cum enim ille manum suam ad ipsam accipiendam
extendit, serpens immanissimus eum in manu percussit. Cum
vero intelligeret nulla esse sigmenta diaboli, non se carminibus sanum effici
postulavit, sed ad orationem continuo sollicite accessit: manus autem ejus non
tumuit, sed etiam Dei pietac incolumen reservavit.
Item cum tempus vigilandi eveniret, non diebus, neque noctibus
orare cessabat, & Monachis suis non solum laborare, sed nec panem etiam
coquere nunquam permittebat, nisi tantum orationi insistere. At ubi cum panem
ad vescendum habere concupiscerent, vultu tristi clamabant ei dicentes, quod
periclitarentur fame. At ille laeta facie, & sedula praedicatione monebat
eos, dicens: Fides famem non timet. Exempla quoque Eremitarum eis saepius
exponebat. Quia vero ejus benigne suscipiebant, colloquia, & Deo psallebant
jugiter, nunquam eis defuerunt exenia, unde & ipsi reficerentur, &
egenis substantiam ministrarent. Denique sicut de chartarum voluminibus certa
ratione subtraximus, plusquam duo millia hominum collatis muneribus suis
noscitur redemisse. Ne autem in narratione signorum amplius volumina extendam,
caetera, quae facta sunt, praetereo, ne prolixitate operis fastidium lector
incurrat. Nam quantis vicibus carcerem rupit, vel quantos ab immundis
spiritibus, vel a diversis infirmitatibus liberavit: longum est dinumerare per
singula.
Vestitus quoque ejus ac victus asperrimus fuit: vinum
vero, & reliqua delicati potus genera refutavit, & nullus ex suis, nisi
secretissimus Minister, unquam vidit eum edentem. Sub quanta vero afflictione
Quadragesimae diebus erat! quam creber in orationibus,
quam humilis in suscipiendis Fratribus, quam severus in corripiendis, quam
alacer in exhortandis, non est nostrae possibilitatis revolvere. Nam ejus
abstinentiam nulla unquam infirmitas fregit. Et ut ad extremum veniamus, cum
annos 39. in reclusione explevisset, nullo taedio
fatigatus, die Kalendas Julii emisit spiritum. Mox vero grande ejus extitit
miraculum, quod inter triginta & amplius hominum millia in vico Mugrio
(vel, 30. & amplius exinde millibus vico Ivegio) hora diei tertia, dum
quaedam puella a daemonio torqueretur, transitum ipsius enarravit summa voce,
& relictis omnibus, iter in quo nunquam fuerat, tam avidissimo cursu
arripuerit, ut eo die ad vesperam in ejus Basilica curationis remedium
expectaret. Die autem subsequenti & nequissimo est mundata spiritu.
Convenerant enim cives ad beati viri funus, & dum in ejus planctu omnes
lugerent, simul etiam quo sepeliretur tractarent, dum multi multa conferrent,
& Basilicarum eligerent loca, prae caeteris vir clarissimus Alexander
nomine, ingressus Basilicam, locum, in quo jacuit, ostendit. Sed in quantum rei veritatem percipimus, eo in loco dormierat olim, quando Christi audierat vocem.
Illud etiam praeterea silentio non transibe, quod tonna vini dum ad ejus
Basilicam aedificandam dispensaretur, & pene jam pervenisset ad imum, noctu
redundavit expleta. Haec vero & alia complura ab eo noscuntur esse
peracta, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu
Sancto vivit & regnat in saecula saeculorum. Amen.
Item de
Virtutibus ejusdem sancti Eparchii.
De beatissimi Eparchii Presbyteri virtutibus, &
operibus quae Dominus per eum fecit, quae usque ad requiem conscriptam ab eo
vocatus est, immermorem charitatem vestram esse non reor, quia, recitante
Lectore, vobis in parte jam manifesta sunt & aperta. Nunc vero quantas
& quales post humarum ejus corpusculum ad locum sepulchri, vel per multarum
terrarum spatia ubiscumque articulorum ipsius reliquiae conditae sunt virtutes,
Dominus per servum suum revelare dignatus est, vestris auribus, in quantum ipse
permiserit, intimabo.
Igitur cum inclytae memoriae Cariberus Rex ad regendam
patriam Carlonensem advenisset cum gloria, quamplures ex Francorum genere
nobilissimi viri, Proceres, Optimates, ad Regis obsequium convenerunt, ex
quibus unus Dulciadus nomine, in territorio Engolismensium Comitivam obtinuit
dignitatem. Cum vero lucubrata oratione properasset ad Basilicam sanctissimi
viri, velum quod matrona devotionis animo ad sepulchrum obtulerat, ad ostium
Ecclesiae affixum pendebat, primo intueri coepit, & quod oculo nequam
conspexerat, concupivit, atque turbido vultu Abbatem alloqui coepit, &
omnes ibidem commorantes suis obtutibus praesentari praecepit, moxque; explevit
scelus opere, quemadmodum serpens qui repit pectore, repit & ventre, &
venenum habet in ore. Urbis cuidam pure innuit, quod nisi velum sibi gratis
dirigeretur, graves eis injurias, hominibusque suis inferret. Illi vero
zelantes ejus benevolentiam, velum ei causa muneris concesserunt. Quod cum
laeto animo recepisset, super stratum suum poni praecepit. Cum autem noctis tempus advenisset, crapulatus
a vino, in eodem lectulo prostratus accubuit: sed mox cum se dedisset somno, in
gravi febris irruit taedio, vocavitque puerum, ut velociter velum reportaret ad
tumulum: sed ipse membratim distentus, in vulnere longo tabefactus dolore
corporis, & velum reddidit, & vitam finivit in scelere.
In ipsius
Regis tempore, duos viros quidam Comes Palatii ejus in catenarum vinculis
praecepit poni super quodam crimine accusatos, qui per virtutem sancti Eparchii
jurantes illius criminis se esse insontes noctis tempore, cum custodes a somno
fuissent depressi, catenae ipsorum confractae sunt, & cursu veloci ad
Basilicam properantes, ex mortis periculo liberati sunt. Waragailfus quoque
Comitivam exercens militiam, morbo regio contractus, & nervorum debilitate
afflictus est, qui ad sepulchrum viri deportatus est
in feretro, quasi ut sepelitur in tumulo. Sed pius Dominus,
qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, & vivat, per servum
suum Eparchium restituit ei corporis sanitatem. Albinus iterum vir
Sanctonicae civitatis magnificus, longo tempore languore detentus, carri
postulavit vehiculum, & ad memorati viri sepulchrum devoto animo expetivit
ipsius auxilium: quem Dominus sanum praecepit ad suum redire praesidium. Jolita vero femina viri magnifici Fingonis filia, oculorum pupilla
offuscata, per aliquod tempus in domo orbata lumine sedebat, & debilis;
quae ad sepulchrum sancti Eparchii per paucos dies deprecando Dominum, lumen
recipere meruit pristinum.
Quaedam
eodem modo matrona, nomine Dodolena, febribus vexata, allata bovem vehiculo, ad
sanctum pervenit Coenobium: quae indubitanter orans, pristinam recepit
sanitatem. Verum quia Kalendis Julii vir Dei de saeculo vocatus est ad
caelestes epulas, cum per annos singulos ejus celebraretur festivitas, coecus
lumen desiderans, ad ejus festinabat accedere limina; adhibitoque quodam puero,
qui ei praebebat adminiculum ad eundem, cum pontem super Carantoni alveum inter
cateruam populi invenisset impervium, clamabat voce qua poterat: Sancte
Eparchi, tuum mihi presta auxilium, ut merear ad sanctum tuum properare
sepulchrum. Tunc de caelo splendor veniens, suos tetigit oculos, & ita perfectum recepit lumen: statimque carpens viam, ad
hominis Dei pervenit memoriam. Nec mirum qui coeco
sedenti in via, & clamanti vivens, clarum restituerat lumen, sic potuit per
interventionem suam praestare visum caelitus pauperi supplicanti. Duae rursus
feminae tunc temporis per baptismi lavacrum fuerunt annexae,
inter quas antiquus hostis seminavit discordiam:
Nicasius quoque tunc temporis Engolismensis Episcopus, in
civitate Burdegala Eccelsiam sacri Ordinis in honorem S. Eparchii devote
constituit, ubi etiam reliquiarum ejus pignora cum magna gloria, Deo
auxiliante, collocavit. Quodam vero tempore cum naves Britannicae armatae velis
& remigio pro exercendis negotiis ad portum ejusdem civitatis accederent,
mare, vento stante, intumuit, & insistente procella, carina mergi coepit.
Tunc omnes lassati quasi ad mortem, remissa voce qua poterant, cum macrymis
proclamant: Sancte Eparchi, manum porriger liberis, libera perditos, quos
hostis iniquus vult sibi providere captivos; statimque Eparchii meritis pius
adfuit Dominus, & in vocem protuperunt, magnumque miraculum videre
merverunt. Quia ipse juxta verbum Evangelicum, imperavit ventis & mari,
& facta est tranquillitas magna. Hi vero qui in puppi residebant, ad sanctam Ecclesiam orantes
pervenerunt, & munera quae portabant, fide integra Deo obtulerunt.
Quidam
vero homo dives, Almodio nomine, deganciam vini ad
festa solemnia beati Confessoris direxerat ad pauperum refectionem: sed missus
immisericors medietatem vini in eleemosynam tantum dedit: aliam vero ad suae
voracitaris in gluviem satiandam reportabat. Denique rota
carri comminuitur, vasculum fractum cum vino in foveam cecidit. Ostensa est autem inibi avaritia, & malitia hominis, ut non
lucrum suae gulositatis ipse adipisceretur, nec etiam mercedem de commisso sibi
a domino reportarit. Quidam homo afflatus spiritu nequam, pallas
desuper sanctum sepulchrum abstraxit more furivo: sed quantum putabat iter
arripere ad eundum, tantum ingrediebatur ad locum ubi furtum fecerat. Ad
sepulchrum itaque amens, infelix, & perfidus pallas
reddidit, & rediit confusus.
Eonaldus
quidam homunculus contractus corpore, ita ut nec gressum facere posset, ad
Basilicam ipsius Sancti venit, repertaque caelesti medicina, propriis pedibus,
& erecto corpore ad locum unde venerat, remeavit. Claudius Faber nocte per
anfractam vitream in Basilicam introivit, argentum de ipso sepulchro furtim
abstrahere voluit: sed in mente sui sceleris conscius,
cum grandi metu quod fraudaverat, praesentavit. Hoc quoque non silendum
puto, quod nostris temporibus actum fuisse discerno, ideo quod veraciter
contigit, assignabo: Gregorius Turonicae urbis Episcopus dixit: Obiit Eparchius
reclusus Engolismensis, vir magnificae sanctitatis, per quem Deus multa
miracula ostendit, de quibus, relictis plurimis, pauca perstringam. Igitur
Petragoricae urbis incola fuit, sed post conversionem Clericus factus
Engolismam veniens, cellulam sibi aedificavit, in qua, collectis paucis
Monachis, orabat assidue. Et si ei aliquid auri vel argenti offerebatur, aut in
necessitatibus pauperum, aut in redemptione captivorum totum distribuebat.
Panis in cellula illa, eo vivente, nunquam coctus fuit; sed a devotis
fidelibus, quod necessitas exegisset, afferebatur: magnam enim catervam
populorum oblationibus devotorum fidelium redemit, plurimorumque malorum
venenum Crucis signo saepe compressit. Daemones de obsessis corporibus oratione
sua abjecit, & judicibus plerumque, ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine
profusa imperavit potius quam rogavit. Nam ita erat dulcis alloquio, ut ei
negare non possent, cum fuisset indulgentiam deprecatus. Quodam vero tempore,
dum pro furto quidam ad suspendendum duceretur, qui & in aliis multis
sceleribus, tam in furtis quam homicidiis accusabatur ab incolis, & haec ei
nuntiata fuissent, misit Monachum suum ad deprecandum Judicem, ut licet
culpabilis ille vite concederetur; sed insultante vulgo atque vociferante: Quod
si hic dimitteretur, neque regioni, neque Judici posset esse consultum, dimitti
non potuit. Interea extenditur a trochleis, virgis ac fustibus caeditur, &
ad patibulum condemnatur. Cumque moestus Monachus haec Abbati renunciasset:
Vade, inquit, attende a longe, quia scito quod ei quem homo reddere noluit
domino suo, ipse vitam redonabit. Tu vero, cum ad eum accesseris, protinus
apprehensum eum ad ducito in Monasterium. Monacho autem jussa
complente, ille protinus se ad orationem convertit, ac tamdiu cum lacrymis ad
Dominum fudit preces, quoadusque diruptis catenis, terrae restitueretur
appensus. Tunc Monachus apprehenso eo, Abbatis
conspectibus incolumen repraesentavit. At ille gratias Deo agens, Comitem
accersiri jubet, dicens ei: Semper me benigno animo solitus eras audire, fili
dulcissime; & cur hodie induratus hominem, pro cujus vita rogaveram, non
laxasti? Et ille, Libenter te audio, Sancte, &
alios Clericos; sed insurgente vulgo, alius facere non potuit, timens super me
seditionem moveri. Et ille: Tu, inquit, me non audisti, Deus autem me
audire dignatus est; & quem tu tradidisti morti, ille ad vitam restituit.
En, inquit, coram te adstat sanus. Haec eo dicente, prosternitur ad pedes
Comitis stupentis quod videbat eum vivere, quem in mortis interitum
reliquisset. Haec utique ego ab ipsius Comitis ore. Sed & alia multa fecit,
quae siquidem ad narrandum longum esse putavi.
Post quadraginta igitur & quatuor annos reclusionis
suae parumper febre pulsatus, tradidit spiritum, prostratusque a cellula,
sepulturae traditus est. Magnus
autem conventus hominum, ut diximus, ab eo redemptorum
in ejus processit exequiis. Waldericus vero Sanctonicae civitatis vir
perspicuus, devotionis animo Monasterium, & domum ad pauperum necessitatem
in suo praediolo super Carantoni fluvium, cui constat Montem esse vocabulum,
aedificari fecit in honorem sancti Eparchii: & cum egressus fuisset de
saeculo, Monachis ipsum decrevit pro remedio animae suae. Gratharius vero vir
iniquus & pessimus, potestate superbiae accinctus, pro socero conatus,
& usque ad ejus genua provolvens descendebat, ut redderet agrum, unde
pauperes, quibus delegatus fuerat, sustentarentur: sed ille non solum illu non
reddidit, verum etiam fructus inde provenientes in horteis suis recondebat.
Indictum est Monachis ab Abbate triduanum jejunium,
& quod sagacitas non putaverat, accensus est febre valida, & stomacho
super effluente, cum gemitu clamabat miser & trepidus: Sancte Eparchi,
reddo quod abstuli, remitter malum quod perpetravi. Missum itaque
festinanter misit, qui vas argenteum ad Coenobium deportaret, & se
reddendam villam eorum nuntio designaret. Sed jussu Domini, sicut Ananias &
Sapphira severitate sancti Petri percussi sunt, ita & iste avarus &
cupidus judicio sancti Eparchii & villam reddidit, & vitam finivit.
Quanta autem Dominus per servum suum ostendere dignatus est miracula, longum
est dicere per singula. Nam multi qui oppressis corporibus a diabolo
vexabantur, liberati sunt; & plures infirmi & imbecilles a diversis
languoribus vexati, & febricitantes typo frigoris, quartanis videlicet
& quotidianis febribus afflicti, ad secretiori infirmitate detenti, medelam
corporis receperunt ac sanitatem. Nonnulli etiam a catenarum vinculis, & a
carastae tormente, & pedum ferreis vel ligneis carchannis ansoluti sunt. O
vere vir beatus, constans in opere, largus in eleemosynis, promptus in
oratione, qui non longe a civitate manens, erat quasi in vasta solitudine
constitutus. Justus & fortis, prudens & temperatus. Et quicumque habens
infirmitatem devoto animo, & prompta voluntate ad ejus sepulchrum expetebat
sanitatem, laetus ad domum redibat, & cum magna alacritate, praestante
Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, virtus & potestas
in saecula saeculorum. Amen.
Ejusdem Vitam paulo ad hac diversam edidit Gononus in Appendice ad Vitas
Patrum Occidentis, pag. 428 & seqq.