<<Retour

 

Note préliminaire (F.B.): Le texte de Ph. Labbe est parfois un peu fautif. Une meilleure lecture du texte de la Chronique de Saint-Maixent, dite de Maillezais, est trouvée dans l’ouvrage de Paul Marchegay et Emile Mabille: Chroniques des églises d’Anjou.

 

 

Sancti Maxentii in Pictonibus Chronicon quod vulgo dicitur Malleacense.

Ad orbe condito ad annum Christi MXLI.

 

Descripsimus ex Codice membraneaceo MS. qui fuit olim Viri doctissimi Joannis Beslii, nunc vero visitur in Bibliotheca V.C. Jacobi Puteani.

 

 

 

Incipit Prologus Julii Flori de Historiis sive de Aestatibus saeculi.

 

Huic operi argumentum ideo scribimus, ut ibi attentos & avidiores Lectores faciamus. Quoniam sunt nonnulli desidiosi & pigri & etiam negligentes, nullumque studium nec perseverentiam legendi habentes, qui cum accipiunt librum intus & foras aspiciunt, aliquando superficiem deforis, & nihil aliud, & ibidem relinquunt. Aliquando certe, nec nomen auctoris nec caput libri scint. Hoc vituperandum est omnibus sapientibus & nos blasphemamus & reprehendimus. Sed hoc rogamus & quaerimus cum forte arripuerint, vel istum, vel alium librum saltim unam paginam, aut duas vel tres legant & postea clarius & solubilius de eo loquentur. Hunc Julius florus Auctor sive Collector vocavit Flores Historiarum; idcirco quia eundem ordinavit a Nino primo Rege Assyriorum & ab Abraham usque ad Nativitatem Christi. Sed quia ab hinc usque ad nostrum tempus collectus est, Chronicum omnium temporum vocitamus. Primus Tomus est de civitatibus quibus auctoribus, vel quibus temporibus conditae sunt, & quot provinciae in mundo, vel nomina Episcoporum Hierosolymorum, sive Antiochenorum, Alexandrinorum seu Romanorum sublimium descripta sunt. Ideo posuimus hunc primum quia omnis liber exinde locuturus est. Secundus Tomus complectens duas aetates ab Adam usque ad Abraham difficiliores quaestiones in Genesim declarat ab initio mundi usque ad Ismaėl. Tertius Tomus continet tertiam aetatem de Templo Domini aedificato & Prophetis & quomodo Roma incoepta est. Quintus cingens quintae aetatis omnia praecipua usque ad interitum Alexandri magni. Sextus habens praeterita quae fuerunt usque ad Hyrcanum & Aristobolum fratres; Octavus descendens usque ad Nativitatem Christi. Nonus narrat passiones Apostolorum & Martyrum & quomodo Imperatores successerunt; Decimus quomodo Christianitas crevit & pax sanctae Ecclesiae venit, & quomodo sancti Doctores & Confessores vixerunt. Undecimus monstrat in numero & in scripto quomodo defecit mundus. Duodecimus recitat qualiter perrexerunt in Jerusalem liberandam. Tertius decimus docet quomodo liberata est Jerusalem & aliae plurimae. Quartus decimus monstrat qualiter defecit mundus & in quantam vilitatem venimus & nihil jam super est nisi ut ad finem mundi & judicium Domini velimus nolimus, veniamus. Finit prologus; incipit Historia.

 

 

Historia est narratio rei gestae, &c. Quae Isidoro Hispanensi Episcopo descripta sunt.

 

Incipit Tractatus Julii Flori.

 

Cernen in mundo, ex quo primus homo creatus est diversos casus & plurimas calamitates seu bella, atque multa mala propter invidiam evenire; de quibus modis tractavere; ultimus omnium & minimus magno studio & nimio labore atque ingenio volui unum volumen compendiose adunare; qualiter qui omnia non potest legere vel habere, quia non sunt libri & multi jam vestustate & oblivione deleti sunt, salftem in hoc parvo opusculo possit multa colligere quae possint sibi satisfacere & mentem suam ad humilitatem & vilitatem informare & componere. Sed antequam curiosius eos legat auctores, ex quibus haec decerpsimus.

 

Te duce, Christe, via facilis est ire per omnes

Quod natura negat, varios fessosque labores;

Das qui ausus fragila das grandia vincere posse

Parvula mens trepidat hominum quae tangere dura

Miraretur tetigisse quidem, gaudet superasse

Si quod enim fuerit dignum laude memorandum,

Nec sibi sed Domino tribuat quae gesta videntur.

Qui dedit ingenium stolido, qui cuncta gubernat

In coelis, terris, per que omnia saecula semper.

Cujus nam auxilio jutus non viribus aequis

Arripui celsos secli transcendere colles,

Quae ut fuerat calamo pingit per tempora prisea

Aeternos replicare dies, ingentia Regum

Tempore quo fuerint ubi talia facta per orbem,

Quique viri fortes, portenta, fames, mala mundi,

Quas dedeint clades populis civilia bella,

Triverit externas gentes infanda cupido,

Quos casus regnis tribuit improvida cura;

Haec cecini breviter memorans, venerands Sacerdos,

Non ignota canens veterum, sed dicta priorum.

 

 

Incipiunt capitula libri primi.

 

Primum: De eo quod pene omnes Historiographi texere suas coeperunt historias a Nino Assyriorum Rege.

Secundum: Cur homo novissimus in creaturis editus sit.

Tertium: Quomodo ad imaginem & similitudinem Dei homo sit conditus; & caetera omnia, quae quia vulgo sunt cognita, & ex iisdem, quos prae manibus habemus, auctoribus, Eusebio, Josepho, Orosio, aliisque consarcinata sunt, volentes libentes praetermisimus, atque in iis duntaxat describendis immoramur, quae singulare nonnihil, atque ad Francicam Historiam accommodatum continent.

Franco & Vasso defunctis Franci Marcomirem & Somnodem de ipsa generatione nobiles sibi Principes constituerunt. Eo quoque tempore multa spolia de vicinis regionibus detraxerunt. Erant autem fanatici & pagani daemonia muta & surda adorantes. Mortuo autem Marcomire atque Sennone acceperunt inter se consilium, ut sibi Regem sicut aliae gentes constituerent. Constitueruntque sibi Regem Crinitum Pharamundum filium Marcomiri. Principes tunc temporis & legem habere coeperunt. Tractatores qui eis judicia justa judicarent, & haberent legem, sicut & aliae gentes. Hi sunt Tractatores eorum his nominibus: Guisovastus, Guisogastus, Arbogastus, Selegastus in illis quae ultra Renum sunt, id est in Botagain, Selegam & Guidecam.

Mortuo autem Pharamundo Rege Clodionem filium ejus Crinitum in regnum statuerunt, ab illo tempore Reges crinitos habere coeperunt. Eo quoque tempore pervenerunt in finibus Toringorum in regionem Germaniae. Ob hanc causam Germania nomen accepit, eo quod immania corpora immanesque nationes sunt, id est indomitae, faevissimae, duratae, pravisque moribus ac ferocissimo corde. Quorum fuisse centum pagos tradidit scriptura inter Renum fluvium & mare. In ille tempore in his partibus circa Renum usque Ligeris fluvium Romani habitabant. Rex autem Clodio Camararum civitatem expugnavit & coepit Tornacumque obtinuit urbem, Romanos neci tradidit & a terra ejecit. Tum multis interjectis haec ex Aimoini libro primo subjungit;

Regem sibi instar caeterarum eligentes nationum Faramundum Marcomiri solio sublimant regio. Cui filius successit Clodio crinitus. Finitimos bello lacessendo Toringorum qui Germaniam incolunt fines depopulantes, castellum quoddam Dispargum nomine occupanti in quo aedem sui constituit regni. Rex augustos regni fines dilatace capiens exploratores a Dispargo trans Reum mittit, & ipse cum exercitu subsequutus Camaracum civitatem obsidens expugnavit & cepit. Carbonariam silvam ingressus Tornacum urbem obtinuit, quoscumque Romanorum obvios habuit neci tradidit. Post staec Clodione Rege vita decedente, Meroveus ejus affinis regni Francorum gubernacula suscepit. Qua tempestate Hunni Galliam vastabant. Erat tunc temporis Praesul Avianus admirabilis Aurelianensi civitati cujus meritis & orationibus Hunnorum phalanges Christi omnipotentia prostravit.

Meroveo autem Rege Francorum defuncto Childericus filius ejus solio sublimatur regio. Initio regni sui odiosus extitit Francis expulsus ab eis diu exulatus est apud Bissinum Thoringorum Regem. Unde reversus restitutusque in regno consilio Guinomadi Ducis. Bissina filia Bissini Regis abjecto eo a Childerico in matrimonium assumpta est. Ex qua habuit filium nomine Clodovaeum qui ut aetate in dies sic etiam morum crescerat probitate.

Interea Childericus Rex dum per 24 annorum curricula Francorum strenue gubernasset regnum, ex hac vita discessit. Huic hereditario jure successit Clodoveus virtutibus bellicis strenuus, &c. De quo ejusque posteris multa sparsim ex Gregorio Turonensi, Aimoino Monacho, aliisque, quae non est opus persequi; cum cujuis obvia sint.

Rec inclytus Francorum Dagobertus anno quintodecimo gloriosa functus regni administratione defunctus est, cujus animam quidam solitarius Johannes nomine de Sicilia vidit eripi de manibus inimicorum a sanctis videlicet Dionysio, Mauricio necnon Sancto Martino.

Regnavitque Clodoveus filius ejus pro eo. Hujus temporibus extitit Ansoaldus defensor Pictavis Ecclesiae qui postea Praesul effectus est, Audoenus, Landericus Parisiacae Praesul, Eligius, Rado & Ado fratres filii Authadi praecellentissimi viri, Germanus Abba, Philibertus, Judicael qui ambo tempore Dagoberti fuerunt Anno tertio regni Clodovei Ega Praefectus Palatii Clippiaco villa febre vexatus moritur. Post cujus discessum Errhinoaldus Dagoberti Regis ex genitrice consanguineus Majordomus in Neustria est constiutus. Pipinus in Austrasiis evoluto anno defunctus est cui successit Grimoaldus filius suus.

Eo tempore fundatus est locus Floriacensis a Leodebodo Abbate S. Aviani & a praedicto Rege Clodoveo. Qui adunatis nobilibus quibusque viris Domino servire cupientibus Abbatem instituerunt nomine Rigomarum qui quinquennio expleto ex hoc saeculo transiens successorem accepit nomine Mummolum. Hic quendam innocentis vitae virum vocabulo Aigulfum Blesensi castro oriundum ad Beneventanam direxit provinciam, ut sancti Patris Benedicti corpus exinde transferret in Gallias cunctis mortalibus reverendum. Cujus ille praecepto haud segniter paruit & sanctissima membra jam dicti Patris cum offibus sororis ejus Scholasticae Galiis intulit. Iterum paullo post: Circa haec tempora cum in castro Cassino ubi beatissimi Benedicti sacrum corpus requiescebat ab aliquantis jam annis elapsis vasta solitudo extiteret, venientes de Cenomannorum vel Aurelianorum regione Franci, dum ad venerabile corpus pernoctare simulassent, ejusdem venerabilis Patris pariterque ejus Germanae Scholasticae ossa auferentes, in suam patriam asportaverunt, ubi singillatim duo Monasteria in utriusque honore Beati Benedicti & sanctae Scholasticae constructa sunt.

Anno quarto regni sui Clodoveus cum Nautilde matre sua Aurelianis caput Burgundiae petiit; ubi advenientes Pontifices ac optimates generis ipsius & se dominio Clodovei tradentes Nautildis humanissime tractavit, utque filio suo fidem servarent admonuit. Eo anno Nautildis Regina est defuncta, atque in Ecclesia S. Dionysii in eodem auo Dagobertus sepulchro, posita.

Anno quatuordecimo suscepti regiminis Clodoveus Rex argentum quo genitor suus absidam super sepulchra Martyrum Dionysii, Rustici, ac Eleutherii prominentem operverat, auferre mandavit, & Aigulfo loci illius Abbati tradidit, ut ipse illud in suis & necessitatem patientibus, quia fames eo tempore totam pene occupaverat Franciam, dispensaret. Visionem postea S. Furseri, qui asjutoribus Clodoveo Rege, & Patricio Erchinaldo, Monasterium, quod Latiniacus dicitur, aedificavit, pluribus exponit, ac subdit; Cujus corpus idem Erconaldus Patricius accipiens servavit in porticu quadam Ecclesiae, quam in villa sua, cui nomen est Parrona, faciebat, donec ipsa Ecclesia dedicaretur; quod dum post dies viginti septem esset factum, ita corpus inventum est illaesum, ac si eadem hora de hac luce fuisset egressus.

Igitur Clodoveus filius Dagoberti ex genere alieni genarum Reginam accipiens nomine Baldechildem, prudentem atque elegantem, genuit ex ea tres filios, Lotharium, Childericum, & Theodericum; habebatque Majorem domus Palatii, virum strenuum atque sapientem, nomine Erchonoaldum. Clodoveus itaque in regno pacem habuit absque bello. In extremis vitae annis amens effectus est, vitaque caruit, reganvitque annis decem & septem. Franci quoque Lotharium ejus majorem filium in regno statuunt cum praefata Regina matre. Eodem quoque tempore mortuus est Erconoaldus Major domus Palatii.

Franci autem in incerto vacillantes, accepto consilio, Ebroļno hujus honoris curam & dignitatem tradunt. His diebus Lotharius Rex a valida febri correptus, obiit in juventute, regnavitque annis quatuor.

Tempore illo quo Lotharius Rex Francorum defunctus est, beatissimus Leodegarius praecipus Martyr Augustoduno praeerat Episcopus, sicut in passione ipsius legitur; qui habito consilio cum Francis de Rege, Childericum ejus fratrem regnantem super Austrasios, in toto Francorum sublimaverunt regno. Quod videns Ebroļnus, qui Theodericum juniorem in regno cupiebat levare, suum consilium retrorsum scilicet abiisse, Luxovium Coenobium petiit, ubi & Monachus effectus est. Childericus Rex postquam quatuor annis regnavit, defunctus est; cui successit in regno Theodericus frater germanus, qui Ebroļnum abstrahens a Monasterio, Majorem Palatii sub se in loco Ercovoaldi constituit. Hic est Ebroļnus infelicissimus, qui beatum Leofegarium per invidiam post amissionem oculorum, & post abscissionem linguae, & post multa tormenta quae ei fecit, gladio decollari jussit. Sanctum quoque Gairenum fratrem ejus ante eum lapidare fecit. His diebus Aigulfus Monachus, qui corpus sancti Benedicti in Gallias adtulit, martyrio coronatus est. Ansoaldus Pictaviensis Episcopus, & beatus Philibertus Abbas claruerunt. Audulfus quoque Abbas Coenobii beati Adjutoris Maxentii, qui corpus beati Leodegarii Martyris in idem adtulit Monasterium.

Beatus Vandregisilus ex illustri prosapia ortus, cujus pater Galgisus, consobrinus Dagoberti Regis, atque caeterorum Regum extitit, Comes Palatii constitutus est; sed terrenae nobilitati atque Palatinae renuntians administrationi, sponsam suam Virginem ipse virgo permanens, Christo subarrhavit, sicque sanctae Religioni mutato habitu seipsum delegavit, & ad Fontanellae locum Regi atque Optimatibus ejus ignarus, Deo factore perveniens, invenit eundem locum sentibus atque spinis tanquam silvam consitum; quae omnia vir sanctus, Domino cooperante, brevi tempore destruxit, atque habitabile reddidit. Denique post multiplices in sancta devotione labores, Fratribus, quos instituerat, quorum numerus erat trecentorum, valefaciens, militia caelesti apparente, ad aeternam migravit requiem undecimo Kalendas Augusti; cui successit venerabilis Lambertus, qui postea pro merito Lugduni Archiepiscopus creatus est. Huic in Abbatia successit sanctus Ansbertus, Cubicularius Regis Dagoberti, qui etiam postea Praesul Roromagensis urbis efficitur, cujus natalis celebratur quinto Idus Februarii. Eodem tempore Wlfrannus Senonum Pontifex, ejus auxilio perrexit verbum Dei praedicare genti Fresiorum, cui precrat Rabodo Dux. Floruerunt eo tempore Hilbertus successor Ansberti, Baļnus Episcopus de civitate Terüanae, Gando.

Theoderico regnante, visio terribilis apparuit, quam antiquus hostis gessit urbe Biturica, id est, anima Baronti Monachi a corpore translata est, & reversa Memorare vobis volo, Eratres carissimi, per ordinem, quid praesente anno contigit in Monasterio sancti Petri Apostoli, qui est in solo Biturico, in silva Briona, quem sanctus Sigirannus construxit, qui vocatur Languritus. Frater quidam nobilis progenie, Barontus nomine, nuper conversus venit ad Monachatus ordinem; qui cum matutinas laudes Deo redderet in Ecclesia cum Fratribus devote, mox ut ad lectum suum rediit, repentina febre correptus pervenit ad extremim funus. Tunc statim convenerunt Fratres ut pro ejus vita Deo obnixe preces effunderent. Cum autem ingressi in domum fuerunt ubi Frater eager jacebat, cepit ipse pugnis capillos suos tundere. Stupefacti Fratres ceperunt se signare, & cum frequenter, bis, ter, quater appellare; sed omnino ille nihil potuit loqui, & digito suo eis gulam suam monstrabat, quia tantum tenuis status remanserat in ejus corpore. At illi ut viderunt, ceperunt lacrymas indefinenter Deo fundere, & pro eo firmas orationes componere; sicque psallentium Fratrum tota die nunquam interrupit, usque dum venit vespertinus ordo, in quo cum laudes Deo more solito in Ecclesia componerent, ipse Frater sic statim praedefecit corpore, ita ut jam nullus qui eum videbat, de ejus vita temporalem fiduciam habere posset. Sed haec servi Dei ut viderunt, psallere fortius ceperunt, & pro ejus anima caelestem rogare conditorem, ut qui eam de Aegypto tollebat, collocaret in aeternam regionem. Sic pernoctantes in psallendo pervenerunt ad pullorum cantus; in qua hora, mira ibi apparuit virtus Christi ostenta. Illis psallentibus, experge factus excitavit se, oculosque aperuit, bis, terque laudes Deo reddidit, & primum verbum ex ore edidit, Gloria tibi Deus, Gloria tibi Deus, Gloria tibi Deus. E contra, Fratres ut viderunt, gratias Deo agere ceperunt, qui sic suum servulum reddidisset in corpore vivo. Tunc pene omnes pavore exterriti ceperunt eum interrogare ubi fuisset, & quid vidisset. Ille vero quasi de gravi somno evigilans ait: Quando me vidistis hesterna nocte matutinas laudes Christi vobiscum consonare, mox ad proprium stratum reversus fui; tunc subito somno adgravatus obdormivi, & statim in ipso sopore venerunt duo terri daemones, quorum aspectus ferre non poteram. affuit mihi in adjutorium sanctus Raphaėl Archangelus in splendore claritatis fulgidus, qui cepit illis prohibere ne in me amplius daeve agerent, & rapido cursu venimus supra Monasterium qui nuncupatur Millebeccus, & ego respexi in ipso Monasterio, & cunctum gregem celebrantem vespertinum Officium, & unum de Fratribus vidi deportantem olera virentia ad coquinae officium. Sed & ipse Abbas praefati Monasterii Licodaldus asserebat dicens, quia illa hora quando ipse Frater dixit cum sancto Raphaėle ibidem affuisse super ipsam Basilicam, iller aeger jacens, & multum in pectore gravatus vidisse se sanctum Raphaėlem, & ab illa hora de sua infirmitate sanatum. Post illa omnia acta dicit Barontus ut ipsum Monasterium pertansivimus, occurrerunt nobis alii quatuor daemones, &c. Facta sunt haec omnia octavo Kalendas Aprilis, quinto anno, regnante Theoderico Rege Francorum.

Apud Francorum gentem Pipino vita exuto, ejus filius Carolus licet per multa bella & certamina de manu Raginfridi principatum sustulit. Nam cum in custodia teneretur, divino nutu ereptus, apud Joļenciacum (f. Vinciacum) eum (non) sine magno superavit certamine; cui tamen unam, hoc est, Andegavensem civitatem ad habitandum concessit; cunctamvero Francorum gentem ipse gubernandam suscepit. Pipinus pater ipsius Karoli, vetulus & brevis appellatus est. Karolus filius ejus senior vocatus est & Martellus. Tudites enim mallei dicuntur fabrorum, quorum ictibus cuncta atteritur durities, propterea Karolus Martellus dictus est, qui genuit Pipinum Pium, qui de illa linea generationis elevatus est primus a Francis in Regem, evacuata linea de genere Faramundi. Pipinum vero Pium sanctus Sephanus Romanus Pontifex consecravit & unxit in Regem. Iste genuit Carlomannum & Carolum gloriosum Caesarem, quem Leo Romanus Pontifex consecravit & unxit in Imperatorem in Ecclesia beati Petri Apostolorum Principis, die natali Domini nostri Jesu Christi.

Pipinus per auctoritatem Romani Pontificis ex Praefecto Palatii Rex constitutus, cum per annos quindecim, aut eo amplius Francis solus imperaret, finito Aquitanico bello quod contra Gaiferum Ducem Aquitaniae ab eo susceptum per continuos novem annos gerebatur apud Parisium morbo intercutis aquae diem superstitibus liberis Carolo atque Carlomanno, obiit.

Post Caroli Magni acta ex Eginarto atque Ademaro, haec subiiciuntur; Iste rex magnus adificare fecit Coenobium Carrofum, & cepit anno ab Incarnat. Dom. DCCLXIX. & Rotgerius Comescum eo in honore sancti Salvatoris. Aedificavit & alia sex, ad similitudinem septem Ecclesiarum quae in Apocalypsi leguntur; Coenobium Rodonense, Coenobium Villae-lupae, ubi quando aliquis Frater obierit, tabula percussa a pluribus auditur, &c. Sequuntur nonnulla de eodem Rege ex Adrevaldo, Ademaro, aliisq; Errat vero turpissime in istis; Carolus iste duos filios habuit ex Hildegarde Regina. Primogenitus ejus fuit Drogo, qui factus est Metensium Episcopus; alter Ludovicus, qui ei succedit in regno, &c. Hilbodus & Frobertus Abbas sancti Florentii fuerunt Ludovici tempore.

Anno ab Incarnatione Domini DCCCXVI. Domnus Ludovicus Imperator, Indictione X. anno Imperii sui tertio Aquisgrani habito Concilio jussit fieri Regulam Canonicis, ut sicut Monachi respiciunt ad librum Regulae sancti Benedicti, sic perlegant Canonici inter se librum vitae Clericorum; quem librum Amalarius Diaconus ab Imperatore jussus collegit ex diversis Doctorum sententiis; dedit ei Imperator copiam librorum de Palatio suo, ut ex ipsis ea quae viderentur congrua, exciperet, & ita cum Episcoporum decretis qui ibi fuerunt, vita Clericorum roborata est. Scripsit eidem Imperatori Amalrius librum de divinis Officiis, & de varietatibus eorum, & de ordine Psalmorum ad Clericorum usum antiquum.

In illo tempore Rabanus Magnentii Monachus doctissimus, Magister (immo discipulus) Alcuini, Imperatorii ipsi porrexit librum valde mirabilem de Theologia sanctae Crucis. Beda enim doctus a Benedicto Abbate & nutritus docuit Simplicium, & Simplicius Rabanum, qui a transmarinis oris a Domino Imperatore Carolo susceptus est, & Pontifex in Francia factus. Item Rabanus docuit Alcuinum, & Alcuinus Smaragdum imbuit; Smaragdus autem docuit Theodulfum Aurelianensem Episcopum, Theodulfus vero Heliam Scotigenam Engolismensem Episcopum, Helias autem Henricum. Henricus Remigium & Vobaldum calvum Monachos heredes Philosophiae reliquit. Verum pleraque ex iis, praesertim quae de Rabano dicta sunt, a vero prorsus abludunt.

Visio subsequens apparuit fratri Guetino in Monasterio sito in regione Alamannorum gentis, vocabulo eorum Auva, temporibus Francorum Ludovici Principis nomine Gubernatoris etiam Romani Imperii, sub Abbate praefati Moansterii Heidone, pridie ante transitum Francis praenominati, &c. De quodam etiam Geraldo Comite dixit idem Angelus, quod in requie esset gloriae meritum adeptus. Zelo, inquiens, in defensione sanctae Ecclesiae infidelium turbis congressus temporalis vitae dispendia est passus, ideo aeternae vitae est particeps factus, &c.

Anno ab Incarnatione Domini DCCCXX. Basilica sancti Hilari Nobiliaco dedicatur, & corpus sancti Juniani illuc transfertur a Mariaco villa. Quam tanslationem fecerunt Abbas Godolenus, adjuvante Sigibranno Episcopo, & Fulcone Abbate sancti Hilarii. Huic Sigibranno Episcopo succesit Ebroļnus Episcopus. Verum piissimo Augusto Ludovico carnis onere spoliato, regnum Francorum quod ex diversis nationibus solidum corpus fuerat effectum, trifarie divitur atque a tribus ejusdem Imperatoris filiis ad regendum suscipitur, & major quidem natu Clotharius Franciam cum Italia, Ludovicus Saxoniam, omnemque Germaniam, Karolus autem junior Burgundiam cum Aquitania accepit. Sed ut de regnis taceam, bellisne attrita decreverint, in pace continua aliquanto floruerint, nostrae partis aerumnas brevi eloquio excurtere libet.

Karolo regni non minimam assequuto partem, infortunium junctum rempublicam maximo profligavit damno. Ac primo Marchisis Britannici limitis inter se graviter per duellionem dissidentibus, bellum oritur lugubre utrique parti. Quamvis Rainaldo decumbente victor Lambertus extiterit, non adeo tamen victricia ab hoste retulit signa, dum millia suorum prospexit oppetiisse satellitum, atque adversus Erveum repetens primum natorum Rainaldi arma ob vindictam paternae necis resumentem, eundem male depugnantem, devictum, telisque confossum neci tradidit. Hoc dissidii genere bellatoribus utrimque percuntibus, pene omnis illa regio defensoribus nudata, praeda gentibus patuit externis. Brictonum siquidem natio limitem transgressa antiquum, Namneticam regionem, Andegavensem quoque in Meduanam usque fluvium, vastando caedibus atque incendiis redegit potestatem. Obstiterat quidem Lambertus jam pridem id adnitentibus; sed jussu Regis loco cedens Britonibus explerer conatus permisit barbaricos.

Praetera Normani gens Aquilonaris nostro generi plus aequo percognita, non jam piratica exercendo, sed libere terras nullo resistente pervadendo, omnem oram maritimam pessum dedit, atque, ut verius dicam, in vastam redegit solitudinem. Fuerunt eorum pessimi conatus saepe a Ducibus illarum regionum sibi succedentium frustrati, Lamberto scilicet, atque Rotberto, necnon Ranulfo; sed illis varia forte percuntibus, omnis fere Neustria, quae a Gennabi urbe per transversum Lutetiam usque Parisiorum pertingit oppidum, Normanicae patuit feritati. Irruptionibus namque creberrimis cuncta vastando circumeuntes, primo pedites quidem, eo quod equitandi peritia deesset, deinde equis evecti more nostrorum pervagantur. Interea stationem navium suarum, ac si asylum omnium periculorum in insula quadam S. Florentii subposia, componentes; mapalia quoque instar aedificare burgi, quo captivorum greges catenis astrictos adservarent, ipsique pro tempore corpora a labore resicerent expeditioni illico servitura. Ex qua inopinatos discursus agitantes, modo navibus, modo equis delati, totam circumquaque delevere provinciam.

Et primo quidem adventantes urbem Namneticam, incendio cremaverunt; deinde Andegavensem percurrentes regionem, ipsam quidem civitatem concremant. Pictavorum castella atque vicos, omnemque patriam a mari usque ad eandem Pictavim urbem populantes vastant, caedibus replentes omnia.

Sequenti tempore navigio Turonum veniunt, eamque de more stragibus opplentes, ad postremum ignibus tradunt, populata circumquaque regione. Haud longe post superiora Ligeris amnis navibus expetentes, Aurelianis perveniunt, captamque urbem auro distrahunt.

Egio tunc temporis Praesulatum praefatae urbis gerebat, sicque ad tempus recedentes secundo adventu praedicta civitas combustione dissipatur ab eis, matre dumtaxat Ecclesia, quae in honorem sanctae Crucis, jubente Constantino Augusto, a B. Evertio praesule sacrata erat, studio bonorum hominum remanente.

Quid denique solius Neustriae cladem memorando stilu~protrahimus, aut solae quatuor memoratae urbes excidii damna sensere? Quid Lutetia Parisiorum nobile caput praetendens quondam oppidi, fertilitate soli, incolarum quietissima pace, quam non immerito Regum divitas impiorum dixero populorum, non magis ambustos cineres, quam urbem nobilem potis est cernere? Quid proinde Bellovagus? Quid Noviomacum, & ipsae quondam Galliarum nobilissimae urbes, nonne & ipsae Normanicis irruptionibus concidere? Piget referre Coenobiorum nobilissimorum, tam virorum quam feminarum Deo devote servientium excidia, stragesque, non ignobilium plebium captivitates, matronarum & virginum lubridia, ac cuncta quae victores inferre valent tormentorum genera.

Quid Aquitaniae ingentem referam afflictionem? Quae olim bellorum nutrix, nunc frigidam bello praefert dextram, suisque optimos quosque genitalis soli in sese elidens patet nunc praeda gentibus alienis. Ab ipso quoque, ut ita loquar, Oceani littore Orientem versus Arvernum usque clarissimam veteri tempestate Aquitaniae urbem nulla libertate retineri valuit regio, non oppidum, aut vicus, aut denique civitas, quae non strage ferali conciderit Paganorum. Testatur id Pictavis quondam foecundissima urbs Aquitaniae; hoc Sanctonicum; hoc Engolisma; hoc Petragoricum; hoc Lemovicas; hoc certe Arvernus terminus ejus barbarici gladii, ipsumque Avaricum caput regni Aquitanici proclamant; nulla scilicet bellica obviante manu hostili graviter sese concidisse incursu.

His itaque hujus cemodi malis per triginta fere annorum curricula Galliis non absque piaculo quorumlibet detritis, cultus quoque divinae Religionis quomodo processerit, utrum necne floruerit, in promptu est cuilibet, licet tardioris ingenii mortalium persentiscere. Haec de excidio jocundissimae patriae breviter literis mandasse libuit.

Rege jam dicto Carolo regnate, fames admodum gravis universas occupavit Gallias; clades etiam ex insectatione Paganorum non modica totam Oceani incolentem littora attrivit gentem. Sed ut tertiam, juxta Prophetam, orbis experiretur plagam, graves immissae sunt bestiae, quae famen clademque effugientes barbaricam, hianti ore exciperent.

Igitur Pipinus Rex Aquitaniae filius Ludovici Imp. obiit, sepultus apud sanctam Radegundem Pictavis. Hic jussu patris fecerat Monasterium S. Joannis Baptistae Angeliaco, in quo Monasterio translatum est caput sancti Joannis Baptistae, cum tribus Innocentibus. Quod cul evenisset, libet breviter narrare.

Regnante Pipino Rege Francorum, Patricio Romanorum, Stephano Papa residente in sede Apostolica, cuidam viro religioso Sacerdoti ac Maonacho nomine Felicio, qui orationis gratia in illis diebus Hierosolymam ab occidentali parte adierat, Angelica visione dictum est: Felici, surge, concitus perge ad civitatem Alexandriae, & invenies ibi Ecclesiam in honore sancti Joannis Baptistae consecratam, ubi caput ejus cum tribus parvulis Innocentibus reconditum est; quod accipiens, transfer in partibus Galliarum, in regione Aquitaniae, in loco quem tibi ostendero. De qua visione certus, expergefactus, reverendus senex, gaudio amplissimo repletus, pergens vico ubi jussus fuerat, cuncta reperiens, rectori sui itineris grates innumeras rependit, properansque ad locum, thesaurum sibi a Deo destinatum accipiens, in unius sportellae conclusit sinu, statimque retro iter arripiens, junctis sibi sociis Fratribus suis, qui cum eo abierant septem, vallansque regionem omnem illam, clam perveniens ad littus maris, invenit navem cum remigiis ac gubernaculo a Deo paratam. Illico ingressus est cum thesauro & magni pretii margaritis; navigantesque prospere, & Domino ordinante, pervenerunt ad portum, qui appellatur Engolinse. Quo tempore in pago Alnisii pugnaverat Pipinus cum Gandalis, in quo proelio perdidit de nobilibus viris viginti. Qui, admonitus per visionem ut pergeret obviam sanctis Reliquiis, mox cum exercitu & mortuorum corporibus perrexit. Qui simul cum omnibus Dominum deprecatus est, ut sui, quos perdiderat, meritis Sanctorum, quorum ossa deportabant, resuscitarentur; quod & factum est. Dehinc beatus Felicius & socii ejus, cum venerando rege Pipino, inter caetera Dominum deprecabantur ut eis salubre concilium suggereret ad sancta membra locanda; aedificantesque Basilicam, & in ea ciborium cum sex columnis lapideis, mirifici operis bene compositis non longe a Vultumnis littore, passus (ut arbitror) centum: in quo cum aromatibus & plurimis bonorum odoribus condientes caput sancti Johannis Baptistae, almi Praecursoris Christi, et beatorum Innocentium in hoc ciborio concluserunt.

Construxit quoque idem Rex Monasterium S. Cypriani, quod est in prospectu Pictavis; Monasterium Brantomense, & transtulit canonicalem habitum in Monasterio S. Eparchii Engolismae; quibus Monasteriis praefecit Martinum.

Circa haec tempora constructum est Monasterium S. Pauli Cormaricensis, ab Alcuino & caeteris sanctis Canonicis.

Anno DCCCXXXVIII. Abbo Abbas, & Gudacher Prior praeerant Abbatiae S. Maxentii. Proelium factum inter Carolum & Clotharium fratres apud Fontanetum, anno ab Incarn. Dom. DCCCXLI. ab hinc Caroli Calvi regnum.

Anno DCCCXLIII. Civitas Namnetica a Normannis capitur vice prima, prodente eam Lamberto perfido Comite, qui a fidelitate Francorum Regum ad Nomenoļum Britonem se contulerat; qui etiam ipsius consilio in Britannia regnum usurpare ausus est.

DCCCLI. Nomenoļus Britannorum tyrannus potius quam Rex, caelitus percutitur, cui successit usurpativo in regno Erispoļus, filius ejus.

Anno ab incarnatione DCCCLV. Lotharius moritur, filius Ludovici Imperatoris, qui fuit filius Caroli Magni, prius factus Monachus in Monasterio Prumiae S. Salvatoris, ob peccatum persecutionis paternae.               .

Anno DCCCLVII. Herispoļus filius Nomenoii Rex tyrannicus Britonum, a Salomone occiditur.

Anno DCCCLVII. Dominus Herardus ordinatus est Turonensium archiepiscopus.

Anno DCCCLVIII. Hic generali Synodo in civitate Turonica habita, quaedam necessaria SS. Canonum capitula excerpsit, quae firmius custodienda sanxit XVII. Kalendas Junii.

Anno secundo post mortem Ludovici, Carolus & Ludovicus regnum partiti sunt sibi, & post duos annos venit Imperatrix mater Caroli Calvi Turonis, obiit, sepulta apud sanctum Martinum.

Ipso anno Rainaldus, Comes Arbatilicensis cum Lamberto Namnetis Comite congressus, occisus est, & Namnetis eo anno a Winfaldingis capta est. Et Carolus Calvus primo Britanniam ferro & igne vastavit.

Sequenti anno Bernardus Comes Pictavinus, & Arveus filius Rainaldi, congressi cum Lamberto Comite, occisi sunt.

Alio anno Siguinus Comes Burdegalensis & Santonicensis a Normannis captus & occisus est, & Sanctonas a Normannis igne concremata est, thesauris ejus optimis exportatis. Karolus, iterum Britanniam pergens cum Nomenoļo Duce dimicat, & victor fuit, Nomenoļo fugato.

His temporibus Normanni diffusi sunt per Aquitaniam, quia Duces ejus inter se bello dessidebant, nec erat qui eis resisteret; & concremata est ab eis Hero insula (846 mense Julio) & Monasterium Deas, Burdegala, Santonis, Engolisma, Lemovicas, Parisius, Turonis, Belvagus, Noviomagum, Aurelianis, Pictavis, & innumera Monasteria & castella destructa post mortem Ludovici Imperatoris.

DCCCLI. Karolus tertia vice Britanniam igne & ferro vastavit, & dum in Aquitaniam regressus esset, Nomenoļus Dux Redonas civitatem, & Namnetis capiens destruxit eas, & in Britanniam repedavit.

Anno sequente, jubente Deo ab Angelo percussus interiit, & Karolus Calvus, quarto Britanniam ingressus, cum Erispoļo filio Nomenoii dimicavit (undecima Kalendas Septembris) victor extitit: sed magnam partem exercitus sui cum Viviano Duce amisit.

Et sequente anno Lambertus Comes Namnetensium (Kalend. Maii) a Gauberto Comite Cenomanesium in bello occiditur, & Karolus quinta vice Britanniam vastavit, & Pipinum nepotem suum ibi positum adquirens, Britanniam sibi subjugavit, occiso Erispoļo.

Ramnulfus Comes quoque Pictavensis (pridie Nonas Nov.) & Ramo Comes Arbatilicensis, consanguineus ejus, cum Normannis in Briliaco villa dimicantes fugati sunt, & Gaubertus Dux Cenomanensis (mense Martio) insidiis Namnetensium circumventus, occisus est.

Karolus vero 15. anno post proelium Fontaneticum in Regem Lemovicae unctus est, in Basilica S. Salvatoris, & inde ingressus est Franciam. Post paucos dies Lotharius Imp. Monachus factus est, quia patrem in carcerem ejecerat: quo mortuo, de anima ejus altercatio visa est inter Angelos nequam & sanctos; daemones autem frustrati sunt. Parvo post tempore Ludovicus filius ejus obiit, & Karolus Calvus in Imperatorem elevatus est, qui construxit Monasterium sancti Petri Parciacensis.

Temporibus Salomonis Regis & Ducis Cornubiae, corpus S. Matthaei Apostoli translatum est in urbem Legionensem, & conditum in Ecclesia S. Pauli Episc. Inde post quadraginta & octo annos translatum est in Lucaniae partibus.

Anno ab Inc. Do. DCCCLV. Normanni a milliario uno prope Pictavim interfecti sunt.

Anno 9. post hoc, id est, DCCCLXIII. Pictavis a Paganis vastata est, & Basilica sancti Hilarii igne cremata est.

Sequente anno Stephanus Comes Comes Arvernorum, a Danis interfectus est. Eodem anno, Eodem anno, id est DCCCXLIV cum nomen gentis Normannicae apud nostrates nec auditum foret, repente de vagina suae habitationis exiens, cuncta per piraticam a mari Britannico depopulata est loca; navibusque longis alveum ingressa Ligeris, Namneticae properat ad moenia urbis speciem praeferens multitudinis negotium exercentis. Dies tunc festivus cunctum ad Ecclesiam invitarat populum; nam erat sancti Praecursoris nativitas, nec erat suspicio bellici tumultus, & intrabatur portis semper patentibus. Sanctus etiam Govardus Pontifex in Ecclesia B. Petri Apostoli super aram Ferreoli Martyris, quae est ad laevam ejusdem aedis, reverenter sacris instabat Missarum solemniis. Igitur nullo prohibente ingressi Normanni, sub vestibus arma celant, gladiosque sub umbra; intrantesque Ecclesiam, enses denudant, ipsumque Pontificem sursum corda dicentem, juxta sacram victimam obtruncant; bacchantesque per populum nulli aetati parcendum putant, ipsaque urbe vastata Ecclesiaque incensa, cum grandi captivorum multitudine, & pretiosa captivitatis supellectile naves conscendunt, & in insulam quamdam contubernium faciunt. Inde eruptionibus crebris, maritimis, indefensis oris, multa formidine pressos incolas, ignotas cogunt perquirere terras.

Sequenti anno (hoc est DCCCLXV) Pictavis igne succensa est.

Anno ab Incarnatione Domini DCCCLXVIII (lege DCCCXLV) beatissimi Maioli corpus jussu serenissimi Regis Karoli in Monasterium sanctae Dei Genitricis & semper Virginis Mariae, beatiq. Petri Principis Apostolorum, quod antiquitus Fossatense appellatur, digno cum honore translalum est. Quod sanctus Pontifex Aeneas, in ipso Monasterio suscipiens, in arca ferrea ad hoc ipsum preparata recondidit officio. Eodem anno, pridie ante sanctam Pentecostem, tertio Kalendas Junii, ordinatus est famulus Dei Gauzlinus primus Abbas, post restaurationem Monastici ordinis in Coenobio S. Mauri, in Ecclesia S. Salvatoris, ante Altare quod ipse aedificaverat in honore individuae ac vivificae Trinitatis, a summo Pontifice Turonicae urbis Orsmaro, aliisque duobus Episcopis; quem etiam ipso anno primum quidem Ebroļnus Antistes in Ecclesia Pictavensi ad ordinem Diaconatus, Dodo autem Episcopus in Ecclesia Andegavensi ad Presbyterii promoverat dignitatem gradus.

Quo tempore gravissime Normanni affligebant Aquitaniam, & Helias Scotigena, Engolismensis Episcopus, defunctus est. Monasterium quoque beati Eparchii ab infestantibus Paganis desolatum est, ita ut ibi nullus Monachorum habitaret, & hac de re Canonicalis habitus ibi reverteretur qui nuper exierat.

Turpio vero abiens in Franciam cum Rege Carolo & inde regressus, non post multos dies cum Normannis congressus, occidens eorum Regem nomine Maurum, ab eo ipse occiditur; & Emeno frater ejus Engolismae Comes extitit, & ipse post biennium cum Landrico Comite Santonensi confligens; interempto Landrico, in castro Ranconia reducitur saucius, & octavo die moritur, sepultus juxta Basilicam B. Eparchii, & reliquit parvulum filium Ademarum nomine. Et Carolus hoc audito, Vulgrinum propinquum suum, fratrem Aldoini Abbatis ex Monasterio S. Dionysii direxit, & praefecit eum Engolismae, et Petragoricae, & Olibam statuit in Episcopatu Engolismae.

Anno DCCCLXVII. Ludovicus filius Caroli Aquitaniam venit.

Anno DCCCLXIX. Lotharius filius Ludovici (lege Lotharii) Imperatoris obiit.

Sequenti anno fuit Vienna Carolo data.

Anno DCCCLXVIII. Carolus Bituricas vastavit fame.

Anno DCCCLXXII. Clusense Coenobium sancti Michaėlis inceptum est.

Anno DCCCLXXV. Eclipsis Solis facta est mirabilis hora nona.               . .

Anno DCCCLXXVI. Fames valida per omne regnum Franciae incubuit. Cometa visa est mense Julio, & eclipsis Solis fuit mirabilis quinto Kal. Nov.

Interea Carolo Calvo de saeculo migrante, eodem anno regnum in Francia pro eo filius ejus Ludovicus Balbus accepit; nec ultra Imperium accepit aliquis de Regibus Franciae. Tunc Bajoarii & Alamanni ex gente eorum creaverunt sibi Regem Othonem (imo longe post).

Anno DCCCLXXVII. Langobardi similiter ex gente sua Regem Adalbertum, deinde Arduinum; Romani vero de Senatoribus elevaverunt in regno Albericum, cujus Frater Benedictus Papa ordinatus est post Sergium, qui Johanni successit. His ita evenientibus destructa Monasteria erant, de quibus libet aliqua memorare. Monasterium S. Martini Vertavensis, quod ipse primus aedificarat eversum erat. Monasterium S. Martini Turonensis, quod ipse S. Martinus incepit, destructum erat. Coenobium S. Mariae Lucionensis, quod Lucius quidam Imperialis incepit, & postea rexit S. Philibertus, destructum erat. Coenobium S. Michaelis ad Eremum, quod S. Ansoaldus Pictavensis Episc. aedificavit, destructum erat. Monasterium S. Hilarii, & Coenobium sanctae Crucis, quod beata Radegundis Regina construxit, destructa erant. Cella S. Benedicti Quinciaci destructa. Coenobium S. Savini, & castrum in quo est, quod Carolus Magnus jussit aedificari, inviolabile mansit solum, caeteris multis destructis quae non occurrit nominare.

Anno DCCCXC. Ramnulfus Comes Pictavinus obiit.

Anno DCCCXCII. Visa est Cometa in cauda Scorpii per dies ferme 80. quam subsecuta est validissima siccitas toto Aprili & Maio. Quarto autem Idus Maii, & 17. Kalendas Julii ita immensa gelu vineas & sigalum decoxit, ut per omnem Franciam, Burgundiam, Neustriam, ac partem Germaniae modicum quid colligeretur.

Anno DCCCC. Obiit Hecfridus Episc. Pictavinus, cui succedit Froterius.

Anno DCCCCII. Pictavis nocte ingreditur Eblus. Erat Abbas apud S. Maxentium Ademarus.

Anno DCCCCIII. Basilica S. Martini Turon. quam S. Perpetuus olim aedificaverat, cremata est pridie Kal. Julii, quam postmodum nostra aetate Herveus Thesaurarius reaedificavit. Recapitulatio verborum supradictorum.

Anno DCCCXXXVIII. Pipinus Rex Aquitanorum obiit ante Ludovicum patrem suum Imperatorem.

Tunc eclipsis solis fuit et dominus Ludovicus obiit, 12. Kal. Junii, an. DCCCXL. sepultus Metis apud S. Arnulphum. Remanserunt tres filii ejus, Lotharius Imp., Ludovicus Rex Germaniae, & Carolus Rex Franciae & Burgundiae; qui pro regno Aquitaniae inter se discordantes, bellum committunt in Fontaneto, quod est in Burgundia: Lotharius ex una parte cum exercitu Italiae, Carolus & Ludovicus ex altera cum Francis & Aquitanis.

Anno DCCCXLI. Fuit hoc bellum post mortem Ludovici, & primum quidem Lotharius victor fuit; sed subito Garinus Dux, cum Tolosanis & Provincianis superveniens, bellum restauravit, & fugatus est Lotharius.

Anno DCCXLIV. Claruerunt Sergius Papa (cui Leo succedit, Benedictus, Nicolaus, Adrianus, Johannes) Amalricus Turonus, Dodo Andegavinus, Godo Pictavinus, Bernardus Lemovicus, Amardus Petragoricus, Autbertus Engolismensis, Actardus Namnetensis. Vicesimo anno ex quo Episcopi Britanniae sese a Turonica Metropoli diviserunt, perrexit iste Actardus Romam, transmissus a Synodo Suessionica, presente Herardo Archiep. Turono, intimare cupiens Papae Nicolao tertio a Leone, qualiter non solum Episcopi supradicti Turonensem Archiep. nequaquam recognoscerent Metropolitanum, verum etiam Princeps eorum Herispoļus colla de sub jugo Caroli Calvi, filii Ludovici, omnino excussisset. Hunc Actardum deposuit Nomenoļus, Princeps Britannicus de sua sede, & in loco ejus Gislardum substituit. Quam ob rem a Leone Papa epistolis & verberibus plenis (forte verbis acribus), vehementer increpatus est. Sanctus Gujardus trucidatus est a Normannis in civitate sua Namnetica.

Posteaquam isti Normanni civitatem Namneticam ceperunt non parvo tempore in ea habitavere, & exinde egressi, proximas regiones vastando praedaverunt; superveniens vero alia classis Normannica, ubi audivit eos in civitate ipsa residere, omnesque Provincias circumquaq. quasi in proprium jus vindicasse, misit nuntios suos ad Erispoļum, Britannicum Principem, mandans ei ut congregato exercitu veniret, junctique simul supradictos Normannos a civitate expellerent. Herispoļus haec audiens, Namnetum pergens, & adjuvantibus sibi Normannis jam dictae classis, civitatem obsedit. Illis autem deintus haud segniter se defendentibus, pugna gravis usque ad noctem deducitur, sauciatusque est in illo certamine Sidric Comes praefatae classis. Nocte vero sequente pacem fecerunt inter se Normanni cum insulanis. lnsulanos ideo dico, quia in insula quadam Becia nomine, sub civitate Namnetica sua magalia exstructa habebant. Mane autem facto, mare ingressi, per Sequanam fluvium superiores Franciae partes agere cupientes petierunt; sed nefandissimi eorum conatus omnino frustrati sunt; nam a Carolo Calvo ibi congressi, & usque ad internecionem omnes deleti sunt. Eo anno apparuit in Francia stella, quae dicitur Cometes diebus viginti, & fames tritici horribilis per Franciam, Burgundiam et Aquitaniam, ita ut non essent qui sepelirent cadavera morientium, sed se invicem homines manducarent.

Anno DCCCLXVIII. Reaedificatum est Monasterium S. Mauri, & primus ibi ordinatus est Gauzlinus Abbas a summo Pontifice Orsmaro Turonensi.

Anno DCCCLXIII. Corpus S. Urbani Papae translatum est.

Anno DCCCLXVIII. Coeptum est Coenobium S. Michaelis ad Clusam. His diebus inceptum est Monasterium S. Pauli Cormaricensis, ubi primus extitit Jacob.

Defuncto Rege Ludovico regnum pro eo filius ejus Carolus, cognomento Insipiens vel Minor, accepit anno DCCCCXIII (lege DCCCXCIII) & Remis factus est Rex. Hic fuit follus, qui postea a Rotberto dejectus est regno Francorum; nam Franci, conjurantes, eum ejiciunt de regno & Odonem Aquitaniae in regno elevaverunt.

Quo tempore Rodulfus Rex Burgundiae cum fortissimo hoste Lemovicinum appulit, & congregati sunt contra eum innumerabiles hostes Normannorum, & commisso proelio in loco qui dicitur, ad Destrictios, usque ad internecionem devastati sunt Pagani, & exinde fugientes non ultra fiduciam praesumpserunt veniendi in Aquitaniam. Rodulfus autem Deo gratias retulit, pro quo animam suam posuerat, cum magno triumpho regressus est, & Normanni reversi, terram vacuam reperientes, sedem sibi in Rotomago constituunt cum Principe suo Rollo; qui factus Christianus, qui captivos plures ante decollare fecit in honorem Deorum quos coluerat, & deinde infinitum pondus auri per Ecclesias distribuit Christianorum in honore veri Dei, in cujus nomine baptismum susceperat.

Rannulfus quoque Comes Pictavensis habuit filium nomine Eblum. Qui Ranulfus consanguineus erat Willelmi nobilissimi Comitis Arvernorum, summamque amicitiam cum eo & cum Rollo Principe Normannorum habuit. Et quia pugnator fortissimus erat, a Rege Odone valde honorabatur, & dum regalem aulam assiduaretur veneno necatur. In extremis Geraldo, ibi tunc praesenti, parvulum filium suum Eblum commisit tuendum. Ademarus autem filius Emmenonis, Sancia in conjugio copulata Alduino Comiti Engolismensi, & Willelmo Petragoricensi familiarissimus existens, honore eorum ac si frater potiri videbatur. Qui a Rege Odone vocatus ad palatium, provectus est Pictavus Comes. Regressusque a palatio sanctus Geraudus clam subductum filium Rannulfi Willelmo, Aquitaniae Duci Comiti Arvernis credidit nutriendum, cui propinquus erat.

Recapitulo istorum verborum supradictorum.

Anno DCCCLXXVII. Carolus Calvus Imperator Romanorum & Rex Francorum obiit, & filius Ludovicus regnum suscepit, & eclipsis solis mirabilis facta est hora nona.

Anno DCCCXC. Ramnulfus obiit.

Anno DCCCXCII. Visa est Cometa.

Anno DCCCXCIII. Odo rex Pictavis venit.

Anno DCCCC. Obiit Hecfridus Episcopus Pictavinus & Froterius ordinatur.

Anno DCCCCII. Eblus Pictavis nocte ingreditur.

Sequenti anno erat Abba Ademarus S. Maxentii, Basilica S. Martini Turonensis, quam sanctus Perpetuus olim aedificaverat, cremata est prid. Kal. Julii, quam postmodum nostra aetate Herveus Thesaurarius reaedificavit. Construxit enim Coenobium Monachorum S. Petri Pruliaco castro, ubi primus Abbas fuit Amblardus.

Anno DCCCCX. - Willermus Dux Aquitanorum construxit Clunianum Monasterium in fundo proprio, quod est in Burgundia noviter fecit, qui cum non haberet prolem & sororem suam in matrimonio desideraret sancto Geraldo conjungere nullatenus quivit qui coelibem vitam ducens semper, cum ad copulam suaderetur amore filiorum, respondit: "Utile est, inquit, sine filiis mori, quam relinquere malos heredes."

Erat etiam Ademarus Comes Pictavinus amator sanctae Ecclesiae, cumque & ipse prolem non haberet cum uxore sua Sancia, de futuro saeculo prospiciens sibi, concessit quaedam ex jure proprio Ecclesiis Christi praedia: sancto Salvatori Karrofo Noertam, sancto Martiali Wultonnum, sancto Johanni Neiriacum, sancto Hilario Corcolmum, sancto Eparchio Godorvillam.

Eo tempore Ebbo Bituricus coepit aedificare Coenobium Dolense in honore Dei Matris. Quod postea integravit filius ejus Rodulfus, ubi primus Abbas fuit Berno, cui successit Odo, Frambertus, Rannulfus, Arbertus, Bernardus, Emeno.

Similiter Sanctus Geraudus Comes Aureliaco suum Coenobium construxit in proprio jure ubi iterum primus Abbas fuit Berno. Willelmus Comes Cluniaco sanctum Bernonem primus abbatem instituit, qui postquam subditis suis bene ministravit in eo Monasterio defunctus est ac sepultus.

His diebus Otho Rex Bajoariorum Langobardorum regnum sibi subegit. Similiter defuncto Alberico consensu Benedicti Pape Romanorum Imperator promotus est. Quo defuncto imperavit filius ejus Otho.

Francorum vero Rege Odone obeunte regnavit pro eo filius Arnulfus pauco tempore & mortuus est. Itemque Carolus minor regnum suscepit unxitque eum Arbertus Episcopus. Contra quem iterato Francorum proceres conspirati eum regno pellentes, Rotbertum Ducem pro eo constituunt Regem. Tunc inter se divisi sunt Franci, sed major pars favebat Rotberto. Recapitulatio verborum.

Apud Carnotum, anno DCCCCXI. praeliatum est die Sabbati contra Paganos, per Ricardum et Robertum Duces, & perempti sunt fortissimi Paganorum sexies mille & septenginti.

Anno DCCCCXVII. Rainaldus Abbas Nobiliaco obiit, & Rottardus ordinatur.

Anno DCCCCXVIII. Willelmus Dux Comes Arvernorum, obiit.

Anno DCCCCXIX. Karolus Follus a suis relinquitur. Postea accito auxilio ab Othone (melius Henrico) Imperatore, cum multo exercitu, partim de Bajoaria, partim de Francia, regressus Franciam, conserto praelio Rotbertum interfecit; regnumque recuperans Hugoni filio Roberti Ducatum permisit regendum.

Anno DCCCCXXI. Ricardus Dux obiit.

Anno DCCCCXXIII. (erat ut in multis aliis locis, scribendum MXXIX) Obiit domnus Fulbertus Episcopus Carnotensis Ecclesiae, mirabilis Doctor modernorum temporum, tertio Idus Aprilis.

Anno DCCCCXXI. Ricardus Dux obiit & Rotbertus Dux Franciae unctus est in Regem a Galterio Senonum Episcopo (falsum) qui eodem anno occisus est a militibus Karoli Lothariensibus & Rodulfus Dux Burgundiae unctus est in Regem Franciae a supradicto Archiepiscopo. Temporibus hujus fuit septimo anno Abba Ermenfredus Sancti Maxentii.

Karolo migrante, Ludovicus Ultramarinus filius ejus regnum suscepit; quando Rotbertus tyrannus occisus est a Lothariensibus militibus. Eo tempore Hungari in Burgundiam venerunt.

Ipsis diebus Ademarus Comes Pictavinus defunctus est, & Pictavus juxta Basilicam Sancti Hilarii, quarto Kalend. Aprilis sepultus est.

Interea Willelmo Duce mortuo Eblus filius Ramnulfi Arvernis & Pictavis simul Comes commotus est; Acceptaque in conjugio Adela filia Rolli Rothomagensis, genuit ex ea Willelmum Caput-stupae & Episcopum Ebulum. Eblo Duce defuncto, filiorum ejus alter Episcopus factus est. Ebulus enim annuente Ludovico Rege, Pontifex Lemovicae civitatis factus est, Willelmus vero Caputstupae Arvernis, Vellatis, Lemovicae & Pictavis Comes provectus Dux Aquitanorum & consul extitit. Hic germano suo Ebulo Abbatiam sancti Hilarii & sancti Maxentii, cum nonnullis possessionibus in Pictavensi solo praebuit. Fuit enim Ebulus bonus Pastor Ecclesiae, aedificavitque castellum Lemovicae sedis, castellum sancti Hilarii & Canonicos ibi disposuit, quia infestatione Normannorum idem locus a pristina Monachorum habitatione desciverat. Restauravit Monasterium sancti Maxentii & castellum in circuitu perfecit. Restauravit Monasterium sancti Michaelis ad Eremum & multa alia laudabilia in opere Dei egit. Qui defunctus sepultus est in Basilica supradicti Angeli. Fuit autem successor Turpionis Episcopi avunculi Rotberti Vicecomitis Albucensis. Fuit autem Ebulus a sancto Martiale trigesimus nonus.

Eodem tempore adhuc vivente Turpione Odo & Teuthelo Canonici S. Martini, illustrissimi, adimplentes evangelicum praeceptum derelictis omnibus suis pauperes pauperem Christum secuti sunt, & Cluniaco sancto habitu & vita induti sunt. Unde nutu Dei Odo Abba praefuit sanctissimus sicut in sequentibus dicemus. Teuthelo jubente Abbate suo Archiepiscopus invitus consecratus Turonis. quinquagesimus primus a sancto Gariano, successit Herbertus Episcopus.

Recapitulatio verborum.

DCCCCXV. - Berno Abba suscepit curam Cluniacensis Coenobii quam tenuit XI annis. Obiit autem Idibus Januarii, regnante Ludovico Rege. Anno Ludovici Regis sexto, erat Garbertus Abbas sancti Maxentii.

Eo tempore DCCCCXXVI. anno instante & Ludovico regnante, Odo Abbas Cluniacum Monasterium suscepit regendum.

Anno DCCCCXXXVI. Erat Ebulus Episcopus et Abbas sancti Maxentii.

Anno DCCCCXXXVII. Ordinatus est Albinus Episcopus Pictavis.

Tempore illo Rollo defuncto filius ejus Willelmus loco ejus praefuit a pueritia baptizatus, omnisque multitudo quae juxta Franciam habitabat, fidem Christi suscepit, & gentilem linguam omittens latino sermone assuefacta est.

Guillelmo ab Arnulfo Flandrensi Comite interempto filius ejus Ricardus succedens, Christianissimus factus aedificavit in ea Normannia quae antea vocabatur Marcha Franciae & Britanniae, Monasterium sancti Michaelis de Monte, ubi Monachos ordinavit. Item aliud Monasterium Fiscannum, in honore Sanctae Trinitatis, ubi sepultus est, ubi quoque Monachos posuit, & Willelmum Abbatem eis praeposuit, cui successit Johannes, & alius Willelmus.

Ipsi quoque Principi Ricardo filius ejus Ricardus, & huic alius Ricardus; huic quoque Robertus frater ejus, qui Willelmum genuit ex ea, quae fuit filia Pelletarii Burgensis. Eo tempore inceptum erat aliud Monasterium de sancto Michaėle de Clusa a sancto Johanne Episcopo & Eremita, ubi primus Abba fuit Arveus. Quae duo Coenobia Monachorum Angelica jussione facta sunt, & creberrime ab Angelis nimiis & fulguris & miraculis simul illustrantur.

Eo quoque tempore constructum est Monasterium Sancti Florentii in Salmuro castro ab initio regni Karoli filii Ludovici. Quo regnante, facta est destructio Monasterii S. Florentii. A Nomenoio Britone usque ad Abbatem Fredericum, qui illud Monasterium reaedificavit & apud Salmurum alterum quod nunc est novum constituit, computantur anni CLXXXIII. Illud in Salmuro castro institutum est hortatu & juvamine nobilis & praecellentis Tetbaudi, in quo cum magno populorum ambitu idem Comes transtulit sanctissimum Florentium Confessorem, ac propriis rebus, tam de alodis, quam de aliis monilibus facultatibus honorare curavit. In quo etiam Monasterio quendam Sancti Benedicti alumnum, Amalbertum nomine Abbatem constituit. Iste Tetbaudus pater fuit Odonis Comitis & Hugonis Archiepiscopi. Huic Amalberto dedit idem Comes locellum Sancti Lupantii, adjuvante Arduino Archiepiscopo Turono, cui Abbati successerunt Rotbertus, Audebertus & Giraudus, qui in via Sancti Sepulchri decollatus est.

Anno DCCCCXXXVIII. Obiit Odo Abbas Cluniacensis (cujus temporibus claruit Turpio Episcopus) decimoquarto Kalend. Decembris atque Turonis sepultus est in Monasterio sancti Juliani duodecim annos in Abbatia existens. Eodem anno succedit Aimarus humilis Abbas, Ludovico regnante.

Anno DCCCCXLII. Apparuit Cometa in Orientali parte coeli, mense Octobri per viginti duos dies sub obscuro capite longam faciem velut funem trahens post se, paulatim ad meridianam partem tendens contra Subsolanum.

In sequenti anno subsecuta est pestis boum ingens per totam Germaniam, Franciam, Burgundiam, Italiam quae diu non tenuit.

Tertio vero anno tertio Kal. Maii vineae exustae sunt a gelu; eodem tempore venerandus Abbas Aimo S. Johannis Baptistae Monasterii, sanctique Cypriani, quod est situm in prospectu civitatis cum Rainaldo Monacho familiari suo transtulit corpus S. Reverentii a Noiastro castro Pictavis in Monasterio S. Radegundis; cui Aimoni successit ipse Rainaldus in Abbatia & postea eumdem sanctum transtulit, cum consilio Willelmi Ducis Aquitanorum in supradicto Monasterio S. Johannis Baptistae Angeriaco. Quod Coenobium ipse Dux multum diligebat & magnis honoribus ditaverat.

Francorum interea Ludovico Rege vita exeunte regnum pro eo Lotarius filius ejus ex Gerberga Regina progenitus suscepit. Iste Lotharingiam calumniatus est. Cujus expeditionibus Gosfridus Comes Andegavorum, pater Fulconis ultimi interfuit, nostraeque aetatis multi viri.

Eo tempore corpus Sancti Matthaei Apostoli & Evangelistae Salernum a Lucaniae partibus tempore Gisulfi Regis translatum est.

Recapitulatio verborum supradictorum.

Anno DCCCCLIV. Corpus Sancti Matthaei translatum est. Eodem anno obiit Ludovicus, & Lotharius regnare coepit.

Sequenti anno obsedit Pictavis civitatem cum Hugone Duce. Ipso anno mortuus est Hugo (Niger) Dux (Burgundiae). In tertio obiit Hugo Dux (Francorum) & Abbas Sancti Martini, filius Roberti pseudo-Regis.

Anno DCCCCLXI. Regnante Lothario erat domnus Ebulus Episcopus & Abbas Sancti Maxentii regens Abbatiam.

Hoc tempore exstructum est Coenobium Sanctae Mariae & Sancti Vincentii sanctique Leodegarii Martyris, quod est situm super Severa. (S. Ligdaire sur Seure). Eodem tempore Coenobium Sancti Leodegarii Arvernis Ebrolii Coenobii, ubi Abbas fuit Amblardus, cui successerunt Bernardus, Emmo, Raimundus, Girbertus, Willelmus, Gosfredus, Teptardus. Nobiliaco Fulco Abbas ordinatur.

Ipso anno Maiolus Abbas sexto anno ordinationis suae suscepit curam Cluniacensis Coenobii.

Sequenti anno obiit Alboinus Episcopus, cui successit Petrus.

Interea Willermo Duce cognomento Caput stupae effecto Monacbo apud sanctum Cyprianum, Ducem pro eo filium ejus Willermum habuit Aquitania, qui filiam Tetbaudi Campanensis, vocabulo Emmam, sive Emelinam, accepit uxorem, genuitque ex ea filium, iterum nomine Willermum. Quae nobilis Comitissa exstruxit Monasterium in dote sua Burgulium in honore Sancti Petri Apostoli, ubi primus Abbas extitit Girtbertus.

Willelmus Comes Caput stupae reliquit Monasterium, & veniens apud sanctum Maxentium, obiit ibi in pace. Willelmus vero filius ejus cognomento Fera brachia, successit ei.

Recapitulatio annorum supradictorum.

Anno DCCCCLXII. Obiit Alboinus successor Froterii.

Anno DCCCCLXIII. Obiit Willelmus apud Sanctum Maxentium, ubi erat Odo Abbas.

Anno DCCCCLXV. - Erat Ramnulfus Abbas post Odonem.

Anno DCCCCLXVIII. Erat Constantinus Abbas Sancti Maxentii post Ramnulfum.

Eo tempore Idibus Maii in maxima parte hujus regni, in omnibus fere villis, in quibus Ecclesiae sunt, coelestis ignis sine tonitruo ac turbine, non hominem neque pecus laedens cecidit, & in quibusdam locis daemones in forma luporum ad imitationem caprearum balantes apparuerunt.

Anno DCCCCLXXIII. Erat Girbertus Abba Sancti Maxentii, qui multa acquisivit.

Anno DCCCCLXXV. Obiit Petrus Episcopus Pictavinus, cui successit Gislebertus Episcopus.

Anno DCCCCXXLVIII. Otho Imperator apud Parisium fuit, sed Franci fugaverunt eum.

Anno DCCCCLXXX. Obiit Otho Imperator, cui successit Otho tertius filius ejus & nomine & actu.

Sequenti anno tres Apostolici apud Romam mortui sunt.

Anno DCCCCLXXXV. Obiit Hugo Bituricus Archiepiscopus.

Sequenti anno Lotharius Rex Lemovicam adiit & tempus aliquantulum in Aquitania egit. Unde revertens veneno a Regina sua adultera extinctus est, Ludovicumque filium reliquit qui uno tantum regno supervivens, & ipse potu malefico necatus est. Iste puer adhuc Blanchiam accepit uxorem; in quo etiam Reges defecerunt de familia Magni Karoli, & Karolus Patruus Ludovici pro eo Regnum Francorum accipere voluit, sed non potuit, quia Deus judicio suo meliorem elegit. Nam Franci inito consilio eum abjiciunt, & Hugonem Ducem filium Hugonis Regem eligunt cum filio suo Rotberto.

Recapitulatio annorum supradictorum.

Anno DCCCCLXXXVI. Obiit Andegavinus Gosfredus Comes, pater Fulconis ultimi, duodecimo Kalendas Augusti, in obsidione Marsonis super Odonem Rufinum facta, & ei successit Fulco.

Anno DCCCCLXXXVIII. Igne succensus est Karrofensis.

Anno DCCCCXCIII. Bernardus Abba emit Curtam de Marriaco.

Anno DCCCCXCIV. Sanctus Maiolus obiit Silviniaco peracto vitae suae cursu felici; ibi sepultus est in Monasterio Apostolorum Petri & Pauli, & fuit successor Beatus Odilo, non dispar virtutibus & merito vitae, vixitque in Abbatia feliciter triginta & tribus.

Eo tempore apud Majus Monasterium Turonis post restaurationem Normannorum, & post Sanctum Maiolum qui eum regebat, primus Abba fuit Guitbertus, cui successerunt per multorum annorum curricula Bernerius, Gosbertus, Sichardus, Evrardus, Audebertus, Bartbolomeus.

Anno DCCCCXCVI (forte scriptum erat DCCCCIIIXC.) Hugo Dux cum filio suo Rotberto levantur in regno. Hac de causa Episcopus Montis Leudonensis Ascelinus majori. Hebdomada ante Pascha in qua est Coena Domini, velut Judas Christum, tradidit Karolum. Qui Aurelianis trusus in carcerem usque ad mortem, ibique genuit Karolum & Ludovicum, & mortuus est, & expulsi sunt a Francis filii ejus, & profecti sunt ad Imperatorem Romanorum, & habitaverunt cum eo.

Sane Dux Aquitanorum Willermus reprobans nequitiam Francorum Hugoni subditus esse noluit; unde factum est, ut Hugo exercitu Francorum adunato urbem Pictavim obsidione fatigaret, dumque frustratus abscessisset cum Aquitanorum manu Willermus insecutus est usque Ligerim, ubi in gravi praelio Franci decertantes, & Aquitanorum animositates multo sanguine alterna caede fuso superiores Franci exstiterunt, & sic reversi sunt. Pacem postea habuit Willelmus cum Hugone, & filio ejus Rotberto.

Rex Hugo cogitans erga se gratiam Dei quasi rependens vicem, defensor clementissimus extitit Ecclesiae Dei. Nam ob hanc causam creditur progenies Karoli reprobata, quia jamdudum Dei gratiam negligens Ecclesiarum potius neglectrix quam erectrix videbatur. Beati ergo Dionysii Coenobium, quod jam pristinam normam Monasticam corripuerat, Rex Hugo regulari honestate, sicut in Dei oculis rectum erat, honestans, restauravit per manus venerabilis Odilonis Abbatis, & alia Sanctorum nonnulla Monasteria in decorem pristinae disciplinae revocavit.

Eo tempore gravissimum bellum inter Willermum Ducem & Gofredum Andegavensem Comitem peractum est. Sed Gaufredus necessitatibus actus Willermo Duci se subdidit, seque in manibus praebuit, & ab eo Losdunum castrum cum nonnullis aliis in Pictavensi pago beneficio accepit.

Ea tempestate Otho Imperator tertius cogitans lucra Christi, ut ante tribunal judicis duplicatum redderet talentum, Dei voluntate populos Hungriae una cum eorum Rege ad fidem Christi convertere meruit.

Girbertus vero natione Aquitanus, Monachus Aureliacensis Sancti Geraldi Ecclesiae, causa Philosophiae primo Franciam, deinde Cordubam lustrans cognitus ab Imperatore Archiepiscopatu Ravennae donatus est; procedente tempore, cum Gregorius frater (cognatus) Imperatoris decessisset, iste Girbertus ab Imperatore Papa Romanorum sublimatus est propter Philosophiae gratiam; mutatum est nomen ejus pristinum & vocatus est Silvester. Girbertus enim docuit Fulbertum Carnotensem Episcopum qui post Leobinum extitit Episcopus. De quo multa scripta, vel in pagina, vel in cantu Sanctae Ecclesiae remanserunt. Hic iterum Fulbertus docuit Berengarium Canonicum Sancti Martini. Qui item Brunonem Remensem & alios multos heredes Philosophiae reliquit. Bruno quidem perfectus Philosophus Monachus factus & Eremita apud Calabriam multorum Monachorum pater obiit in Christo.

Praefectus Romae Crescentius cum contra Othonem Imperatorem vellet imperium arripere Romanum, tandem coactus in turre quae vocatur in Cella diu evasit, sed expugnata ipsa turre captus est insidiis suae conjugis, & patibulo suspensus, & pro eo planctus magnus factus est.

His ita evenientibus Turonis Arduino Episcopo mortuo succedunt Archimbaudus & Hugo. Similiter Lemovicae civitati Audoino Episcopo succedunt Geraudus, Jordanus, Willelmus atque Wido. Eodem modo Engolismae Gundaberto subrogati sunt Fulcaudus, Ebbo atque Ramnulfus.

His diebus supradictis, apud Burgulium Coenobium in quo diximus primum patrem Monachorum esse Gaubertum, cui temporum spatiis successerunt Beno, Rainaudus, Teudo, Raimondus, Johannes, Baldricus atque Guitbertus. Simili modo Girberto Abbati (Sancti Maxentii) successit Bernaudus, qui recepit donum ab Aldearde Vicecomitissa de Coenobio Sancti Leodegarii quod erat antiquitus juris sancti Maxentii post sepulturam mariti sui Arberti Vicecomitis, & pro anima sua & filii Aimerici.

Hugo quoque Rex Francorum amator Sanctae Ecclesiae & servantissimus aequi, mortuus est, & regnum pro eo filius ejus Rotbertus vir clarae honestatis & magnae pietatis, ornamentum Clericorum, nutritor Monachorum, pauperumque pater assiduus, vere cultor Dei, Rex non tantum populorum, sed etiam morum suorum.

Similiter Otho Imperator haustu veneni periit sine filiis, & pro eo consanguineus ejus Hinricus imperium suscepit. Siquidem Arbertus Coloniae Archiepiscopus, expirante Othone in partes Capuae, sceptrum & coronam auream cum lancea sacra secum afferens ab Hainrico circumventus insidiis captus est & Imperatoris praeventus honoribus. Hainricus vero in imperio confirmatus cum Langobardos sibi reperisset contrarios, misso Rodulfo Duce Burgundiae Papiam obsedit, & incendio tradidit, & palatium in ea sibi aedificavit & rebellantes sibi servire coėgit. Duces quoque Graecorum cum partes ejus invaderent, ordinata expeditione, partes Apuliae penetrans tot dies expugnando eorum civitatem ibi exegit, usque quo pestilentia exercitus ejus laboraret, sicque reverteretur. Hic in terra Theodisci a novo civitatem aedificavit vocabulo Baemburg, quam Benedictus Papa in honorem Dei Genitricis consecravit, & parochias in circuitu, ex Paganorum vicis & oppidis, dum converterentur ad illam, attitulavit. Hic Cluniacensi Coenobio contulit dona, sceptrum aureum, coronam auream, sphaeram auream, vestimentum Imperiale, Crucifixum aureum, pensantia simul libras centum, & alia multa; & cum Odilone Abbate ejusdem loci crebrius colloquium familiare exercebat, & in aula palatii sui eum prae omnibus diligebat. Huic conjuncta fuit in matrimonium Alaidis nobilissima quae construxit Monasterium Paherne in honore Dei Genitricis Mariae semper Virginis. Ex qua habuit filium quem vocavit nomine suo Ainricum. Anno millesimo obiit Alaidis Imperatrix.

Anno millesimo tertio primum donum fuit Malliaco Coenobium construendi a Willermo Comite.

Anno millesimo quinto Gaufredus Comes cognomento Martellus filius Fulconis Comitis Andegavorum natus est pridie Idus Aprilis.

Anno millesimo decimo Romae praesidente Sergio Papa & Rotberto Francorum Rege regnante, Willelmus Dux Aquitanorum construi praecepit Coenobium in honore sublimium Apostolorum Petri & Pauli quod vocatur Malliacum. Quod plenissime, ut decuit, ditavit magnis reditibus, multisque possessionibus, & quod majus est, excellentibus reliquiis Sanctorum. Dehinc pluribus adunatis fratribus regulariter viventibus praefecit eis Abbatem nomine Theodelinum, deditque sancto Maxentio quandam villam quae vocatur Celesium, quando corpus Sancti Maxentii delatum est Pictavis ad concilium sexto Idus Martii, tempore Bernardi Abbatis & Gisleberti Episcopi Pictavorum.

Interea defuncta conjuge Willelmi Ducis Aquitanorum, ex qua susceperat Willermum, idem Dux sororem Sancii Ducis Gasconiae Briscam nomine in uxorem copulavit sibi quae ei duos filios genuit Odonem & Tetbaudum videlicet, qui puer mortuus est; & alter nomine Consul & Dux Gasconiae elevatus est. Amore istorum filiorum, & pro remedio animae suae dedit item sancto adjutori Maxentio aribannum in villa Sancti Maxentii tempore Rainaldi Abbatis.

Anno MXIV. Obiit Constantinus Abbas Sancti Juniani Nobiliaci, cui temporaneus extitit Letaudus Abba, & alii multi, sed inter alios praecipuus Musicus & Cantor; huic Constantino successit Imo.

Eo tempore Theodelinus Abba MXIV. transtulit ossa Sancti Rigomeri Presbyteri a Cenomanico pago temporibus Fulconis & Odonis Comitum.

Anno MXVI. Fuit praelium Pontelivis inter Hugonem & Fulconem Consules pridie Kalend. Julii, & victoria penes Fulconem fuit.

Anno MXX.Monasterium Sancti Nicolai apud Andegavum fundatum est.

Anno MXXIII. Obiit Hugo Archiepiscopus Turonensium, quarto Idus Maii, cui successit Arnulfus nepos ejus.

Interea defuncta Sancia conjuge Guillermi Ducis duxit tertiam nomine Agnetem, ex qua iterum suscepit geminos filios, Petrum cognomine Acerrimum, & Gaufredum qui & Wido vocatus est.

Anno MXXV. Captum est Salmurum castrum a Fulcone & Gelduinus fugatus est. Tunc Fredericus Abba quarto anno ordinationis suae & fratres qui cum eo erant, rapuerunt de mediis ignibus libros & quaedam ornamenta Ecclesiastica, & accipientes corpus Sancti Florentii & reliquias ceterorum scriptas, pergunt ad Ecclesiam Sancti Hilarii, ibique per aliquot annos in parvis tuguriis more hospitum degentes Ecclesiam istam novam aedificare caeperunt. Quae cum perfecta fuisset, convocavit venerabilis Abbas Fredericus Arnulfum Episcopum Turonensem & Humbertum Episcopum Andegavensem, Isembertum Pictavensem atque Gauterium Namnetensem, & dedicatum est ab eis Idibus Octobris.

Eo tempore apud Castrum Liziniacum habuit quaedam nobilis matrona novem filios tempore Hugonis Bruni domini ipsius Castri, filii Hugonis Albi, qui fuit genitus Hugonis Kari, qui exstruxit primus castrum.

Per haec tempora Ermengaudus Comes Hildergensis, post triumphos copiosos de Mauris & Saracenis praelio inito ultimo innumerabilem stragem Saracenorum interficiens, dum victor regreditur alium exercitum Maurorum offendit venientem. Quem cum paucis suorum lassus persequens multos eorum occidit & ipse cecidit. Caput vero ejus Saraceni pro magno thesauro secum asportaverunt; quod aromatizatum Rex eorum auro cooperuit & semper secum in praeliis ferebat causa victoriae.

Anno MXXIV. Obiit Hainricus Imperator.

Anno MXXVI. Ordinatus est Gulferius post Rainaldum, qui unum annum solum vivens obiit & Amblardus successit ordinatus ab Isemberto Episcopo successore Gisleberti.

Anno MXXVIII. Sacrosanctae Ecclesiae Dei sceptrum regente Rotberto Rege & Guillermo Duce in Aquitania orta est tempestas inaudita apud nos magna in Sabbato octavo Idus Julii.

Eodem anno Guillermus & Gaufredus Vicecomes Toarcensis quosdam servos & ancillas dedit sancto Maxentio in Celescio villa supradicta.

Sequenti anno post multa & laudabilia facta ipse Dux Guillermus Monachus factus apud Malliacum plenus dierum in senectute bona obiit in pace pridie Kalendas Februarii. Vixit autem septuaginta & unum annos.

Anno MXXXII. Combustio civitatis Andegavae prima nostrorum temporum est facta quinto Kalendas Octobris. Eo tempore, ut ferunt, Fulco filius Gaufredi aedificavit Monasterium supradictum sancti Nicolai civitatis Andegavinae. Quod, similiter, ut diximus de Malliaco bene ornato, & multis fratribus adunatus ibidem primus Abba extitit Hildinus. Huic quoque successit Emmo, Airaudus, Nathalis, Lambertus atque Johannes.

Per haec tempora, defuncto Benedicto Papa successor ei extitit Nicolaus, in cujus concilio Berengarius fuit accusatus de fide Christiana, & post accusationem juravit se credere, sicut fides Catholica habet. Huic successit Alexander & sedem Romanam regendam feliciter suscepit. Cui similiter respondit & de fide sua rationem reddidit.

Eo tempore fuit Concilium factum Pictavis de fide Catholica, Rege Rotberto concedente, ut per omnes civitates fierent Concilia. Inter caetera ergo accidit, ut in Pictava urbe, sicut diximus modo, Concilium ageretur. Duce nobilissimo Willermo videlicet & Isemberto urbis illius Episcopo, Jordane Lemovicensium Praesule atque Arnaldo Petragoricensis regionis, & diversorum ordinum Christianorum Abbatibus videlicet Monachis & Clericis, necnon & fidelibus populis. Cum igitur de pluribus tractarent, statuerunt ut si quis homo res sanctae Dei Ecclesiae fraudulenter ac violenter possideret, quas injuste rapuerat, cum summo studio restitueret, & ut terras Monachorum integras liberasque persolverent.

Fulco Comes, pergens in Jerusalem in eadem via defunctus est, sicut dicitur. Huic successit Gosfridus filius ejus in Comitatu.

Igitur Guillermo Duci saepedicto Guillermus Pinguis filiorum ejus major natu succedit in principatu. Qui quarto anno post mortem patris habens certamen cum Gaufredo Martello, convenerunt in praelium simul; ubi utriusque exercitus conveniens ad praelium juxta Monasterium sancti Jovini ad Montem Coerium magnis animositatibus certatum a Pictavis & Andegavinis. Tandem Guillermus Dux traditur & capitur, duodecimo Kalendas Octobris.

Anno MXXXIII. Ainricus post mortem Roberti levatus est in Regno.

Anno MXXXV. (supra MXXXIII) Willermus captus est in praelium.

Anno MXXXVI. Imo abbas sancti Juniani obiit & succedit Ricardus.

Eodem anno civitas Andegava combusta est igne.

Isembertus Episcopus Pictavis fecit Synodum, ubi magnam pacem firmavit. Qui cum Eustachia uxore Guillermi Comitis aliquantulum expoliavit Monasteria auro & argento, unde redimerent eum. Qui postea paucos dies vivens finem vitae sortitus est. Uxorque ejus similiter defuncta, ipsa quidem apud Sanctam Mariam Pictavis sepulta, & ipse cum patre apud Malliacum humatus est. Isembertus quoque Episcopus postea pergens Romam, obiit in via apud Paveiam civitatem peregrinus.

Anno MXXXVI. Kalendis Octobris civitas Andegava horribili conflagrat incendio.

Nihil enim in ea intra muros urbis incombustum remansit. Nec ipsa mater Ecclesia sedis Episcopalis. Sed de suburbio, cum toto Monasterio sancti Albini maxima deperiit: imo nihil quoque ejus evasit praeter pauculum quod aliis Monasteriis haerebat, ut ignis ardere non posset.

Anno MXXXVII. Dedicatio Ecclesiae Carnotensis Sanctae Mariae fuit facta decimosexto Kalendas Junii.

Willermo Comite mortuo, Pictavenses in magno angore & anxietate positi de morte principis sui sicut oves sine pastore relicti Odonem Comitem germanum ejus ex patre supradicto ab Gasconia convocaverunt.

Eodem tempore Gastinenses Germundum castrum construentes auxilio Andegavorum, Guillelmo Partiniacensium in eodem castro Principe.

Per haec tempora Gaufredus Martellus duxerat uxorem supradictam (Agnetem) causa Pictavensium, ut haberet sibi subditos adhuc duobus filiis suis, scilicet Petro & Gaufredo, parvulis.

Interea Odo Comes veniens a Gasconia voluit capere Germundum castrum, sed non potuit. Inde reversus Mausiacum quem pari modo reperit repugnantem expugnare coepit, ubi inhiando (f. hiemando) cum coepisset adtendere, occisus est. Cujus corpus sepultum est Malliaco, ubi pater & frater erant humati.

Anno MXL. Erat Amblardus sancti Maxentii Abbas & post eum Emmo. In Nobiliacensi Coenobio Ricardo successerunt Petrus atque Umbertus.

Eodem anno dedicatum est Monasterium sanctae Trinitatis Vendocini, ubi primus, sicuti de aliis diximus, praefuit ibidem Domino servientibus Monachis Odericus Abbas, & post eum Rainaldus. Eodem anno obiit Fulco Comes undecimo Kalendas Junii Monachus factus apud sanctum Nicolaum.

His diebus supradictis Hislo praeerat Sanctonensibus, cui successerunt Arnulfus & Boso.

Anno MXLII. Ut dictum est regnum Francorum post Roberti mortem obtinebat Hinricus filius ejus. Cujus diebus eclipsis solis fuit pridie Kalendas Julii, quam fames miserabilis secuta est per totam Galliam, quae maximam partem plebis inaudito mortium horrore consumpsit. Eodem anno fuit dedicatio novae Ecclesiae sancti Florentii Salmurensis Idibus Octobris.

Anno MXLII. Fuit eclipsis solis pridie Kalendas Julii, in natale Apostolorum Petri & Pauli quando eorum Martyrium ab omni Ecclesia honorabiliter toto orbe celebratur.

Anno MXLIII. Beatus Rotbertus coepit aedificare Monasterium suum Casae Dei in honore Sanctorum Agricolae & Vitalis quod ipse primus extruxit & rexit quindecim annis, qui quantae vitae quantique meriti fuerit miracula testantur. Obiit autem in pace plenus sanctitate octavo Kalendas Maii, & ei successit Durandus Monachus, ejusdem Ecclesiae, qui postea Arvernorum datus est Episcopus. Huic quoque Episcopo vivente Seguinus successit eis tertius, & hoc mortuo Pontius secutus est. Hoc quoque Episcopo Podiensi facto Aimericus successit. Hoc quoque Episcopo Arvernorum iterum facto successit Stephanus.

Anno MXLIV. Fuit magna fames grandisque mortalitas, ita ut homo aliquis satiatus pergeret quingentos passus, iterum mox esuriret & desideraret manducare, itaque satiatus moriebatur, aut vix evadebat mortis periculum.

Quo tempore Agnes Comitissa veniens Pictavis cum duobus filiis suis, Petro atque Gaufredo, unaque cum vitrico eorum Gaufredo Martello suoque marito cum omnibus Pictavorum optimatibus fecerunt placitum. Deinde unum eorum Petrum Pictavorum Ducem ordinatum, alterum in Gasconia transmissum & Comitem factum. Utrique magna & fortia gesserunt. Habuitque Gaufredus illuc uxorem suam Audeberti Comitis Petragoricae filiam, quam postea reliquit causa parentelae.

Eodem anno Tetbaudus filius Odonis a Gaufredo Comite Andegavorum captus est duodecimo Kalendas Septembris qui post triduum civitatem Turonorum reddidit.

Anno MXLV. Obiit Theodelinus Abba quem supradiximus Abbatem esse Malliaco qui praefuit triginta & septem annis. Huic successit Humbertus quindecim annis praesidens in Abbatia.

Anno MXLVI. Hildegardis Comitissa Andegavorum obiit bona & religiosa & apud sancti Nicholai Monasterium sepulta est, ubi & maritus ejus. Interea mater Comitum Agnes cum suo marito Gaufredo Andegavim reversa est, ubi, ut fertur, construere fecit Coenobium in honore sanctae Trinitatis.

Eodem tempore inceptum est Monasterium Sanctae Mariae Nucariensis, ubi primus Evrardus, Gaufredus, Stephanus, Gauterius. Similiter in Britannia minore & in provincia Cornubiae Monasterium Sanctae Crucis Diemperelensis (seu Kemperlensis) inchoatum est. Illud quoque Sanctae Crucis Talemonensis eodem tempore inceptum est a domino ipsius castri. Monasterium Sancti Benedicti Nantolii similiter a Domino castri Rufiaci in istis diebus coeptum est.

Qui dedicationem praecepit fieri & altare sacratum misit. Quam fecerunt Archiepiscopi & Episcopi numero tredecim circumquaque vicinarum. Quam non solum nobilitas Monasterii, sed etiam omnium ordinum multitudines Christianorum celebrem & nobilem usque in praesenti commemorant. Extitit autem temporibus Leonis Papae & Isemberti Episcopi, Junioris Guillelmi Acri Comitis Pictavorum & Audeberti Comitis Marchiae, qui fuit filius Bernardi, qui fuit Audeberti, qui fuit Bosonis, qui Suspic. qui fuit Gosfredi primi Comitis de Karrofo. In eodem Coenobio erat tunc Abba Hugo, qui successit Fulcherio. Cui per multorum annorum curricula successerunt Fulcaudus, Petrus, Fulcaudus. Eodem anno post benedictionem combustum est Monasterium cum villa.

Ipso quoque anno consecratum est Monasterium S. Michaelis ad Eremum, in quo tunc praeerat Ascho Monachus ejusdem Coenobii, cui similiter successerunt Theadus, Audebertus, Willelmus, Johannes, Garinus atque Johannes.

Anno MXLVIII. Obiit Odilo Abbas Cluniacensis sanctitate vitae & merito praecipuus ad Dominum Kalendis Januarii. Dormivit autem in senectute bona plenus dierum in pace. Nam vixit septuaginta sex annis, ex quibus unum & quinquaginta stetit in Abbatia. In cujus locum jussu suo & electione omnium fratrum, ordinatus est Hugo nobilis pastor, vitae merito non dissimilis.

Anno MXLIX. Kalendis Novembris dedicatum est Monasterium S. Hilarii Pictavensis, cui consecrationi interfuerunt Archiepiscopi et Episcopi circa tredecim. Extitit autem haec dedicatio admirabilis amore patroni nostri Beati Hilarii. Istud Monasterium magna ex parte construxerat Regina Anglorum per manus Gauterii Coorlandi. Agnes Comitissa, quae eum jussit dedicare, plurimam partem construxit. Quae Domina, si in multis Dominum offendit, iterum in multis eum placavit. Nam aedificavit duo Coenobia sacrarum virginum: unum Andegavis in honore Sanctae Trinitatis; alterum Sanctonas in veneratione semper Virginis Deique Genitricis Mariae. Construxit illud supradictum Vendocini in honore Sanctae Trinitatis, quod multis divitiis & magnis curtis ditavit; illud etiam Pictavis in honore S. Nicolai necnon & domum eleemosynariam quae est in foro ante eamdem Ecclesiam.

Per haec tempora Ainricus duxerat Alam (Agnetem) Comitissam supradictorum Comitum sororem genitam ex Agnete, filiam Guillermi senioris Comitis Pictavorum, ex qua suscepit filium, quem vocavit nomine suo Ainricum.

Anno ML. Ainrico Imperatori filius natus est & a domno Leone Papa baptizatus est, qui eodem anno excommunicavit Gaufredum Martellum propter Gervasium Episcopum quem tenebat captum.

His diebus fuit consecratio facta Monasterii S. Joannis Engeriaci quam Agnes Comitissa fecit facere, & alii Seniores; in qua fuerunt quatuor Episcopi Bruno Andegavensis, Guillermus Engolismensis filius Gaufredi & frater Fulconis, Isembertus Pictavensis & Arnulfus Sanctonensis. Huic Coenobio praeerat Monachus Arnaldus cui successit Gosfredus.

Ainricus Rex Francorum duxit uxorem Scythicam & Rufam. Tunc quoque Guillelmus Pictavorum Dux et Comes duxerat uxorem nomine Ermenseldim.

Anno MLIII. Leo Papa Normannos Apuliam per tyrannidem tenentes bello aggressus est & superavit.

Anno MLIV. Obiit Leo papa decimotertio Kal. Maii, & successit ei Victor Papa.

Anno MLV. Synodus facta est Turonis. Eodem quoque anno obiit Beatus Fredericus, Abbas Coenobii S. Florentii Salmurensis, quod ipse a novo aedificavit post captionem ipsius castri a Fulcone factam Comite Andegavorum, & primus rexit Deo donante et Monachis ibidem Deo militantibus praefuit triginta & tribus annis. Hic digne Deo semet ipsum offerens laudabilem vitae cursum glorioso fine complevit. Cui in regimine pastorali successit Sigo tertio Kalendas Novembris non minor virtute & merito sicut adhuc fratrum fideli narratione noscitur. Floruit namque multa sapientia & scientia apud Deum & homines vivens in Abbatia quatuordecim annis. Hic iterum plenus sanctitate in pace quievit quinto Idus Junii. Cui successit Guillelmus, nobiliter natus & nobilius vivens quadraginta & octo annis vivens in Abbatia & et plenus dierum obiit in pace tertio Kalendas Junii.

Anno MLVI. Defunctus est Ainricus Imperator Romanorum; cui successit Ainricus filius suus actu & nomine tertius.

Anno MLVII. Obiit Victor Papa Romanorum; cui successerunt Stephanus, Benedictus, Nicolaus, & Alexander secundus.

Eodem anno civitas Namnetica Gaufredo Comiti ab Hoel Comite reddita est, qui non bona usus fide auferre eam illi tentavit. Sed vix quadraginta dies retentam turpiter amisit. Ipso anno Rex Francorum Ainricus Andegavam venit.

Anno MLVIII. Willermus, qui & Petrus, cognomento Acer, adunato exercitu vallavit Castrum Salmurum simul & Gaufredum Martellum inclusit in eo, ubi inhiando dum aptaret ad bellum exercitum, dolore dysenteriae morbis percussus reversus est infirmus, ex qua infirmitate mortuus est relinquens terrenum regnum. Huic fuit conjuncta in conjugio Ermensendis quae amore illius vovit se viduam & castam permanere usque ad mortem. Huic quoque successit in regno Goffredus, qui jam Gasconiam acquisierat armis & industria. Qui relinquens filiam Audeberti Comitis uxorem suam causa parentelae, aliam Mateodam vocatam accepit in conjugio, de qua tantummodo unam filiam habuit, quae fuit uxor Hildefonsi Regis filii Freelandi & nepotis Garsii.

His diebus ita evenientibus apud Hispanias gestum fuerat horribile bellum inter Freelandum & Garsionem supradictos fratres, qui pro regno Hispaniae inter se invidentes magnum certamen habuerunt & regnum sanguine fuso superante Freelando deformiter diviserunt. Nam Garsio occubuit, & ei omnia nolens reliquit.

His diebus erat Imperator Constantinopolitanus Romanus cui successit Diogena, qui captus est traditione ab Alexio fratre suo, qui & oculis eum privavit, & in mare praecipitavit.

Per haec tempora in concilio Nicolai Papae Berengarius fuit examinatus de Fide Catholica.

Anno MLIX. Corpus Beati Maxentii Adjutoris ostensum est, & conditum ei istud sepulchrum novum & dedicatum, sexto Nonas Octobris, temporibus Ainrici Imperatoris, & nihilominus Ainrici Regis Francorum & Gosfridi Comitis atque Isemberti Pictavensis Episcopi & Archembaudi Archiepiscopi Burdegalensis & Abbatis Coenobii Adjutoris Maxentii.

Per haec tempora Pontius Comes Tolosanus acceperat Almodim uxorem sororem Audeberti Comitis de Marcha; quam dedit ei Hugo Pius de Liziniaco qui eam reliquerat causa parentelae ,quique ex ea geminos filios habuit & post Raimundo Barcinonensi eam dedit in uxorem. Vocati sunt autem filii Pontii, Raimundus de S. Aegidio & Guillemus de Tolosa, ex quibus unus extitit Tolosanus Comes, alter Provincianus. Qui Guillelmus apud Burdegalam occidit circa centum milites nobiles per traditionem qui erant de exercitu Gosfridi Ducis. Qui traditionem ipsam non potuit diu sustinere; sed cum omnibus optimatibus suis calumniatus est eam veniens ad Tolosam, & vastavit eam in circuitu & cepit.

Anno MLX. Gosfredus Dux Pictavorum habens guerram cum Hugone Liziniaci atque obsidens in castello suo, & expugnans & vastans omnia in circuitu. Quadam die milites Comitis forte ad portam castelli occiderunt eum octavo Idus Octobris. Hugo filius suus huic successit natus ex supradicta Aumode, qui Diabolus vocatus est.

Eodem anno obiit Ainricus Rex Francorum anno ordinationis suae XXIX. Gosfredus quoque Comes filius Fulconis, decimo octavo Kalendas Decembris feria tertia hora diei prima Monachali habitu prius suscepto ab Airaudo Abbate Sancti Nicolai. Huic successerunt nepotes ejus filii Alberici Contracti Comitis de Gastina, Gosfredus & Fulco Rechin. Ainricus quoque Rex duos filios habuit Philippum Regem & Hugonem Ducem magnum vocatum, ex quibus Philippus successit patri.

Anno MLXI. Gosfredus & Fulco habentes certamen cum Gaufredo Duce propter Sanctonas venientes cum magno exercitu, pugnaverunt cum eo in bello etiam in Aquitania. Ubi e contrario Pictavorum exercitus adunatus est, & ab utrisque partibus magnis animositatibus pugnatum est; sed traditores belli & alii signiferi vexillis projectis exercitum Pictavensium in fugam verterunt, quapropter vulnerati multi sunt & plurimi occisi atque nonnulli capti. Unde quidam versibus eam confusionem ita describit, dicens:

 

Cum de Pictavis bellum sit & Andegavinis

Inque die Martis fuit & sancti Benedicti,

Circa forte caput Wultonnae contigit esse,

Annus millenus tunc sexagesimus unus.

 

Anno MLXII. Gosfredus Dux obsedit Sanctonas civitatem, castris in circuitu positis & fame & gladio vastavit, usque quo Andegavenses & cives qui in ea erant se cum suis omnibus in manibus tradiderunt. Inde abiens in Hispaniam cum multis Normannis Barbastam civitatem nomini Christiano cunctis qui in ea erant, prius perditis, adquisivit. Eodem anno luna obscurata est Kalendis Augusti.

Anno MLXIV. Benedictio Sancti Petri Aureae-vallis fuit de crucifixo. Tunc primum Canonici coeperunt esse ibi.

Anno MLXVI. Stella Cometes apparuit. Willermus Comes filius Rotberti supradicti Comitis Normanniae transiens mare conflixit cum Airaudo pseudo-rege Anglorum. Quem devicit cum ipsa gente & terram eandem in suam ditionem recepit. Fertur habuisse in exercitu suo quatuordecim millia hominum. Fuitque in mense Octobri pridie Idus ipsius mensis & fecit ibi Monasterium, ubi bellum fuit, in honore S. Martini Monachorum. Aliud quoque constitui jussit in honore sancti Stephani Cadomi & ibi Monachos iterum posuit.

Anno MLXVII. Herluinus fundavit suum Monasterium nobile & aptum Monachis. Eodem anno traditio Salmuri castri facta est Fulconi fratri Gaufredi Comitis Andegavorum prima Dominica die quadragesimae quinto Kalendas Martii & ipsum fratrem suum tenuit & inclusit captum usque ad mortem.

Anno MLXVII. Stella cometa apparuit.

Anno MLXVIII. Judicio Dei juste omnia judicantis castrum Salmurum horribili incendio combustum est a Guidone Comite Pictavorum cum Ecclesia S. Florentii, sanctique Johannis Baptistae & sancti Petri Apostoli; nihilque penitus remansit de toto suburbio ejusdem castri cum domibus extra & intra murum degentibus, quod non incenderetur, quinto Kal. Junii.

Eodem anno obiit Aimericus Abba sancti Maxentii & sancti Leodegarii, cui successit parvo tempore Archimbaudus; sancto Leodegario super Severim Hugo nepos Aimerici erat Abba.

Per hec tempora duxit uxorem Guido Comes Aldeardim filiam Roberti Ducis Burgundiae & neptam Ainrici Regis Francorum, relicta Matode supradicta. Tunc cepit castrum Lucionense & Monasterium Sanctae Mariae Virginis quod est in eodem castro combussit, multosque homines ac foeminas in eo extinxit.

Anno MLXVIIII. Coenobium Sanctae Mariae de Karitate inchoatum est quod Giraudus Monachus nobilis & religiosus primus extruxit. Monasterium novum Pictavis inceptum jussu Gaufredi Comitis. Monasterium S. Severini Canonicorum in Nemore Argenti & Coenobium S. Vincentii quod Niolium vocatur.

His diebus Hildefonsus Rex Hispanorum duxerat filiam Guidonis Comitis Ducis Aquitanorum quam habuit de Mateode uxore supradicta. Pro qua re extitit causa & contentio de lege Romana. Quam Legem Romanam voluit introducere in Hispaniam & Toletanam mutare; & ideo fuit factum bellum inter duos milites & falsilate fuit victus miles ex parte Francorum.

Anno MLXX. Domnus Gauterius Abba & Canonicus Ecclesiae Sancti Petri Stirpensis dormivit in pace aeterna, quinto Idus Maii. Eodem anno Benedictus Abba ordinatur & benedicitur apud Sanctum Maxentium quinto Nonas Octobris. Quo tempore apud Sanctum Johannem Engeriacum erat Odo Abbas & apud Malliacum Goderannus Episcopus (Sanctonensis) & Abbas qui successor Umberti.

Anno MLXXI. Ortus est Guillermo Duci undecimo Kalendas Novembris Guillermus filius qui consobrinus germanus Ainrici Imperatoris & secundus Philippi Francorum Regis ex supradicta conjuge. Nata post hunc filia quam desponsavit Petrus filius Sancii Regis Aragundiae. Ferunt eo tempore eclipsim Lunae fuisse in mense Octobri. Petrus Igneus fecit judicium per rogum ardentem.

Anno MLXXIV. Obiit Alexander Papa & in ejus loco ordinatus est Aldebrandus & mutatum est nomen ejus Gregorius VII. ad distinctionem aliorum. Defunctus est & Goderannus Episcopus octavo Idus Augusti, cui successerunt in Episcopatu Boso, & Drogo in Abbatia qui relinquens postea Abbatiam, inclusit se Cluniaco, ubi & bona morte obiit. Eodem anno reliquiae inventae sunt & demonstratae preciosae apud Nobiliacum.

Anno MLXXV. Pictavis fuit Concilium quod tenuit Giraudus Legatus de Corpore & Sanguine Domini in quo Berengarius .... ferme interemptus est. Fueratque aliud Concilium apud Sanctum Maxentium septimo Kalend. Julii in quo erat major Goscelinus Archiepiscopus Burdegalensis qui Archimbaudo successit, Willermus Petragoricus & alii multi. Istud primum fuit 7. Kal. Julii, & aliud Idibus Januarii.

Eodem anno donatum est Monasterium novum, quod esse Pictavis supra diximus, Hugoni Abbati Cluniacensi, in quo Coenobio primum Abbatem Guidonem constituit, Monachis ibidem Domino servientibus. Cui successerunt Giraudus, Letbaudus, Giraudus, Marquerius.

Similiter Dolensi Coenobio Raimundus erat Abba, cui successerunt Petrus, Johannes, Garmundus, Gauterius, Audebertus, Giraudus, Johannes, Hugo.

Anno MLXXVI. Rex Philippus fuit hoc anno Pictavis forte.

Anno MLXXVII. Giraudus coepit aedificare Coenobium S. Mariae Silvae majoris.

Anno MLXXIX. Hugo Episcopus Lugdunensis & Legatus Romanae Ecclesiae tenuit Concilium Pictavis primo die apud Sanctum Petrum & alio die ad S. Hilarium.

Anno MLXXX. Fuit Concilium Burdegalae, in quo Berengarius reddidit fidei suae rationem & Hugo Abbas S. Leodegarii fuit depositus; cui successerunt per ordinem Philippus, Arnaudus, Otbertus, Tetbaudus. Eodem anno Ansegisus ordinatus Abba S. Maxentii tertio Kal. Octob. Ipso tempore sanguis fluxit de panibus in multis locis. Hoc anno perfectus est introitus Monasterii, sicut scribitur in versibus:

 

Arcu circarum celatur tempus earum.

Anni tunc mille Christi sunt octuaginta,

Ipsam confratres aulam Domino facientes,

Ad Christum precibus ducat Maxentius almus.

Qui prius Adjutor baptismi lege vocatur,

Post ne noscatur Maxentius ultro vocatur.

 

Anno MLXXXII. Ignis combussit villam istam sancti Adjutoris Maxentii; unde quidam dolens versibus describit combustionem illam, ita dicens:

 

Mirificis signis fuit intolerabilis ignis,

Maxenti villae comburens atria mille

Cuncta Monasteria combussit intus & extra.

Urbani festi fuit ignis nocte sequenti,

Anni tunc Christi mille octoginta duo sunt.

 

Eo anno apud Karrofum fuit consecratio cujusdam altaris, & demonstratae sunt pretiosae reliquiae Monasterii ejusdem & Concilium factum in ipso Monasterio, tertio Idus Novembris. Fuit eclipsis Lunae. Eo quoque anno Monasterium S. Petri Malleacensis exustum est, in quo Monasterio electus est Gaufredus Abbas modo sancti Michaelis de Clusa. Similiter Vendocini post Rainaldum fuit David, cui successerunt Bernerius, Guillermus, Gaufredus. Eodem modo Cormaricensi Coenobio Wido post Bernardum. Ex quo Monasterio vidimus quemdam Monachum nomine Literium mirae abstinentiae, qui per decem annos, nec vinum bibit, nec aquam, nisi in sacrificio.

Anno MLXXXIII. Sanctonas exstitit Concilium in quo Ramnulfus eidem urbi ordinatus est Episcopus & Simon Canonicus S. Hilarii Agenno post Rainaldum; cui successit Giraudus nepos, Isardus, Audebertus.

Lugduno Galliae fuit Episcopus Gebbo cui successit Hugo ante nominatus Rotlandus, Humbaldus. Eodem anno terrae motus factus est magnus decimoquinto Kalendas Novembris in die natalis S. Lucae. Pars civitatis Pictavis magna cum Ecclesia Sanctae Radegundis combusta est.

Anno MLXXXV. Locustarum multitudines visae sunt insolito.

Anno MLXXXVI. Obiit Guido qui & Goffredus Comes Pictavorum cui successit Guillermus filius ejus quindecim annorum existens. Defuncti sunt Goscelinus Archiepiscopus Burdegalensis, & Isembertus Pictavinus Episcopus, quorum unus sepultus est in Sancto Cypriano, alter in Sanctae Mariae Lucionensis.

Anno MLXXXVII. Ordinatus est Episcopus Pictavensis Petrus octavo Kalendas Martii, & Adam Abbas pridie Kalendas Martii.

Eodem anno translata sunt ossa Beati Nicolai Barrum civitatem temporibus Alexandri Papae & Ursonis Archiepiscopi Canusinae civitatis & Barinae urbis septimo Idus Maii, eo quod Myrrhae civitas & multae aliae jam diversis terris invasae sunt & tentae a Turcis & paganis.

Ipso quoque anno Hildefonsus mandavit per omnes partes Franciae, ut sibi & suis juvarent, qua de causa multi perrexerunt in Hispaniam & adunati sunt ad Tutelam civitatem & castellum Stellae ceperunt. Inter quos unus Guillermus nomine Major ceterorum interfuit, quem vidimus, & erat Normannus. Eodem anno obiit Victor Papa.

Anno MLXXXVIII. Ordinatus est Urbanus papa. Eodem anno obiit Audebertus Comes de Marchia, cui successit Boso filius ejus. Ipso anno inceptum est Coenobium quod vocatur Casale Sancti Benedicti in Burgundia (scribendum erat in Bituria) ubi primus Abbas Andreas fuit, & post eum Giraudus.

Anno MLXXXIX. Amatus tenuit Concilium Sanctonas quarto Novembris, in quo idem elevatus est Archiepiscopus Burdegalae. Ipso anno obiit Giraudus Hierosolymita sepultus ante portam Monasterii quinto Nonas Maii. His diebus capta est Valentia in Hispania a Roderico Comite.

Anno MXC. Petrus Episcopus Pictavorum ordinavit multos inter quos H. ordinavit cum multis aliis, qui ad benedictionem cujusdam Ecclesiae ad castra cecidit de fabrica unde faciebat sermonem.

Anno MXCI. Boso Comes de Marchia occisus est Confollento castro. Huic succedit Aumodis soror sua quae habuit de Rotgerio Comite duos filios. Obiit Odo Abbas S. Johannis cui successerunt Ansculfus & Ainricus. Similiter obiit Bertrandus Abbas Sancti Juniani; cui successit Gaufredus, huic Radulfus. Eodem anno inceptum est Coenobium Sanctae Mariae quod vocatur Fons Gombaudi in confinio Pictavis & Biturigae civitatum a Beato Petro Abbate cognomine Stellae. Item obiit Ansegisus Majori Monasterio, Guido Monasterii Novi, Goffredus Lucionensis, cui successerunt Rainaldus, Daniel, Giraudus, Girbertus. Eodem anno benedictio fuit Coenobii sancti Petri Stirpensis & festivitas Beati Gauterii instituta est celebrari de transitu.

Anno MXCIII. Germundum castrum factum est causa contentionis Gelduini & Ebbonis fratrum a Guillermo Comite & eodem Gelduino. Eo anno Monasterium B. Adjutoris Maxentii coeptum est a fundamento novum, adjuvante Domino & concedente in pulcriori opere & meliori decimoquinto Kal. Julii. Ipso anno Rotbertus reliquit Abbatiam & Garnerius ei successit & apud Burdegalam fuit Concilium.

Anno MXCIV. Germundum castrum destructum est & Guillermus duxit uxorem Philippam nomine filiam Willermi Comitis Tolosani & neptem Raimundi de S. Egidio. Eodem anno Urbanus Papa Placentiae tenuit Concilium.

Anno MXCV. Obiit Giraudus Abba bonae memoriae Silvae Majoris octavo Idus Aprilis cui successerunt Guillelmus, Alerannus, Gaufredus, item Goffredus. Eadem nocte qua defunctus est visae sunt stellae cadere de caelo in modum facis. Eodem anno fuit magna siccitas ab octavo Kalendas Aprilis usque decimumseptimum Kalendas Septembris, quam secuta est sterilitas terrae & penuria panis & omnium fructuum. Visa & audita signa multa & sonitus aquarum sunt.

Urbanus Papa tenuit Concilium tertio Idus Novembris & inde Lemovicas veniens deposuit Umbaldum Episcppum ejusdem urbis. Item eodem anno coepit locus Sanctae Mariae ad Cellum florere miraculis. Coepit & Radulfus Monachus sancti Jovini suos & sua loca instruere.

Anno MXCVI. Urbanus Papa veniens ad festivitatem S. Hilarii fuit Pictavis & benedixit Monasterium Novum sexto Kalendas Februarii. Post haec perrexit Andegavis et benedixit Monasterium Sancti Nicolai. Inde abiens Turonis tenuit Concilium in Monasterio Sancti Martini; in quo inter alia restauravit Abbatiam Sancti Mauri & praecepit habere Abbates, & primus fuit Giraudus. Huic successerunt Petrus & Ramnulfus. Inde reversus est Sanctonas civitatem & celebravit ibi sanctum Pascha; & inde remeavit Romam; & in eundo remeavit Nemausum civitatem; ubi item tenuit Concilium & reconciliavit Philippum Regem Francorum. Ubicumque fuit, praecepit Cruces facere hominibus & pergere Jerusalem & liberare eam a Turcis & aliis gentibus.

Ipso anno apparuit signum Crucis in coelo, septimo Idus Augusti, quod multi docuerunt; & jussu ipsius Papae multi nobiles & ignobiles, divites & pauperes, de omnibus terris unam eamdemque voluntatem habentes perrexerunt in viam Sancti Sepulchri & coeperunt omnia relinquere. Inter quos ex ipsorum numero qui nobis noti fuerunt, hi praecipui extiterunt: Raimundus Comes Sancti Aegidii, & Episcopus Ademarus Podiensis, Hugo Magnus & Dux frater Regis Philippi, Rotbertus Comes Normanniae & Comes Stephanus & Comes Flandrensis Raimundus (lege Rotbertus) & Dux Godefredus & Comes Eustachius frater ejus, necnon Bauduinus eorumdem germanus, aliique Comites & Barones multi. Gasto Gasconus & caeteri quos mihi nominare non occurrit.

In Hispania ipso anno subacta est Osca civitas & Rex Petrus Aragundiae pugnavit cum quinque millibus militum & viginti millibus peditum contra centum millia peditum Moabitarum & novem millia militum. Fuerat enim possessa civitas cum aliis civitatibus Hispaniae trecentum annorum & eo amplius. Hoc bellum & victoria, Domino donante facta est mediante Novembri mense.

Hoc eodem anno devicerunt Moabitae Hildefonsum Regem Hispaniae & nonaginta milites occiderunt. Eodem anno obiit Audebertus Bituricus Episcopus & ei Leodegarius successit in Episcopatu. Sanctonas fuit Concilium ubi imperatum est omnibus vigiliis Apostolorum jejunare.

Anno MXCVII. Amatus Episcopus consecravit Oscam civitatem ad opus Domini & Paganorum Synagogam ad Pascham quae fuit illo anno Idibus Aprilis. Eo anno fuit ipse captus a Comite & fuit magna nebulatio frumentorum in mense Maio. Item acta sunt tria bella in via de Jerusalem cum Turcis, in quibus Christianos usque ad internecionem persecuti sunt occulto Dei judicio. In primo bello Lumbardi seu Langobardi & Alamanni cum Rainaldo Domino suo perierunt in castro quodam Exeregorgo in die Dedicationis Sancti Michaėlis; in secundo Petrus Eremita & Gauterius intrantes Cinitot quod est supra Nicaenam civitatem, confestim venerunt illic Turci & omnes occiderunt; solus Petrus evasit, & hoc factum est in mense Octobri. Haec facta sunt in praecedenti anno millesimo nonagesimo sexto ab Incarnatione Domini. Deinde in sequenti anno MXCVII alii principes venerunt Constantinopolim & in Sclavia, & fuerunt in magna persecutione. At Boamundus & Tancredus & Guillermus frater ejus & multi postquam acceperunt cruces persecuti sunt Turcopolos & Pincinnatos & vicerunt & superaverunt, in quarta feria quod est Caput jejunii. Deinde in alio bello Turci & Pincinnati & Comani & Slavi, Visi & Athenasi omnes contra Christianos erant, & quodam die Episcopum Podiensem acceperunt & per vim perdiderunt, & a Christianis superati sunt.

Tandem ergo Kal. Maii concordes & unanimes effecti cum Imperatore Alezio causa sanctae expeditionis. Collecti itaque Principes & consociati firmiter mediante Maio, pugnaverunt apud Niceam civitatem cum Turcis & interfecerunt innumerabilem multitudinem Turcorum, ipsamque, quae est caput totius Romanae urbis & multa alia coeperunt, fueruntque in obsessione illa per septem Hebdomadas & in die Ascensionis pridie Idus coeperunt primum invadere. Fueruntque vulnerati multi & martyrizati; quas inter duas pugnas ceciderunt tredecim millia Christianorum & ducenta millia Turcorum. Eodem anno apparuit stella Cometa pridie Nonas Octobris, per septem noctes, fuitque terrae motus tertio Idus Octobris. Mense Novembri fuit magna perditio seminum partim ex vermibus partim ex pluviis, & flumina creverunt magna, & castella, & vicos, & homines necaverunt, maxime pedites. Fuitque bellum aliud primo die Julii contra trecentos & sexaginta millia Turcorum Saracenorum, Publicanorum, Persarum & Agulanorum, in quinque generalibus bellis Deo opitulante triumphaverunt, acceperunt quadraginta & unam principales civitates & ducenta castra in Romania & Suria & post haec omnia duodecimo Kal. Novembris obsederunt tres partes civitatis Antiochiae.

Anno millesimo nonagesimo octavo, fuit bellum cum Turcis, quinto Kalend. Januarii & Idibus Februarii, fueruntque Christiani septingenti & Turci viginti quinque millia. Fuit & aliud bellum ubi Amiralii duodecim sunt occisi post Pascha, quod fuit isto anno V Kalend. Aprilis. Acta sunt haec mense Aprili & Maio. Subacta est Antiochia intrante tertia die mensis Junii in die Jovis. Tertia die post haec obsessa est civitas a Curbalando, qui adduxit trecenta sexaginta quinque millia, excepto Amiralio Hierosolymitano qui fuit cum sua gente, & Rege Damasci cum suis, & Rege Aleph similiter cum suis; & ita fuit exercitus circa Antiochiam per undecim dies. Tandem visione Domini Jesu & Sanctae Mariae sanctique Petri Apostoli confirmati & visione & revelatione simul sancti Andreae Apostoli & repertione lanceae Domini nostri Jesu-Christi, acceptis poenitentiis & processionibus actis construxerunt acies suas Principes Christiani contra Curbalam, & illam innumerabilem gentem Turcorum, Arabum, Saracenorum, Publicanorum, Azymitarum, Curtorum, Persarum, Agulanorum, & aliarum multarum, quae nominari nec numerari poterant. In prima acie fuit Hugo Magnus, cum Francigenis & Flandrensi Comite. In secunda vero Dux Godefredus cum suis. In tertia Rotbertus Normannus cum suis. In quarta autem Ademarus cum lancea & cum exercitu suo & exercitu Raimundi S. Aegidii. In quinta Tancredus & Gasto cum Aquitanis. In sexta fuit Boamundus cum suo exercitu, Episcopi & Clerici revestiti simul cruces in manibus tenentes. Septimam aciem fecerunt ex aliis coacti, quam duxit Raimundus Comes. Postquam venerunt sancti Martyres Demetrius, Georgius & Theodorus, quos Dominus promiserat mittere in auxilium eorum, cum sancto exercitu versi sunt in fugam & fugerunt inimici Dei victi; & hoc bellum factum est quarto Kal. Julii. In illa fuerunt inclusi per viginti & septem dies & obsederunt per octo menses, & post captionem requieverunt per quinque menses & dimidium.

Ad festivitatem Omnium Sanctorum adunati coeperunt viam S. Sepulchri. Acceperunt prius Albariam, postea Mairam tertio Idus Decembris. In qua iterum ita anxiati sunt, ut carnes Turcorum manducarent, & ibi morati sunt per unum mensem & quatuor dies. Inde venerunt ad castrum Capharda; deinde quarto Idus Januarii exierunt inde, & devenerunt in castrum quoddam & de villa in villam usque ad festivitatem Purificationis B. Mariae quam celebraverunt in quodam castro. Ubi venerunt de Camela & de Tripoli ad Raimundum Comitem S. Aegidii. Inde venerunt sexto Kalendas Martii ad Archas, ubi fuit judicium de lancea Domini septimo Kalendas Aprilis, & inde Tortosam & Maraclea quas possederunt. Alii Dux Godofredus & Flandrensis Comes coeperunt Gibellum. Eodem anno inventum est corpus sanctae Pecinnae. Caelum apparuit rubicundum sexto Kalendas Octobris. Terrae motus tertio Nonas Octobris fuit, & Lunae eclipsis fuit tertio Idus Decembris.

Anno MXCIX. Beati Agapii corpus inventum est in Ecclesia S. Saturnini Martyris, in qua idem S. Agapius cum suis Monachis & Beatus Adjutor Maxentius Deo militavit Abbas post ipsum, sicut in vita ejus clarius legitur, nova effecta a fundamentis, hoc eodem tempore fuit sacrata Idus Martii. Raimundus Comes S. Aegidii exivit de civitate Maira Idibus Januarii & venit ad castrum Capharda ibique junxit se cum eo Comes Rotbertus Normanniae, Rotbertus Flandrensis & Dux Guodefredus venerunt usque Liciam (Laodiciam) civitatem sequentes Raimundum S. Aegidii. Ibique Boamundus separavit se ab aliis & reversus est Antiochiam. Indeque tendentes venerunt Tripolim & ibi pugnaverunt contra Turcos & maximam partem occiderunt; alio die equitaverunt ultra vallem Edissem & inde ad castrum Archae. Quod tenuerunt obsessum per tres menses uno die minus, ibique Pascha Domini celebraverunt tertio Idus Aprilis. Fecerunt placitum cum Rege Tripuli & discesserunt a castro & pervenerunt in sexta feria quarto Idus Maii. Postea discesserunt a civitate, veneruntque ad castrum Betholon, deinde Gibelon (Biblum) & inde ad civitatem Barut, & de illa ad Sagittam (Sidonem) & de Sagitta civitate ad civitatem Sur (Tyrum) de civitate autem Sur ad Acram civitatem & de Acra ad Caiphas, indeque pervenerunt ad civitatem Caesaream, ibique Pentecostem celebraverunt, quarto Kal. Junii, unde venerunt ad civitatem Ramam, & ibi ordinaverunt Episcopum; & inde venerunt laetantes Jerusalem septimo Idus Junii eamque robustissime prope muros civitatis obsederunt. Robertus Normannus obsedit eam a Septentrione & juxta eum Flandrensis Comes Rotbertus, a meridie Comes Raimundus S. Aegidii. Quinto Idus fecerunt bellum; quarto Idus aggrediuntur civitatem & minorem murum straverunt & unam scalam ad majorem erexerunt, & super suis ensibus ac lanceis cominus pugnabant. Fuerunt in illa obsidione per decem dies in magna siti & fame & fecerunt processionem circa civitatem, & postea fecerunt duo lignea castra & 7. Idus deportaverunt ad civitatem. Sexto Idus & quinto & quarto aptaverunt machinas & pridie aggrediuntur mirabiliter civitatem usque in noctem. Sexta feria summo mane undique aggrediuntur eam & nimis stupefacti erant, usque venit illa hora in qua Dominus noster Jesus-Christus passus est in ipsa civitate mortem. Tunc expugnata est & subjugata, quamvis pugnassent fortiter nisi per voluntatem Dei intraverunt. Primus qui intravit miles extitit Letot; Secundus Guodefredus Dux; tertius Eustachius Comes frater ejus. Octava postquam civitas capta fuit, celebraverunt festivitatem ereptionis per omnem civitatem Jerusalem, & [e]legerunt Principem Guodefredum qui expugnaret Paganos & custodiret Christianos. Similiter in loco Patriarchae elegerunt Arnulfum, in festivitate S. Petri ad Vincula. Aliud bellum fecerunt apud Ascaloniam pridie Idus Augusti, cum Amiravisso Babyloniae, ubi nonaginta (nongenta) sexaginta millia erant; sic dictum fuit, et tamen nemo scivit numerum nisi solus Deus.

Eo anno fuit factum Romae Concilium quod novissime tenuit Urbanus Papa septimo Kalendas Maii, in quo confirmavit viam sancti Sepulcri Domini nostri Jesu-Christi, & decrevit in ipsa Synodo omni feria sexta jejunare pro peccatis suis omnibus Christianis, & maxime pro illis quibus non confessi sunt immemores. Eodem anno obiit ipse tertio Kalendas Augusti, & ei successit Paschalis secundus.

Pictavis Ecclesia Beatae Radegundis in qua ipsa jacet humata, decimo quinto Calendas Novembris dedicata est. Casibus Vicecomitis Ecclesia Sancti Nicolai similiter sacrata est. In Hispania apud Valentiam Rodericus Comes defunctus est de quo maximus luctus Christianis fuit & gaudium inimicis Paganis. Willelmo Comiti natus est filius aequivoce Guillermus vocatus ex supradicta conjuge. Habuit quoque quinque filias, quarum unam desponsavit Vicecomiti Toarcensi. Novissime genuit apud Tolosam uterinum videlicet Raimundum qui postea regnavit in Antiochia.

Anno millesimo centesimo ignis qui venit in Jerusalem in Sabbato Paschae extinxit & post paululum miserante Domino, veniens iterum laetificavit Christianos, quos extinctione tristaverat. Eodem anno allatae sunt reliquiae de Jerusalem in pluribus locis & apud nos a quodam nomine Petro Fasin.

Ipso anno obiit Guodefredus Dux de Jerusalem, & successit Bauduinus frater ejus; obiit Willelmus Rex Anglorum cognomento Rufus, & successit ei Ainricus frater ejus junior. Simon Episcopus Agennensis obiit, & successit ei unus post alium Giraudus nepos ejus, Isaardus, Raimundus. Obiit quoque Rainaldus Abbas S. Cypriani, cui successit Bernardus, qui reliquit Abbatiam. Huic successit Petrus & alius Petrus post eum Guasconus. Item obiit Bernardus Majoris Monasterii, cui successit Ilgodus Willermus.

Guillermus Consul Pictavorum accepit apud Lemovicas Crucem, & cum eo multi alii suorum procerum. Similiter Petrus Rex Aragundiae coepit Barbastam & multa castella, & pugnavit cum Moabitis apud Oscam, & vicit, & subjugavit civitatem decimo quinto Kalendas Novembris. Pridie Kalendas Novembris fuit sacrata Ecclesia S. Petri Aureae vallis.

Terciodecimo Kalendas Novembris fuit concilium quod tenuerunt duo Cardinales Johannes & Benedictus: in quo decreverunt ut omnis Ecclesia jura sua & feuda potuisset redimere auro & argento Ecclesiae. Uni eorum Johanni apparuit sanctus Hilarius, & dixit ei confirmando: "Johannes noli timere, viriliter age, cras ero tecum" & excommunicavit Regem Philippum in ipso Concilio. Petrus Burdegalae Decanus electus est Lemovicae Episcopus civitati post Willermum.

Eodem anno Rotbertus Magister coepit dignosci apud nos, & incoepit locum, Fontis-Evrardi aedificare & fratres & Monachos adjuvare in pluribus locis, qui sub disciplina sua religiose vivunt, & tenent ordinem eo vivente & mortuo apud Tucum, apud Podium, apud Calfurnum, apud Raretum, apud Girundia, apud Lopias, apud Landam, Aurelianis, villa sale, Ursinia, Brierias.

Anno millesimo centesimo primo fuit sanctum Pascha undecimo Kalendas Maii & ignis qui venit in Sabbato Sancto, non venit usque in ipso die Paschae, & tunc tribus vicibus venit. Willermus Dux & caeteri Principes abierunt in viam Jerusalem ut devoverant. Tertiodecimo Kalendas Maii fuit combustio gelu maxime in vineis & aliis seminibus. Rex Bauduinus pugnavit apud Joppem cum Paganis Idibus Octobris & vicit. Rex Petrus Aragundiae pugnavit cum Moabitis decimo quinto Kalend. Novembris & coepit Boleam castrum. Willermus Dux & alii Principes itinerantes Jerusalem pugnaverunt cum Solimanno & Turcis & devicti sunt. Sextodecimo visae sunt stellae cadere de caelo. Eodem anno Amatus obiit Archiepiscopus, & successit Arnaldus ordinatus.

Anno millesimo centesimo secundo Principes Christiani ceperunt civitatem Tortosam duodecimo Calendas Maii, & apud Joppem iterum Rex Bauduinus impugnavit sexto Calendas Junii, ubi devicti fuerunt, & apud Ramam civitatem inclusi, & duodecim Consules capti cum aliis multis, & ipse Rex evasit. Postea recuperaverunt, & Dei adjutorio devicerunt infestissimam gentem inimicorum, fuitque magna ubertas, Deo tribuente, de omnibus bonis, ut oblivioni traderetur perditio anni praeteriti. Quarto Nonas Augusti ceciderunt fulgura in multis locis, & maxime Turonis, ubi spiritus maligni visibiliter visi sunt.

Anno millesimo centesimo tertio fuit magna tribulatio, & nummi argentei pro aereis mutati & facti sunt. Eodem tempore florebant vita & conversatione sancta Roscelinus & Vitalis, duo sancti viri: unus in Aquitania, qui convivia magna pauperibus tribuebat; alius in Normannia & terra Anglorum. Tertius quoque Monachus in Britanniae & Turoniae finibus florebat Rainaldus.

Anno millesimo centesimo quarto sunt visa & audita multa signa. In Palaestina subactae sunt Accaron & Geth civitates. Rex Petrus Aragundiae defunctus est, & ei successit Ildefonsus frater ejus. Multa incendia fuerunt in castellis Toarcii, Niorti, Belverii. In Pictava civitate oppressio bellorum: nam praeparatum fuit maximum bellum inter Willermum Comitem Pictavorum, & Guosfredum Martellum filium Fulconis Andegavorum, sexto Nonas Novembris, apud Partiniacum; sed Dominus per bonos & sanctos viros placitavit, & pluviam magnam ubertim per duos dies & noctes assidue cadere permisit.

Eodem anno erat quidam Presbyter Aliprannus nomine sanctus, qui contra Simoniacam haeresim odium habens causa probandi Mediolanensis Archiepiscopi, transiit per immensum ignem fornacis; sicut Petrus Igneus, qui transierat per rogum ardentem tempore Alexandri Papae, contra Episcopum Petrum Florentinae civitatis. Ita & iste Paschalis Papae tempore transiit illaesus; & post Romae voluit facere immensum judicium, ut super Tiberim fluvium in cappa sua transiret de ripa in ripam.

Anno millesimo centesimo quinto, decimo quarto Calendas Februarii, fuit gelu nimium, & nix quae coxit vineas, & lauros, & multa alia. Idibus Aprilis terrae motus. Quinto decimo Calendas Junii nobiscum tempestas magna, et pluvia magna, quae corpora mortuorum ex sepulturis ejecit. Bellum apud Palaestinos inter Christianos & Turcos.

Anno millesimo centesimo sexto Ecclesia sancti Georgii dedicata est. Cometa apparuit mensibus Februarii & Martii, per LXX dies luxit. Goffredus Martellus occisus est. Septimo Calendas Junii Pictavis Concilium fuit, in quo interfuit Boamundus Dux, quem Bruno Legatus sanctae Romanae Ecclesiae adduxit, & tenuit Concilium, & viam sancti Sepulcri confirmavit. Fuit aliud in Italia quod ipse Papa rexit. Ainricus Imperator Alamannorum obiit, & successit Ainricus filius suus cognomento Carolus. Aliud bellum coadunatum est inter Fulconem Comitem Andegavorum & Willermum Ducem, quod Philippus Rex concordavit. Eodem anno obiit Garnerius Abbas die Natalis Domini.

Anno millesimo centesimo septimo apud Trecas in Francia fuit Concilium, quod tenuit Paschalis Papa, in quo decrevit, ut per nullam guerram incendia domorum fierent, nec oves aut agni raperentur. Ipso anno Goffredus Abbas ordinatur Calendis Julii, & mense, & quarto Julii eclipsis Lunae fuit. Eodem anno Bernardus Abbas, quem sancti Cypriani diximus, in Pertico cepit suum Coenobium aedificare in loco, qui vocatur Tiro, in honore sanctae Mariae, ubi plus centum Monachorum insimul habuit.

Anno millesimo centesimo octavo Tripolis civitas subacta est a Christianis mense Maio. Rex Francorum Philippus obiit, sepultus apud S. Benedictum, & Ludovicus filius, XXXV (rectius XXVII) annorum existens, successit ei. Obiit quoque Fulco Comes Audegavorum, & Fulco junior filius suus successit.

Anno millesimo centesimo nono Hugo Abbas nobilis Cluniacensis obiit tertio Calendas Maii, anno aetatis suae octogesimo quarto, ordinationis suae sexagesimo, & celebratum Pascha cum Domino, quod ultimum fuit septimo Calendas Maii. Huic successit Pontius filius Comitis Murguliae, qui stetit duodecim annis; postea pergens in Jerusalem, successit ei alius Hugo, qui vix uno vivens anno, successorem habuit Petrum Monachum ejusdem Ecclesiae. Obiit quoque Anselmus Archiepiscopus Cantuariae civitatis Anglorum, & ei successit Radulfus Abbas sancti Sagii. Obiit & Hugo Archiepiscopus de Diis. Item obiit Hildefonsus Rex Hispaniarum, et remansit Euracha filia ejus in loco suo, quia filius suus, quem supra diximus obierat.

Anno millesimo centesimo decimo extincti sunt homines in foro. Obiit Hugo filius Hugonis Bruni, qui fuit Albi, qui fuit Cari, qui fuit Hugonis Venatoris. Item Lunae eclipsis fuit, & cometa apparuit. Mortalitas & fames magna, & sal carus nimis, & guerra inter Willermum Comitem & Hugonem Brunum incepit, quae diu duravit. Epistolam ferunt descendisse in Jerusalem de caelo, de die Dominica, & observatione ejus.

Anno millesimo centesimo undecimo Ainricus Imperator cepit Pascalem Papam in sede Apostolica. Ipso anno obiit Boamundus, & quidam Andreas Canonicus S. Petri Pictavensis, revertens de Jerusalem, obiit in territorio Hastae civitatis, ad cujus tumbam multa miracula fiunt. Andegavini fuerunt in exercitu castello Campolinario. Capella de S. Sebastiano cepit illustrari miraculis. Obiit Petrus Sanctonas Episcopus, & successit Rainaldus.

Anno millesimo centesimo duodecimo, iterum nummi mutati sunt, & cum granis alii facti. Viennae Concilium fuit, ubi contradictum est jusjurandum Apostolicum. Coenobium S. Michaelis de Periculo Maris igne combustum est divinitus.

Anno millesimo centesimo decimo tertio Giraudus de Sala Monasteria duo, Cadonio & Bornet incepit. In Italia, villa Magneruns terrae motu subversa est. Rex Bauduinus fecit bellum apud Ascalonam. Petrus Episcopus sacravit Altare sancti Aegidii Nonis Decembris, & captus est a Comite.

Anno millesimo centesimo decimo quarto cepit excommunicatio super Comitem. Obiit Petrus primus Abbas Fontis Gombaudi morbo arpeta, id est, igni inextinguibili, sive se consumens: cui successit Guillelmus, & post eum Airaudus. Coenobium S. Launomari Blesi castro igne consumptum est. Rex Baudoļnus victus est in Tiberia. Ad Jerusalem venerunt Ascalonitae usque ad Eclesiam S. Stephani. Ad Babaras insulas subjugandas perrexerunt Principes Marchisi, Raimundus de Barcinona, Willelmus de Narbona, Willelmus de Monte Peslerio. Eodem tempore fuit homo, nomine Johannes, qui pedem morbo arpeta perdidit, & postea sancta Maria Dei Genitrix ei restauravit.

Anno millesimo centesimo decimo quinto obiit Dom. Petrus Calviniaco castro, & sepultus apud S. Cyprianum Pictavis, epitaphio super eum descripto:

 

Captio, vincla, minae, census, domuumque ruinae,

Nunquam Pastorem flexere, suumve rigorem;

Immo magis fortis instantis tempore mortis,

Nulla relaxavit quae jure liganda ligavit.

 

Qui sedit in Episcopatu viginti & novem annis, & unum mensem. Majorica & Minorica insulae subactae sunt a Christianis. Ainricus Imperator a Saxonibus devictus est. Item fuit bellum inter Turcos & Antiochenos.

Anno millesimo centesimo decimo sexto Romae fuit Concilium, quod tenuit novissime Paschalis. Obiit Rotbertus de Arbrisello, Fundator Coenobii Fontis-Evraudi, sexto Kalendas Martii. Eodem anno obiit Bernardus Fundator Coenobii Tironis, quod est in Pertico, septimo Kalendas Maii. Huic successit Hugo Monachus ejusdem Coenobii. Dominus Rotbertus praecepit ut Abbatissa regeret sua loca. Ignis combussit Ecclesiam S. Saturnini, cum centum domibus, quarto Nonas Julii.

Anno millesimo centesimo decimo septimo sanctum Pascha fuit octavo Kalendas Aprilis. Quarto Nonas Januarii fuit terrae motus per multa loca in Italia, & finita fuit excommunicatio Comitis. Sexto decimo Kalendas Julii fuit eclipsis Lunae. Willelmus & Petrus ordinantur Episcopi: unus Pictavis, alter Santonas. Obiit Willelmus Abbas S. Florentii, & successit ei Stephanus. Burdegalae natus est infans totus pilosus, & barbatus, & vocatus est Brietius; hoc enim videatur incredibile, quod multi affirmant ita esse; sicut ante annos septuaginta fuerunt duae foeminae in uno corpore de ventre inferius, & una ante aliam mortua est.

Anno millesimo centesimo decimo octavo, duodecimo Kalendas Februarii obiit Paschalis Papa, & successit ei Gelasius. Quinto Nonas Martii fuit Ecclesia S. Symphoriani sacrata a Rotberto Corisopatum Episcopo, & Altare S. Stephani ab Aimerico Arvernorum Episcopo, decimo quarto Kalendas Aprilis. Tholosae fuit Concilium, in quo confirmata est via de Hispania; & Engolismae aliud, ubi Archiepiscopus Turonensis, & alii duo Episcopi confirmati sunt: unus eorum Audebertus civitatis Agenno. Bauduinus Rex de Jerusalem obiit mense Aprili, & successit alius Bauduinus consanguineus. Obiit & Arnulfus Episcopus de Jerusalem, & successit ei Garmundus. Item obiit Alexius Imperator Graecorum, & successit ei Johannes filius suus. Tertio Idus Junii subactum est castrum juxta Caesaraugustam. Octavo Idus Decembris fuit bellum in Hispania inter Hildefonsum & Reges plures, & Aucaėtas, & contra innumerabiles Moabitas. Rex Marroch fuit unus; Rex Granada unus; Rex Tamit frater alii qui fugit, & omnes alii victi, & capti, & occisi sunt in bello. Tertio Idus Decembris subacta est Caesaraugusta, & post eam reddiderunt se aliae civitates octo, Tudela, Vauterra, Autais, Aragun, Terracona, Sarranunna, & plurima castella. Comes pugnavit cum Simone Partiniacensi & avunculo suo Hugone, quinto Idus Augusti evicit eos, & Simonem cepit cum multis aliis.

Anno millesimo centesimo decimo nono obiit Gelasius Papa, tertio Kalendas Februarii, & successit ei Guido Viennensis Archiepiscopus, & mutatum est nomen ejus, & vocatus est Calixtus secundus; qui ipso anno tenuit duo Concilia, unum Tholosae, & alterum Remis, in quo anathematizavit Regem Teutonicorum. Apud Antiochiam Dux Rotgerius pugnavit cum Turcis, qui victus est, & occisus cum novem millibus Christianorum. Item Rex Bauduinus de Jerusalem restaurans bellum, pugnavit cum eis, & occidit ex eis quatuordecim millia hominum impiorum.

Anno millesimo centesimo vigesimo Giraudus de Sala obiit. Quinto decimo Kalendas Julii Comes Willermus, & Dux Aquitanorum, & Rex Aragundiae pugnaverunt cum Abraham & aliis quatuor Regibus Hispaniarum in campo Cotancie, & devicerunt, & occiderunt quindecim millia Moabitarum, & innumerabiles captivaverunt: duo millia camelorum ceperunt, & de aliis bestiis sine numero, & plurima alia subjugaverunt castella.

Eodem anno mel pluit de caelo. In Jerusalem venit ignis, sicut in Pascha, in die Assumptionis sanctae Mariae. Giraudus Hospitalis de Jerusalem eodem anno obiit in sancta conversatione. Eodem tempore inchoata sunt plurima Coenobia de institutione sancti Geraudi de Sala. In territorio Tholosae est unum Coenobium in honore sanctae Mariae, quod vocatur Major-silva, ubi primus Abbas fuit Stephanus. In pago Agennensi est aliud Coenobium vocatum Gundum (Condom) in honore sanctae Mariae, ubi primus Abbas fuit Bernardus. In territorio Petracoricae civitatis est alterum, quod vocatur Cadunense, in honore beatae Mariae, ubi primus Abbas fuit Helias. In pago Engolismensi & aliud quod vocatur Bornet, similiter dedicatum, ubi primus Abbas fuit Willelmus. Est aliud in territorio civitatis Pictavae, quod vocatur Alodus, ubi primus Abbas fuit Petrus & post Giraudus. In territorio Santonicae Fons dulcis, & aliud est quod vocatur Tenale, ambo Abbates Willelmi vocati. Item aliud quod Absida vocatur, ubi Petrus Abbas primus fuit. Est & aliud quoque quod Castellarium nuncupatur, ubi primus Abbas Aimericus. In nemore Gastinensi est aliud ad sanctum Benedictum de Pino vocatum, ubi primus Abbas Guillelmus fuit. Aliud est in nemore Bonae-vallis nomine. In pago Lemovicino est aliud Dalum vocatum, ubi primus Rotgerius Abbas fuit. Est aliud Coenobium Castrensis, ubi primus Abbas fuit Guillelmus. Est alia Domus-Dei in Lemovicensi pago, quae vocatur Castaliensis, ubi Prior Goffredus primus fuit. Alia quoque Domus-Dei Corbasim vocata sanctae Mariae, & sancto Nicolao sacrata, ubi Prior Bernardus primus fuit.

Undecimo Kalendas Augusti Monasterium sanctae Mariae Magdalenae de Vizeliaco combustum est cum mille centum viginti & septem hominibus & foeminis. Similiter incensum est Monasterium sancti Fontonis, civitatis Petragoricae, cum multis hominibus & foeminis. Mense Novembri mutati sunt nummi.

Anno millesimo centesimo vigesimo primo Ecclesia sanctae Mariae Lucionensis fuit sacrata decimo tertio Kalendas Maii. Ignis combussit Ecclesiam sancti Martini. Simon mortuus est Partiniaco, morte subitanea. Ecclesia sancti Lazari igne divinitus succensa est.

Anno millesimo centesimo vigesimo secundo fuit sanctum Pascha septimo Kalendas Aprilis, & hiems fuit clemens, & annona fuit levius vendita quam multis annis praeteritis: circa duos solidos fuit sextarius sigillae, & sextarius frumenti per tres solidos. Tertio Kalendas Aprilis subactum est castrum Partiniacum a Willelmo Comite. Eodem mense combustum est castrum sancti Martini, & Monasterium ejusdem Turonis, ubi corpus ejus humatum est, & Girardus Monachus sancti Albini magnificus in vita sua claruit. Sexto Idus Junii Toarciaco castro tempestas inaudita fuit pluviae, & ita inundavit pluvia tota aestate, ut dimidia pars annonae periret & fructuum & vini. Kalendis Septembris Monasterium & castrum sancti Michaėlis igne divinitus exustum est.

Anno millesimo centesimo vigesimo tertio, Nonas Aprilis visae sunt stellae cadere de caelo. Concilium Romae octavo Kalendas Aprilis. Bellum inter Ildefonsum & Comitem. Rotomago Judaei fecerunt rem quamdam detestabilem de imagine cerea. Obiit Willelmus Episcopus, cognomento Gislebertus, & sepultus est Fontis-Evrardi. Mense aprili Baudoļnus Rex iterum captus est. Mense Julii bellum apud Joppen fuit. Mense Octobri mare crevit apud nos insolito. Pridie Nonas Novembris obiit Girardus Monachus sancti Albini, qui per decem annos nec manducavit, nec bibit aliquid coctum igne; fuitque alius Guillelmus Monachus sanctae Mariae Karitatis, valde sanctissimus.

Anno millesimo centesimo vigesimo quarto fuit Concilium Carnoti. Guillermus Episcopus sacratus est Kalendis Junii. Tempus carum nimis, ita ut frumentum venundaretur triginta & sex solidis, ideoque fuit mortalitas magna. In stellis signa visa sunt, & visiones multae. Tyrus civitas capta est in mense Augusti, fuitque aliud Clermundo Concilium, & aliud Belvago: alterum quoque Viennae.

Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo vigesimo sexto obiit Willermus, Dux Aquitanorum quarto Idus Februarias, & Pictavis civitate, apud Novum Monasterium sepultus est. Hic virtute saecularis militiae super omnes mundi Principes mirabiliter claruit: cui successit in principatu Guillelmus filius ejus, qui obiit peregrinus apud sanctum Jacobum in Hispania. Est quoque sepultus in Ecclesia ejusdem Apostoli, in qua & obiit, honorifice ab Archiepiscopo loci illius. Fuit autem obitus ejus die Parasceve, quo tempore Pascha celebrata tertio Nonas Aprilis apud nos: apud Judaeos autem Kalendis Aprilis, id est feria sexta, quo die obiit. Hic erga hostes suos fortis extitit debellando, subjiciens sibi omnes rebelles terrae suae quos invenit. Huic successit illo anno, quo obiit, Ludovicus Rex junior, filius Ludovici senioris, Regis Francorum, anno scilicet ab Incarnatione Domini millesimo centesimo trigesimo septimo, accipiens filiam ejus majorem uxorem, pro qua obtinere meruit totum principatum terrae illius. Peracta igitur apud Burdegalam sacratione eorum, & nuptiis celebratis, profectus est cum omni comitatu suo in terram suam, statuens Praepositos terrae suae.

Hujus Regis tempore mortuus est Episcopus Pictavensis Ecclesiae Willelmus Adelelmi anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo in mense Octobri, pridie Nonas ipsius mensis; cui successit Domnus Grimoardus Abbas Alodiorum, vir bene religiosus, eodem anno, qui Pascha apud sanctum Maxentium celebravit primo ordinationis suae anno, sacravitque chrisma feria quinta Coenae Domini, uti decebat, cum honore & reverentia. Hunc ergo locum elegit Domini famulus Grimoardus esse dignum tantae consecrationis, ob honorem & reverentiam almi Confessoris Maxentii, & Fratrum loci. Hic itaque a Rege supradicto post consecrationem suam non concessus. A die autem consecrationis suae, qui fuit vigesimus sextus dies mensis Januarii, usque Pentecosten, propriam sedem non tenuit, neque sessum habuit, donec Rex praeciperet, & apud sanctum Maxentium clementiam suae concessionis in litteris ostenderet, ac praecipiendo propriae sedi reditum daret. Eodem itaque die meruit sacrari apud Engolismam, quo die fuit Septuagesimae initium.

Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo trigesimo quarto, supradicti Willelmi Adelelmi tempore, quinto Idus Januarii obiit Domnus Gaufredus bonae memoriae Abbas Monasterii sancti Maxentii. Hic in constructione Monasterii sui, & in augmentatione sui gregis curiosus ac devotus mansit, ut rei eventu probatur, & opera declarant. Hic Monasterium sancti Maxentii, quod ei Dominus accommodaverat regendum post ultimum incendium quod evenit suo in tempore foris ac desuper, honorifice construxit: cui successit Domnus Petrus Raimundus, Monachus de Clusa.

 

Huc usque Auctor Chronici Abbatiae sancti Maxentii, quod a Beslio, Duchesnio, aliisque vulgo Malleacense dicitur, quod quaedam subnexa sint, quae ad fundationem ac restaurationem Malleacensis Coenobii proprius pertinere videntur.

Post aliquot paginas alia ac recentiori manu haec ad scripta reperi, quae non indigna luce existimavi.

 

M. semel, & bis C. L. I. simul addere disce,

Duxis Pastorum saeva Megaera chorum.

Anno milleno bis centum septuageno,

Thunis Catholicus decelsit Rex Ludovicus.

 

Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, die Veneris ante festum beati Lucae Evangelistae, fuit insula de Ré igne cremata, & illis multitudo gentium maxima spiritum exhalaverunt; & de superbia commota fuit ista guerra quae hodie regnat sublimiter in hoc mundo.

 

Papa Clemente quinto regnante, repente

A Templo dictus ordo cecidit, quia fictus,

M. cum C. trima septem fuit ista ruina.

Anno milleno ter C. quinto duodeno

Papalis fatus divisit Pontificatus.

Rector erat coetus I. neumate Papa repletus.

Anno milleno ter centum bis quoque deno,

Concio Pastorum perimit Massam Judaeorum.

 

FINIS.

 

<<Retour