Recueil des historiens des Gaules et de
la France
Contenant ce qui sest passé
depuis le commencement du rčgne de Louis le Bčgue, fils de
cest ą
diredepuis lan DCCCLXXVII jusquą lan DCCCCLXXXVII, avec les diplomes
par Dom Martin
Bouquet
Tome
VIII
Ex Chronico Ademari Cabannensis
Carolo Calvo sęculo migrante (an.
877), regnavit pro eo in Francia filius ejus Ludovicus Balbus; nec ultra
Imperium accepit aliquis de Regibus Francię....
Defuncto Rege Ludovico (an. 879), reganvit pro eo (2) filius ejus Carolus, cognomento Insipiens, vel Minor. Tunc Franci conjurantes contra Carolum Insipientem, ejiciunt eum de regno, et Odonem (3) Ducem Aquitanię in regno elevaverunt (an. 888). Hic Odo fuit filius Raimundi Comitis Lemovicensis; et primo in Aquitania Rex ordinatus est apud Lemovicam, cujus civitates monetam nomine suo sculpere jussit, quę antea nomine Caroli scribebatur. Constituit in ea urbe Vicecomitem Fulcherium, industrium fabrum in lignis; et Lemovicinum per Vicecomites ordinavit, similiter et Bituricam; et secundo anno in Francia Rex elevatus est. Quibus diebus Rodulfus Rex Burgundię cum hoste fortissimo Lemovicinum appudit rogatu Odonis Regis; nam ipse Franciam tutabat. Congregati sunt contra Rodulfum innumerabiles Nortmannorum hostes; commissoque certamine in loco qui dicitur ad Destricios, usque ad internecionem prostrati sunt Pagani. Qui exinde potuerunt evadere fugientes, non ultra fiduciam pręsumpserunt veniendi in Aquitaniam. Rodulfus autem gratias Deo, pro cujus amore animam posuerat suam, referens, cum magno triumpho regressus est.
Et Nortmannorum alię cohortes Franciam superiorem devastantes, postquam dedolaverunt terram vicinam Francię, prostrati sunt ą vicinis Ducibus Francię. Deinde cum alia mutitudine Nortmannorum Rodonum urbs, et vicinę sibi civitates inventę vacuę, vindicatę sunt ad habitandum ą Ducibus eorum, qui elevaverunt super se ex eorum gente Regem, nomine (4) Rolum, qui sedem sibi in Rodomo constituit. Postea vero factus Christianus ą Sacerdotibus Francorum, imminente obitu in amentiam versus, Christianos captivos centum ante se decollari fecit in honore, quę coluerat, idolorum; et demum centum auri libras per Ecclesias distribuit Christianorum in honore veri Dei, in cujus nomine baptismum susceperat.
Ramnulfus (5) quoque Pictavensis
et Ademarus filius (6) Emenonis inimici erant pro urbe Pictavis, quam Ademarus
nitebatur sibi vindicare pro patre suo Emenone. Hic vero Ramnulfus ex uxore
legitima cum non haberet prolem, suscepit ex concubina filium, Eblum nomine;
summamque habuit amicitiam cum propinquo amico suo (7) Willelmo Comite Arvernis;
et cum Rolo Principe Rodomi pactum firmavit propter metum Ademari. Hac de causa
ą Rege Odone potius timore quam amore honorabatur. Dumque regalem aulam assiduaret,
veneno necatus, in extremis sancto (8) Geraldo ibidem pręsenti parvulum filium
suum Eblum commisit tutandum.
Vulgrinus autem Aginnum vindicans propter
sororem (9) Willelmi Tolosani, ex qua supradictos duos susceperat filios [Alduinum
et Willelmum], Egolismam et Petragoricam rexit
perstrenue, Aginnum (10) per XXVI annos, Egolismam et Petragoricam per XV
annos; et XVI anno post mortem Lotharii defunctus est. Ademarus autem filius
Emonis filiam. Willelmi filii Vulgrini Sanciam in conjugio copulavit sibi, et ab (11) Alduino et Willelmo familiarius fovebatur; et ą
Rege Odone magno honore in Palatio habitus, post mortem Ramnulfi provectus est
Pictavis Comes. Regressusque ą Palatio S. Geraldus, clam subductum
filium Ramnulfi ą Pictavis, Willelmo Duci Aquitanię, Comiti Arvernis, credidit
nutriendum, cui consanguineus erat.
Eo tempore ipse Willelmus cum non haberet prolem,
Cluniacum Monasterium in fundo proprio, quod est in Burgundia, ą noviter fecit.
Qui cum sororem suam in matrimonio desideraret conjungere cum Geraldo,
nullatenus quivit; qui coelibem vitam semper ducens, cum sępe ad copulam
suaderetur amore filiorum, respondebat sanctus
Geraldus: Utilius est, inquit, mori sine filiis, quam relinquere malos heredes.
Eratque Ademarus Comes Pictavinus amator Ecclesię; cumque prolem nec ipse
exciperet, prospiciens sibi una cum uxore sua Sancia de futuro sęculo,
concessit quędam ex jure proprio Ecclesiis Christi prędia, (12) S. Carrofo
quidem Voėrtam, S. Martiali Moltonnum, S. Joanni Neriacum, S. Hilario
Corcolmum, S. Eparcho Godorvillam.
Eo tempore (13) Ebo Bituricus coepit ędificare
Coenobium Dolense in honore Dei Matris, quod postea integravit Radulfus filius
ejus; ubi magnam cohortem Monachorum congregavit regulariter degentem. (an.
917) Francorum vero Rege Odone obeunte (an. 898), regnavit pro eo filius ejus
Arnulfus pauco tempore, et mortuus est. Iterum Carolus minor suscepit regnum,
unxitque eum (14) Arbertus Episcopus; contra quem iterato Francorum Proceres conspirati,
cum regno pellentes, Rotbertum (15) Ducem Francorum (an. 920) pro eo invitum
constituunt Regem.
Ipso vero (an. 929) Carolo (19)
Rege migrante, Ludovicus filius ejus pro eo strenue regnavit.... Tunc (an. 926)
Ademarus Comes Pictavensis defunctus est, et Pictavis juxta Basilicam S.
Hilarii IV Nonas Aprilis sepultus. Guillelmus quoque Dux Arvernis mortuus est;
et filius Ramnulfi Eblus Manzer Arvernis (an. 918, 919) et Pictavis simul Comes
promotus est ą Carolo Rege supradicto; acceptaque in conjugium Adala filia Roli
Rotomagensis Comitis, genuit ex ea Willelmum Caput-stupę. Post mortem siquidem
Vulgrini filius ejus Alduinus XXX annos vixit. Hic muros civitatis Egolismę
restaurare coeperat. Quo tempore, Oliba Pontificatum adhuc agente, repetentes
Nortmanni crebras incursiones per Aquitaniam execebant. Unde factum est ut
Monachi Carrofi, adhuc vivente Vulgrino Comite, pretiosum lignum Crucis ad
custodiendum Egolismę deferrent, cum diversis Ecclesię ornamentis. Et cessante
infestatione Nortmannica, Alduinus in civitate sua retinere tentavit omnibus
diebus supradictum sanctum lignum, nolens reddere commendatum... Alduinus vero
Comes per multos annos languore corporis multatus est; et in populo ejus ita
fames vehementissima grassata est, ut (quod hactenus incompertum fuit) de vulgo
unus alterum ad devorandum exquireret, et multi alios ferro perimentes,
carnibus more luporum humanis in vicem vescerentur. Quibus actus Alduinus
necessitatibus, remisit Carrofo pretiosum lignum per manus Willelmi filii sui,
cognomine Sector-ferri, uno ante mortem suam anno, cum capsa aurea, quam ipse
cum gemmis construi imperaverat; ubi contulit Lubeliaco villam, et mox cessavit
plaga. Et ipse post annum defunctus VII. Kal. Apr. juxta patrem tumulatus est.
Post cujus mortem (an. 916) IV. anno
occisi sunt ą Bernardo in ultionem Sancię sororis suę, quam occidere conati sunt,
Lambertus Vicecomes Martiliacensis et Arnaldus frater ejus. Willelmus
autem Sector-ferri (an. 918) honorem eorum restituit Odolrico fratri eorum, qui
minor natu erat; fuitque sibi Vicecomes, sicut Ramnulfus fuerat Vulgrino.
Hic denique Bernardus, mortuo patre suo Willelmo, qui fuit frater
Alduini ex Vulgrino, Comes Petragoricensis effectus est; Willelmus vero
Sector-ferri Egolismę principatum obtinuit; et communem habuerunt totum honorem
eorum ipse et Bernardus consanguineus ejus. Ademarus tamen supradictus, qui
sororem Bernardi Sanciam uxorem habuit, decem annos supervixit Alduino. Sancia
quoque vitam terminans II Nonas Aprilis, humata est juxta Basilicam S.
Eparchii.
Eo tempore Gunbaldus Episcopus [Engolismensis]
decedens (an. 940), successorem habuit Fulcadum. Tunc Willelmus Sector-ferri et
consanguineus ejus Bernardus, aggregato conventu Nobilium, iterum restituerunt
Monasticum habitum in Basilica B. Eparchii, pręficientes eidem Monasterio
Mainardum Abbatem.... Tunc domnus Willemus Sector-ferri per testamentum (an. 947)
concessit ad eundem locum B. Eparchii hoc donum, Ecclesiam S. Hilarii in
Petragorico sitam in Vicaria Piliacense; Ecclesiam S. Eugenię sitam in Santonico,
in Vicaria Prediacense; Curtem Fradorevillam, et villam Deiraco, villam
Alviniaco, villam Romanorevillam cum ipsa Ecclesia, mansum unum in Godorvilla.
Quod Testamentum confirmare jussit; et firmaverunt manibus propriis, quorum nomina
hęc sunt: Bernardus Comes, Arnaldus filius Bernardi, Odolricus Vicecomes,
Ademarus Vicecomes, Arnaldus filius Willelmi, Ademarus filius ejusdem Willelmi,
Sancto Martiali dedit nihilominus Cantreciacensem Ecclesiam in Egolismensi,
pariterque Manauco Ecclesiam in Lemovicino, cum omnibus adjacentiis et
massis. Non enim habuit prolem ex legitima conjuge; nam supradicti
Arnaldus et Ademarus ex concubinis ei nati sunt. Item Iterio fideli suo, Principi
de villa Boėnsi, dedit Cellam Fruinensem in Egolismensi cespite.
Interea defuncto Eblo Comite Pictavino,
filiorum ejus alter Comes (an. 935), alter Episcopus factus est. Eblus enim,
annuente Rege Ludovico, Pontifex Lemovicę factus est. Willelmus vero,
cognomento Caput-stupę, ą Rege supradicto Arvernis, Vellavis, Lemovicę et
Pictavis Comes provectus, Dux Aquitanię extitit. Hic germano
suo Abbatiam S. Hilarii, ac S. Maxentii (an. 940), cum nonnullis aliis
possessionibus in Pictavensi solo, prębuit. Fuit idem Eblus bonus Pastor
Ecclesię, et Castellum S. Stephani Lemovicę sedis, quod Turpio Episcopus antecessor
ejus magna ex parte ą solo construxerat, hic ad parfectum integravit. Construxit
ą novo Castellum S. Hilarii, et Canonicos ibi disposuit, quia infestatione
Nortmannorum idem locus ą Monachorum prisca habitatione desciverat. Restauravit
et Monasterium S. Michaėlis, quod vocatur ad Eremum, et multa alia laudabilia
in opere Dei egit. Restauravit Monasterium S. Maxentii, et Castellum in
circuitu perfecit. Qui defunctus, sepultus est in Basilica supradicti
Monasterii S. Archangeli....
Eblus autem XXXIX ą B. Martiale
Episcopus fuit, et ad onus Episcopale sufferendum ordinavit sub se
Chorepiscopum Benedictum, quem ipse ą puero nutriverat. Qui captus ab Helia
Comite Petragoricę, oculis privatus est. Et propterea Eblus nimio dolore
afficiebatur usque ad diem mortis suę; ipsum enim post se voluit relinquere
successorem. Idem Helias filius Bosonis Vetuli de Marca, commisso pręlio cum
Geraldo Vicecomite Lemovicensi et filio ejus Widone, victor extitit; qui demum
cum fratre suo Aldeberto in deceptione captus ą Widone, in Castro Montiniaco
custodię injectus est. Sed cum Willelmi suasu oculis privandus esset propter
supradictum Chorepiscopum, Deo propitio, custodia evasit; et non multo post in
via Romę peregrinus in Dei opere obiit. Aldebertus vero frater ejus plurimo
tempore in turre Lemovicę urbis custoditus, tandem solutus est, accepta in conjugio
sorore Widonis Vicecomitis, ex qua filium habuit Bernardum....
Tunc Rolo defuncto Comite Rodomense filius ejus
Willelmus (circa an. 931) loco ejus pręfuit. Hic fuit ą pueritia baptizatus;
omnisque eorum Nortmannorum, qui juxta Franciam inhabitaverunt, multitudo fidem
Christi suscepit, et gentilem linguam omittens, Latino sermone assuefacta est.
Willelmo eodem ab Arnulfo Flandrensi Comite dolo interempto, filius ejus
Ricardus succedens (an. 943), Christianissimus factus ędificavit in ea Nortmannia,
quę antea vocabatur Marcha Francię et Britannię, Monasterium S. Michaėlis in
Monte (an. 966), ubi Monachos ordinavit; itemque Monasterium Fescanum in honore
summę Trinitatis (an. 996), ubi sepultus est ipse, ubi et Monachos posuit.
Francorum interea Rege Ludovico vita exeunte
(an. 954), regnavit pro eo Lotharius filius ejus, ex
Girberga Regina progenitus. Quo tempore Fulcadus Episcopus Egolismensis,
postquam pręfuit duodecim annis, defunctus est, et sepultus
juxta Basilicam S. Eparchii; et successit in Episcopatu Ebulus, qui et ipse
duodecim annis pręfuit, et tumulatus secus eum in B. Eparchii Basilica. Willelmus
quoque Sector-ferri (qui hoc cognomen indeptus est, quod commisso pręlio cum
Nortmannis, et neutra parte cedente, postera die pacti causa cum Rege eorum
Storim singulari conflictu deluctans, ense curto, nomine Durissimo, quem
Walander faber cuserat, per media pectoris secuit simul cum thorace una
percussione) post clausit diem, et sepultus est juxta Basilicam S. Eparchii. Et
per triginta annos pro eo principati sunt Bernardus Comes Petragoricensis,
deinde filii ejus, Arnaldus cognomento Bouratio, pro eo quod cum ipsa veste
lupum diabolicum homines devorantem appetiit in campo loricatus et galeatus, et
manibus gestans militibus occidendum prębuit; deinde Willelmus Talerandus,
postmodum Rannulfus Bomparius, tum Ricardus, Insipiens.
Arnaldus quidem subtrahens S. Eparchio villam Salacensem,
et conferens Helię Duci [de] villa Boėnsi, ab Angelo percussus, hac de causa
interiit; et in fine S. Eparchio villam Ajarniacensem contulit pro emendatione;
et sepultus est juxta ejusdem Basilicam. Et mortuo
fratre ejus Willelmo, Rannulfus
His temporibus Aimericus, non Monachus, Abbas
S. Martialis, successor Gonsindi, moritur (an. 974); et in fine Monachus
extitit, quia Rex Ludovicus timens ejus tyrannidem, honorem S. Martialis ei
commiserat, sacramentis acceptis ut Monachus esset futurus. Hic
Aimericus Geraldum Vicecomitem Lemovicę et Bosonem Vetulum de Marca in manibus
suis habuit commendatos. Hic construxit Castrum (20) Ronconium; hic juxta
Cambonense Monasterium destruxit Castellum vi expugnatum Cambocarem, eo quod
erat molestum Monachis. Rex autem (21) Lotharius Lemovicam adiit (an. 985), et
tempus aliquantum in Aquitania exegit; unde reversus, veneno ą Regina adultera
exstinctus est, filiumque reliquit Ludovicum; qui uno tantum anno supervivens,
et ipse potu maleficii ą sua conjuge, Blanca nomine, est necatus (an. 987).
Regnum pro eo accipere voluit patruus ejus Carolus, sed nequivit; quia Deus judicio
suo meliorem elegit. Nam Episcopus Ascelinus Montis Laudunensis urbis hebdomada
ante Pascha (an. 991) post convivium in lecto quiescentem eum dolo cepit; et
consensu plurimorum Ugo Dux, filius Ugonis Capetii, in Regem elevatus est. At
vero Carolus in carcere usque ad mortem retentus est Aurelianis, ubi genuit
filios Carolum et Ludovicum; et expulsi sunt filii ejus ą Francis, profectique
ad Imperatorem Romanorum, habitaverunt cum eo.
(1)
Ademarus quis fuerit, et ą quibus ortus parentibus ipsemet edisserit in suo
Chronico his verbis: Ainardus Prępositus ex Monasterio S. Petri Scotoriensi
habuit duos fratres Abbonem et Raimundum strenuissimos Duces corpore robustos,
animo bellicosos; quorum trium sororem Aldeardem accepit in matrimonium
Raimundus Cabannensis, ab nepos Turpionis Episcopi [Lemovicensis], frater
Adelberti Decani inclyti et Prępositi ex Monasterio S. Martialis. Habuit ex ea
filium Ademarum Egolismensem Monachum, qui hęc scripsit. Chronicon suum
absolvit anno 1028. Et certe vivebat tempore Roberti Regis, de quo in brevi
Commemoratione Abbatum Lemovicensium Basilicę S. Martialis ą se composita, hęc
habet: Ugo Rex factus est, cujus filius Robertus Rex sapientissimus et piissimus
usque hodie vivit. Hinc mirum est Ademarum adeo proximum
temporibus Regum secundę stirpis, in eorum gestis describendis tam turpiter
errasse. Ejus Chronicon vulgavit Labbeus Tomo 2 Biblioth.
Librorum Mss. Pag. 151, ope
trium Codicum Mss.
(2)
Carolus Simplex post mortem Lodovici Balbi patris natus, anno 893 Rex coronatus
est. Ludovico Balbo successerunt filii ejus Ludovicus et Carlomannus; quibus
mortuis, vocatus est ą Francis Carolus Crassus; quo anno 888 defuncto, Franci
Odonem Regem crearunt.
(3)
Odo Comes erat Parisiensis, Robertis Fortis Andegavorum Comitis filius.
(4)
Rollo anno 876 in Galliam venit, quam cum per multos annos valde afflixisset,
tandem anno 912 ą Francone Archiep. Rotomag. baptizatus
est, ei Caroli Simplicis filia in matrimonium data, pactaque in dotem Neustria.
(5)
Ramnulfus filius erat Bernardi Gothię Marchionis qui anno 878 honoribus
spoliatus est.
(6)
Emeno Pictavensis Comes proscriptus fuerat anno 839; uxorem duxit filiam
Roberti Fortis.
(7)
Willelmus, cognomento Pius, filius erat Bernardi Comitis Arvernis et Gothię
Marchionis, anno 886 mortui.
(8)
Geraldus filius erat Geraldi Comitis Lemovicensis et Adeltrudis. Monasterium
Auriliacense fundavit anno 894, obiit anno 909.
(9)
Willelmus Dux Tolosanus Barcinone accisus anno 850, filius erat Bernardi
Septimanię Ducis anno 844 interfecti.
(10)
Corrigendum, Aginnum per XXII annos, Egolismam et Petragoricam per XX annos.
Vulgrinus enim jam duobus annis Aginnum rexerat, cum eum Carolus anno 866
Engolismę et Petragoricę pręfecit. Ejus mors collocatur
anno 886 in Chronico Engolismensi. Ademarus hunc mortuum dicit sexto-decimo
anno post Lotharium, Chronicon Engolismense secutus, quod perperam Lotharii
mortem ad annum 870 refert.
(11)
Alduinus Engolismensis, Willelmus Petragoricensis Comites erant, filii
Vulgrini.
(12) Carrofense
Monasterium Sanctum vocatur pro reverentia dominicę Crucis, cujus portionem ei
dedisse perhibetur Carolus Magnus.
(13) Obiit Ebbo anno
935.
(14) Arbertus Episcopus, quem
hic nobis obtrudit Ademarus, commentitius est, et cęteris
Scriptoribus incognitus, Odone exstincto, qui Neustrię regnum, Aquitaniam et
Burgundię partem regebat, solas regnavit Carolus, nec denuo unctus est in
Regem. Unde secunda ejus regni epocha, his verbis exprimi
solita, redintegrante, vel post successionem Odonis.
(15)
Quę hic narrantur, fabulam redolent.
(16) Otto nonnisi 40 post annis
Imperator coronatus est, anno scilice 962.
(17) Hugo Roberti filius non
cognominatus est Capetius, sed pater erat Hugonis
Capetii, postea Francorum Regis.
(18) Illud falsissimum: nam
Carolus ab Heriberto Comite carceri mancipatus est; et
Rodulfus filius Richardi Burgundię Ducis apud Sussionas in Monasterio S.
Medardi Rex Francorum constitutus est.
(19)
Anno 929 obiit Carolus Simplex; verum Ludovicus Transmarinus ejus filius
nonnisi post mortem Rodulfi regnare coepit, quę contigit anno 936.
(20)
Supra Runconia dicitur. Nunc Rancon vulgo dici ait Hadr. Valesius. Massonus
tamen vocat Rancogne, situmque tradit in alta rupe ad Tardueram flumen in agro
Ecolismensi.
(21)
Idem Ademarus in Commemoratione Abbatum S. Martialis Lemovic. edita ą Lanneo Tomo 2 Biblioth. pag.
272, hęc habet: Hujus [Guigonis Abbatis] XII anno Rex Hlotharius Lemovicas
venit, pręcepitque Abbati ut ędificaret muros castri; qui reversus in Franciam,
post paucos dies mortuus est; et progenies ejus deinceps regno privata est. Nam
frater ejus Carolus in carcerem missus est ab Ugone Duce; et ipse Ugo Rex
factus est; cujus filius Robertus Rex sapientissimus et piissimus usque hodie
vivit.
Caroli Calvi, Ludovici Pii filii, diplomata.
LXXXIV.
Pro Monasterio S. Florentii Veteris.
Ex chartulario hujus Monasterii.
FB. Un des rares actes qui nous soit conservé, oł Amardus, évźque de
Périgueux est cité.
In nomine sanctę et individuę
Trinitatis, Carolus Dei gratia Rex (an. 849). Cum regni nostri quietum
quorumdam insidiis perturbatam ad nostrum fermanum Ludovicum defectionem
meditantium componere tractaremus, quorumdam etiam sanctorum loca vastata
restaurante cuperemus; inter cętera orta est sępenumero deplorata calamitas pręclari
et dilecti nostri sanctissimi Confessoris Christi Florentii, assistente nobis
ejusdem loci venerando Abbate Radulpho. Nam cum constet eundem locum ą pię
memorię Carolo avo nostro pręclaris ędificiis et plurimis possessionibus
nobilitatum ob innumerus miracula jam dicti S. Florentii, ą genitore quoque
nostro Ludovico cognomine et actu Pio Monasticum ordinem inibi perfectius
recuparatum, et pręceptis regalibus ab omni publici juris exactione cum suis
possessionibus absolutum atque roboratum; ą rebelli nostro crudelissimo
Nomenoio Britone nostri odii causa incensus est, et plurimę tunc possessiones
invasę. Licet ipse impius percussus ab eodem Sancto multas pecunias ad
restaurandum tribuerit; nosque illum persequentes, et nimium pro hac causa
dolentes, eidem loco plurima contulimus, scilicet Abbatiam (1) sancti Joannis
in pago Andegavensi, et quosdam fiscos adjacentes, quę pręcepto regio
designavimus atque tradidimus. Ad hęc antem Dei instinctu addere cupientes,
consentientibus, imo potius hortantibus venerabilibus Episcopis, Didone
Pictavensi, cujus pręsulatui subjacet pagus [de Mauge] Medalgicus, in quo
supradictus locus situs est, simulque Teophalgicus [de Tifauge], Actardo quoque
Nannetensis Ecclesię Pręsule, omnes Ecclesias, quę suprafati loci esse videntur
per roeum Episcopatus, cuncta synodali exactione absolvimus. Et pro eo quod quędam
cum ipso loco vastata fuerant, hoc nostrę munificenitię compendium tribuimus,
data ipsis Episcopis vicissitudine quam postulaverant, ampliores scilicet et
liberas partes ipsarum civitatum, sicut designatum ą nobis est; et ut Comites
ipsorum pagorum nihil pro Comitato suo vel nostro redditu ex aliqua eorum
Dioecesi, quam sibi jure vindicare videntur, exigere pręsumant. Varię enim
seditiones propter ea fiebant. Anathematizantibus ergo supradictis et cęteris
pręsentibus Episcopis, Amalrico Turonensi Archiepiscopo, Bernardo Lemovicensi,
Dodone Andegavensi, Amardo Petragoricensi, Auberto Engolismensi, atque hoc
ipsum in carta subscribentibus, ne quis hoc decretum per succedentia tempora
violare pręsumat; nos quoque regio testamento atque authoritate pro animę nostrę
commodo et filiorum, ac regni ą Deo nobis collati prosperitate et pace in
perpetuum stabilimus atque confirmamus. Quod ut solidius atque firmius in Dei nomine semper existat, manu nostra
subter firmavimus, et anulo nostro sigillari jussimus.
Data mense Junii, VI Idus ejusdem,
anno IX Caroli Regis gloriossimi. Actum in loco qui dicitur
Vetus Pictavis, in Dei nomine feliciter. Amen.
(1)
Non confundenda hęc Abbatia seu Cella S. Johannis cum Johannis-villa, que ab
eodem Carolo Regę Glonnensi Monasterio anno superiore donata est.
CX.
Pro Engolismensi S. Eparchii Coenobio.
Ex Schedis Mss.
Bibliothecę S. Germani ą Pratis.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis, Karolus gratia Dei Rex. Quidquid pro utilitate servorum Dei efficere contendimus, profuturum nobis ad futuram felicitatis vitam obtinendam nullatenus dubitamus. Itaque notum sit omnibus sanctę Dei Ecclesię fidelibus et nostris, pręsentibus atque futuris, quia vir venerabilis Launus Equalismę Episcopus Ecclesię ad nostram accedens excellentiam, innotuit qualiter S. Eparchii Monasterii sui Clericis villas quasdam usibus eorum habendas contulerit, et stipendiis eorum perpetua lege deputaverit. Unde firmitatis gratia altitudinis nostrę quoque petiit ex eodem negotio pręceptionem. Nos, inquam, rationabilem petitionem ejus clementer audientes, confirmationis pręceptum hoc fieri jussimus, et easdem res eidem inscribi pleniter fecimus : hos est in pago Equalismense super fluvium Tolveram Magnacum, Vinemacum, Vasnacum, cum eorum appenditiis; mansiones quę sunt in aspectu ipsius Monasterii; in Monterione terras apsas cum piscinis; civitatem quoque de posturela civitatis, quę dicitur porta B. Eparchii, usque ad aliam portam, quę vocatur B. Apostolorum principis Petri; et Podium Coiardum usque ad portam SS. Ausonii atque Aphtonii, totam nisi solum Monasterium cum officinis et domibus pertinentiam; item in Enguena unum hortum tenentem dimidiam moratam de terra; juxta pontem vero Biconum unum molendinum; in ipso loco in villa, quę dicitur Fracta-genua, unum mansum; Floriacum villam cum suis attinentiis; in Visaco mansum unum cum duabus borderiis; Roliacum super Noiram cum suis attinentiis; Baudiclavem villam et Decamilon, collationem quondam Radulfi, et illas res quas Dructannus et Samuel Diaconus eidem Monasterio contulerunt; Ganiacum et Condolon cum Ruliaco minore; et in Torciaco Ecclesiam cum mansis duobus; Sertorum villam cum suis appenditiis; Tomolatum super Dordoniam, in qua est Ecclesia in honore beatę Dei genitricis Marię.... Item villam Nauclarsiam cum suis attinentiis.... et juxta fluvium Carantę tres mansos; Aianarcum vero cum omnibus terris ad ipsum pertinentibus, quę longe et prope et in circuitu ejus sunt, nisi solum castrum; in pago Sanctonico Montemvillam et Baciacum super ripam fluminis Carantę, cum eorum attinentiis etc.
Signum Karoli gloriosissimi Regis.
Bartholomęus Notarius ad vicem Ludovici recognovi.
Data VIII Idus Septemb. Indict. XV., anno XIII regnante Karolo gloriosissimo Rege. Actum in Equalisma civitate in Dei nomine feliciter. Amen.