<<Retour

Recueil des historiens des Gaules et de la France

(Rerum Gallicarum et Francicarum scriptores)

 

Contenant les gestes de Louis le Débonnaire, d’abord roi d’Aquitaine, et ensuite empereur,

depuis l’an DCCLXXXI jusques à l’an DCCCXL, avec les loix, les ordonnances

el les diplômes de ce prince, et d’autres monumens historiques.

 

par Dom Martin Bouquet prêtre et religieux de la congrégation de Saint-Maur.

 

Tome VI 

 

 

Ex Vita Hludowici Pii Imperatoris, Caroli Magni filii.

Auctor hujus Vitae incertus est.

 

 

An. 778.

Cap. III.

Rediens ergo Rex, reperit conjugem Hildegardem binam edidisse prolem masculam; quorum unus immatura morte praereptus, ante pene mori quam subluce vivere coepit alter prospero eventu, materno fusus utero, infantilibus nutriebatur impendiis. Nati sunt autem anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi septingentesimo septuagesimo octavo. Sed eum, qui vividam promittebat qualitatem, quam per baptismatis sacramentum renasei contigisset, Ludovicum vocitari patri placuit; eique regnum, quod sibi nascendo dicaverat, contradidit. Sciens perro Rex sapientissimus atque perspicacissimus Carolus regnum esse veluti corpus quoddam, et nunc isto, nunc illo incommodo jactari, nisi consilio et fortitudine, velut quibusdam medicis, sanitas accepta tutetur; Episcopos quidem modo quo oportuit sibi devinvit. Ordinavit autem per totam Aquitaniam Comites Abbatesque, necnon alios plurimos, quos Vassos vulgo vocant, ex gente Francorum; quorum prudentiae et fortitudini nulla calliditate, nulla vi obviare fuerit tutum; eique commisit curam regni, prout utile civitati primo Humbertum, paulo post Sturbium praedecit Comitem; porro Pictavis Abbonem, Petragoricis autem Widbodum, sed et Arvernis Iterium, necnon Vallagiae Bullum, sed et Tholosae Chorsonem, Burdegalis Siguinum, Albigensibus vero Haimonem, porro Lemovicis Rothgarium.

 

 

Ex Chronico Ademari Chabannensis (1)

Monachii S. Eparchii Engolismensis.

 

 

FB. Il y est fait mention du monastère de Brantôme.

 

An. 829.

Postquam autem Ludovicus Imperator, filius Caroli M. Imperatoris, tenuit Conventum generalem Aquis, quo ipso anno Capella Caroli, videlicet Basilica Dei Genitricis terrae motu et vento nocte discooperta est tota: ubi nuntiatum est ei Nortmannos velle invadere fines Francorum à parte Saxoniae: et ipse, transito Rheno, contra eos processit, et vanum esse comperit.

An. 830.

Nortmanni anno sequenti cum timerent Saxoniam intrare, reflexis navibus ad mare Aquitanicum appellunt, et Herio insulam incendunt mense Junio, et destituta est à generali Monachorum habitatione. Ibi fecerat dominus Imperator Carolus Monasterium S. Philiberti. Tunc Ludovicus Conventum generalem tenuit in Palatio (2) Jogentiaco in Lemovicino, et cum gloria magna dedicare jussit Basilicam Salva­toris regalem mense Octobri, et levatum corpus S. Martialis anno Incarnationis Domini (3) DCCCXXX. Eodem mense positum est post altare Salvatoris ad cryptam majoris vitreae, praesente ipso Imperatore. Tunc hiems asperrima fuit. Et reversus lmperator Franciam, post modicum tempus captus est in traditione à tribus Regibus filiis suis. Lothario, Ludovico et Pipino; et a Lothario missus est in carcerem apud S. Medardum, deinde apud S. Dionysium; et exspoliatus est Imperialibus indumentis, et nigra veste indutus. Et dum parvo post tempore Lotharius (an. 833)  Viennam diu demoraretur, aggregati Franci Ludovicum à custodia carceris juxta aulam S. Dionysii ejecerunt, et invitum in Regem iterum elevaverunt. Et ab eo die quo B. Martialis corpus positum est ubi supra, in Basilica Salvatoris, usque (an. 834) ad eum diem quo Imperator restitutus est in .regnum, media Quadragesima, post asperrimam hiemem incessanter diluvia aquarum et pluviae nimiae increverunt. Ab ipso die restitutionis serenitas in Francia reddita est; sed in Aquitania pluviae non defecerunt, quousque corpus B. Martialis sepulcro pristino iterum reconditum est. Tunc Odo Aurelianorum Comes, qui favebat partibus Ludovici, et frater ejus Willelmus cum Lamberto Nannetensium Comite, qui Lothario favebat, congressi, occisi sunt cum multis Principibus Neustriae. Lotharius à Vienna reversus, voluit apud Castrum Blesense cum patre suo confligere; sed impar viribus, supplex venit ad eum, et indulgentiam meruit, et restitutus est honori pristino. Similiter Ludovicus et Pippinus indulgentiam à patre acceperunt, et restituti sunt dignitati pristinae.

Verum post annos quinque Rainaldus Comes Arbatilicensis, mense Septembri (an. 835), cum Nortmannis in Herio insula dimicat, et (4) trucidatus est.

Anno sequenti (an. 836) corpus S. Philiberti de insula Herio effoditur VII. Idus Junii, et Burgundiam à Monachis perfertur.

Post alios duos annos Pipinus Rex Aquitaniae, filius Imporatoris, obiit, sepultus (an. 838) Pictavis apud S. Radegundem. Hic jussu patris fecerat Monasterium S. Joannis Baptistae Angeriaco, Monasterium Sancti Cypriani Pictavis, Monasterium Brantosmense; et transtulit Canonicalem habitum in Monasterium S. Eparchii Engolisma; quibus Monasteriis praefecit Abbatem Martinum.

Tunc luctuosa mors Ludovici figurata est in aere. Nam sicut astra in initio regni ejus laetitiam; ita imminente morte ejus, triste portentum nuntiant. Dum enim in Aquitania primo inciperet regnare, vivente adhuc Carolo patre ejus, apparuit in luna plena signum Crucis, in circuitu resplendens, feria V. prima aurora incipiente, pridie Nonas Junii. Eodem anno apparuit corona mirabilis in circuitu solis Dominica die, hora quarta in Sept. Hac significabatur propagandam Christianam Religionem, et adornandum Christi cultum per ipsum Imperium. Anno vero ultimo regni sui eclipsis Solis insolitum fuit vigilia Ascensionis Domini; et Stellae visae sunt, sicut per noctem, diu. Quod significavit maximam lucernam Christianitatis, id est ipsum Imperium, exstingui , et morte ejus Sancti traditum tenebris tribulationum involvi.

Idem Imperator, audita morte Pipini filii sui, decrevit Pipinum filium ejus parvum educari penes se in Francia. Emeno vero Comes Pictavinus contra voluntatem Imperatoris voluit elevare in Regem Aquitaniae filium Pipini. Hac de causa Imperator motus ira Pictavis venit, et inde Emenonem expulit et fratrem ejus Bernardum; et Ramnulfum filium Girardi Comitis Arvernensis, nepotem Willelmi fratris Girardi, Comitern Pictavis praefecit; Turpionem vero Comitem constituit Egolismae, et Raterium Comitem praeposuit Lemovicae. Emeno quoque ad Turpionem fratrem suum se contulit; Bernardus vero ad Rainaldum Comitem Arbatilicensem. Imperator quoque filium suum Carolum Calvum Aquitania regnare fecit, et Pipinum parvulum secum adduxit in Franciam ad nutriendum. Idem Imperator monetam Egolismensem et Santonicensem suo nomine sculpere jussit. Burdigala quoque  Comitem Siguinum, et Santonico Landricum praefecit.

Eodemque anno, quo eclipsis contigit supradicta Solis, Imperator apud Moguntiam civitatem aegrotans obiit, XII. kal. Julii, et Lothario coronam Imperialem et ensem aureum dimisit; sepultusque est Metis apud S. Arnulfum, anno ab incarnatione Domini DCCCXL.

 

(1) Hoc Chronicon descriptum ex Codice MS. Bibliothecae Thuanae, et collatum cum MSS. Exemplaribus Hadr. Valesii, Collegii Claromontani Parisiensis Societ. Jesu aliisque, vulgavit Labbeus Tomo 2 Bibl. MSS. pag. 151. Ademarus Chronicon suum a principio Monarchiae Francicae ad annum 1029 continuavit ; parum accuratus est in assignandis annis, quibus res quas narrat gestae sunt. Quae annum 829 praecedunt, ea ad verbum ex veteribus scriptoribus, quos jam edidimus descripta sunt.

(2) Jogentiacum seu Jocundiacum alii volunt esse locum Jozac dictum, alii locum, quem modo le mont Jocis, nuncupant, et qui pertinet ad S. Martialis Basilicam, in cujus tabulis Gaudium et Gaudiacum nominatur.

(3) Corrigendum DCCCXXXII, quo anno Ludovicus ad Jocunduicum Palatinum venit, ut testatur Auctor Vitae ejusdem Imper.

(4) In Cod. Thuano fugatus tantum dicitur. Ut certe mors ejus memoratur infra anno 843.

 

 

Constitutum (1) Ludovici Pii de Monasteriis regni Francorum,

quae Regi militam, dona, vel solas orationes debent.

 

Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCXVII, Hludowicus serenissimus Augustus, divina ordinante providentia, Conventum fecit apud Aquis sedem Regiam Episcoporum, Abbatum, seu totius Senatus Francorum; ubi inter ceteras dispositiones Imperii statuit atque constitutim scribere fecit, quae Monasteria in regno vel Imperio suo dona et militiam facere possunt; quae sola dona sine militia; quae vero nec dona, nec militiam, sed solas orationes pro salute Imperatoris vel filiorum ejus et stabilitate Imperii.

 

Haec sunt quae dona et militiam facere debent, numero XIV.

Monasterium sancti Benedicti (2).

Monasterium Ferrarias (3).

Monasterium Nigelli (4).

Monasterium sanctae Crucis (5).

Monasterium Corbeia (6).

Monasterium S. Mariae Suessionis (7).

Monasterium Stabulaus (8).

Monasterium Fariniacum (9).

Monasterium sancti Eugendi (10).

Monasterium Novalicium (11).

 

Ultra Rhenum.

Monasterium Sancti Nazarii (12).

Monasterium Offimwilarii (13).

 

In Bavaria (14).

Monasterium Manauser (15).

Monasterium Tegnauser (16).

 

Haec sunt quae tantium dona dare debent sine militia, numero XVI.

Monasterium S. Michaelis Maresei primi (17)

Monasterium Balma (18).

Monasterium sancti Segnani (19).

Monasterium Nantuadis (20).

 

Ultra Rhenum.

Monasterium Suarizaba (21).

Monasterium sancti Bonifacii (22).

Monasterium sancti Wigberti (23).

 

In Alemannia.

Monasterium Clehenwane (24).

Monasterium Fruhelinwane.

Monasterium Nazaruda.

Monasterium Campita (25).

 

In Bavaria.

Monasterium Altembure (26).

Monasterium Alcabe (27).

Monasterium Creausa (28).

Monasterium Mathaseo (29).

Monasterium Baria (30).

 

Haec sunt quae nec dona, nec militiam dare debent, sed solas orationes pro salute Imperatoris, vel filiorum ejus, et stabilitate Imperii, numero XVIII.

Monasterium Melaredum (31).

Monasterium Fossatus (32).

Monasterium Ludra (33).

Monasterium sancti Gregorii (34).

Monasterium sacti Mauri (35).

Monasterium Eborreheim (36).

Monasterium Clinga (37).

Monasterium Saviniaco (38).

Monasterium Crudatis (39).

Monasterium Dusera (40).

Monasterium Lorwin (41).

 

Ultra Rhenum.

Monasterium Schewane.

Monasterium Sculturbura.

 

In Bavaria.

Monasterium Berch (42).

Monasterium Mechema (43).

Monasterium Scovenawa (44).

Monasterium Aloseburch.

Monasterium Wizzenbrunico (45).

 

In Aquitania.

Monasterium sancti Filiberti (46).

Monasterium sancti Maxentii (47).

Monasterium Carrofinii (48).

Monasterium Brantosmurii (49).

Monasterium sancti Savini (50).

Monasterium S. Crucis puellarum (51).

Monasterium S. Mariae in Lemovicas (52).

Monasterium Mastracurii (53).

Monasterium Menadinii (54).

Monasterium Magnilocum (55).

Monasterium Conquas (56).

Monasterium sancti Antonii (57).

Monasterium Musciacum (58).

 

In Septimania.

Monasterium S. Aegidii in valle Flaviana (59).

Monasterium Psalmodium (60).

Monasterium Anianum (61).

Monasterium sancti Tiberii (62).

Monasterium Villa-magna (63).

Monasterium S. Petri in Lunate (64).

Monasterium Caunas (65).

Monasterium Castelli-Malasci (66).

Monasterium S. Mariae Caprariensis (67).

Monasterium S. Mariae ad Orubionem (68).

Monasterium sancti Laurentii (69).

Monasterium sanctae Eugeniae (70).

Monasterium sancti Hilarii (71).

Monasterium Valle-Asperii (72).

 

In Tolosano.

Monasterium sancti Papuli (73).

Monasterium Suricinium (74).

Monasterium Asilo (75).

Monasterium Venercha (76).

 

In Wasconia.

Monasterium Cella-Fraxilii (77).

Monasterium Cimorra (78).

Monasterium Pisciano (79).

Monasterium Altum-fagitum (80).

Monasterium sancti Savinii (81).

 

(1) Constitutum istud ex Monasterio S. Egidii apud Septimanos olim depromtum primus edidit Sirmondas Tom. 2. Concil. Galliae pag. 685. qui exemplar, quo usus est, mendis scatere fatetur. Licet nullum aliud emendatius hactenus inventum sit. Ilud tamen Constitutum post Sirmondum vulgaverunt Chesnius Tom. 2. Script. Franc. pag. 323. Baluzius Tom. 1 Capitular. pag. 589, et Mabillonius Tom. 2 Annal. Benedict. pag. 436; qui Mabillonius haec observat: Cum multa et quidem insigniata in hac Constitutione praetermissa sunt divinate non licet. Si quis dicat hic agide Monasteriis regiae, quam vocant, fundationis; de omnibus hic recensitis vic dici potest. Et quam multa ejusmodi omissa sunt, S. Dionysii et S. Germani apud Parisios, S. Medardi apud Suessionas, Centulense aliaque permulta. Nulla vero de Monasteriis Neustriae recentoris, totiusque Belgicae primae ac secundae, mentio facta. Corbeia et forte Monasterio S. Michaelis exceptis. Atque ut à militia et donis excepta fuerint, an etiam a precibus. Aliis hoc diviandum relinque. Alias Mabillonii Notas adhibebimus.

(2) Floriacense in agro Aurelianensi, cujus Abbas hoc anno Adalgaudus.

(3) In agro Senonnensi.

(4) Seu de Nigella, in pago Trecensi.

(5) Seu de Faronis prope Meldosi.

(6) In pago Ambianensi quo tempore exsul erat in Hero insula Adalhardus Abbas, cujus vices agebat junior Adalhardus.

(7) Puellarum, sub Theodrada Abbatissa, Adalhardi sorore.

(8) In diocesi Leodicensi, Absalon an Audo Abbas.

(9) Aliis Fariniacum, locus in pago Vesontionensi, sic in divisione regni Lotharii. De ejus origine nihil compertum. Monasterium olim puellarum, ad cujus Abbatissam exstat Epistola 391 S. Bernardi Abbatis cum virorum sub Congregatione S. Vitoni; ubi Vulfus Patricius jussu Brunechildis caesus est, ut testatur Fredegarius cap. 29. Vulgo Faverniacum Favernay.

(10) Seu S. Claudii in pago Lugdunensi, sub Achino, ut videtur Abbate.

(11) Ad radices Canisii montis, Frodonius Abbas.

(12) Laureshamense dictum, dioecesis Wormatiensis, cum tunc Adalongus Abbas praerat.

(13) Seu Offonissiella, sive Scutteranum, dioecesi Argentinensis.

(14) Ex hac voce, Bavaria, existimat Pagius exemplar ... non hanum non esse antiquum. Hoc enim nomen recens, et Bavaria apud antiquos Bajoaria vel Bagavaria semper appellata, nisi quod saeculo nono Bagavaria saepe noncupata reperitur.

(15) Vulgo Mausee, alias Lunaelacense in dioecesi Saltzburgensi. Lambertus Abbas.

(16) Seu Tegernsense in Frisigensi dioecesi.

(17) Valesius de Monasterio S. Michaelis in Periculo maris hic agi putat; Baluzius de quodam Monasterio S. Michaelis in Vesontino. Mabillonius conjicit designari Monasterium S. Michaelis in pago Virdunensi, dictum olim Marsupium ab amne illic scaturiente, ad quem primitus ad id tempus positum erat, paulo post translatum ad Mosam; ita ut legendum sit, Monasterium S. Michaelis Marsupii, cui tum Smaragdus praerat.

(18) Puellarum in dioecesi Vesontionensi.

(19) In Lingonensi dioecesi.

(20) In pago Lugdunensi. Eo tempore apud Sebusianos Nantuaco praerat Godelsadus Abbas.

(21) Seu Swarzach in dioecesi Argentinensi. Aliud ejusdem nominis in Herbipolensi.

(22) Fuldense in Moguntia dioecesi, sub Ratgario Abbate.

(23) Fritislariae, locus olim dioecesis Moguntinae, nunc Paderbornensis.

(24) Ignotum, sicut et duo sequentia.

(25) Seu Campidona in Suevia, sub Agapito an Gothardo Abbate.

(26) An sancti Altonis, vulgo Altenmunster in dioecesi Frisingensi.

(27) Haud dubie Altahe seu Altaha, superius, an inferius, in Bavaria inferiori ad Danubium.

(28) Diceretur Cremisa seu Cremisanium, nisi hoc situm esset in Austria superiori, sed Bavariae conterminum.

(29) Vulgo Masce, in Dioecesi Pataviensi.

(30) Seu Buranum, vulgo Benedicto-Buranum, in Frisingensi.

(31) In dioecesi Autisiodorensi, nunc Cella S. Germani Autisiodorensis.

(32) Seu Fossatense prope Parisios, sub Benedicto Abbate.

(33) Seu Lutra in dioecesi Vesontionensi.

(34) In Dioecesi Basileensi, ubi tunc Gothefridus Abbas.

(35) Legendum, Monasterium-Mauri, in dioecesi Argentoratensi, Maurmunster.

(36) Aliis Ebersheim, ibidem.

(37) In dioecesi Spirensi, ab Ordine translatum.

(38) Lege, Saviniacum, in dioecesi Lugdunensi.

(39) Ad Rhodanum in pago Vivariensi, Cruas.

(40) In doecesi Arausicana, Donzere.

(41) Incognitum, ut duo sequentia.

(42) Exstat Bergen Monasterium in dioecesi Eistetensi ; at saeculo tantum decimo conditum, et extra Bavariam.

(43) Lege, Methema seu Methavia, vulgo Metten, in Bavaria inferiore.

(44) Ignotum, sicut et sequens.

(45) Nunc Wesbrunense, à Duce Tassilone fundatum, tunc sub Adelmaro Abbate.

(46) Herense in finibus Pictonum et Armoricae, in Cellam redactum : tunc sub Arnulfo Abbate. Cur hoc Monasterium et triginta quinque sequentia ponuntur extra tres classes, quae Regi vel militiam et dona, vel dona tantum, vel solas orationes debent, incertum. Dicit Cointius ad hunc annum 817, Num. 290, non defuisse rationes, cur ab isiti Monasteriis orationes tantum postulentur; quod scilicet à satisfacit; cum ea Monasteria non collocentur inter ea, à quibus orationes tantum Imperator petebat. Ita Pagius.

(47) Apud Pictones.

(48) Seu Carrofi, ibidem, sub Justo Abbate.

(49) Seu Branstosmi, apud Petrocorios.

(50) In Pictonibus, institutum à Benedicto Abbate Anianensi.

(51) Apud Pictavos.

(52) Vulgo de Regula.

(53) Baluzius legendum putat, Masciacum, ut in Vita Ludovici Pii, in Biturigibus; an Mauzacum seu Mauciacum apud Arvernos?

(54) An Menatense apud Arvernos?

(55) Itidem apud Arvernos.

(56) Dioecesis Rutenensis, tunc sub Medraldo Abbate, modo saecularium.

(57) Baluzius legit, Antonini, quod Monasterium erat olim apud Rutenos. Est et Monasterium S. Antonii de Lezato in Comitatu Fuxensi, at medio saeculo nono conditum.

(58) Vulgo Moisiacum, apud Cadurcos, nunc Canonicorum saecularium.

(59) Prope Nemausum, nunc saecularium Canonicorum.

(60) In eadem dioecesi, itidem saecularium, nunc Alesiensi Episcopatui unitum.

(61) Seu Anianense, in Magalonensi, cujus tum Georgius Abbas sub Benedicto.

(62) In dioecesi Agathensi.

(63) In Biterrensi.

(64) Alias Juncellense, ibidem.

(65) In dioecesi Narbonensi.

(66) Aliis Mallasti, nunc Montis-Olivi, in dioecesi Carcassonensi.

(67) In Biterrensin vulgo Cabrieres, ut putat Mabillonius ; potior est sententia Baluzii, qui censet Monasterium esse S. Mariae de Cubaria, in Comitatu Redensi et dioecesi Narbonensi, quod à Carolo Simplice annexum est Ecclesia Narbonensi. Addimus, inquit, quoque praefatae Ecclesiae SS. Justi et Pastoris in Comitatu Redensi Abbatiam Cubarias. Editum est hoc Caroli Praeceptum in Append. Concil. Narbon. tit. 4. Hujus Monasterii S. Mariae de Cubaria à Cluniacensi pendentis exstat mentio in Epistola Urbani II ad Hugonem Abbatem Cluniacnesem.

(68) Vulgo de Crassa, dioecesis Carcassonensis, tunc ab Attala Abbate.

(69) Duplex eo nomine Monasterium erat in Septimania : unum in dioecesi nunc sancti Pontii ad Nigellam fluviolum, modo unitum Monasterio Crassensi mox laudato ; alius in eodem pago ad Vernodubrum, nunc S. Aniani dictum, S. Chignan.

(70) In suburbio Narbonensi, Monasterio Fontisfrigidi unitum ab anno 1199.

(71) Ad Leucum, in dioecesi Carcassonensi ; huic praerat tunc Monnellus Abbas.

(72) Vulgo Valespir, nunc Arulense, dioecesis Helenensis. Castellanus Abbas.

(73) Nunc Episcopalis sedes à Johanne XXII instituta.

(74) Seu Soricinium, in dioecesi olim Tolosana, modo Vaurensi, prope castrum olim Verdimium, recentioribus Verdunum; sic dictum, non à Soricibus, ut putavit Hadr. Valesius, sed à Sora fluviolo praeterlabente. B. Mariae de Sanha, nunc de Pace cognominatum à nonnullis.

(75) Vulgo de Manso-Asili, olim Tolosanae, nunc Appamiensis dioecesis. Situm est ad Rivum (Riz) fluvium, qui in Garumnam devolvitur ad Rivi castrum (Rieux), cui nomen suum tribuit, ubi illud amittit.

(76) Vulgo Venerque, S. Petro sacrum, quatior leucis à Tolosa; nunc excisum, et attributum Ecclesiae S. Pontii Tomeriarum.

(77) Vulgo Serres, in pago Elusano, nunc Canonicorum saecularium, et majori parte unitum Ecclesiae B. Mariae Ausciensis.

(78) Rectius Simorra, sacrum B. Mariae, in dioecesi Ausciensi.

(79) Vulgo S. Michaëlis de Pisciano, in suburbio Ausciorum.

(80) Vulgo S. Sixti de Fagito, ad Ratum fluviolum, nunc Canonicorum saecularium, in dioecesi Ausciensi.

(81) In Levitania ad montes Pyrenaeos, quod à S. Savino Eremita vocabulum et originem habet, situm in agro Tarbellensi; unde Tarbellense vulgo cognominatum.

 

<<Retour