Recueil des historiens des Gaules et de
la France
(Rerum Gallicarum et Francicarum
scriptores)
Contenant la seconde livraison
des monumens des règnes de Philippe-Auguste
et de
Louis VIII,
depuis l’an
MCLXXX jusqu’en MCCXXVI.
par Michel-Jean-Joseph Brial.
ancien religieux bénédictin de la congrégation de Saint-Maur,
membre de l’Institut de France et de la Légion d’honneur.
Tome XIX
Petri, Vallium Sarnaii monachi
Historia Albigensium,
et sacri belli in eos suscepti.
Apud Chesnii editionem, tomo V, Rerum Franc., p. 554 et seq.
F.B. Cette longue histoire de la
croisade contre les albigeois comporte 86 chapitres. Au chapitre 80 on note la
soumission de 4 châteaux du Périgord à partir desquels étaient organisés
rapines, rapts, destructions d’église, rançonnement des pélerins, etc. ainsi
que la défaite et mise en déroute du tyran Bernard de Cahuzac et de sa femme, tristement connus pour leur cruauté.
E. Cassolio, Simon Bernardi de Cahusacio,
quator castra in Petragorico humiliavit, Domam, Montem-fortem, Castrumnovum,
Baenacium et patriae pacem restituit.
An.
1214.
LXXX.
His ita gestis, significatum est Comiti nostro, quod in episcopatu
Petragoricensi erant castra in quibus habitabant pacis et fidei inimici ;
et vere sic erat. Proposuit igitur Comes progredi et invadere castra illa, ut
per Dei gratiam et auxilium peregrinorum, expulsis ruptaris et raptoribus
relegatis, pacem ecclesiis, immo toti terrae Petragoricensium, relinqueret.
Omnes autem Christi et nobilis Comitis nostri adversarii, audito quod captum
esset Cassanolium, tanto timore percussi sunt, quod in nulla munitione etiam
fortissima adventum Comitis et exercitus ausi sunt exspectare. Movens igitur
exercitus a Cassanolio, venit ad unum de castris supradictis quod Doma
dicebatur, et invenit illud vacuum et absque defensore. Erat autem castrum
nobile et fortissimum, super Dordoniam fluvium in amoenissimo loco situm.
Statim Comes noster turrem castri, quae erat altissima et pulcherrima, et pene
usque ad summum munita [Ms. massita], suffodi fecit et dirui. Ad dimidiam vero
leucam, erat castrum nomine Bernardus de Causacio, homo crudelissius et omnium
pessimus, timore ductus, fugerat a facie Comitis nostri, castro suo vacuo
derelicto. Tot enim et tantae erant crudelitates, rapinae, enormitates illius
nequissimi et sceleratissimi, quod vix possent credi aut etiam cogitari ;
et, cum talis esset, procuraverat ei diabolus adjutorium simile sibi, uxorem
videlicet quae erat soror vicecomitis Turenae. Haec altera Jezabel, immo longe
pejor et crudelior quam Jezabel, omnium malarum erat pessima feminarum, et viro
in crudelitate non impar et malitia. Ambo igitur, cum essent nequissimi,
spoliabant, immo destruebant ecclesias, peregrinos invadebant, viduis et
pauperibus faciebant calumnias, membris innoxios detruncabant, ita quod in
unico monasteriomonachorum nigrorum quod Sarlatium dicitur, inventi sunt a
nostris centum quinquainta inter viros et mulieres, qui, manibus vel pedibus
amputatis, erutis oculis, sive caeteris membris caesis, a praedicto tyranno et
uxore ejus fuerant mutilati. Ipsa enim uxor tyranni, totius pietatis oblita,
pauperibus mulieribus vel mammillas faciebat extrahi, vel pollices abscindi, ut
sic ad laborandum inutiles redderentur. O crudelitas inaudita ! Sed, his
omissis, cum nec millesimam malitiarum dicti tyranni et uxoris ejus partem
possemus exprimere, ad propositum redeamus.
Destructo
igitur et everso castro Domae, voluit Comes noster subvertere castrum
Montisfortis, quod erat, sicut diximus, praefati tyranni. Mox episcopus
Carcassonae, qui totum se pro negotio Christi laboribus exponebat, assumens
secum partem peregrinorum, abiit et fecit dirui castrum illud. Adeo autem
fortissimi erant muri illius, quod vix poterant dirui, eo quod caementum in
lapidem obduruisset, unde etiam multos dies oportuit nostro facere diruendo
castro. Ibant peregrini mane ad operandum, et sero revertebantur ad locum
castrorum ; exercitus enim non necesserat a Doma, eo quod aptior et
competentior exercitui erat locus. Erat praeterea prope Montemfortem aliud
castellum nomine Castrumnovum, non impar caeteris in malitia, et hoc ipsum
timore exercitus vacuum fuerat derelictum. Proposuit autem Comes noster tenere
et occupare castrum illud, ut per hoc melius posset pacis compescere
turbatores : sicut cogitavit, ita et fecit. Erat insuper quartum castrum
satis forte, nomine Baenacium : hujus castri dominus pessimus erat, raptor
crudelissimus et ecclesiarum violentissimus oppessor ; dedit autem ei
Comes noster optionem ut unum eligeret de duobus, videlicet ut, infra terminum
a Comite et ab episcopis qui ibi erant praefixum, restitueret male ablata, aut
humiliarentur muri castri ipsius, et ad hoc exequendum datae fuerunt ei
induciae per plures dies ; sed, cum infra dies illos de rapinis non
fecisset restitutionem, voluit Comes noster humiliare munitionem castri
Baenacii, invitoque tyranno et multum dolente, fecit Comes noster humiliare
turrem et muros castri Baenacii. Allegabat autem maleficus saepedictus castrum
suum non debere humiliari, eo quod ipse solus erat in terra illa qui juvaret
Regem Franciae contra Regem Anglorum. Sed Comes, allegationes istas vanas
sciens et frivolas, non destitit a proposito. Jam etiam allegationes praedictas
tyrannus memoratus exposuerat Regi Franciae, sed nihil prolicere potuit. In
hunc modum, subjugata sunt quatuor castra illa, Doma videlicet, Monsfortis,
Castrumnovum, Baenacium. In his siquidem quatuor castris, centum annis et antea, sedes fuerat
satanae; ab his egressa fuerat iniquitas super faciem terrae. Isti sigitursubjugatis per pergrinorum laborem, et
probitatem expertissimam nobilis Comitis Montisfortis, reddita est pax et
tranquillitas, non solum Petragoricensibus, sed etiam Caturcensibus et
Aginnensibus et Lemovicensibus pro magna parte. His igitur ad gloriam nominis
Christi peractis, rediit Comes noster et exercitus ad partes Aginnenses, et,
data sibi oppotunitate, fecit dirui munitiones quae erant per dioecesim
Aginnensem. Postea venit Comes Figiacum, auditurus loco Regis Franciae causas
et questiones indigenarum ; Rex enim commiserat ei in partibus illis vices
suas in multis. ulta audivit et multa correxit ;
et plura correxisset, sed noluit excedere fines regii mandati.
.....
Epistolarum Honorii
Papae III, lib. II.
Libris decem, de rebus Francicis,
regnantibus Philippo Augusto et Ludovico VIII.
Ad Odonem, Burgundiae Ducem.
Lib. I, epist.
8.
Cunctantem Ducem excitat
Honorius ad aggrediendum iter Hierosolymitanum, prout ipse voverat, ut ejusdem
exemplo alii crucesignati principes ad idipsum
impellantur.
Honorius episcopus,
servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro Duci Burgundiae salutem, etc. Illa Conditoris
immensitas bonitatis quae, ut servum redimeret, in morte tradidit filium, suae
miserationis affectum circa nos non desinens operari, ut apud nos, quod sibi
possimus retribuere pro omnibus quae ipse nobis retribuit, habeamus, terram
illam in qua nostram dignatus est operari salutem, ab infidelibus providentia
ineffabili occupari permisit, quatenus instantes ad liberationem illius, quam
posset eruere de illorum manibus solo verbo, juxta propriae devotionis
affectum, non solum suorum peccaminum veniam, verum etiam in retributione
justorum praemium mereantur. Et quoniam
non est volentis neque currentis suae miserationis clementia, quae tangit
montes, et fumigant, corda fidelium excitat ad idipsum sua praeveniendo fratia
ut incipiant, et eadem ut periciant proseuendo. Cum ergo, gratia divina
praeventus, affixeris tuis humeris signum crucis ad ejus Terrae Sanctae
subsidium profecturus, ut assumpto calice salutari retribuas Domino temetipsum ;
miramur quamplurimum quod neque bonae memoriae Innocentium Papam praedecessorem
nostrum, neque nos ipsos, super passagio et apparatu navium requisisti, nec
curasti exponere quid superhiis tuae sedeat voluntati, cum in generali concilio
ad transfretandu determinandum fuerit tempus certum. Expedit enim te ac alios
principes crucesinatos, per quos negotium crucis posse creditur promoveri, sic
esse paratos, ut in vos tamquam in cedros Libani possint quasi passeres
nidificare minores, qui ad montes oculos suos levant, ab eis divinum auxilium
exspectantes.
Volentes
igitur ut tu, quasi lucerna super candelabrum posita, lumen aliis praebeas per
exemplum, nobilitatem tuam rogamus attente et monemus, et exhortamur in Domino,
in remissioem tibi peccaminum injungentes, quatenus, sicut vir prudens,
constans et strenuus, ad praefatae Terrae succursum sic potenter et viriliter
te accingas, transfretaturus in passagio in praefato concilio diffinito, et
votum redditurus Domino quod vovisti : quod exemplo tui alii excitati ad
idipsum fortius animentur, et tibi ex hoc cumulus aeternae retributionis
accrescat. Quicquid autem super hiis facere disponeris vel videris expedire,
nobis plane tuis literis non differas intimare.
Datum
Perusii, VII idus augusti, anno pontificatus nostri primo.
In eumdem modum Comiti Marchiae (Hugoni
IX de Leziniaco), et quibusdam aliis nobilius crucesignatis per regnum Franciae
constitutis.
Item
Nobili viro Comiti Barri super Sequanam (Miloni III)
Item
Duci Brabantiae (Henrico I, comiti Antuerpiae)
Item Comiti Autissiodorensi (Ervisio de
Giemago et Donziaco)
Item Simoni de Jovisvilla, senescallo
Campaniae
Item Comiti Suessionensi (Radulpho III
de Nigella)
Item Drog. de
Merlo (Dreux, Franciae constabulario)
Item
Gualerio de Avesnis
Item
Bisuntio archiepiscopo (Amadeo de Tremelay)
Item
Remensi archiepiscopo (Alberico de Altovillari)
Item
Burdegalensi archiepiscopo (Guillelmo Amanevi)
Item
Episcopo Petragoricensi (Ramnulpho de las
Item
Episcopo Trecorensi (Gaufrido Loix)
Item
Episcopo Bajocensi (Roberto de Ableges)
In eumdem modum quibusdam aliis episcopis singulatim.
Ad Vice-comitem et
populum Narbonensem.
Lib. II, ep. 833.
Laudat eos quod A. S. legato
ac Simoni de Monteforti fortitur auxilientur, ..... eos ut deinceps in ecclesia Romana veneratione permaneant.
An. 1218, 13
januar.
Ho,orius episcopus ...., dilectis filiis vice-comiti
[Aimerico] et populo Narbonensi, etc.
Gratum
habemus quod, sicut accepimus, dilecto filio nostro B. [Bertranno] tituli
Sanctorum Joannis et Pauli peresbytero cardinali, A. S. legato, sicut
obedientiae filii humiliter intendentes ac nobili viro S. [Simoni] Comiti
Montisfortis assistentes viriliter et potenter, negotium pacis et fidei una cum
ipsis fideliter promovetis. Rogamus igitur devotionem vestram, et per apostolica
vobis scripta mandamus, quatenus, quod incoepistis laudabiliter per vos ipsos,
nostris incitati precibus ac mandatis, ferventius faciatis. Datum Laterani,
idibus januarii, pontificatus nostri anno secundo.
In eumdem modum Ademaro de Pictavia
(Comiti Valentinensi ad Diensi) et Willemo ejus filio.
In eumdem modum A. de Chaumont, A. de
Lebrent, Heliae Rudelli (domino Bergeraci), et aliis baronibus per Guasconiam
constitutis.
In eumdem modum, Guillelmo Principi
Arausicensi, et aliis baronibus per Provinciam constitutis.
Ad Engolismensem et
Petragoricensem Episcopos.
Lib.
IV, ep. 767
An.
1220, 28 maii
Cum
W. de Partenay et W. de Mangot, aliique milites Pictavenses, pecuniae causa
debitae sibi olim a Rege Joanne, Henrici, illius filii, terrae in Pictavia
hostiliter infestarent, mandat Honorius , ut rebellem
ad pacem servandam compellant episcopi.
Honorius
episcopus ...., venerabilibus fratribus Engolismensi [Guillelmo] et
Petragoricensi [Radulfo de las Tours] episcopis, salutem, etc. Cum carissimus
in Christo filius noster H. illustris Rex Anglorum crucesignatus, pupillus et
orphanus, sit custodiae sedis apostolicae derelictus, injurias vel molestias
irrogatas eidem nobis non immerito reputantes principaliter irrogari, contra
injuriatores vel molestatores ipsius potenter exsurgere volumus et debemus,
tamquam prosequendo proprium interesse. Caeterum accepimus, sed non utique
acceptamus, quod nobiles viri W. de Partenay [Guillelmus] et W. de Mangot
[Guillelmus], et quidam alii milites Pictavenses, ligii homines Regis ejusdem,
occasione cujusdam pecuniae quam clarae memoriae J. [Joannes] pater Regis
ipsius eis promiserat, quandiu sibi placeret de sua camera persolvendam, villas
et castra Regis praedicti multipliciter inquietant, pacem totius Pictaviae perturbantes
(1). Quia vero aliena sunt compescendi virtute, qui suo sunt vitio inquieti,
fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita,
praedictos nobiles, ut a praedicti Regis super hiis et aliis molestatione
indebita conquiescant, monitione praemissa, appellatione remota, veritate
cognita, compellatis : mandatum nostrum taliter impleturi, quod diligere
justitiam et servare obedientiam probemini ex affectu, et nos devotionem
vestram possimus commendare. Datum Viterbii, V kal. junii,
anno quarto.
(1) Conferenda eadem epistola
cum ejusdem argumenti superius edita ad an. 1219, epist.
451, p. 687.
Ad Abbates Dalonensem et
de Palatio Sanctae-Mariae.
Lib. VIII, epist.
157.
An. 1223, 12
decembr.
Mandatur eis, ut
Burdigalensem archiepiscopum eorum Pontifice, tempore praefinito, comparere
jubeant.
Honorius
episcopus...., dilectis filiis Dalonensi et de Palatio Sanctae-Mariae abbatibus
Cisterciensis ordinis, Lemovicensis dioecesis, salutem etc. Venerabilis frater
noster Bituricensis archiepiscopus [Simon Subiacus] proposuit coram nobis, quod
venerabilis frater noster Burdegalensis archiepiscopus [Giraldus de Cros] super
turbatione possessionis primatiae quam Bituricensis ecclesia in ipso ac
provincia sua noscitur obtinere, sibi et eidem ecclesiae gravis et injuriosus
existit, ac bonae memoriae G. [Guillemo Amanevi] Bituricensi archiepiscopo
praedecessori suo, quondam provinciam ipsam ejusdem primatiae auctoritate
visitare volenti, se irreverenter opponens, ei et sociis ejus, et in eis Bituricensi
ecclesiae, graves injurias et damna temere irrogavit : quare petiit ut
sibi et ecclesiae suae super hiis faceremus justitiam exhiberi. Cum ergo a
justis praeicti Bituricensis archiepiscopi clamoribus apostolicas aures
avertere non possimus, eidem Burdegalensi archiepiscopo nostris damus literis
in mandatis, ut ab instanti festo Dominicae Nativitatis ad annum, quod
peremptorium sibi terminum assignamus, per se vel per procuratorem idoneum
compareat coram nobis, exhibiturus super hiis quod ordo poposcerit rationis.
Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, nobis quod inde
fecerit rescripuri. Quod si non omnes, etc. Datum Laterani, pridie idus
decembris, anno octavo.
Scriptum
est in eumdem modum Burdegalensi archiepiscopo in
epistola 158.