Recueil des historiens des Gaules et de
la France
Contenant une partie de ce qui
sest passé sous les trois règnes de Philippe I,
de Louis VI dit le Gros, et de
Louis VII surnommé le Jeune
par des religieux bénédictins de
la congrégation de Saint-Maur.
Tome XII
Ex
Bernardi Guidonis
Apud Catellum in
Append. ad Hist. Comitum Tolosanorum, p. 37 (1)
Legitur in gestis Francorum et Chronicis antiquis, quod Karolus hujus nominis primus, qui pro felicitatis magnitudine cognominatus est Magnus, filius Pipini Regis Francorum, defuncto Pipino patre suo, successit in regno cum Karolomanno fratre suo; quo post biennium defuncto, Karolus Magnus totius regni Francorum adeptus est Monarchiam, circa annum Domini DCCLXX. Cujus prima expeditio fuit in Aquitaniam, quam Pipinus pater suus, bellans contra Galferum Ducem Aquitaniae, suae dubegerat ditioni. Constituitque Karolus Magnus in Aquitania sub se IX. Comites de genere Francorum, scilicet Bituris Humbertum, Pictavis vero Abonem, Lemovicis autem Rotgerum, Petragoris quoque Guitonum sive Guilbodum, Alvernis vero Yterum, Balaviae autem, quae nunc est Dioecesis Podiensis, Guillelmum, Albiae autem Reimonem, in Burdegalis autem Seguinum, Tolosae autem Comitem posuit Torsonum sive Torsonem (2), quem primo existimo Tolosae Comitem extitisse; quibus filium suum Ludovicum Regem praefecit. Torsoni vero in Comitatu Tolosano Guillelmus fuit subrogatus. Nomina autem Comitum Tolosae quae sequuntur, et ea quae de ipsis potui reperire, ex Chronica Magistri Guillelmi de Podio Laurentii, et ex gestis nobilis viri Comitis Montis-fortis, et quibusdam aliis, prout sequitur, recollegi.
De Genealogia illustrium Comitum Tolosae, in quorum terminis ultimo supervenerunt haeritici, postquam posteriores à priorum vestigiis declinaverunt. Quamobrem deleta tota illa linea et abrasa, totum jus Comitatis est ad dominium Regis Franciae devolutum.
Ysauredus seu Ysaurecus (3).
I. Bertrandus (4).
II. Guillelmus.
III. Raimundus primus (5) de Sancto-Egidio (6)
IV. Guillelmus de Tailha-ferri.
V. Pontius, qui erat Comes anno Domini MLX.
VI. Aymericus (7).
VII. Raymundus II. vir illustris,
de quo fidelis tenet assertio, quod iste anno Domini MXCVIII. Antiochae, item anno MXCIX.
VIII. Bertrandus filius praefati Raimundi,
defuncto patre in obsidione Tripolis, obsidionem continuavit. Et a principio
obsidionis completo septennio, praesente et auxiliante Rege Jerosolymitano, eam
in deditionem recepit. Erat ei frater junior Alfonsus nomine. Bertrandus
iste non annumeratur in numero Comitum, pro eo forte, quia ultra mare existens
non fuerit dominatus (9).
Guillelmus de Tolosa erat Comes Tolosae (10) et Princeps Pictaviensis, anno Domini MCXV. regnante Rege Francorum Ludovico, sicut in quadam carta antiqua illius temporis invenitur.
Alfonsus, qui et Hildefonsus, memoratus frater Bertrandi praedicti, erat Comes anno Domini MCXXVII. mense Julii, sicut in quadam Carta antiqua illius temporis invenitur. Iste Alfonsus cum apud Arausicam teneretur impeditus, cives Tolosani illuc exercitum in manu valida transmiserunt anno Domini MCXXXIII. et adductum eum sibi tamquam naturalem dominum praefecerunt, expulso inde Guillelmo de Sancto Maurello Milite, qui pro Comite Pictaviensi, qui prodiit de genere Principum Tolosae, illis praefuerat, et castrum tenuerat quod dicitur Narbonense. Idem vero Comes Alfonsus ex domna Faidita genuit filium Raimundum nomine, qui fuit vir audax, strenuus et famosus. Obiit autem Alfonsus filius, duxit Constantiam, filiam Ludovici illustris Regis Francorum, in uxorem, ex qua genuit Raimundum anno Domini MCLVI, post quem et alios duos filios, scilicet Tailhaferrum et Baldoynum. Ipse vero mortuus est et sepultus apud Nemausicum in claustro Ecclesiae Cathedralis anno Domini MCXCIV, aetatis vero primogeniti filii sui anno XXXVIII.
(1)
Contulinus hanc editionem cum exemplari Ms. Bibliothecae S. Victoris Paris. n.
415 fol. 175, in quo nullum autoris nomen praefert hoc opusculum.
(2) Ms. cod. Corsinum sive
Corsonem.
(3)
Ed. Ysauretus seu Ysaurectus.
(4)
Fictitii duo hi Comites Ysauredus et Bertrandus.
(5) Vox primus deest in Ms.
Cod.
(6) Raimundus hic non de S.
Aegidio, sed Pontius cognominatus est, neque Guillelmo, sed Raimundo II patri
successit.
(7) Pontium anno 1060 defunctum
non Aimericus, sed Guillelmus nomine quartus excepit.
(8)
Quem secundum scriptor hic appellat, fuit Raimundus nomine quartus, à S.
Aegidio cognominatus. Obisse autem illum pridie cal. Martii anno 1105 testantur
Fulcherus Carnotensis L. II. c 29 et Guillelmus Tyrius L. II c. 2.
(9)
Bertrandus ab anno 1105 ad an. 1109, quo in Palestinam profectus est, Tolos.
Comit. rexit.
(10)
Tolosani Comitis inigenitae, Guillelmus Pictavensis Comes Tolosam Comitatum
occupavit.
Ex fragmento de Petragoricensibus
Episcopis (1)
seu ex epitome gest. quorumd. eccles. Petragor. praesulum.
Apud Labbeum tome. II.
novae Bibliot. lib. Mss. pag. 738.
An. 1081.
Post hunc (Guilhermum de
Monte-Berulpho) in eumdem Episcopatum successit Reynaldus de Tiborio et rexit
Ecclesiam annos XVII. menses IV. et dies unum et XX. Obiit autem anno Domini
MXCIX. ovtavo Ideus Septembris apud S. Georgium de Rama. Hic Episcopus
obsidioni Antiochae interfuit, sed dum die quadam divina celebraret, a
Sarracenis super altare decollatus est. Hic Ecclesiam S. Joannis de Cola
aedificavit, et in eadem constituit Canonicos Regulares.
Hunc vero supradictum secutus est in eadem sede Guilhermus de Alba-Rocha (2), et Ecclesiam rexit annos XXIV, obiitque anno Domini MCXXIII. IV Nonas Aprilis et sepultus est in hac Ecclesia (3). Cujus tempore Burgus S. Frontonis et Monasterium cum suis ornamentis repentino incendio, peccatis promerentibus, conflagravit, atque signa in clocario igne soluta sunt. Erat tunc temporis Monasterium ligneis tabulis coopertum. Hic Episcopus commiterium pauperum, quod est ultra pentem usque ad ripam fluvii, benedixit.
In eumdem Episcopatum post hunc successit Guilhermus de Nanclars, et rexit Ecclesiam annos XIV (4). Obiit autem anno Domini MCXXXVIII. quarto Kal. Januarii, et in dicta Ecclesia sepultus. Hic Episcopus primus instituit fieri scrutinium in sacris Ordinibus. Item instituit ut omnes agricolae darent convivium pro pace observanda. Cujus tempore domus bladagii S. Frontonis, quae erat in claustro, ab Helia Rudello [IV] Comite et a Burgesibus confracta est; quem mater sua Comitissa, Gasconia nomine, (alias Brunichildis de Foix) coram eodem Episcopo in conventu publice abastavit (sive, ut alia lectio habet, abastardavit) dicens quod non erat filius Heliae Comitis.
Post hunc successit in Episcopatum Gaufridus de Cauze et rexit Ecclesiam annos duos, menses VIII. dies XI. Obiit autem anno Domini MCXLII. quinto Kal. Septembris, et sepultus in Basilica. Tempore hujus Episcopi Fratres Militiae Templi in terram istam primitus advenerunt, et data est eis Ecclesia S. Mauricii de Androvallo, in qua quondam Monachae habitaverant, sed propter earundem irreligiositatem et incontinentiam eam reliquerant desolatam.
Post hunc autem successit in Episcopatum
Raymundus de Marollio (5) et rexit Ecclesiam anns XVII. et postea extitit
Burdegalensis Archiepiscopus annis duobus paulo plus. Obiit autem anno Domini MCLVIII. decimo Kal.
Januarii, et sepultus est Burdigalae in Ecclesia S. Andreae. Tempore hujus
Episcopi, Henricus Anglorum Rex, Normannorum et Aquitanorum Dux, in Aquitaniam
intravit; habebat enim in uxorem dominam Helionoram filiam Guilhermi Pictavorum
Comitis, quam quidem Ludovicus Francorum Rex ob ejusdem nimiam luxuriam prius
reliquerat. Henricus praefatus habuit de thesauro Ecclesiae S. Frontonis
tabulam quamdam argenteam, in qua erant duodecim Apostoli ligurati. Item
tempore hujus Episcopi Boso Comes Petragoricensis supra locum Arenarum
Petragorae magnam turrem et excelsam construxit.
Post hunc successit in eumdem Episcopatum
Joannes Dasida Magister Scholarum Pictaviensis Ecclesiae, et rexit Ecclesiam
annos octo, minus octo diebus. Obiit autem anno Domini MCLXIX. quinto Nonas
Maii, et sepultus in civitate Petragorica per violentiam (6). Unde inter
Clericos S. Frontonis et
Demum post hunc in eadem sedem Episcopalem
successit Petrus Minetus, et rexit Ecclesiam annos XII. menses V. et dies
XXII., obiitque anno Domini MCLXXXII. tertio Idus Aprilis, et sepultus in Ecclesia
S. Stephani. Hic Episcopus corpora praedictorum Episcoporum a Capitulo S.
Frontonis levavit, et ea reposuit cum magno honore et reverentia infra
Ecclesiam, ubi altare in honorem B. Catharinae consecravit. Item tempore hujus
Episcopi Henricus Rex Anglorum et Dux Normannorum cum filiis suis Henrico Rege
juniore, Richardo Duce Aquitanorum, et Gaufredo Comite Britannorum, cum quodam
Aragonum Rege [Alfonso II] atque Ergamanda domina de Narbona, Podium S.
Frontonis obsedit.
(1) Extremum hoc Epitomes istius
segmentum illud excipit quod T. XI. p. 287. editum est.
(2) Regnaldum seu Raynaldum
inter et Guillemum de Alba-Rocha medium reponendum esse Raymundum, ab anno
nimirum 1099 ad an. 1104 vel 1105, satis luculenter adstruunt novae Galliae
Christianae editores, t. 2. col. 1462.
(3)
Quinque aut sex insuper illi Episcopatus annos asserit Pater Puteanus, hoc
argumento ductus, quod in Ms. Abbatiae Cancellatae seu Fontis Cancellati
dicatur: Bonae memoriae Geraldus de Monte-Lauduno... primus Abbas de
Cancellata, et frater Gerardus Bernardi primus ehusdem loci Prior, et frater
Helias Sacerdos, qui postea fuit secundus Abbas... Monasterium de Cancellata
aedificare coeperunt, atque in festivitate SS. Apostolorum Petri et Pauli ...
primo lapides... posuerunt, anno ab Incarn. D. MCXXIX. Indict. VII. et D.
Guillelmo de Alba-Rupe venerabili Episcopo Petragoricensem Episcopatum
procurante. Si ita est, non annos tantum 24, sed ad minimum 29, pedum illud
tenuerit necesse est. (Gall. Christ. ibid.)
(4)
Quod hic habetur Guillemum annos 14. Petragoricensem Ecclesiam rexisse, stare nequit
cum annorum summa quos regimini decessoris ejus adscribimus.
(5) Gaufredo Petrum subjiciunt
ante Raimundum de Marollio laudati Galliae Christianae novae editores, hac
fulti ratione quod in charta Sancti Amantii de Fonte Joannada Petrus Episcopus
Petragor. an. ab Incarn. Dom. MCXLVI. sub
Papa Eugenio III. regnante in Francia Ludov. in Petragora urbe, Bosone et Helia
Rudello Consulibus, conferre dicatur Petro Abbati Litimundi et Monachis S.
Amantii locum qui Fons Joannada nominatur. Petrum autem Ecclesiam
Petragoricensem rexisse aiunt quinque circiter annos.
(6)
Hoc epitaphio, in pila prope ipsius sepulcrum inciso decoratus est. Anno ab
Incarn. Dom.
MCLXIX. II die Maii obiit Dom. Joannes hujus Ecclesiae Episcopus. Sedit autem
in Episcopatu nomen annis, septem diebus minus (Gall. Chr. no t. 2. col. 1468).
Ex Chronico S. Maxentii
Quod vulgo Malleacense dicitur
Apud Labbeum Tom. II. novae Biblioth. Librorum Mss. pag. 211.
FB. Dans cette chronique nous trouvons mention de deux évènements
périgourdins: construction par Giraud de Salle du monastère de Cadouin en 1113
et lincendie de léglise de Saint-Front en 1120.
....
Anno MCXIII.
Giraudus de Sala Monasteria duo
Cadonio et Bornet incoepit... Petrus Epsicopus [Pictavensis] sacravit altare S.
Aegidii Nonis Decembris, et captus est a Comite [Willelmo]
....
....
Anno MCXX.
Giraudus de Sala obiit quinto-decimo Kal. Julii. Comes Willermus et Dux Aquitanorum, et Rex Aragundiae pugnaverunt cum Abraham et aliis IV. Regibus Hispaniarum in campo Cotanciae, et devicerunt et occiderunt XV. millia Moabitarum, et innumerabiles captivaverunt; duo millia camelorum ceperunt, et de aliis bestiis sine numero, et plurima alia subjugaverunt castella. Eodem anno mel pluit de coelo....
Eodem tempore inchoata sunt plurima Coenobia de institutione S. Geraudi de Sala. In territorio Tolosae unum est Coenobium in honore S. Mariae, quod vocatur Major-Silva, ubi primus Abbas fuit Stephanus. In pago Agennensi est aliud Coenobium, vocatum Gundum, in honore S. Mariae; ubi primus Abbas fuit Bernardus. In territorio Petracoricae civitatis est alterum, quod vocatur Cadunense, in honore B. Mariae, ubi primus Abbas fuit Helias. In pago Engolismensi est aliud, quod vocatur Bornet, similiter dedicatum ubi primus Abbas fuit Willelmus. Est aliud in territorio civitatis Pictavae, quod vocatur Alodus, ubi primus Abbas fuit Petrus, et post Giraudus. In territorio Santonicae Fons-Dulcis, et aliud est quod vocatur Tenale; ambo Abbates Willelmi vocati; item aliud quod Abside vocatur, ubi Petrus Abbas primus fuit; est et aliud quoque quod Castellarium nuncupatur, ubi primus Abbas Aimericus. In nemore Gastinensi est aliud ad S. Benedictum de Pino vocatum, ubi primus Abbas Guillelmus fuit. Aliud est in nemore Bonae-Vallis nomine. In pago Lemovicino est aliud Dalum vocatum, ubi primus Rotgerius Abbas fuit. Est aliud Coenobium Castrensis, ubi primus Abbas fuit Guillemus. Est alia Domus Dei in Lemovicensi pago, quae vocatur Castaliensis, ubi Prior Goffredus primus fuit; alia quoque Domus Dei Corbasim vocata, S. Mariae et S. Nicolao sacrata, ubi Prior Bernardus primus fuit.
Undecimo Kal. August. Monasterium S. Mariae Magdalenae de Vizeliaco combustum est cum mille centum viginti et septem hominibus et foeminis. Similiter incensum est Monasterium S. Frontonis, civitatis Petragoricae morte subitanea. Ecclesia S. Lazari igne divinitus succensa est.
....
Ex Chronico Gaufredi Coenibitae
Monasterii S. Martialis Lemovicensis ac
Prioris Vosiensis Coenobii.
Apud Labbeum Tom. II.
Novae Biblioth. Librorum Ms. p. 280
FB. Sur ce site dans la section Varia, Claude-Henri Piraud a restitué à
partir de diverses sources, dont le Recueil des Historiens des Gaules et de
France tome XII, une version plus complète de la Chronique de Geoffroy du
Vigeois. Dans le Recueil des Historiens, lordre de présentation des chapitres
ne correspond pas toujours à celui du manuscrit, surtout dans la première
partie. Le titre des chapitres, sauf pour quelques uns, sont omis dans la
présentation du Recueil des Historiens des Gaules et de France.
Dans la généalogie des diverses branches des familles de Comborn et de
Turenne (chapitres 22 et 23), de Ventadour (chapitre 24), de Comborn (chapitre
25), de de Las Tours (chapitres 3 et 6), de Bré et de Brossac (chapitres 7 et
8), des vicomtes de Limoges, on y trouve quelques alliances avec des familles
du Périgord ou des personnages ayant eu un rôle en Périgord.
Par exemple on note Jordana, fille de Boson comte de Périgord,
Archambaud de Ribérac, fils de Boson vicomte de Turenne, divers abbés de
Terrasson, de Dalon et de Tourtoirac, etc.
On trouve également cités quelques lieux: Angoisse (déjà célèbre à
lépoque pour ses poires), Excideuil, Clermont dExcideuil, Sarlat, Montignac,Nontron,
etc.
A noter également quelques chapitres de cette chronique consacrés à des
épisodes typiquement périgourdins, comme par exemple le chapitre 44 ou encore
le chapitre 64.
[Cap. 18]
Defuncto Henrico Rege Francorum, regnavit Philippus primus ....
[Cap. 22]
Temporibus istis, guerra illa extitisse narratur, quae fuit inter Bernardum et nepotem illius Ebolum adolescentem. Verum quia tantorum virorum gesta paucis verbis explicari non possunt, etiam genus illorum, a temporibus Hugonis Regis, qui cognominatus est Capucins, patris Roberti pii Regis, usque ad praesentem annum succinte replicabo. Ego siquidem Gaufredus ista dictavi anno Incarnationis Dominicae MCLXXXIII. Philippi qui fuit filius Ludovici tertio anno, quo videlicet anno guerra gravissima fuit in Lemovicino, inter Henricum Anglorum Regem et filium ejus Henricum Juniorem, qui tunc obiit in festo B. Barnabae Apostoli. Ego quintum annum tunc Prioratus mei in Coenobio Vosiensi expleveram.
Progenisse Guidonis de Turribus.
[Cap. 3]
Guido de Turribus, qui cognominatus est Niger, inter Principes Lemovicensi climatis probitatis titulo clarebat. Erat illi uxor non dispar natalibus, Engalcias nomine, filia Principis Malamortensis castri, quae S. Geraldi Aureliacensis ex nepte proneptis extitisse narratur....
[Cap. 6]
Guido, qui Petragorici auxilio
Comitis oppidum de Pompedour contra Vicecomitem de Segur construxit, super
castrum de Las Tours, de Terrsasson et de Alteffort, exceptis Ecclesiis vel
municipiis diversorum locorum, Principatum habuisse narratur. Hic in Petragorico Jarduna igne cremavit, eo
quod possessor ejusdem castri eum similem fabri cachinnando vocaverat. Hic
Lemovicas in
Horum filiam unicam Aolaars accepit Ademarus lo Contors de Laron filius Rogerii, de qua genuit Guidonem; postea secundo Idus Julii obiit, juxta matrem sepulta, quia fragilis multum fuit. Ademarus vero duxit uxorem sororem Iterii Episcopi Lemovicensis (2), de qua prodiit progenies Larumdensium dominorum, de paterna haeriditate.
Guido de Agne sorore Principis castri de Chamborn S. Valeriae genuit Guidonem, Geraldum et Gulferium, et Arnaco tumulatur. Guido Hierosolymis obiit, et filius ejus Oliverius apud Ayent castri Exandonensis occisus, VIII Kal. Decembris Arnaco honorifice tumulatur (3).
Geraldus de Humberga, filia Seguini Militis sui (4), genuit Guidonem et Seguinum, Guido de Matilde, matre Bosonis de Torena quae Arnaco condita est, genuit Guidonem et Gulferium. Horum pater Hierosolymis obiit, cum Rex Ludovicus illic perrexit. Guido de Elisabeth filia Guidonis Flamenc senioris genuit Gulferium. Gulferius filius Matildis, de Alpaide filia Gaucelini de Petra-Bufferia, quae Arnaco tumulata in Capitulo cum reliquis est, genuit Guidonem et Rodulfum Clericum (Hic Guido fuit Episcopus Petragoricensis anno MCCIX. ab Incarnatione Domini).
Seguinus filius Humbergae, de Brunicenda filia Aimerici de Axia, genuit Geraldum et Seguinum. Seguinus, de Aimelina filia Bertranni de Born (5) genuit Geraldum et Ranulfum.
Superior ille magnusque Gulpherius de quo mentio fit in Historia Hierosolymitani belli, frater Guidonis et Geraldi, de Agne filia Ramnulfi Vicecomitis de Albusson, per quam habuit medietatem castri de Gimel, genuit Gulpherium qui Lemovicae vulneratus obiit in Monasterio S. Martialis III. Nonas Martii, et Oliverium ac Guidonem, qui Hierosolymis obiit, quando Ludovicus Rex perrexit.
Oliverius de Almode filia Archambaldi Barbati Vicecomitis de Comborn, quae Arnaco IV. Kal. Septembris condita jacet, genuit plures; tantum Agnes, quam Constantinus de Born habuit, et Gulferius superstites fuere. Gulferius hic, de Geralda filia Geraldi de Mirabel non genuit aliquem. Constantinus de Born de Agne filia Oliverii, genuit Gulferium, quem Guido Vicecomes Lemovicensis destruxit.
P.S. (6) Cum jam librum hunc terminassem, contigit obire Gulpherium de Turribus apud Vosias V. Idus Aprilis, feria secunda, hora sexta, die nona à Paschali solemnitate. Hic pleuresis dolore defecit, anno aetatis suae XXXIII. duodecimo cingulo militiae pollens. Hinc Arnaco cum majoribus honore luctuque magno tumulatur, ferio quarta, a B. Dalonensi et B. Userciensi Abbatibus, vel Archembaldo patruo suo.
(1)
Duo jam edidimus t. X. p. 267 et t. XI. p. 288. Chronici hujus excerpta, quorum
ex altero varias tractus Lemovicensis genealogias, quas fuse persequitur
auctor, resecandas atque in alium tomum rejiciendas esse duximus, hac
potissimum de causa, quod ultra metas Chronicas inicuique Tomo constitutas
longius illae nos abduxissent. Cum itaque non idem, aut certe multo levius, occurat
hic incommodum, eas demum repraesentare operae pretium est.
(2) Sedit Iterius Episcopus ab
anno 1052 ad an. 1073.
(3) Uxorem hujus Oliverii nobis
suppeditat idem Gaufredus c. 18. Geraldi
Bernardi, inquit, filius fuit Guido de Bré, qui genuit unicam filiam Stephanam
uxorem Oliverii de Turribus et Guidonis Flamenc filis Heliae.
(4)
Quam propter magnam haeriditatem Geraldus Senior suus accepit uxorem, inquit
Gaufredus Vosiensis Parte secunda, cap. 26.
(5)
Bertrandus de Born Poeta Gallicus, vulgo troubadour, cujus Opera extant in Ms.
Cod. Reg. Biblioth. numero 7225.
(6)
Haec Gaufredus in fine Praefationis.
Progenies Vicecomitum Briderii ac de Brossa.
[Cap. 7]
Roberto regnante ... Geraldus de
Crocent [S. Martiali] Apostolo, in manu Geraldi Lemovicensis Episcopi (1),
coram Guillelmo Duce, Bernardo Comite de Marchia, Aimerico de Rançon, villam
Subterranea contulit... Hic de Eblena genuit plures, quorum primus dictus est
Beraldus, secundus Geraldus cognomento Rebara. Tunc Daniel Praepositus [de
Subterranea], cognito se a Burgensibus contemni (non enim volebant ei dare
quaestum, id enim est taillada) adiit Beraldum, indeque fecerunt similiter in
villam gagium suferentes; sic deinceps Beraldus villae dominium, non dominus,
sed tyrannus exactor usurpavit. Beraldus de Radegunda genuit Raymundum, qui
modo ad obitum in Capitulo conditus, filium de Bricia sorore Rothildae de
Exigento ortum Beraldum reliquit. Qui Beraldus uxorem quamdam duxit, sed sine
filiis obiit. Hic... in Assumptione B. Mariae Anicium pergens, infirmari
coepit, et continuo rediens apud Beneventum, Kal. Septembris (2) obiit. Igitur
ad se vocato Gerardo filio Bernardi Vicecomitis de Brossa consanguineo suo,
coram Gaufredo de Fondonii Priore de Benevento, Alberto Praeposito de
Subterranea, tradidit ei jure haeriditario terram suam; non enim habebat
liberos vel nepotes; qui testamentum ejus tenere professus est, et eleemosynas
S. martialis aliarumque Ecclesiarum non inquietare, sed manu tenere, super
sacrosancta Evangelia aliasque Reliquias Beneventi Monasterii juravit.
[Cap. 8]
Post haec magna cum frequentia populorum et Principum Subterraneae delatus, in Capitulo cum pluribus suis conditus est. Aderant ibi Bernardus Descopiat miles dominus de S. Pardulfo cum Eleazaro fratre suo, Aldebertus de Analiac, multique alii viri illustres. Gerardus Vicecomes, si testamentum Berladi rectius observaret, terra illius diuturniori pace frueretur.
Hic de uxore sua, Agne de Ligneris, genuit Bernardum Vicecomitem, et Guidonem de quo ortus est Raymundus filius Alpaidis, et Fulconem qui habuit partem suam Lemovicae, Guarnerium et Gaufredum milites, Petrum et Berardum Monachos S. Benedicti desuper Ligerim, Hugonem Monachum et Sacristam S. Martialis. Bernardus Vicecomes de Brossa genuit Geraldum et Bernardum de la Pastoresa.
Geraldus cognomento Gevara
(superius Rebara) filius Geraldi de Crosene (superius de Crosent) genuit
Leerium, qui Leerius subtus vitriam sepulcri S. Mariae de Subterranea tumulatus
est. Iste Leerius genuit alium Leerium qui apud Sanctam civitatem obiit
peregrinus. Hujus alter frater Geraldus, saeculo relicto, obiit Jerosolymis. Hic filiam Geraldum reliquit militem
et Iterium Monachum S. Martialis. Hic fuit Prior de Azaco et Praepositus de
Subterranea.
(1) Geraldus ad Lemovicenses
infulsa anno, it putatur, 1012 promotus, octavo post anno vitae finem imposuit.
(2)
Bernardus de Briderio ante mortem Guillelmus Ducis obiit, septimo mense, III.
Cal. Septembris, id est an. 1136, ex Gaufredi cap. 50.
Genus Combornensium et Turrennensium Vicecomitum.
[Cap. 23]
Tempore Othonis Romanorum Imperatoris, Archambaldus Vicecomes Combornensis praelia multa gessisse, Reginam de adulterio accusatam usque ad fugam accusatorum agiliter defendisse narratur (1). Ipse Macellarius cognominatus est, quia sicut carnifex carnes securi in macello, sic iste truncabat ipse hostes in bello. Cum eo tunc erat Gulpherius ille de Turribus, qui cognominabatur Archambaldus. Hic dicitur acquisivisse castrum de Torrena (2), quod erat contoratum. In introitu portae dum viriliter pedem intromitteret, tanto impetu clausae ambae portae feruntur, ut pede graviter colliso pessime claudicaret; ex tunc Archambaldus Chamba-Putrida cognominatus est. Hic de [Beatrice] sorore Richardi Normannorum Ducis genuit Ebolum(3), cui Arbertus de Chananolan Monachus de Userchia concessit insipienter villam de Bar, pro quadam correctione Capituli irritatus, quam olim Coenobio Usercensi tribuerat.
Ebolus genuit Archambaldum, cujus matre legitima adhnc vivente, non legitime aliam duxit, de qua genuit Guillermum et Robertum. Cernens Archambaldus patres diligere fratres plusquam se, unum ex illis Robertum occidit. Quapropter pulsus a patre, profugus factus est. Post dies multos, occidit Militem quemdam qui olim in praelio patrem plaga insanabili vulneraverat; qua de re exhilaratus Ebolus, precibus multorum apud Tutelam cum filio pacem fecit, deditque Guillermo, consensu Archambaldi, Ebolus castrum de Torenna. Alii dicunt Guillermum de legitimo procreatum conjugio, castrum de Torenna prae caeteris a patre dono accepisse, et quibusdam ex causis partem de terra sua non jure amisisse.
Guillermus genuit Bosonem. Boso genuit Raymundum et Archambaldum de Ribeyrac, et Ebolum Abbatem Tutelensem qui apud S. Martialem Lemovicas sepultus est.
Raymundus cujus nomen scribitur in denario monetae publicae, de Mathilde quae fuit soror Comitis (4) de Pertico (alias del Perche) genuit Bosonem, qui occisus fuit à la Rocha S. Pauli.
Boso de filia Bernardi de Anduza de Aleth (alias Dandura de Lalest) quae dicitur Eustorgia, genuit Raymundum. Iste multas possessiones acquisivit, castrum de Brassac de Vicecomite Guillermo comparavit, Principatum castelli Salagniacensis de Raymundo Comite Tolosano obtinuit; verumtamen lingua civibus praelia multa concitavit. Hic de Helis filia Bernardi de Castelnau genuit Raymindum qui vulneratus est in capite, et Bosonem qui igne crematus est, dum haberent eum hostes obsidem.
(1)
Mariam nimirum Aragonensem quam fingunt Historici nonnulli Ottonis III.
Imperatoris uxorem fuisse, ac de adulterio insimulatam, cum purgare se duello
compulsa fuisset, ab Archambaldo, victis accusatoribus, liberatam. Fabula mera,
quae sola confutatur hac observatione, nempe quod Otto III. nuptiarum expers
vixerit.
(2)
Archembaldus, ut Baluzio videtur improprie dicitur acquisiisse castrum
Turennense, quippe cui competebat illud haereditario jure, ducta in matrimonium
Sulpitia Bernardi Turennensis Vicecomitis, anno 981 extincti, filia, Ademarique
sine prole defuncti sorore. Itaque non pecuniae pretio, sed armorum vi castrum
illud, quod sibi invidebant aemuli, comparasse Archembaldus existimandus est. (Hist. Tutel. L 1.
c. 13. p 25)
(3) Gaufridum arguit hic
Baluzius (Hist. Tutel. L. 2. c. 13. p 127) quod Beatricem Richardi Normanniae
Ducis sororem, Eboli dixerit matrem, cum uxorem dicere debuisset, ut patet,
inquit, ex Capite XIV. Miraculorum S.
Fidis Conchensis.
(4)
Gaufredi II. Perticensis comitis anno 1100 demortui filia, ac Rotrodi II soror
erat Mathildis, quae primum Raymundo de Turenna, deinde Guidoni de Turribus nupsit.
De Ventadorensibus vicecomitibus.
[Cap. 24]
Archambaldus qui vindicavit patrem et occidit fratrem, de Rotberga sorore Vicecomitis de Rupecavardi genuit Archambaldum, Ebolum atque Bernardum. Isti diviserunt terram suam; primus Archambaldus tenuit castrum de Comborno, Ebolus Ventafour; caeteras possessiones, castella vel oppida, aequa lance diviserunt. Bernardo unusquisque viginti quinque mansos dedit, id est, quinquaginta de communi, et Ecclesiam de Belmond, quae tunc non erat munita.
Ebolus de Ventadour, de Almode sorore Alduini Borrel, patris Roberti de Mobrond, genuit Ebolum, qui usque ad senectam alacritatis carmina dilexit. Hic de Agne filia Guillelmi de Montlusson (alias de Montelucio) Arverniae castro, genuit Ebolum. Idem cum reverteretur ab Hierosolymis, apud castrum Cassinum obiens tumulatur. Ipse ex filia Guillelmi de Montepislerio, quae vocatur Alaiz, genuit plures. Primus Guillelmus Abbas Tutelensis (1) equum dum ascenderet (alias committeret) adolescens corruens, expiravit; alter Ebolus Cluniacensis Monachus, Decanos de Mauriac; item Bernardus Monachus et Abbas Tutelensis, Guido Canonico de Magalona, Raymundus et Helias Canonici S. Stephani Lemovicensis; Ebolus qui ex baptismo Archambaldus; itemque alius Ebolus, qui fratrem aliquoties praeliis vexavit.
Ebolus qui et Archambaldus, ex Sibylla filia Radulfi de Faya, qui fuit frater Guillemi Vicecomitis de Castelleyrac (alias Castelleyat), genuit Ebolum, cui Ademarus Vicecomes Lemovicensis filiam suam Mariam desponsavit, sed sine haerede obiit. Post idem Ebolus, de Maria sorore Raymundi de Torenna, genuit Raymundum et Ebolum.
(1) Guillelmus ad Abbatiam
Tutelensem anno 1092 pervenit. (Gal. Chr.
Nov. T. 2. col. 668).
De Vicecomitibus Combornensibus.
[Cap. 25]
Archambaldus (1), in cujus sorte devenit Combornense castrum, frater Eboli atque Bernardi, genuit Ebolum; et obiens apud Userchiam, foras vitream sepulcri tumulatus est, praesente Geraldo et alio Geraldo Abbatibus. Qui timens terram suam commendare Ebolo fratri suo, reliquit eam Bernardo quem quidam asserent pro Clerico deputatum, et nutriret filium Ebolum, quousque puer militiae cingulum aetate congrua perciperet. Cumque expeteret juvenis haereditatem paternam ab avunculo, opportuno tempore; expulsus ab illo est, et qui erat haeres factus est exul; consensu tamen quorumdam, castrum de Comborno obtinuit; captaque patrui uxore, coram multis foedavit, ea intentione ut eam Bernardus ob istiusmodi infamiam repudiaret, quod nequaquam fecit. Erat quippe filia magni viri de Corso, qui dictus est Hugo Garcini; idcirco illa vocabatur Garcilla.
Post haec Bernardus cum paucis
venit prope castrum, quasi insultans adolescenti. Egressus inconsulton
persecutus est patruum nepos, usque ad locum qui non procul est ab Ecclesia de
S. Martiale, quae dicitur Estival, in via quae ducit de Alasiiaco apud Vosias.
Surrexerat enim a mensa jam temulentus Ebolus, eratque finis temporis Autumnis.
Quid multa juvenis capitur,
captus in eodem loco perimitur. Quidam dicunt quod ipse Bernardus per
inferiorem regionem juvenem vulneraverit; alii dicunt quod Stephanus de Bosac
miles quidam hoc patraverit. Quisquis tamen hoc fecerit, consensu
avunculi legitimus haeres injuste perimitur. Huic Bernardo dici potest:
Occidisti, insuper et possedisti. In hora vero mortis suae Ebolus ingemuit,
Domini clementiam imploravit; capillos capitis abrumpens in altum projecit,
quasi gagium pro delictis Domino reddens. Hunc defunctorum more abbuit Stephanus Blaudrix, sicut mihi enarravit
filius ejus Stephanus Blaudrix Prior Tutelensis. In loco autem ubi occisus est,
oblationes multas detulit frequentia populorum per dies aliquot. Ebolus tandem
Tutelae defertur.
Bernardus igitur de Garcilla genuit
Archambaldum, qui barbam longam usque ad senectum ferebat. Hic
(Bernardus) Tutelae cum filia sua Helia conditus est.
Archambaldus de filia Ademari Vicecomitis Lemovicensis, qui Cluniaco Monachus obiit, quae ex baptismo Humberga, vulgo Brunicenda nominatur, genuit plures; unus tamen omnium Vicecomes Lemovicensis fuit, is est Ademarus; alter Combornensis, is est Archambaldus. Hic de Jordana filia Bosonis Petragoricensis Comitis genuit Heliam, Archambaldum et Petrum Assaillit Clericum. Helias accepit filiam Raymundi Vicecomitis de Torenna, qui cognominatur Contors.
Haec Petro Matthaei quondam
Abbate Usercensi narrante percepi, qui ab ipsius Eboli Contoris ore haec se
audivisse fatetur. Nunc ad
proposita redeamus. (Juvat tamen prius genealogiam Vicecomitum Lemovicensium,
quae in subsequentis cap. 41 occurit, hic adnectere.)
(1) Archembaldus is est qui
fundavit an. 1088, abbatiam Maismacensem, cujus fundationis instrumentum extat
inter Probationes tomi II. Galliae Christ. novae, col. 183-184.
Genus
Vicecomitum Lemovicensium.
[Cap. 41]
Primus ille qui praecepto Odonis
Regis Lemovicensem Vicecomitatum abtinuit, Fulcherius dictus est; cui successit
Geraldus (1), qui plures genuit filios, qurum duo Pontificatum Lemovicensem
adepti sunt, Ildegarius et Alduinus; alter Guido vocatus est, qui
Tusturiacensem Abbatiam construxisse narratur; Aimericus de Rupecavardi, qui cognominatur
Ostrofrancus, et Geraldus de Argentonio, Gaufredus. Iste Gaufredus fuit Abbas
S. martialis, quem vocabant Bovemcurtum; licet putaverint potius filium
Guidonis.
Guido de Emma uxore genuit Petrum
et Ademarum, qui cum jurabat, dicebat; ma fe te premet; volebat enim dicere: in
fide mea tibi promitto; balbus nempe erat. Hic obiit peregrinus, dum civitas
Sancta laboret sub Paganis. Hic de Senegunda genuit Ademarum, Guidonem,
Gaufredum et Bertrandum, ut patet ex quadam litera quae habetur in Cartulario Ecclesiae
Lemovicensis.
Iste Ademarus de Humberga genuit
alium Ademarum, qui jurabat per corpus S. Martialis. Hujus haereditas, ut
dictum est, descendit ad filiam ejus Humbergam, quae appellata est Brunicendis,
mortuis Guillelmo et Helia filiis Ademari supradicti. Aliam tamen filiam, quae
dicti est Enma (seu Emma), post obitum prioris viri Bardoni de Coniaco, sibi
copulavit Guillermus Dux, frater Raymundi Antiochae Principis. Hanc postmodum
rapuit Willelmus Sector-ferri, filius Wlgrini comitis Engolismensis; unde
maximum Lemovicensibus proveniret exitium, nisi idem dux brevi obiret, beato
Martiale opitulante, apud S. Jacobum.
Igitur Brunicendis de Archambaldo
Barbato [Vicecomite Combornensi] genuit Ademarum, Guidonem, Archambaldum,
Petrum Assaillit, Heliam, Bernardum Decanum de S. Aredio; Mariam Abbatissam S.
Mariæ de Regula, Beatricem quæ de Gaucelino de Petra-Bufferia genuit Gaucelinum
et Petronillam, de Helia genuit Heliam et Guidonem Flamenc (2), Almodia de
Oliverio de Turribus genuit Gulpherium, Helias de Roberga de Payrac genuit
Petrum. Milicendis quæ est primo-genita, Hugoni Cabilonensi [genuit] filiam
unam et Helena quæ Bertranno de Cardaillac genuit Hugonem (3) et alios plures.
Ex filiis Brunicendis dua tantum fuerunt
hæredes, Archambaldus Combornensem honorem obtinens, de Jordana genuit Heliam,
Archambaldum et Petrum Clericum, et sex filias. Harum Assalida Guidonem Vicecomitem
de Albusso, Clara Petrum Bernard de la Porcheria, Fina (alias Delfina) Radulfum
de Escoralia, Garcilla Bertrandum filium Geraldi de Malamort, Petronilla filium
Gauberti de Malamort maritos habuere.
Alter Brunicendis filius Ademarus, jubente
avo suo Ademaro, Vicecomitatum Lemovicensem obtinens, de Margarita sorore
Bosonis [II] de Torenna [et filia Raymundi I] genuit Ademarum. Huic Henricus
[II] rex Angliæ dedit consanguineam suam Sarram (4), filiam Roberti Comitis de
Glocestria, qui exstitit filius Henrici munifici Regis Anglorum, et frater
Mathildis Imperatricis.
Ademarus de Sarra genuit Guidonem,
Ademarum, et Guillermum qui dictus est Peregrinus, eo quod die nativitatis ejus
pater Hierosolymam profisci cpit; filiam Margaretam filio Aimerici de
Rupecavardi, postea filio Audeberti Petragorici Comitis; Aquiliam filio
Guillermi de Gordon; Humbergam Gaufredo de Lesigniaco; Mariam Ebolo filio Eboli
de Sybilla filia Radulfi de Faya, tradidit maritis.
[Hic Guido genuit Guidonem Probum, qui de
Margarita filia Ducis Burgundiæ genuit Mariam unicam hæredem, quam Ludovicus
rex Francorum filio suo Roberto desponsari promisit, anno Domini MCCLXX.] (5)
(1) Gerardum
Pulcherii pronepotem fuisse, atque inter eos in casse Lemov. Vicemitum
Edelbertum Fulcherii filium, et Hildegarium illius nepotem Gerardique patrem
collocandos esse existimat Baluzius Histor. Tutel. L. I., c.
14, p 59.
(2) Uxorem, ut jam notavimus, Guido Flamenc habuit Stephanam Guidonis de
Turribus relictam.
(3) In cod. Besliano Odonem.
(4) Alias: Rainaldi comitis
de Cornualia.
(5) Ansulis inclusa post
obitum Gaufredi Vosiensis addita sunt.
[Cap.
26]
Guidoni in pontificatu successit Humbaldus:
consurrexit tamen contra illum Ademarus abbas S. Martialis, eo quod non esset
vocatus ad faciendam electionem, sicut antiquitus solet (1). Qui abbas Papam
expetiit Urbanum, qui decrevit non absque Abbatis voluntate Humbaldum esse Pontificem
declarandum: Reversus Abbas populo Lemovicensi in quadam solemni processi me
publica dixit: « S. ego Humbaldum suscepero, sanguinis omnium civium nostrorum
qui in hac charta scripti sunt, reum me noveritia ». Ista dicendo, chartam
ostendi. In electione nempe Pontificis Abbas disceptaverat cum Canonicis:
idcirco Burgenses de castro egressi, contra cives urbis prælium commiserunt:
inde guerra orta est inter illos, unde multi gladio corruerunt. Cum adiisset Papam
Episcopus, reperit Abbatem juxta dominum Urbanum, quem Lemovicæ dimiserat, dum
arriperet iter. Tum stupenti Pontifici Abbas respondit: « Pulverem, qui cecidit
super cappam istam, in electione tua Lemovicæ, veni excutere Romæ ». Regresso Abbate,
Præsul remansit: obtinere tamen nequaquam valuit litteras, nisi deprecatorias,
quatenus si Abbatem haberet propitium, in suum solemniter reciperetur Pontificium.
Quid plura? Humbaldus in itinere Apostolicos apices falsavit (2) per consilium
Heliæ de Gimel Archidiaconi, machinamento Matthæi Vitalis, qui erat tunc Aurifex
Lemovicis. Videns itaque Abbas Apostolica privilegia, incredibiliter admiratus est summum Sacerdotem subito
suam pervertisse sententiam. Suscepit tamen Præsulem publica et solemni
processione, sicut in litteris continebatur: quas litteras diligenter servavit.
Populus vero hoc moleste tulit; et nisi confideret de dilectione ac prudentia Abbatis,
continuo super suscipientem et susceptum irruerent. Postquam dominus Papa venit
in Gallias, reprehendit Abbatem, quod absque illius nutu Pontificem receperit.
Qui continuo ostendit ei litteras a Pontifice sibi traditas: unde Apostolicus
plusquam credi potest obstupescens, rei veritate comperta, hujus sceleris
ministros anathemate justo percussit: lege quoque perpetuà inhibuit, ne aliquis
qui nomine Heliæ de Gimel censeretur, ullum honorem in urbe Lemovicensi
obtineret. De Pontificis vero expulsione non multo post tractabitur: interim
alia tractabuntur.
(1) Ademarus non
contradicebat solus electioni Humbaldi, sed alii multi cum eo, ut patet ex
sequenti, quam communiter Richardo Bituricensi archiepiscopo scripserunt,
epistola, a Baluzio Miscellan. tom. VI. p. 403. primum edita. « Revernedo
patri domno R. Sacerdoti gloria coronato A. Abbas S. Martialis, et G. Abbas
Uzercensis, et G. Abbas Tutelensis, et W. Abbas Solemniacensis, et G. Abbas
Vosiensis, simulque A. Vicecomes Lemovicensis , ita curam habere gregis, ut
placere valeat vero Pastori. In diebus transactae Quadragesimae misistis ad nos
litteras vestras, in quibus sub anathematis interdictione prohibuistis ne Humbaldi
Eliae, qui contra Canonum statuta et Ecclesiae decreta videbatur esse electus,
societatem amplecteremur, vel ei quolibet modo obedientiam exhiberemus. At ubi
litteras vestras vidimus, vestramque super hoc negotio voluntatem cognovimus,
per omnia vobis obedivimus; et non solum nos ab ejus communione, verum etiam ab
universorum, qui ejus parti favebant, societate abscidimus. Pro qua causa
insurrexerunt adversum nos illi, qui nobis antea erant amici; et asserentes nos
inscutores esse malorum, intolerabiia mala nobis inferunt. Incendiis namque et
rapinis ea qae nostra sunt destruentes, homines quoque neci tradentes, ingerunt
nobis maximam perturbationem. Et insuper ille vester Humbaldus, qui, quamvis
injuste fuisset electus, debuerat saltem usque ad suam clamationem cujuscimque
religionis praetendere decus, quosdam sagittarios, diabolica arte imbutos,
confestim ad civitatem misit, qui, novo sacrificandi genere, corporibus
occisorum plateas de die in diem replent. Et licet haec omnia sustineamus,
tamen cum omni sollicitudine jussa vestra observamus. Verumtamen pervenit ad
nos fama vos tandem Humbaldum absolvisse in conspectu Ecclesiae, et in isto
mense Sacerdotalem gradum vos ei velle contradere. Sed quia multa dicuntur,
quae a veritate aliana esse probantur; petimus vestram excellentiam quatinus,
pro respectu Dei omnipotentis et vestrae auctoritatis, quae nullo fuco debet
obnubilari, vos ab ejus ordinatione suspendatis, donec ejus mores et actus,
modumque electionis, rubtilius cognoscatis; si tamen electio dici potest, quae
sine nostro consilio, sine communi arbitrio, sine populi voto facta est. Nonne
Canones contradicunt ut nullus invitis detur Episcopus. Nonne auctoritas Romana
et Canonum instituta prohibent ut, si in Ecclesia cui Episcopus debet praefici,
idonea persona potest inveniri, nullatenus de alia Ecclesia quispiam,
cujuslibet sit dignitatis, alteri Ecclesiae debeat subrogari? Certe si ipse
omnium virtutum flore esset ornatus, durum nobis videretur, ut homo nobis vita
et moribus incognitus, noster repente efficeretur Episcopus. Quanto magis nunc,
quando ille qui electus est, nulla vitae honestate, nulla morum probitate,
nulla litterarum eruditione sit suffultus, sed contra variis sceleribus et
criminibus irretitus esse spertissime convincatur? Quae omnia nobis
contradicunt, ne hac in re debeamus praebere consensum, et vita incomposita et
inhonesta, et electio injusta, et fama terribilis et perversa.... [Nulli] parti
favete, sed etia omnes Optimales et Proceres regionis nostrae, ut hoc idem
faciant admonete. De his quae scripsimus, si quia vobis aliter voluerit
suggerere, non credatis; quia teste veritate, quae Deus est, ea quae scripsimus
vera esse scimus, et si necesse fuerit, sub jurejreando haec probare parat
sumus. Quapropter petimus obnixe ne ullam diffinitionem faciatis super hoc
negotio, absentibus nobis. »
(2) Litteras quas falsaverat
Humbaldus, edidit Baluzius, Miscellaneorum tom. VI. p. 407.
[Cap. 27]
Anno
Domini MXCIV. iterata lues subcutanei ignis plebem Aquitanicam atrocissime
torrebat. Hi quantocius ad proprium patronum confugientes, auxilium de Sancto
accipere meruerunt. De toto nempe Lemovicino ad sanctissimum Martialem delata
sunt sancta Sanctorum corpora, confluentibus undique populorum ac principum
turmis.... Facta est hæc translatio Sanctorum circa festivitatem Nativitatis
perpetuæ Virginis Mariæ, anno quo supra....
His
diebus repertum est genus pyri agrestis a rustico in agro, cujus fructus vulgo
cognominantur Poires dAngoisse (1).
Vicus ejus sic vocatur, et est in Lemovicino non longe a Monasterio S. Aredii,
quod dicitur Atanum.
[Anno (2) Domini MXCV.
Urbanus Papa in Gallias veniens, per Burgundiam et Franciam habitis Conciliis,
Gregorii Papæ decreta renovat et confirmat: Philippum Regem Franciæ, qui
vivente uxore alteram induxerat alterius viventis uxorem, excommunicat. Hic Papa
Claromonte in Arvernia Concilium celebrat mense Novembris .... Item in eodem Concilio exponitur
miseria civitatis
Et primo Judæos in urbibus, in
quibus erant ingressi, ad credendum compellunt, nolentes ab urbibus eliminant,
trucidant, bonis temporalibus privant: quorum quidam se perimunt; alii ad
tempus se credere simulantes, ad Judaismum postea relabuntur. Eminebant enim in
hoc exercitu Podiensis Episcopus, Dux Lotharingiæ Godofredus, Eustachius et
Balduinus fratres ipsius, Robertus quoque Comes Flandrensis, Comes Metensis
[Folmarus], Hugo Magnus frater Regis Franciæ, Comes Blesensis, Comes S. Ægidii
et Tolosæ, Dux Apuliæ, Comes Normanniæ, Anselmus de Ribodimonte, Raymundus de
Torenna Lemovicensis dicesis, Gulpherius de Turribus ejusdem dicesis, vir
memoria dignus: qui cum crebros concursus exerceret in hostes, et multa damna
de die in diem inferret, accidit una die quod rugitum cujusdam leonis a
serpente circumligati audivit; et audacter accedens, leonem liberat. Qui, quod
admirabile dictu est, memor accepti beneficii eum sequitur, sicut unus
leporarius; qui quamdiu fuit in illa terra, unquam recedens, multa commoda illi
tulit, tam in venationibus quam in bellis: dabat carnes venaticas abudanter, et
adversarium domini sui cursu velocissimo prosternebat: et dum rediret, leo
ipsum dimittere noluit; sed nautis ipsum in navi recipere nolentibus, ut pote
animal crudele, secutus est dominum natando, donec labore quievit MXCVII.]
Urbanus
secundus publicæ prædicationis causa Gallicas petiit oras, provocans populos Occidentis,
ut ferrent auxilium filiis Orientis: Assumptionem S. Mariæ Anicio peregit, Monasterium
S. Roberti de Casa-Dei in honore SS. Agricolæ et Vitalis, quorum reliquias
ibidem quondam Renco Episcopus Arvernensis collocaverat, XV. Kal. Septembris consecravit. In festo
S. Thomæ (3) Userchiæ hospitatus est; X.
Kal. Januarii Lemovicas devenit, Missam de galli cantu Dominicæ Nativitatis in Ecclesia
Puellarum S. Mariæ, quæ dicitur ad Regulam, decantavit; Missam de Luce in Basilica
regali apud S. Martialem celebravit. Inde triumphaliter coronatus, ad sedem Apostolicam
Episcopalem rediit, ubi reliqua solemnitatis officia peregit. Altera die quæ
est post festum Innocentium, Cathedralem Ecclesiam in honore Proto-Martyris
Stephani dedicavit; sequenti die quievit. Pridie Kal. Januarii Basilicam
regalem in honorem Salvatoris mundi consecravit, ejusque antiquam libertatem
nobilemque prærogativam novis privilegiis roboravit. Huic dedicationi, quæ
peracta est anno Dominicae Incarnationis MXCV.
interfuerunt plures Episcopi, quorum nomina silentio non sunt tegenda: Hugo
Lugdunensis, Audebertus Bituricensis, Amatus Burdegalensis, Robertus [Al.
Dagbertus] Pisensis, Rangerius Regensis; hi omnes Archiepiscopi: primus Bruno
Signiensis, Petrus Pictaviensis, Arnulphus [Al. Ramnulfus] cognomine de
Berbezillo Santonensis, Raynaldus Petragoricensis, Raymundus Ruthenensis,
Humbaldus Lemovicensis; isti omnes Episcopi. Hi, postquam
Romanus Pontifex aquam benedixerat, circa Basilicam more Ecclesiastico
aspergebant. Dominus Papa
propriis manibus venerandum altare consecravit, missamque super illud
solemniter celebravit. Inde ad benedicendos populo in publicum processit,
quorum tanta erat illic multitudo, ut in circuitu civitatis citra unum
milliarum nonnisi capita hominum viderentur. Oblationem vero tanta copia
fluxit, ut area sepulcri Apostolici, quæ vulgo Gauteau appellabatur, præter alias plena redundaret (4).
(1) Ingrati pyra saporis.
Hinc fortè inanavit proverbium apud nos vulgatum, Poires dAngoisse, ad
significandam gravem anaimi molestiam.
(2) Quæ circumscribuntur
uncinis, in codice Justelli habentur ad calcem duntaxat chronici hujus, velut
ex alio quopiam auctore deprompta. Labbeus Buchetii suumque exemplaria secutus,
huic loco narrationem sequentem inseruit.
(3) Huc pertinere videtur fragmentum, quod legitur apud Baluzium Miscel.
tom. VI. p.410. [Geraldus abbas Usercensis] perfecit monasterium ab altari
Sanctæ Crucis usque ad portale. Cumque ipsum consecrari disposuisset, audiens
dominum papam Urbanum, qui et Concilium Placentiæ celebravit, ubi præfationem
Beatæ Virginis instituit, nihilhominus apud Clarum-montem Arverniæ venire in
partibus Galliarum, ipsum papam in locum istum fecit venire, obsecrans ut
monasterium consecraret. Quod libenter ipse dominus papa facere voluit, sed ab
Humbaldo Lemovicensi episcopo, ne hoc perficeret, impeditus est. Proinde
commotus abbas Geraldus ad versus dictum pontificem, adjuctis sibi Ademaro S.
Martialis et quibusdam aliis, eumdem coram D. Urbano, quædam sinistra
objiciens, accusavit. Qui cum titulum
innocentiæ suæ ab objectis purgare non posset, sententiam depositionis, quam
meruerat, sustinuit.
(4) Extat eadem de re fragmentum ex tabulario
Lemovicensi apud Joannem Besli in Historia comitum Pictaviensium pag. 409. Quod
quidem Historiæ Gaufredi inseruit Labbeus: nos autem hic subjiciendum duximus.
« Anno ab incarnatione Domini MXCV. Indictione tertia, temporibus Philippi
Regis Francorum, Willelmi Ducis Aquitanorum, Umbaudi quoque Lemovicensis
Episcopi, et domini Ademari Abbatis Monasterii S. Martialis, factus est
Conventus perraximus in civitate Lemovicensi, diversi ordinis, utriusque sexus
et aetatis. Huic nobili et praecipuo Conventui praefuit dominus Urbanus Sanctae
Romanae Ecclesiae Apostolicus, cum Archiepiscopis et Episcopis, Abbatibusque
secum comitantibus, qui eo tempore de partibus Italiae in Galliam advenerat,
pro diversis Ecclesiae Dei utilitatibus recteque fidei statu, maximis quae
negotiis Christianae Religionis. Praecipua tamen adventus illius causa extitit,
quia Ecclesia Christi gensque Christiana in partibus Orientis, a perfida
Saracenorum natione pervasa, nimiumque afflicta, sub gravi persecutione
manebat. Unde venerabilis Papa per semetipsum Gallias adiit, ut Gallorum
gentem, armis bellisque exercitatam, precibus et monitis provocaret, quatenus
Sanctae Dei Ecclesiae libertatem defenderet, populumque Christianum a jugo
nefandae gentis liberaret, et pro amore charitatis, peceatorumque suorum
remissione, expeditionem maxima manu confertam ad Orientis partes moveret, quo
nefandam gentem ab haereditate Christi repelleret. Cum ergo hujus rei gratia
Gallias perlustraret; mense Decembri X. Kal. Januarii venit in hanc civitatem
Lemovicensem, adfuerunt que cum eo praecelientissimi ac religiosissimi viri
Archiepiscopi et Episcopi plurimi, quorum ista sunt nomina; dominus Ugo
Archiepiscopus Lugdunensis, D. Audebertus Archiepiscopus Bituricensis, D.
Amatus Archiepiscopus Burdegalensis, D. Dagobertus Archiepiscopus Pisensis, D.
Rangerius Archiepiscopus Regiensis, Bruno quoque Episcopus Signiensis, Praesul
quoque Santonensis Ranulfus, Praesul quoque Petragoricensis [Rainaldus],
Praesul quoque Rutenensis Raymundus, Humbaudus Episcopus Lemovicensis. Hi omnes
cum eo Christi Domini Nativitatem celebraverunt, et ipso die Nativitatis
diluculo, cum omnibus illis ascendit ad Ecclesiam domini Martialis, et super
altare S. Salvatoris Missam de luce cantavit, et post sermonem habitum ad
populum, coronatus ad sedem S. Stephani rediit. Die vero sexta Nativitatis,
quae fuit Dominica, iterum ad Monasterium S. Martialis venit, ibique diebus
octo permanens, cum praefatis Archiepiscopis et Episcopis Basilicam Regalem,
quam divae memoriae Ludovicus Imperator, filius Caroli Magni, a fundamentis
construxerat, sed postea tam conflagratione ignis quam variis casibus
conquassata, et a domno Ademaro Abbate tunc istius loci, interius exteriusque
ad plenum reformata et ornata, Apostolica auctoritate solemniter dedicavit II.
Kam. Januarii. Et ipse quidem aquam benedixit, Archiepiscopi vero interius
exteriusqueBasilicam cum ipsa aqua perlustraverunt. Deinde ipse domnus Papa
proprius mambus altare Domini Salvatoris aqua benedicta lavit, chrismate et
oleo sancto perruxit, pignora Sanctorum ibi reposuit, et mox in ipso altari
Missam cantavit, inaumera populi multitudine adstante et in perpetuo diem illum
solemnem et celebrem dedicationis agi constituit. ».
[Cap. 28]
Tunc
Lemovicensis pontifex Humbaldus ab adversariis accusatur, accusatus convincitur;
et apud S. Martialem in conspectu Ademari Abbatis, quo contradicente electus
fuerat, a domino Papa publice deponitur: qui Humbaldus apud S. Severam secessit;
ibique inter laicos laicaliter multo tempore vixit (1): erat quippe frater
dominorum ejusdem castri, quod est in Biturico. Dum ista peraguntur, Geraldus Abbas
Uzercensis, peractis in capella sua Missarum solemniis, ipsà die Natalis Domini
pro quibusdam Ecclesiæ suæ negotiis Lemovicas devenit, deciditque in lecto
regritudinis causa, et in festo S. Mauri apud S. Martialem, cujus quondam Monachus
extiterat, spiritum exhalavit: sepultus vero est ab Abbate et Monachis in
Sacrario B. Petri juxta ostium ad dextram intrantibus claustrum. Hic XXVIII.
annis Abbatiam propriam optime rexit: cui successit Gaubertus, cognomento
Malafaida, S. Martialis et Monasterii Vosiensis Monachus et Sacrista, oriundus
ex genere militum de Vico S. Vincentiani, qui est prope Viseram fluvium. Iste Abbatiam
sibi commissam per annos XII. meliorare curavit.
Igitur deposito Humbaldo, Guillermus Prior Monasterii S. Martialis Pontifex efficitur, sed non statim (2). Ipse fuit frater nobilium virorum de Ureec [dUxiel], quod est castrum in Biturico.... Cumque idem Præsul zelo Dei tactus, pravorum moribus contrairet, infra tertium Sacerdotii annum ab iisdem veneno petitur per manus cujusdam Martini, qui erat de urbe Lemovica, qui cognominabatur Christianus, qui in hoc facto extitit Paganus, imo pejor quam Paganus. Cumque gravari se Pontifex cerneret, Abbatem (Ademarum) quamquam tarde, expetiit, qui tali peste laborantibus subvenire solitus fuerat, etsi [modo] ad eum accessissent antequam membra sopori dedissent. Quid memorem cuncta? Sole ruente Præsul obivit....
(1) « Quamvis Humbaldus
fuerit depositus anno 1095, minime tamen sententia depositionis hoc anno
exsecutioni mandata est. De hac mora intelligendus videtur Urbanus papa II. in
Bulla anno 1099 ad Hugonem Lugdun. archiepiscopum, quem sic alloquitur: Electionem igitur sive consecrationem (Humbaldi
scilicet) illic non jure factam nos
quidem irritam habemus, sed adhuc sententiam pro non spernenda domni Patris
nostro Cluniacensis Abbatis postulatione (exsequi), suppliciter enim exoravit ne in fratram illum impatienter ageremus,
etc. Gal. Chr. nov. t. 2. col. 519.
(2) Nihil a Guillelmo
gestura legimus ante X. Cal. Februarii anni 1097 seu 1098. secundum hodiernum
computandi modam. (Gall. Chr. nov. tom. II. col. 519).
[Cap. 29]
Defuncto
Guillermo, suscepit Sacerdotium Petrus [Viroaldus] Burdegalensis. Hic litteris
quidem valde eruditus fuit; verumtamen immoderata ingluvies nimiam edacitatem
ciborum ei suggerebat, infirmitate naturæ cogente.... Post hæc Pontificatum derelinquens, sese ex toto Cathedræ
subtraxit. Nondum Pontifices subjectas Ecclesias procurationis causa gravabant:
nondum illas tantis exactionibus opprimebant: feudalia quoque servientes de
promptuario vel mensa Pontificis, quasi pro legitimo beneficio, multa sibi
vindicabant. Guerra quoque permaxima per Lemovicinum hunc temporis fuit: quibus
ex causis viduam urbem irritatus Pastor reliquit. Quo recedente, res in pendulo
[al. periculo] remansit, Sacerdotii
vices exercente Guillermo de
Charboneyras fere per biennium, qui tamen nunquam ad Sacerdotium
pervenit....
[Cap. 31]
MCI. Dom. Incar. anno, Ademarus de S. Riberio Terrassonensis Abbas, qui duobus Geraldis de Mausaco et de Courtallié Abbatibus successerat, sponte se ordinationemque sui Monasterii Ademaro Abbati S. Martialis ejusque successoribus tradidit, ut errata corrigeret.... Acta sunt hæc Raymundo de Turenna Vicecomite laudante....
[Cap. 32]
Dux Aquitanorum Guillelmus cum multis aliis Hierosolymam perrexit: verumtamen nomini Christiano nihil contulit: erat nempe vehemens amator fminarum; idcirco in operibus suis inconstans exstitit. Tunc trucidatus est exercitus ejus a Sarracenis una cum Radulpho venerabili Pontifice Petragoricensi. Rex interea (1) Godefredus de Boillon vitam finiens sceptrum fratri tradidit Balduino. Hujus (2) filiam unicam [Melisendem] Fulco Andegavensis, pater Gaufredi Martelli [Plantagenet] Comitis, patris Henrici Regis Anglorum, sortitus est uxorem: de qua suscepit Balduinum Regem, super quem capta est Ascalonia; et Amalricum Comitem de Jaffa: qui Amalricus Balduino sine liberis defuncto successit. Post hunc filius ejus cum regnare cpisset, leprosus effectus est.
(1) Obiit Godefredus anno 1100.
(2) Non hujus Balduini, seu Balduini I. sed Balduini
II. filiam Milisendem matrimonio copulavit sibi Fulco. Balduino namque I.
cognato suo successit Balduinus II. anno 1118; huicque anno 1131 defuncto,
subrogatus est Fulco Andegavensis, post cujus mortem filius ejus primo-genitus
Balduinus III, factus est Rex Jerosolymorum anno 1142 quem excepit frater ejus
Amalricus anno 1163, ac decennio post filius Amalrici Bladuinus IV haereditatem
ejus consecutus est.
[Cap. 33]
Bohamundus illo in tempore Antiochæ Princeps, filius
Roberti Guiscardi, a quodam Satrapa Sarracenorum, nomine Danismanno, captus,
Deo favente liberatus est, Galliam petens, S. Martiali gratis egit, sanctoque
Leonardo pro ereptione sua compedes argenteas detulit.... Hujus Boamundi
filiam, licet post dies multos, duxit Raymundus (1) frater illius
Guillermi Ducis Aquitanorum, qui apud S. Jacobum obiit; quæ genuit Raymundum
[Leg. Boamundum III] Principem; qui Raymundus [Leg. Boamundus] accepit
uxorem (2) neptem Emanuelis Imperatoris Græcorum. Cujus Raymundi [Leg. Boamundi] sororem idem Imperator
accepit uxorem, quæ Græco sermone Xenes nominatur. De ista ortus est Alexius Imperator,
qui accepit Agnetem filiam Ludovici Regis Francorum, sororem Philippi Adeodati.
(1) Constantia quam
duxit uxorem Raymundus frater Guillelmi Ducis Aquitaniae, filia fuit Boamundi
II. Antiochensis Principis neptis vero
Boamundi I. ac proinde Roberti Wisebardi proneptis. Errat itaque Chronographus
noster Constantiam hanc Boamundi I. filiam appellans.
(2) Irenem filiam Theodori Comneni, fratris Emmanuelis
imperatoris.
[Cap. 34]
Hugo Abbas [Cluniacencis] Dominicæ Incarn. MCIX. anno, ab ordinatione sua LXIII. Kal. Maii, temporaliter vivere desinit. Iste solus ex numero sanctorum IV. Abbatum Cluniaco tumulatur; Odo nempe Turonos, Maiolus et Odilo Silviniacum propriis suis corporibus decorant. Huic succedit alius Hugo paucissimus diebus; deinde Poncius vir clarissimus, qui pridem exstiterat Prior Monasterii S. Martialis.
[Cap. 35]
Gaubertus Usercensis Abbas paulo post, causa concordiarum Ducis
et Præsulis qui invicem dissidebant, Lemovicas veniens, IV. Kal. Octobris obiit
[An. 1108], et infra Basilicam regalem Salvatoris mundi, non longe a tumulo
Guillermi Pontificis, non ignobili traditur sepulturæ.... Huic successit
Petrus, cognomento Bechada de Turribus, per annos quinque.
Petrus præterea, cognomento Alboinus Abbas Vosiensis
cnobii, de castro Malamortensi ex Equestri prosapia ortus, ab ordinatione sua
anno XXII. [f. XII.] VII. Idus Septembris diem clausit extremum [Carciter an.
1110]: sepultus vero est intra Monasterium suum non procul ab altari S.
Mariæ.... A toto conventu eligitur in Abbatem Rainaldus de Rofiniaco, qui erat Sacrista
de S. Germano, qui dicitur las Vergnas....
Ademarus itaque anno ab Incarnatione Domini MCXIV., ab ordinatione sua I. mense nono, hora noctis S. Mauricii, qua responsum cantabatur Deus innocentiæ, percussa est tabula pro illius exitu. Corpus positum est a parte Aquilonis, loco quo pueri sedent in Capitulo....
[Cap. 36]
Philippus, ea tempestate, sub qua duæ epistolæ S. Martialis repertæ leguntur, regnum tradidit filio Ludovico qui Ludovicus; fortissimus bellator exstitit. Verumtamen corpus ejus deformis (1) anima plus æquo paravit; hic adeo strenue regnum gubernavit, ut multis Non-dormiens cognominaretur; ipse comparavit urbem (2) Bituricam de Bartolomæo illo, qui dictus est Acpinus.
(1) Corr. deformis arvina plus æquo gravard, ut
auguratur Labbeus.
(2) Non Ludovicus, sed Philippus urbem Bituricas ab
Odone, perperam dicto hac Bartholomæo, comparavit, idque anno 1100 vel 1101.
[Cap. 37]
Guido filius Ademari Vicecomitis, de sorore Sectoris-Ferri
Comitis Engolismensis, ob deformitatem et nigredinem corporis a plerisque Graul
seu Graule cognominabatur: largitas tamen armorumque strenuitas favorem civium
simul et externorum ei comparavit. Maria de Carrio (1) noverca ipsius cum
hoc graviter ferret, semel et iterum eum veneno petiit, volens taliter
hæreditatem filio Heliæ vindicare: qui tamen Helias non multo post, justo Dei
judicio, sub corpore S. Aredii, vita carens absque liberis, Lemovicæ tumulatur.
Guido vivente Abbate Ademaro,
dato sibi antidoto ab eo, bis mortem evasit. Mortuo Abbate, tertio mense veneno
interiit, et cum incredibili omnium luctu Lemovicæ delatus, cum majoribus suis
conditus est.
(1) Sive de lEscars, ut
interpretatur D. le Laboureur. (Mémoires de Castelnau.)
[Cap. 38]
Petrus de
Petra-Bufferia per dies solemnes Dominicæ Nativitatis peregrinus a S. Caroffo
rediens, a fautoribus Ademari Vicecomitis fustibus graviter maceratur, per
flumen quoddam nudus trajicitur, Solemniaco captus ducitur; ibique præsente
Mauricio Abbate, in magna amaritudine spiritum exhalavit. Erat tunc Prior S.
Martialis Hugo Damiani, qui religionis titulo Cathedram Metropolitanæ
Rothomagensis Ecclesiæ postmodum perornavit. Bernardus Prior Cluniacensis,
cognomento Grossus, Ademaro Abbati [
[Cap. 39]
Guillelmus
Dux, tempore superius memorato, de filia fratris Raymundi de S. Ægidio, qui in
Robertus Guiscardus, acquisitis civitatibus multis per Siciliam, Apuliam, Calabriam et Africam, maleficis nurus et uxoris suæ veneno (an. 1085) periit, consilio Imperatoris Græcorum, Rogerio nepote relicto hærede (1); qui Rogerius Dux postmodum Rex efficitur. Hujus filius Guillermus Rex de sorore Sancti Regis Navarræ genuit Guillermum, qui accepit filiam Henrici Regis Anglorum.
(1) Hallucinatur iterum hoc
loci Gaufredus. Rogerius namque nepos Wiscardi, ex Rogerio videlicet ejus
fratre Siciliæ Comite natus, hæres non est relictus ab eo, quippe cui
suppeterent duo filii, Boamundus quem Tarenti Principem, et Rogerius quem
Apuliæ Comitem moriens instituerat. Re quidem vera post mortem Rogerii Apuliæ Comitis,
anno 1111 sine prole defuncti, cognatus ejus Comes Siciliæ Rogerius nomine
secundus hæreditatem ipsius invasit, ac deinceps, anno nimirum 1130. Regium
assumpsit nomen, quod posteris transmisit. Gaufredum igitur in errorem impulit
nominis similitudo.
[Cap. 40]
Incarn. Dominicæ anno MCXXII. totum castrum Lemovicense, S. Martialis Monasterium, signa clocarii, claustra, officinæ, Ecclesia S. Petri de Quadrivio et S. Michælis de Leonibus, Cnobium S. Martini extra muros incredibiliter igne cremata sunt. Nocte sequenti (erat enim Sabbatum et Calendæ (1) Septembris) cum ingenti luctu cantata est historia de Job [Job II. 10.]: Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non sustineamus. Tunc per biennium sævissima fames cum horribili mortalitate populum adeo quassavit, ut non solum mediocres, verum plerosque divites coëgerit mendicare. Tunc temporis in Aquitania visa est mulier duplex, nasi duo, duo capita, duo pectora, quatuor manus, venter unus, pedes duos erant: hanc optime cantasse ferunt....
(1) Anno 1122 Calendæ Septembris non incidebant in Sabbatum,
sed in feriam sextam seu diem Veneris; erat enim A littera Dominicalis hujus
anni.
[Cap. 41]
Rainaldus præterea Abbas Vosiensis ab honore similiter et onere regiminis senectute subsistens, non multo post III. Nonas Aprilis obiit: quo vivente, præsente Alardo [Amblardo] abbate [S. Martialis] eligitur Monachus S. Martialis Ademarus in die Simonis et Judæ, anno Domini MCXXIV....
[Cap. 42]
Primo tempore Ludovici filii Philippi Regis, et novissimo
Guillelmi illius Guidonis filii, qui apud Pictavis (1) Monasterium S. Joannis,
quod dicitur Novum [Moutierneuf], construxit, repertum est venerandum caput
apostoli Martialis in capsa aurea, quæ eminet altari Salvatoris, præsente
Geraldo Legato Engolismensi Episcopo, Eustorgio Lemovicensi Pontifice, et
Amlardo Abbate. Non desunt tamen qui Apostoli corpus integrum in sepulcro
haberi dicunt....
Adelbertus Userchiæ Prior per XX. annos [Petro abbati]
succedit (an. 1113): hic fuit ex militibus de Segur, qui Grimoardi
cognominantur. Hic miles exstitit prius; sed lethaliter vulneratus, effectus
est Monachus, deinde Presbyter: litteras nempe noverat ante.
Contigit præterea Romanum Antistitem [Gelasium] Cluniaco
venire, mori ac sepeliri (an. 1119): qui ab abbate (Pontio) visitatus, aciem
oculorum prolixius in illum deflexit. Dixitque ei Abbas: « Quid me aspicis? »
Æger respondit: « Quia video in papatu moriturum ». Ex tunc
animus Pontii gliscere cpit, sperans se Papam futurum iri; sed fefellit eum
dubia spes.... Tumulato Pontifice Cluniaco, [Guidonem] Archiepiscopum de
Vienna, qui erat frater Comitis illius ejusdem urbis, summum Pontificem
[Callistum II.] statim Cardinales elegerunt. Pontius his contradicere voluit,
sed non valuit. Reatum Præsul indulsit Abbati. Rogatus deinde urbem propriam
rediit.
Evoluto tempore, quibusdam ex causis Pontius idem adiit Papam.
Volente redire epistolam Abbati Præsul ostendit, quæ multa de ipso sinistra
prodebat (hæc a Cluniaco delata Romana fuerat nuper, licet occulte) quam
cernens Abbas non mediocriter irritatur: etiam, renitente Pontifice, domui suæ
abrenunciavit. Roma egressus abiit Hierosolymam. Tunc Cluniaco elegerunt
Petrum, cujus fratres Armanus Prior Cluniacensis, postmodum Abbas Magnilocensis
[de Manlieu], Pontius Vizelaciensis, Jordanus de Casa-Dei extitere. Hi fuerunt
de viris nobilibus de Montboissier (2), quod est castrum in Arvernia.
Biennii nondum tempore emenso, Pontius ab Hierosolymis rediens expetiit
Cluniacum. Ejus adventu
cognito, Petrus Abbas quasdam in partes secessit ad tempus. Bernardus
interim Abbas, qui fuit quondam S. Martialis, portas Monasterii contra Pontium
clausit, quia partibus Petri favebat. Et ecce pars major irruit Monachorum (3),
Pontiumque suscipiunt, januis effractis....
Schismate urgente, audiens ista Præsul Romanus accivit utrumque; amboque venere, Pontius Lemovicas veniens, Abbatem secum ire Romam rogavit. Amlardus Vosias deveniens in Octavis Dei Genitricis, ejusdem Nativitatis Octavas ibidem instituit agi; assumptoque Ademaro Vosiensi Abbate, Pontium Romæ ambo sequuntur. Et ut breviter multa perstringam, jussu Apostolici Pontius frater Comitis de Melgoire [hodie Melgueil.] sine audentia captus, in turre quæ dicitur ad Septem-Salas, usque ad obitum, videlicet V. Kal. Januarii, in custodia tentus est. Sepultus vero est quasi pauper, imo captivus, apud S. Andream. Per XIV. annos Cluniacense Monasterium rexerat olim. Huis succedit Petrus per XXXV. annos, qui descendit de stirpe illius Hugonis, cognomento Descousut, qui Cnobium S. Michælis de Clusa, condidit primus....
(1) Conditum est monasterium anno 1069, teste Chronegrapho Malleacensi:
Guido autem anno 1086 vivere desiit.
(2) Dubium, ut jam animadvertimus, an Pontius Viselaciensis abbas de
familia Montis-Buxerii extiterit, cum in historia Vizelacensi frater uterinus
Petrus Cluniacensis dicatur.
(3) Inter quos censetur
Bernardus vicecomes quondam Combornensis, tuns monachus Cluniacensis, is forte
qui Ebolum fratris sui filium trucidavit, de quo supra p. 425.
[Cap. 43]
Normannorum Ducis manzer filius Guillermus regnum acquisivit Anglorum (an. 1066), genuitque tres filios, Guillermum, Robertum et Henricum. Guillermus regnavit primo-geniti jure (an. 1087), donec a milite carissimo, casu, dum venationi insisteret, sagitta perimeretur (an. 1100).... Tunc rediens ab Hierosolymis, Robertus, libera jam Sanctæ civitate, fratrem qui regnum usurpaverat (an. 1101), præliis multis lacessivit. Postmodum ab Henrico capitur; sed et per conditionem liberatur. Sed fdere rupto, contra fratrem exercitum instruit (an. 1106), qui secundo ab Henrico capitur, et tertio opus non fuit. Henricus qualiter Ludovicum Regem Francorum debellaverit, quamque largus ac munificus extiterit, quave tellus Anglorum ipso regnante floruerit, paucis explicari non potest.
[Cap. 44]
Mathildis quondam imperatrix data est Gaufredo
Andegavensi, filio Fulconis illius qui de filia Balduini Hierosolymitæ
Melicende genuit Balduinum (an. 1127), sub quo capta est Ascalonia, et
Amalricum Comitem de Japha patrem Balduini leprosi Regis. Gaufredus cognomento
Plantagenest, de Mathilde genuit Henricum Regem, Guillermum cognomento la
Maspa, et Gaufredum.
Lemovicensis Vicecomes Ademarus interim partem terræ Comitis Petragorici jure consanguinitatis ab eodem exigebat; ea de causa multos annos cum eo conflixit, adeo ut cum ducentis militibus provinciam Comitis Vicecomes devastaret. Inde gravis orta est guerra inter urbem et Podium S. Frontonis. Die quadam, dum cives invicem prodirent ad præliandum cominus; vir quidam alti sanguinis, Petrus cognomento de Perigours, a burgensibus de Podio peremptus et in flumen demersus est. Quo facto, quidam Petrus cognomento Vivota, dives argento et consilio pauper, equum occisi Militis ascendit; annulumque digito imponens, voce præconis civibus exclamat: « Heu miseri! Quo ivit Petrus Princeps vester? » Quo cognito, cives incredibili luctu virum illustrem lamentabantur. Quid vexabo lectorem? Quando tempus sibi vidit suppetere, filius occisi, Petrus nomine, occidit eundem Petrum Vivotam interfectorem patris. Guerra peracta, Petrus de Perigours placitum fecit cum Petro Vivota filio burgensis occisi: fecit nempe miles rustico hominium, munera dedit, insuper prolem ipsius de fonte sacro levavit. Rusticus dolum in corde tamdiu tenuit, quousque, instigante pacis inimico, ad effectum, imo ad defectum protraxit. Quadam die vocavit servus dominum, qui pro pace reformanda dominus servo hominium fecerat, rogans eum ut pedem muli sui incloati manibus contrectaret. Cumque se libenter ad muli pedes inclinaret, abstracto Burgensis gladio qui Misericordia vocatur, crudeliter militi infixit. Patrato scelere, equum ascendens, fugam paravit; veniensque in territorio Rutenensi, caseum ad cibum petiit. Mirantibus cæteris, eo quod esset Quadragesimæ dies, dixisse referunt: « Quantum pejora his patravi? » Contristatus ultra modum Vicecomes Lemovicensis Ademarus, per diversa provincias misit, quoadusque apud Conquas judicatus ac devictus duello.... Ductus est traditor apud Petragoras, ac de die in diem in amaritudine animæ spriritum exhalavit, membris abscissis.
[Cap. 45]
Gaucelinus de Petra-Bufferia, filius Petri, de turre sua Ademaro Vicecomiti Lemovicensi vim faciebat. Unde factum est a fautoribus Vicecomitis, in manso quo dicitur à Las-lebras, ut idem Gaucelinus potius includeretur et caperetur, quam aciei permitteretur interficere; et per annum apud castrum de Segur [eum] in vinculis tenuit. Anno transacto, amici amborum de pace tractaverunt. Venerunt ambo in sepulcro S. Martialis, et præsente Eustorgio Episcopo et Abbate Amlardo (1) in conspectu innumerabilium virorum juravit alter ad alterum fidelitatem. Gaucelinus debet turrim sex menses tenere unoquoque anno; Geraldus et Iterius Bonar filius ejus tres menses, Seguinus et Guido filii Geraldi de Turribus tres menses. Hi omnes debent reddere Vicecomiti turrem; ipseque postmodum restituere eis sine fraude. Hanc fidelitatem juraverunt Vicecomiti, et ipse illis; ipsique inter se, sicut legitimi participes, redditionem turris secundum menses et annos sine controversia, juxta id quod scriptum est, supra corpus Apostoli juraverunt; præter hos centum milites ex parte Vicecomitis, et centum ex parte aliorum, ut pactum firmum maneret, eodem ordine juravere. Charta de pacto per alphabetum scripta et partita est; harum una apud S. Martialem servata est, aliam habuit Gaucelinus. Hic accepit Beatricem filiam Archambaldi Barbati [Vicecomitis Combornensis] de qua genuit Petrum et Gaucelinum.
(1) Eustorgius anno 1106 aut
forte ocius episcopatum auspicatus est; Amblardus vero in abbatem haud serius
anno 1117 electus est.
[Cap. 46]
Obeunte Honorio Papa, constituuntur duo (An. 1120); unus
est Innocentius, Gregorius quoque antea vocatus; alter vocatus Petrus Leo; ambo
illustres, amboque Romani conscripti sunt cives; sed Petrus Leo, quia de
nobilioribus erat, sedem urbanam obtinuit: nam castrum quod dicitur Crescentii
fratrum ipsius potestati subesse refertur. Evoluto tempore, adeptus est
Innocentius sedem, et factus est in pace locus ejus, decedente Petro Leonensi.
Interim Geraldus Engolismensis, consilio Ducis, Dauratensem Abbatem Ramnulfum
consecravit (1) Episcopum [Lemovicensem]. Geraldus nempe cum fieret Legatus,
juraverat Papæ quod, si forte post de schisma oriretur, illi procul dubio
obediret qui Apostolicam sedem obtineret. Quapropter ipse Petro, et Eustorgius
(Lemovicensis Episcopus) parebat Innocentio: qui postea vicit, quia prolixius
vixit.
Ramnulfus apud Subterraneam Ordines fecit, quia Principes terræ illius propter Comitem Pictavum eum recipiebant. Ordinati postea degradati sunt.... Die quarta Ramnulfus Subterraneæ, Eustorgius fecit Ordines Userchiæ et quidam de Subterranea Eustorgium adierunt, sicut mihi narravit Stephanus de la Chassaigna Presbyter Subterraneæ, qui fuit unus ex illis; Episcopus enim ultra Vigennam in terra Ademari demorabatur. Oderat quippe Pictaviensis Comes Pontificem, eo quod Eustorgius favebat Ademaro. Ea de causa multoties Dux Præsulem persecutus est, et ideo non procul a Solemniaco construxit, una cum Arnaldo Bernardi et Bernardo de Javarnas, Eustorgium castrum, quod vocatur Chaslucet. Tandem, miserante Deo, pacem fecit Comes apud Pictavas cum Eustorgio. Ramnulfus hoc facto confusus a Pictavis revertebatur, cum repente de equo mansueto corruit et obivit.... Guillelmus quoque cognomento Adalelmus tunc Pictavensem recuperavit sedem (an. 1133), quam Petrus de Casteleyraut occupaverat propter dissidium Ducis et Præsulis. Geraldi vero Legati corpus Romanus Pontifex de Monasterio Engolismensi, cui ipse vivens multa bona contulerat, foras ejecit, quia ipsum pro excommunicato habebat. Geraldo in Pontificatu succedit Lambertus Abbas et conditor Cnobii de Corona.
(1) Eodem tempore schisma in ecclesiam Pictavensem Gerardus invexit,
Petro Castri-Heraldi ordinato in locum Guillelmi Adelhelmi pontificis, eamdem
ob causam sede sua pulsi. Unde Gerardum Arnulphus Sagiensis archidiaconus, cap.
7. sic exagitat: « Pictavensis inquit, ac Lemovicensis Ecclesiae, Comitis
viribus abutendo, ejecisti Pontifices, alios extraordinarie superponens, quorum
alterum minus vita probabilem et nullarum hominem litterarum, et in vulgari
etiam sermone fere prorsus elinguem, Romana Ecclesia ab ejusdem Pictaviensis
Ecclesiae regimine reprobatum olim canonica decisione removerat.... Alter vero
nec saeculari praeditus, nec scientia litterarum, famosus apud omnes adulter,
singulis fere noctibus a daemonio rapitur... Tertia pars Pictaviensis
Episcopatus quem posuisti non sequitur Episcopum, eique totus fere nobilium
numerus respuit obedire; adeoque omni conscientia reprobatus abjicitur, ut et
frater ejus naturalis excommunicatum ex hoc ipsum judicet, nec nulla ei
communione jungatur. Catholicus vero (Guillelmus) usque ad portas civitatis
plena potestate dominatur Episcopus, et eum majores personae Pontificatis
Ecclesiae comitantur... At Lemovicensis (Eustorgius) ab urbe sua stadio uno vix
interjacente remotus, castrum
[Cap. 47]
Vicecomes Lemovicensis Ademarus, dum rediret peregrinus de
Anicio, peracta Assumptione Sanctissimæ Virginis, captus ab Ebolo Vicecomite
Ventadorensi, carceri mancipatus est (hoc autem faciebat Ebolus causa Gaucelini
de Petra-Bufferia nepotis sui, quem Ademarus ceperat olim).... Quem quidam de
turre clam, jussu Archambaldi Combornensis abstrahere tentaverunt; sed ipso ad
necessaria naturæ diutius immorante, diluenlo frustrati recesserunt. Evoluto
anno circa biennium, datis XII. millibus solidorum, de carcere Ademarus
educitur: dehinc Lemovicas deveniens, solemniter a Monachis et populis
recipitur, qui jam senio consumptus, candidam barbam longamque ferebat, quam
nutrierat carcer. Ex tunc nepotes suos filios Archambaldi adoptavit, Guidonem
videlicet et Ademarum, ut Comitatum Lemovicensem soli haberent; aut si unus
obierit, alter solus totum possideret. Ita postmodum Guido Vicecomes de
Marquisia sorore Audeberti Comitis de Marchia, Antiochæ obiens, nullam suscepit
prolem. Ademarus de Margareta filia Rainaldi de Torenna et Mathildis genuit
Bosonem, qui postea, eo quod erat solus. Ademarus vocatus est. Senior ergo ac jam silicernius
Cluniacum petens, obiit Monachus effectus.
[Cap. 48]
Guillermi, qui apud S. Jacobum (an. 1137) obiit, finem
describere gliscens, genus illius maternum altius explicabo. Pontius Tolosanus Comes
genuit Guillermum et Raimundum. Guillermus vero Hierosolymis obiit; cujus
filiam (Philippam) unicam post Aragonensem Regem duxit Guillermus Dux filius
Guidonis. Guillermus genuit Guillermum et Raymundum, qui fuit Antiochæ
Princeps.
Raymundus filius Pontii Tolosani, pro argento cum quo
Hierosolymam abiit, Ruthenis præfecit Comitem Richardum filium Richardi Vicecomitis
de Carlat (1) qui fuit filius illius Raymundi, qui Caput-stupæ propter
multiplices plagas dictus est. Hic Raymundus genuit Raymundum Berenger, qui
genuit Adelphonsum. Iste Rex efficitur, eo quod mater illius foret filia unica
Garsiæ Reynier Monachi, qui Adelfonso fratri occiso in Aragonensi regno
successit. Gilbertus Comes de Meillau, filius Richardi, filii secundi Raymundi
Caput-stupæ, septem genuit filias; quarum unaquæque tales sunt sortitæ viros,
Bertinum le Macre de Sensac, Vicecomitem de Fenouillet, Hugonem des Baux,
Austet Seniorem de Mauroloco, qui vocatur do Morillos, Guidonem de Severac,
Geraldum de Cardaillac.
Guillelmus Dux Aquitaniæ filius Guillermi et filiæ Comitis
Tolosani, qui jure avi sui urbem Tolosanam possedit, de uxore quæ fuit soror Vicecomitis
de Chastelleyraut, quæ vocabatur Ænor, genuit filiam quæ appellata est Alienor,
quasi alia Ænor. Defuncta priori, filiam Ademari Vicecomitis duxit uxorem, quæ
Emina (seu Emma) dicebatur: hanc rapuit clam Guillermus Sector-ferri
[Engolismensis Comes] Wlgrini filius, consilio Principum Lemovicensium, qui
jugum Pictavium super se arctius imponi timebant. Ob quam injuriam Lemovicinos Dux
subvertere dictans, apud S. Jacobum peregrinus obiens tumulatus est. Cujus
filiam Ludovicus filius Ludovici accipiens, Dux et Rex effectus est.
Martialis
apostoli festum fuit tunc feria quarta (an. 1137). Adelphonsus filius Raymundi Comitis
S. Ægidii ad diem festum, de regis adventu ignarus, advenerat. In Natali
Apostolorum Petri et Pauli, Turonensis Archiepiscopus venit; et in crastinum,
præsente Alberico Bituricensi Patriarcha, solemnem Missam celebravit. Milites
ac Principes, qui ad solemnitatem venerunt, præstolaverunt Regem, qui die
crastina venit. Susceptus est in urbe triumphaliter a Canonicis et Præsule
Eustorgio, qui jam tunc ægrotabat. Celebrata postmodum apud S. Martialem regali
processione, juxta Vigennam Rex et Principes tentoria figunt. Aderant ibi
Radulphus de Peyrona, Comesque [Blesensis] Theobaldus, Heroesque diversi;
Petrus Abbas Cluniacensis, Suggerius S. Dionysii, Amlardus S. Martialis,
Ademarus Vosiensis, cum laudabili Clericorum caterva. Dehinc Burdegalam petens,
filiam Ducis Reginam efficit sibi copulatam: quam inde assumens, per Xantonas
transiens, cum ea primitus ibi dormisse narratur.
Eo anno siccitas magna apud nos fuit mense sexto.
Eustorgius apud S. Augustinum noctu decessit, III. Kalendas Decembris; ibidemque
a Lamberto Pontifice Engolismensi, Amlardo S. Martialis, Bernardo Userciensi
successore Aldeberti, Ademaro Vosiensi, Ebolo Tutelensi, Giraldo Solemniacensi,
Philippo S. Augustini, Guillermo S. Martini Abbatibus tumulatus est....
(1) Hoc est anno 1096. Hæc
certa, ut observat Vaissetus, chronica nota Ruthenensis dominii, seu rectius
partis illius, in gratiam Carlatensium Toparcharum abalienatæ.
[Cap. 49]
Tumulato Pontifice eligitur a quibusdam in Episcopum Abbas
Amlardus, qui protinus pontificalem thronum ascendit; quod ei nocuit postea
multum. Electus est ab aliis Geraldus S. Aredii decanus, nepos Eustorgii (an.
1138); factaque est contentio inter singulorum fautores.... Amlardus Romam ire
disponens, Cluniacum petiit, auxilium ipsorum flagitans; in nullo ab ipsis
auxiliatus, retrogradum conticit iter. Geraldus interim Romam venit, petitio
illius bene audita est; verumtamen non ad votum rem ad effectum libuit venire.
Repetit ergo Lemovicas. Evoluto tempore regressus est secundo Romam. Cernens
itaque suum præter spem differri negotium, vocat ad convivium Majores Curiæ
Romanæ. Quid multa? Ut de ciborum et potus varietate sileam , ante
convivas exposita sunt vasa diversa operati metalli. Celebrante autem Apostolico
Missam, scyphum argenteum aureis plenum denariis, quasi pro anima Eustorgii,
Geraldus obtulit ipsi. Eustorgius
siquidem magnum eidem Geraldo commiserat thesaurum, quem erogare rogavit
Ecclesiis. Propter suum Episcopatum jurat tandem electus septima manu nullas
alicui promisisse vel dedisse pecunias: quo expleto, ab ipso Papa ante sanctum
Pascha Presbyter et Pontifex consecratur; et post hæc in pace remittitur.
Petrus
cognomento Effenouard, ex Militibus de la Castra, Archiepiscopus Alberico
Bituricensi successerat (an. 1141). Hic ad tempus in Ruthenico, metu Ludovici Regis,
delituit; electus quippe absque illius nutu fuerat; ideoque contra eum
sententiam dictaverat. Victus denique precibus Religiosorum, juramentum fregit,
sedesque vacua Præsulem admisit.
Guido et Ademarus Vicecomites Lemovicenses apud Ludovicum Regem illo tempore accusantur, eo quod non eis Lemovicensis hæreditas suppeteret: aiebant quidam eos legitimo jure non possidere. Tandem regi cedere coacti: qui misertus illorum, pepercit illis, acceptis ab eisdem ducentis marcis argenti....
[Cap. 50]
Per tempora illa hyems apud nos asperrima fuit; nocte S. Nicolai multa cecidit nix, quam usque ad Purificationem durasse refertur. Sequenti æstate, XII. Kal. Septembris, anno ab Incarnatione Domini MCXLIII. Amlardus obiit abbas; et in Capitulo ad dextram intrantium et trans pueros tumulatus est, XXV. Augusti. In exaltatione S. Crucis eligitur domnus Albertus frater Geraldi de Courcillas militis de Albusson, Prior de Peyraco. Hic fuit Præpositus de Subterranea, quando Bernardus de Briderio ante mortem Guillelmi Ducis obiit, septimo mense III. Kal. Septembris. Iste rexit Abbatiam XX. annis.
[Cap. 51]
Mathildis uxor quondam Raymundi de Torenna obiit V. Kal. Junii, et à Guidone, qui cognominabatur Grossus, viro suo filio Geraldi de Turribus, Arnaco honorifice in Capitulo tumulata est. Hæc in somnis Bernardo de la Marcha, qui fuit filium Adalberti, dixisse refertur, quatenus Bosoni filio ex parte matris prohiberet, ne alicubi per tempus illud cum armis procederet. Nam ipsa, dum vixit, pro filii salute sollicita, Missam de Spiritu Sancto, post Missam de Sancto vel feria, per plures annos decantare faciebat. Post obitum matris Boso Vicecomes de Torenna intra unum mensem occisus est ordine tali. Congregatis repente militibus, adduxit eos Ademaro Lemovicensi sororio suo, qui una cum Guidone fratre castrum Guidonis Flamenc, quod Roca S. Pauli dicebatur, obsederat (an. 1143): ibi, ut diximus, ictu sagittæ saucius continue interiit, et per Vosias delatus, Tutelæ juxta patrem collocatus est. Uxor illius, Eustorgia dicta, tum gravida [erat], et post menses quatuor unicum ex Bosone defuncto filium genuit Raymundum.
[Cap. 52]
Nolentes itaque (1) pati Israëlitæ quod captivassent urbem
Ismaëlitæ, arma, prout tempus dictavit, sumunt, et multa cum ambitione iter
arripiunt. Horum animos valde incitabat Bernardus Abbas Clarevallensis, qui obiit
anno ab Incarnat. Domini MCLIII. et Eugenius Papa, cujus verbum usque ad ipsum Regem
Ludovicum pervenit. Quid replico universa? Ludovicus Rex, Conradus Imperator,
Adelfonsus Dux Narbonensis, cum infinita Principum ac populorum turba, per
terram Emmanuelis Imperatoris Græcorum Hierosolymam tendunt. Qui videlicet Imperator
clandestinus eisdem insidiator extitisse dignoscitur. Exercitus ille nihil
omnino profecit, quia indisciplinate se habuerunt. Quapropter multi defecerunt,
innumerabilesque perierunt propter iniquitatem suam: thesauros Ecclesiarum,
falsa promittentes vadimonia, ante iter auferebant, infirmam plebem diris
exactionibus affligebant, pompatice secuti sunt et superbi humilem Christum, et
erraverunt frustra a Juste humillimo. Hi omnes vix quamdam cepere civitatem, cum
foret, excepto Rege et Imperatore, Principum provincialium numerus innumerus.
Mortuus est tunc Narbonensis Dux Adelphonsus, Guido Lemovicensis Comes, uterque
de Turribus Guido, aliorumque Heroum innumerabilis multitudo. Qui evasere, post
duos annos et septem menses ad propria rediere. Tunc Ludovicus cum uxore sua
Alienora ab Hierosolymis rediens, coronat Rogerium nepotem Roberti Guiscardi;
qui Rogerius ex stirpe illa Regiæ dignitatis insignia suscepit primus.
Conrado
per hos dies mortuo, suscepit imperium nepos ejus Fredericus, vir Regium
diadema probitate perornans (an. 1152). Hic de uxore Beatrice genuit
filios, quorum unum, scilicet Henricum, Arelate coronavit Regem. Hæc Beatrix
filia unica exstitit Rainaldi Comitis [Burgundiæ] qui fuit frater Geraldi de
Vienna, patris Gaucherii de Salins.
Vicecomes
Biterrencis Raymundus cognomento Trenchavel, in hoste superius memorato cum
cæteris abiit Hierosolymam, ac rediit. Iste, accepto pretio, absolvit Judæos ab
afflictione, qua a Christianis hebdomada dominicæ Passionis impetebantur. Rem
ignaris apertius prodant. Judæorum multi Biterrensem antiquitus incolunt urbem.
Dominica in Palmis, habito ad populum mystico Pontifex sermone, pluribus
talia sæpius inculcabat.
En vobis coram
cernitis nepotes illorum, qui damnavere Messiam, qui filii Dei matrem extitisse
negant Mariam. En tempus quo copiosius cor nostrum reverberat Christi injuria.
En dies quibus antiqua tanti sceleris vindicandi concessa est a Principe
licentia. Avita amodo instructi consuetudine, ac nostra post Domini aucti
benedictione, dum vacat, in Judæos lapides vibrate, et in quantum permittitur,
injuriam Salvatoris expiate viriliter. Data igitur a Præsule benedictione,
et a Principe priscis temporibus consuetudinaria optione, Judæorum domus lapidibus
quatiebantur; et ex utraque parte plurimi multoties, vulnerabantur.
Protelabatur pugna ista de Ramis Palmarum usque Parasceven Paschæ; et fiebat
circa horam quartam; neutris tamen aliis uti licebat armis, nisi lapidibus
tantum. Hæc omnia, uti diximus, indulsit perfidis Judæis Raimundus frater
Rogerii, qui prole caruit, et Bernardi cognomento Atonis, qui filio suo
vocabulum indidit proprium.
Eugenius Papa tunc temporis in urbem Remensium Concilium
aggregavit Pontificum et Abbatum Galliæ totius in XI. diebus (an. 1148).
Ipso anno Bernardus qui fuit de Albarocha Userchensem Abbatiam, quam per annos XVI. gubernaverat... derelinquens, Obasinensum Cnobitarum furvum scapulare pro cuculla nigra suscepit. Huic successit Gaudbertus de Mirabel, clara oriundus prosapia, Monachus quidem Usercensis, a puero quoque S. Martialis Monachus professus, qui de Subterranea et Arnaco, diversis quidem temporibus, Præpositus fuit. Hic per duos annos Abbatiam tenens, morte mediante, Hugonem de la Porcharia fratrem Seguini habuit successorem, et Capitulo Userchensi humatus est.
(1) Haec referentur ad ea
quae superius cap. 50 dixit Gaufridus de excidio urbis Edessae seu Rohais, quod
causa fuit susceptae a Francis peregrinationis secundae. Excidii causam inibi
sic reddit: « Balduinus Princeps urbis Edessae filiam cujusdam civium
suorum, quam ob debitum quod ab eo exigebat in vadimonium susceperat, non
legitime humiliavit. Quo cognito pater, usque ad desperationem contristatus,
locutus est cum Sarracenis de proditione civium et urbis. Heu proh dolor! ipsa
nocte qua natus est pro salute hominum Princeps pacis, per flagitum execrandi
tyranni traditur perfidis Agarenis urbs Edessae... exponuntur impiis adoptionis
filii, Ecclesiae publicantur et nequiter dehonestantur, ex Clero et populo alii
occiduntur, laniantur, venundantur et in exilium mittuntur, alii servituti
subjiciuntur. De his quo tunc cum filiis perpessa est mater Ecclesia, sine
luctu et moerore nemo fidelium poterit enarrare. Balduinus execrabilis ille, ob
cujus incestum ista contigerunt, fuga salvatus est, sed non salute
aeterna. »
[Cap. 53]
Anno quo Guido Antiochæ, et Ademarus moritur Lemovicæ, qui
juxta cæteros Vicecomites prope vitream de Capella domini Abbatis ad ortum
solis tumulatus est. Huic remisit annulum magni pretii supradictus frater ejus
Guido, quem secum detulerat Hierosolymis. Annulum istum acquisivit Gulpherius
iste senior in bello Hierosolymitano; quem veteranus Vicecomes Ademarus callide
ab eo exegit. Hi duo fratres, Guido et Ademarus, octo circiter annis
Lemovicensem Vicecomitatum obtinuere pariter. Ademaro superstes remansit unicus
filius, quem Bosonem nuncuparunt. Qui aliud, Raimundo invalescente, contigere
cernentes, Ademarum potius illum appellari censuerunt. Hujus pupilli tutores
Geraldus Episcopus, et Bernardus Decanus S. Aredii patruus ejus, alter post
alterum exstitere. Archambaldus cum Bernardo fratre terram possedit ad tempus;
verumtamen non tutoris, sed legitimi possessoris officium ex parte se agere
putavit.
His diebus Abbas Ebolus Tutelensis ad Synodum veniens,
VIII. Idus Novembris, morte præoccupante, nocte apud S. Martialem expiravit (an.
1151). Iste fuit frater Raimundi de Torenna et Archambaldi de Ribeyrac, et
filius Bosonis. Iste honorifice ab omnibus qui convenerant ad Synodum, rogante Pontifice
Geraldo, ante januas S. Austricliniani prope tumulum conditur Præsulis
Guillermi. Ego Gaufredus eram tunc præsens puerulus in schola. Ebolo succedit
Geraldus de Scoraille octo annis.
Anno ipso (an. 1151) Ludovicus Rex magna hebdomada Dominicæ
Nativitatis (1) cum uxore venerat Lemovicas (2), ac non multo post
eamdem traduxit. In Dedicatione S. Salvatoris, post processionem de Dominica,
suscipiuntur ad portam Leonis ab Alberto et Philippo, S. Martialis et S.
Augustini Abbatibus, canente Choro Responsorium, Summæ Trinitatis, Petro
Bituricensi et Gaufredo Burdigalensi præsentibus. Genuerat ex ea duas filias,
uxorem Henrici qui vocatur Richard, Comitis de Champaigna, et uxorem Theobaldi
fratris sui; qui exstiterunt filii Theobaldi Blesiensis Comitis, fratris
Stephani Regis Anglorum; qui Rex vel Comes orti sunt ex Stephano Carnotensi,
cujus fit mentio in Historia belli Hierosolymitani. Repudiata uxore priore (an.
1154), secundam Ludovicus duxit uxorem [Constantiam] quæ soror exstitit Regum
Hispaniæ, quæ appellata fuit (3) Margareta; de ista filias genuit duas,
Margaretam (4) uxorem Henrici junioris Regis [Angliæ], qui apud Martellum
obiit, et Alaïdem quæ desponsata fuit Richardo Duci ejusdem Regis fratri. Qua
defuncta (an. 1160), sororem Henrici Comitis de Champagna idem Ludovicus
tertiam accepit uxorem, quæ vocatur Ala, de qua genuit [Agnetem] uxorem Alexii
filii Emmanuëlis Imperatoris Græcorum, et Philippum Regem.
Defuncto Ademaro Vicecomite Lemovicensi, sponsam illius Margaretam, sororem Bosonis de Torenna, desponsavit Ebolus Ventadorensis, filius Eboli Cantatoris; ex qua genuit filiam, quam Matebrunam vocitaverunt. Hanc post Rainaldum Leprosum Vicecomitem de Albusson accepit Eschivard frater Jordani de Chabannes et Bosonis Abbatis Stirpensis. Biennio transacto, Ebolus Margaretam relinquens causa consanguinitatis mariti prioris, filiam Guillelmi de Montepislerio Alaaiz sibi copulavit, de qua genuit plures. Margaretæ tertius maritus exstitit Guillermus Sector-ferri Comes Engolismensis, multorum pater liberorum.
(1) Anno 1151 nativitatis
Domini in diem martis incidebat.
(2) Hujus itineris causam
aperit chronicon Turonense ad annum 1151 his verbis : Ludovicus rex
Franciae, telotypiae spiritu inflammatus cum Alienorde uxore sua in Aquitaniam
tundit, munitiones removet, gentes suas exinde reducit, et postea rediens apud
Baugentiacum castrum jurata consanguinitate uxorem suam repudiat..
(3) Alii Auctores Galli vocant eam Constantiam ; Hispani
Elisabetham.
(4) Margareta
Henrico nupsit anno 1158. Obiit Henricus anno 1183.
[Cap. 54]
Dux
tempore illo Normannorum Henricus, filius Gaufredi Plantagenest Comitis
Andegavensis ac Mathildis Imperatricis, accepit Alienoram uxorem quondam
Ludovici Regis Francorum (an. 1152). Post hæc Lemovicas devenit tempore Autumni,
et ut novus Aquitanorum Dux in apice sui Ducatus cum tripudio susceptus est.
Dehinc abiens ad S. Martialem, a Monachis ac populo solemni processione
recipitur. Ex tunc in illo castro seu Monasterio numquam ingressus est. Lite
mota inter cives et hospites, Dux irritatus est: tunc muros castri, qui non
multo tempore fuerant constructi, funditus evertit, pontemque disrupit. Consilio Bernardi Decani S. Aredii
ista agi credebantur a quibusdam; quem Burgensium temulenta temeritas, cum
acciperet pro consuetudine plenam manum ex denariis, dum fabricarentur in
moneta, injuriaverat. Procurationem noluit Albertus Abbas in urbe facere Duci,
dicens non debere extra septa reddere castri. Dux aliis distractus negotiis,
recessit cum indignatione....
[Cap. 55]
Ea
tempestate capta est a Rege Balduino civitas Ascalona infra octavas
Assumptionis Dei genitricis ab Incarnatione Domini MCLVIII. (corr. MCLIII.)
Anastasius successor Eugenii anno illo consecratur et moritur. Hic successit
Adrianus Papa, qui exstitit Canonicus de S. Rufo, et coronatus feria sexta. Non
post multos annos (an. 1162) decessit Balduinus Rex apud urbem quæ vocatur
Baruth, circa dies Pentecostes: dehinc Hierosolymis perlatus, regio more cum
majoribus suis conditus est. Qui cum careret prole, regnum tradidit Balduino nepoti
ex fratre. Interim regni gubernacula fratri commisit Amalrico Comiti de Jaffa,
ut tutor esset filii sui Balduini: cui idem Balduinus, sicuti diximus, Principatus
dimiserat sceptra. Rege Rogerio decedente, regnavit filius pro eo Guillermus;
dumque multis thesauris et possessionibus frueretur, in ense Regio scripsisse
refertur: Siculus et Calaber, Apulus mihi servit et Afer .....
Albertus [Abbas S. Martialis] eo tempore (an. 1156) V. Kal.
Augusti hominem excessit, tumulatus vero est subtus lapidem, videlicet ante
quinque imagines sepulcri ad radicem parietis Capituli. Die V. Idus Septembris Dominica
eligitur Petrus Prior Cluniacensis, qui fuit de quodam castro quod vocatur
Petiviers. Ipso anno mortalitas simul famesque incredibilis populum undique
stravit....
Eo tempore Deus suscitavit spiritum Henrici Wintoniensis Episcopi,
qui Cluniacensem Ecclesiam, unde Monachus quondam exstiterat, de suprema
calamitate liberavit et sublevavit. Frater enim Stephani Regis Angliæ ac Theobaldi Comitis exstiterat,
ideoque multis affluebat thesauris.
Ecclesia
SS. Innocentium Parisius construitur super quemdam Richardum, propter signa
divinitus ibi ostensa; eo quod eumdem adolescentem ob injuriam Christi
nudius-tertius Judæi necavissent (1).
Margarita [corr. Constantia] quamdam meretricem regiam insignibus stipatam vestibus, dum pax acciperetur a populo in Ecclesia, putans ex ordine fore sponsarum, osculata est. Postquam rescivit, sponso Ludovico de hujuscemodi re conquesta est. Tunc prohibuit Rex mulieres publicas chlamide seu cappa uti Parisius, ut tali nota a legitime nuptis discernerentur.
(1) Richardus, ex Roberto de
Monte, anno 1171 Pontisarae a Judaeis trucidatus est ; qui delatus
Parisius, inquit idem, in Ecclesia sepultus multis in locis coruscat. Haec
autem Ecclesia ipsissima est SS. Innocentium, quae proinde, antaequam Parisios
deferretur S. Richarii corpus existebat. Qua de re legendus DD. Jaillot
Geogeaphus Regius in erudito opere cui titulus: Recherches crit. hist. et
topogr. sur Paris, quartier des Halles, p. 11.
[Cap. 56]
Stephano fratri Theobaldi Blesiensis regenti Angliam,
Henricus filius Gaufredi Andegavensis multa intulit bella. Qui Rex Normanniæ Ducatum,
se vivente, ei concessit, et post obitum suum ei regni jura promisit. Henricus
quoque senior eumdem Henricum primo-genitum unicæ filiæ suæ adoptavit in
filium.... Stephanus etenim et Theobaldus de sorore senioris Henrici erant;
ideoque Henrico, qui erat ex filia, hæreditas rectius pertinebat. Stephano Rege
obeunte, Henricus Dux Normannorum et Aquitanorum regnum adeptus est Anglorum (an.
1154): ad cujus gubernacula obtinenda ei valuit Rainaldus Comes de Cornualia,
qui avi sui Henrici, licet non de propria uxore, filius fuit. Stephanus Rex
anno regni sui XVIII. Westmonasterii [obiit] et in monasterio Farfam septem
leucis ab urbe Cantuariensi tumulatus est.
Henricus, adepto regno, rediit Lemovicas, et de Burgensibus
XXX. solidos, de Abbate Petro VII. solidos et VII. mulas exegit. Terram Vicecomitis
Ademari commisit Gaufredo de Novo-Burgo, cujus erat frater Rotrodus Comes
Perticæ, et Guillermo qui cognominabatur Pandolf; sub quibus fere per triennium
terra quievit. Archambaldus ac
Bernardus, dum Vicecomitatum tenerent, Petro Abbati S. Martialis hominium in Capitulo
solemniter fecere. Postmodum Ademaro puero Rex honorem reddidit paternum, data
ei Sara una ex tribus filiabus Rainaldi Comitis de Cornoailla [quæ (1)
anno MCCXVI. in festo
Margareta
(corr. Constantia) uxor Ludovici Regis Francorum secundam enixa puellam, obiit (an.
1160). Ludovicus perpendens, eo quod omnino virili prole careret, in
amaritudine spiritus se temporalem vitam finire, (jam enim desperabat de filio)
rogatus a Principibus suis ut dignaretur conjugem accipere, acquievit, et
sororem Henrici Blesiensis, Theobaldi ac Stephani, quæ Ala dicitur, sibi
copulavi; ex qua postmodum utriusque sexus unicos procreavit, scilicet
Philippum Augustum et Agnam uxorem Alexii Imperatoris Græcorum.
(1) Hæc inserta sunt post mortem
auctoris.
[Cap. 57]
Hebdomada primæ Dominicæ Adventus, Vigenna fluvius arcit apud Ausam castrum, adeo ut vulgus caperet cominus pisces. Gelu etenim esclusas [supradicti (1) amnis] restrinxerat, donec sol incalesceret meridie. Tunc Petrus [S. Martialis] Abbas Romam perrexit, et uterque Geraldus Lemovicensis et Caturcensis Præsules, simulque Petrus Abbas S. Augustini; et Martinus antecessor meus Prior Vosiensis toto illo anno tenuit Lemovicensem Prioratum....
(1) Male in edito, superiùs annis.
[Cap. 58]
Anglorum Rex
Henricus (1) tunc maximo cum exercitu obsedit Tolosam (an. 1159). Ibi fuit
Malcomus Rex Scotorum, ac Heroum et Præsulum innumera multitudo: Regemque
Scotorum Henricus apud urbem Petragoricam in
Rex
Ludovicus Tolosæ auxilium ferebat Comiti Raymundo, qui sororem ejus Constantiam
habebat uxorem. Tunc Rex Anglorum urbem nolebat appetere
Petrus Abbas (S. Martialis) tunc placitum habuit cum Petro
Bernardi, qui contra jus ex Bajulo militiæ cingulum usurpaverat, et cum
consanguineo ejus Aimerico Presbytero.... Petrum Archiepiscopum Bituricensem
prosecutus est. Ut autem cognovit [Abbas] adversæ partis trutinam non æqua
lance a Præsule deprimi, ad aures Papæ dolenter appellavit. Pontifex commotus
respondit Abbati: « Ad quem Papam appellasti? » Abbas statim:
« Ad Metropolitanum: protinus (ista tu nota) persolvam. » Attonitus Præsul
obstupuit, metuens de verbo inepte prolato, reum se majestatis coram Papa
proclamari. Nuper etenim super
eum schisma exortum fuerat in Ecclesia Romana, defuncto superius dicto Adriano.
Ex una parte Rollandus Cancellarius electus, vocatus est Alexander; ex
alia Octavianus quidam assumptus, dictus est Victor. Octaviano favebat Frederici Imperium; Rollando
Gallia,
Anno ipso in Octavis Dominicæ Ascensionis ego cum Gregorio Vosiensi benedictionem Monachalem a domno Petro suscepi. Ipso die Theobaldus Blesensis frater Henrici, de S. Jacobo rediens, a toto conventu festivè exceptus, in sepulcro Apostoli x. marchas argenti obtulit, ac in processione cecinimus responsorium: O quam gloriosus est miles S. Martialis. Crastino caput S. Martialis comes ostendi sibi rogavit: vidit et gavisus est. Expensas ei per suum principatum, licet invito, rex Anglorum regaliter præparabat....
(1) In veteri
breviario Nemausensi scripto sub finem sæculi XII. habetur MLIX. Henricus Rex
Anglorum venit in partes Tolosæ, ut expugnaret eam; sed Lodoicus Rex defendit
eam.
[Cap. 60]
Obscurante
schismatis nubilo puritatem universalis Ecclesiæ, Guillermus cognomento Papia
venit Lemovicas circa festum Proto-Martyris Galliarum Valeriæ. Hic monuit
Petrum Abbatem Cluniacum pergere, Hugoni Abbati suadere quatenus, schismate
relicto, faveret Alexandro. Tunc Petrus in manus ejusdem Legati, coram
testibus, Abbatiæ S. Martialis renuntiavit. Hic cum honestate, religione,
litteris peritus erat. Verumtamen media corporis parte paralysi præpediebatur:
ideoque quorumdam consilio quædam ordinans inepte, gravis debiti mole
deprimebatur.... Paulo post Cluniacenses Hugonem expellentes, Stephano
cognomento Burgensi, Abbati de Clusa, sui apicem Principatus commiserunt (an.
1160). Expulsus Hugo, unum suorum Prioratuum in Imperatoris Frederici regno
sibi usurpavit, eo quod Octaviano Schismatico cum eisdem obedivit (1).
(1) Schismatis notam ab Hugone removet Hugo Pictavinus. Hist. Viseliacensis, L. IV. eamque rejicit in subditos
ipsi Monachos, qui Hugonis....
[Cap. 61]
Consilio inito (an. 1160), elegerunt Monachi S. Martialis supra se Petrum cognomento del Barri, Abbatem S. Augustini, qui quondam Monachus exstiterat ejusdem Apostoli, vigilia Epiphaniæ. Hic exstiterat frater Iterii militis de Axia castro, multarumque rerum scientia callebat.... Electus itaque Petrus, a Guillermo Legato confirmatus est. Verumtamen pravorum consilio, ex parte regis impedita est ei regiminis susceptio; quod illius primordia non mediocriter perturbavit. Repente etenim prosecutus est Regem, quoadusque in Ramis Palmarum cum illius gratia rediret. Tunc ad processionem Regis epistola coram Clero et populo lecta est, qua Abbatem Regia dignum amicitia docuit universos. Senior Petrus reversus expetiit Regem, tentans iterum recuperare pristinum honorem; quod longe aliter contigit.... Primo hujus tempore penuria panis ac vini gravissima fuit cum pessima mortalitate; sextarius frumenti septem, filiginis quinque, civada tribus solidis Lemovicæ vendebatur. Hugo de Porcaria, decimo tertio sui regiminis anno, Usercensem reliquit Abbatiam: post quem Geraldus de Mirabel Monachus S. Martialis eligitur; sed obstante Petro Abbate suo, qui eum pro quodam debito interdixerat, brevissimo tempore a Legato deponitur, et Petrus Matthæi Usercensis Monachus efficitur Abbas Geraldus Cluniacum petens, paulo post obiit.
[Cap. 62]
Tunc
Raymundus Berenger pater Adelphonsi Regis Aragonensis obiit....
Præterea (an.
1162) Fredericus Imperator corpus Caroli Magni elevans a terra, in capsa aurea
infiniti pretii lapidibus decorata collocavit. Ex tunc auctoritate Metropolitani
Coloniensis, Aquisgrani solemnitas de eodem Cæsare Augusto orthodoxo sicut de
sancto agitur; quæ prius fiebat de fideli defuncto (an. 1165).
Ademarus Vicecomes
Lemovicensis adolescens per dies illos fecit Abbati Petro hominium solemniter
in Capitulo....
[Cap. 63]
Almodis
uxor Oliverii de Turribus post Archambaldum patrem his diebus obiit. Ad cujus
funeris obsequium, V. Kal. Septembris, Arnaco adfuit Amelius successor Rogerii
primi Dalonensis Abbatis, cum subditis sibi Abbatibus novem. Præter hos
Ademarus Abbas Vosiensis anno XI., sui regiminis adfuit, infirmitate quadam
laborans.... et in Octava Dominicæ Apparitionis, perceptis salutaribus
sacramentis, ab electione sua anno XI., mense secundo, die XVII. valde mane
spiritum exhalavit (an. 1164). Quo juxta Raynaldum Abbatem tumulato, in
conversione S. Pauli, præsente domino Petro S. Martialis, eligitur Amelius, de
Monacho cognomine, Præpositus de Arnaco, frater Petri Archidiaconi.
Biennio expleto (an. 1165) (1), occiditur Raymundus
Trenchavel Vicecomes Biterrensis a Burgensibus quadam Dominica Quadragesimæ, in
Ecclesia B. Mariæ Magdalenæ, præsente Bernardo ejusdem urbis Episcopo.
Juraverant enim Tolosano vivum illum reddere ipsi, eo quod graviter opprimeret
cives. Verumtamen de morte verbum non fecerat Heros: cum illo tamen alii
jugulantur.
Anno sequenti Rogerius Raymundi filius, postquam Biterrenses valde bellis afflixit, pacem cum eis fecit. Post hæc in hostem simulans ire, exercitum copiosum ducit in urbem. Quid memorem cuncta? signo dato, hospitem suum quisque jugulat hospes. Quidam ex majoribus ad cumulum opprobrii altius suspenduntur. Judæi ab hac proditione immunes, servantur illæsi. Seminantur hortuli proditorum alieno semine, dum civium uxores et familiæ externis peremptoribus traduntur.
(1) In Breviario Nemausensi
supra citato: MCLXVII. Trencavellus Dominicae die in Ecclesiae S. Mariae
Magdalenae a Biterrensibus est interfecius. In Necrologio Ecclesiae
Carcassonensis, II Id. Octobris anno MCLXVII., martyrium Trencavelli
vicecomitis Biterrensis, et vociorum ejus in Ecclesia S. Mariae Magdalenae
Biterris.
[Cap. 64]
Rivulus quidam Sarlatum transiens, orta tempestate, in tantum excrevit, ut repleto Monasterio linteamina altarium irrumperet, libros delevit et pallia. Guillermus Dual Monachus, qui miles exstiterat, in Capitulo, et plures utriusque sexus in burgo, pridiè ante Vigilias Apostolorum Petri et Pauli, circa nonam horam enecantur. Pontia interiit, quæ de corpore Christi quædam fecerat inaudita; pro quibus ista contigisse nullus ignorat....
[Cap. 65]
In castro quoque de Pompedorio his diebus, pro quadam
negligentia in Cna Domini ibi patrata, in loco qui dicitur Madrias, cædes
magna nimis facta est nostrorum. Verumtamen Garinus de Castello-novo ab
Archambaldo de Felez ibidem tunc occiditur....
Bernardo in Petragorico ab hostibus capto (an. 1166), tamdiu solutio ejus a nepote Ademaro impedita est, quousque redderet ei Exidolium castrum, quod in vita sua ex conventu dicebat habere deber; sed non multo post milites propter tyrannidem Ademari castrum Bernardo reddiderunt. Hinc orta est seditio inter illos, quæ tali pacto finitur: terribili juramento juravere vicissim alterutrum amicitiam se servaturos. Die ipsa de Exidolio venientes, ab Ademaro in castro de Segur invitantur circa Epiphaniam. Epulantibus illis nocte jam simul, subito irruunt armati; captisque universis, Helias et Bernardus carceri mancipantur. Oliverius de Turribus illic noluit manere; qui si teneretur, res non bene gesta in deterius terminaretur. Iteratur recidiva pestis, Principibus adversus Ademarum consurgentibus, qui pro ipso patruo Bernardo juraverant. Quid multa? nisi Comes de Marchia Audebertus veniret suppetias, Ademarus non poterat tantorum ferre impetum. Idcirco de pace in brevi tractatur; et Bernardo redditur castrum; cingulum militiæ a Rege Anglorum percepit. Infra breve tempus Helias non longe a Petra-Bufferia, dum Ademarum nepotem fugit, jactu terræ, quod tempestivius plueret imber, ignarus corruit, et a milite quodam lancea confoditur. De hoc mihi multi multa dixerunt: sed Guillermus de Longaspa, filius Isarni de Lois, hujus criminis pertulit damnum.
[Cap. 66]
Grandismontensis ecclesia circa tempus illud consecrata
est, scilicet anno MCLXVI. II. Nonas (corr. VI. nonas) Octobris, Dominica die,
in honore B. Virginis Mariæ, a Petro Bituricensi Archiepiscopo qui eis Reliquias
de XI. Martyribus detulit, et a Bertranno Burdegalensi, Geraldo Lemovicensi,
Geraldo Caturcensi, Petro Engolismensi, Rogerio Sagiensi et Joanne
Petragoricensi Præsulibus.... Primus ejusdem Cnobii extitit Prior Stephanus de
Moreto; secundus Petrus Lemovicanus; tertius Petrus de S. Christophoro; quartus
Stephanus de Liciaco; quintus Petrus Bernardi, frater Aimerici Bernardi Militis
de Bré; sextus Guillermus cognomento de Axia, qui de Trainhac erat. Tempore
supradicti quinti Prioris Petri Bernardi de Bré (alias de Boschiac) fuit facta
consecratio Ecclesiæ B. Mariæ Grandismontensis. Hic Petrus cum esset miles, de
Sybilla uxore genuit filiam quæ dicitur Agnes, quam accepit Americus de Lur, Miles
de S. Joanne. Postea factus Cnobita, Presbyter ordinatur.
His diebus (an. 1167) Mathildis Imperatrix, Monacha
Fontis-Ebraudi, obiit; quæ Grandismontensibus tunc XXX. millia solidorum, et
filius ejus Rex totidem pro ipsa dedit.
Geraldus Episcopus Cadurcensis apud Beneventum fecit Ordines
in Vigilia Matthæi Apostoli anno sequenti, meque ibi ordinavit Presbyterum;
perseveravit in Episcopatu quadraginta (1) annos et amplius. Hic Episcopus Geraldus sepultus est
in Grandimontis Ecclesia in Choro, sub tumba cuprea.
Anno Dominicæ
Incarn. MCLXVII. nocte quæ diem Baptistæ claudit Joannis, crematum est
Lemovicense castrum, clocarium, signa optima, etiam Ecclesia S. Michælis de
Pestaria. Verumtamen claustra, officinæ, et Burgus de hortis S. Valeriæ,
Deo miserante, salvantur....
Ante dies illos Guillermus Sector-ferri Engolismensis,
Audebertus de Marchia Comites, et Robertus de Selit cum quibusdam aliis
insurgunt adversus Regem Anglorum. Dominica die Quadragesimæ apud Subterraneam
nuntii Regis venientes, Bridoriense castrum cum suis pertinentiis Bernardo et
Fulconi Comitibus de Brossa reddiderunt. Ego tunc Subterraneæ degebam, cum genitrix mea die ipso apud Clarimontem
Exidolii obiret. Hæc Lucia filia Bernardi Marches de sorore Guidonis et
Alduini Seniorum de Nobiliaco, qui nepotes exstiterunt Guidonis, Geraldi et
Gulpherii de Turribus (2). Ultima die mensis Martii S. Pascha celebratur (an.
1168). Guerra per biennium protracta, per Ludovicum Regem terminum sumpsit anno
MCLXX. terram perditam exules recepere. Verumtamen Robertum de Selit quadam
occasione captum Rex Henricus crudeliter ferro indutum, pane arcto atque aqua
brevi cibavit, donec defecit. Anno quo supra, magna fuit abundantia frumenti,
vini et olei. Subterraneæ vidi sextarium vini pro uno denario, sextarium
frumenti pro quinque solidis et quinque denariis, de seigle pro tribus solidis.
Anno sequenti (an. 1171) Amelius Abbas Vosiensis, Vigilia
Assumptionis B. Mariæ, Cnobium Obasinæ ingressus, non albus, sed brunus de
nigro efficitur. Hic domum sibi creditam per annos sex et menses totidem optime
rexit: sed a contrariis salutarium præceptorum irritatus recessit. Electus est
die S. Juliani Petrus, cognomento Durnais, professus S. Martialis....
Hoc anno Burgenses de Subterranea ad invicem juraverunt ut
nullum omnino Monachis darent expletum, quod vocatur tailliada. Agebant vero
ista consensu Comitis Audeberti, qui pro lucro reputabat dissidium tale. Cumque
Abbas et Aimericus nepos ejusdem, et Præpositus qui erat de Montagnero castro
Petragorico, rem aliter non possent comprimere, Regem expetunt. Burgenses
perterriti clocarium munierunt, feria II. hebdomadæ Paschalis, quæ fuit IV. Kal.
Aprilis. Altera nocte duo adolescentes ebrii putantes cæteris se obseqium
præstare Burgensibus, percusserunt Raymundum Monachum quemdam, qui crastino,
hoc est feria IV., a nobis in claustro sepelitur. Hic nuper Missam primitus
decantaverat, cum esset ortus de villa Vosiensi. Altera die, feria quinta, celebrata est
Annunciatio
Petrus Archiepiscopus
Bituricensis Kal. Maii decedens (an. 1171), Stephanum habuit successorem: hic
infra paucos dies Parisius, unde exstiterat oriundus, moriens, Garinum reliquit
in loco suo.
(1) In alio exemplari,
quinquaginta.
(2) Hoc quidem Gaufredi
genus maternum; paternum vero tradit superius cap. 61. loquens de Raymundo S.
Augustini Lemovicensis post Petrum Abbate. Raymundus, inquit, cognomento de
Viennensis (seu Bennac) filius sororis cujusdam viri de Castro Exidolio, qui
Peys Bernard Ramnolfi Lopix cognominatus est, cujus aliam sororem Eufemium
habuit Ademarus de Breuil, de qua genuit Gaufredum patrem meum et fratris mei
Ademari, quorum domus est in villa S. Mariae Clarimontis super Exidolium
castrum.
[Cap. 67]
Monasterium S. Augustini Lemovicis incptum est construi. Tempore illo Regina Alienor cum
filio Richardo Lemovicæ forte cum esset, lapides in fundamento primi jecerunt.
Tempore illo Rex Henricus senior filio Richardo ex voluntate matris Aquitanorum
tradidit Ducatum. Post hæc apud S. Hilarium Pictavis
Anno
sequenti (an. 1173) Raymundus Comes Tolosanus Lemovicæ veniens, et coram Rege
Anglorum et uxore filioque Richardo et Principibus multis pro urbe Tolosana
hominium fecit (2), prædictumque civitatem ex eorum beneficio recepit. Qui
Raymundus tunc patefacit Regi qualiter filii et uxor contra illum conspiravere.
Rex consilio illius, quasi gratia venandi cum paucis egressus, velociter urbes
munivit et castra. Regrediens inde Raymundus, et Rex Anglorum per Vosias iter
fecit, quo populus multus occurebat.... Dominica qua cantatur invocavit me,
factum est hominium istud V. (leg. VIII.) Kal. Martii. Ipsa die in conspectu Regis Guillermus Abbas de
Padingas in Burdegalensem archiepiscopum [consecratur.] Feria IV. Heroes, qui
per dies VII. Concilium celebravere, Lemovica discedunt ab urbe....
Patre ac
filio per biennium in alterutrum sævientibus, adeo Rex [Angliæ senior] multis
thesauris exhaustis, nauseatus est, ut Brabantionibus qui ei parebant, pro
mercede spatham Regiæ coronæ in gagium mitteret. Loculus denique cum quodam
Normanniæ Episcopo, a quo pro consuetudine pnitentiam accipere solet, ab eo
tale responsum Rex accepit: « Si fieres humilis peregrinus Thomæ Cantuariensis,
credo tibi pacem a Domino dari ». Qui ait illi: « Si
digneris venire mecum, pergerem libenter ». Respondit Episcopus:
« Ibo gaudenter ». Mare transmeato, condictum expetit locum. Cumque
devote vigilias celebraret jejunus, coram se signo a S. Martyre Archiepiscopo
patrato exhilaratus est. Missa finita, ab Ecclesia procedenti adeunt nuntii,
dicentes: « Jucundare, Rex Anglorum, nam de clo tibi datur triumphus:
filius, inquiunt, tuus manzer [Guillelmus Longa-Spata] Regem Scotorum hostem
tuum, cum multis millibus hesterna die captum, carceri mancipavit ». Exultanti animo Rex adstantibus ait: « Pacem
mihi redditam noveritis per meritum Archiepiscopi Thomæ, cujus sedulus auxilium
imploravi ».
Statim
mare transmeato, [Henricus] Rotomagum venit: cujus adventu cognito, cives præ
gaudio signa sonant Ecclesiarum, concrepantibus tubis turrium universarum.
Auditis his, Rex Ludovicus et Philippus Comes Flandrensis, qui cum Rege minori
Anglorum urbem Rotomagensem obsederant, re tantorum gaudiorum cognita, obstupuere,
præsertim die altera cum viderent Regem extra urbem ire venatum. Quid multa?
Rex Ludovicus, soluta obsidione, Franciam petit; deferant quippe alimenta:
Flandrensis remansit ad tempus, consilio Petri de Aria (3) præfecti sui,
qui ei suggessit obsidionem non derelinquere, donec ad vulgi famem infinitum
expenderet aurum. Non multo post filii cum matre coram patre humiliantes sese Regi
submisere: qui conjugem propriam matrem filiorum apud Angliam in turre de
Salisberi per plures annos inclusit, recidivam cavens machinationem.
Supradictus Præpositus de Aria electus in Pontificem
Cameracensem, infra breve tempus occiditur a clientibus Jacobi de Avesnes, qui
zelotypiæ furore oderat illum. Hunc Comes exhæredavit, quousque Jacobus eidem
Flandrensi cum XV. Comitibus ac duobus Ducibus jusjurandum dare vellet,
sceleris hujus conscium se non fusse. Iste Comes insulam, quæ dicitur
Gravelina, subdidit sibi, quæ Regem olim habuisse dicitur.
Ab ordinatione sua anno duodecimo Petrus Matthæi Abbas [Usercensis] Abbatiæ renuntians, sospes successorem Raynaldum habuit de Maurangas.
(1) « Inveni, inquit Auctor
Chronici S. Martini Lemovicensis, in Chronica S. Martialis (sic semper designat
Chronicon Gaufredi Vosiensis) quod quando Henricus [Rex Angliae] de voluntate
uxoris suae dedit Ricardo filio suo Ducatum Aquitaniae, ipse venit Pictavim
apud S. Hilarium, ibidem in sede Abbatis positus ab Archiepiscopo Burdegalensi
et Episcopi Pictavensi, et fuit cim processione receptus. Postea attulerunt
sibi vexillum et lanceam. Post haec venit Lemovicas, ubi fuit processionaliter
receptus et annulo B. Valeriae decoratus in civitate; et sic fuit Dux
proclamatus. Tamen cives nostri dicunt aliter, quia in Ecclesia B. Stephani fit
omnino novus Dux Aquitaniae, et ibi est cappa qua induitur, et corona, et aliae
consuetudines scriptae. De juribus et consuetudinibus Ducum parum sciunt
Lemovicenses, quia Henricus Rex, ut dicitur, detulit in Angliam omnia
scripta ». Subjungit idem Chronographus ordinem ceremoniarum, quae olim in
Aquitaniae Ducum inauguratione observari solitae erant, qualem ex Ms. codice S.
Stephani Lemovicensis edidit Beslius in Hist. Comitum Pictav. p. 183. nosque
mox recudi curabimus.
(2) Hominium istud mense
februario exeunte præstituro, in annum 1174 perperam differt Robertus de Monte.
(3) Petrus hic de Aria
vocatur a caeteris Historicis Robertus de Aria, praeterquam in catalogo Ms.
Hasnoniensi ubi Petrus Sabaudius appellatur. Erat is humili genere ortus, patre
fabro Carnotensi, Alberico teste. In gratiam vero Philippi Comitis irrepserat,
cujus etiam Cancellarius extitit, et hujus favore Principis ad magnas
pervenerat opes; quod ipsi Procerum conflavit invidiam.
[Cap. 68]
Anno quo supra (an. 1173), frater meus Ademarus miles
obiit, in festo B. Mariæ Magdalenæ, die Dominica. Post unum mensem Ademarus
patruum compulit Bernardum Exidolium abdicare castrum. Hinc oritur hostilitas
gravis inter Principes multos. Tandem Arnaco una cum Geraldo Lemovicensi Episcopo
congregantur Raymundus de Torenna, Archambaldus de Comborno, Guillermus Sector-ferri
filius Comitis Engolismensis, cum Principibus multis, in Exaltatione S. Crucis,
feria sexta; ibidemque Exidolium Bernardus nepoti Ademaro dimisit, accepto ab
eo castro de Celon cum jurejurando. Cernens Ademarus Archambaldum cum uxore in
castro de Celon diutius immorari, timens pro sui detrimento talia actitari,
avunculo vel Principibus qui juraverant, machinabatur dolos. Per hyemem
occasione nebulæ cujusdam diei, tussis adeo immoderata populum corripuit, ut
aliquibus in locis quidam interiisse dicantur. Tunc Ademarus municipium de Bré
post Natale obsedit, ac per dies Quadragesimæ terram dominorum re Turribus
devastavit. Tunc Oliverius de
Turribus ad sui generis ignominiam, licet necessitate urgente, Arnaco
munitionem misit, quoadusque infidelium Monasterii consumerentur promptuaria. Arnaldus
quidam Basculus, qui dicebatur Delusus, a militibus Oliverii peremptus cecidit
de equo; qui a suis de Arnaco multo luctu delatus, in Hospitali de Celon potius
projectus, quam tumulatus est.
Paschalis dies veneranda tunc evenit IX. Kal. Aprilis, anno ab Incarn. Domini MCLXXIV. Dominica in Albis Petrus Abbas [S. Martialis] ultimam majorem Missam celebravit, hydropi morbo pene laborans. Die seu feria II. quæ fuit Kal. Aprilis nocte, consilio accolarum, redditur castrum de Celon Ademaro Vicecomiti: tuncque nix cecidit multa. Die S. Martialis Petrus Abbas indutus alba et cappa, novissimam ante sepulcrum vix collectam explevit. Post Octavas ejusdem Apostoli pacem ad invicem fecere; accepitque Bernardus ab Ademaro castrum S. Aredii pro castro Celonensi. Domnus igitur Petrus dum festinat ad extrema, a burgensibus impetebantur ut murorum magnam partem construeret. Et quia seditio erat inter Regem et filios, opus accelerabant, ne quandoque Dux fieri prohiberet, reddita pace: quod ita postmodum contigit evenire. Et quia Abbas tam subito operi tunc nequibat insistere, ruperunt Burgenses fontis venam quæ lætificat castrum, servientibus et famulis captis prius....
[Cap. 69]
Amalricus Rex Jerosolymorum portionem non modicam salutaris
ligni transmisit de Vret per Episcopum S. Georgii de Rama Grandismontensibus,
qui olim Monachus exstitit Burgi Dolensis. Hic orandi gratia Sanctum adiit
Martialem, dehinc infirmam visitat Abbatem Petrum. Inde Amalricus (an. 1173)
decedens regnum filio tradidit Balduino. Omnia Sacramenta Ecclesiæ Petrus Abbas
legitime petiit et accepit.... IV Idus Septembris (an. 1174) coram nobis
omnibus spiritum exhalavit....
Ramnulphus frater illius, Monachus Dolensis, in Abbatem S. Savini tunc promotus est. Hi filii exstiterunt Ramnulphi Escoblart nobilis viri de Castello Rofec, quod est in Biturico. Horum fratres fuerent Sylvester atque Guillermus, necnon et Gaudinus ille, qui castrum de Ramafort egregia probitate construxit....
Heroum aliquando Principumque Provincialium multitudo in
castro de Belcaire diebus æstatis celebrarunt inania festa. Causa fuit a Rege
Anglorum dies indicta reconciliationis gratia Raymundi Ducis Narbonensis et
Adelfonsi Regis Aragonensis. Sed Reges quadam de cause defuere: tyranni nomen suum
inaniter celebravere. Tolosanus [Comes] Raymundo Dagout militi munifico centum
millia solidorum dedit, qui statim millenas dividens per centenas, centum
militibus singulis singulas tribuit millenas. Bertrans Raiembaus (seu Raoubaux)
duodecim jugis boum sulcari fecit castri plateas, ac perinde seminari denarios
usque ad triginta millia solidorum. Guillelmus Gros de Martello, qui trecentos
milites secum habebat (erat quippe curia illa fere decem mille militum) omnes
cibos de coquina cum candelis de cera et tæda coxisse refertur. Comitissa
Sorgest coronam pretiatam XL. millia solidorum ibidem misit; disposuerant enim
Guillelmum Mita (vel Evita) vocari Regem super histriones universos, ni ipse
quadam de causa defuisset. Ramnous de Venou seu Raymundus de Venoul, triginta
equos, causa jactantiæ, coram omnibus igne cremavit.
Quia de Provincialibus ita descripsi, aliquid memorabile
de Vicecomitibus nostris referam. Ademarus ille qui postmodum Cluniaco Monachus
exstitit, venientem Lemovicas Guillelmum, Tolosani generum Guillelmi, pro
consuetudine procuravit. Petiit ergo Dapifer piper a Constantino de la Sana:
qui ducens illum in domum quamdam, ubi piper absque æstimatione erat expositum
solo, veluti glans porcis servitura: « En, ait, accippe piper ad Comitis
salsas ». Et abrepta rustica pala, non tam præbebat, quam projiciebat
piper. Divulgata res est favorabiliter in aula Dux vero rem tacitus
considerabat. Contigit aliquando Ademarum Vicecomitem Pictavis adesse.
Prohibuit igitur Comes ne quis Vicecomiti, venderet ligna. Tunc clientes
Ademari comparavere nucum aggeres immensos, ex quibus rogum accendunt. Hoc
cognito, Dux favore congruo extulit Lemovicenses, qui illos multifarie
reprehendere tentaverat rusticatis causa seu nota.
Ebolus frater Petri de Petra-Bufferia ex Almode matre,
erat valde gratiosus in cantilenis. Qua de re apud Guillelmum filium Guidonis
est assecutus maximum favorem: verumtamen in alterutrum sese invidebant, si
quis alterum obnubilare posset in urbanitatis nota. Contigit præterea Ebolum
Pictavis devenire, aulamque ingredi, Comite prandente. Huic fercula, quidem
præparata sunt multa; sed non statim, Comite pranso, tunc dixisse fertur Ebolus
idem: « Comiti non congruit tanto ciborum coctionem repetere pro Vicecomite
tantillo ». Post dies aliquot repedantem ad patriam Ebolum ex improviso Dux
secutus est. Prandente Ebolo, Dux cum centum militibus aulam Ventadour concitus
intrat. Ebolus se philosophari animadvertens, aquam manibus illorum fundi citius
jubet. Clientes interim circumeuntes castrum, cibos universorum præreptos haud
segnes in coquinam deferunt (erat quippe quædam solemnitas gallinarum et
anserum ac hujusmodi volatilium); dapes tam largissime præparant, ut nuptialis
cujuslibet Principis dies a multis exquisite videretur. Ad vesperascente die,
adest protinus rusticus quidam, Ebolo ignorante, adducens carrum tractum a
bobus, clamavitque voce præconis, dicens: « Accedant juvenes Comitis
Pictaviensis, prospicientes quomodo cera libretur in curia domini Ventadorensis ».
Ista vociferans, carrum ascendit; arreptoque dolabro Carpentarii, circulos tunc
vehiculi illico fregit. Vecte (alias bute) disrupto, diversæ et innumeræ formæ
de cera mundissima deciderunt. Rusticus, quasi parvi penderet ista, carrum
ascendens, apud Malmont mansum suum revertitur retro. Comes talia cernens,
probitatem et industriam Eboli extulit ubique. Ebolus præterea eumdem rusticum
sic promovit, dans ei prædictum mansum de Malmont ac liberis ejus. Illi postea
militiæ cingulo decorantur, suntque hodie nepotes Archambaldi Solemniacensis et
Alboeni Archidiaconi Lemovicensis.
Guido de Turribus filius Guidonis, frater primo-geniti
Gulpherii (1) dum esset obses Pictavis sub Comite prædicto, ait [Comes]
subsannando ad illum: « Petrus de Petra-Bufferia, Archambaldus et Ebolus
fratres mei cras publice devastabunt terram Bernardi avunculi sui, nullumque ei
auxilium præstabis? » Guido rem dissimulans, hospitium petit, hospitem
orans ut Guidonem quærentibus fingeret ægrum: ipse vero sub habitu scutigeri
exiit urbem. Dehinc pervolans iter die nocteque, ad galli cantum castrum de
Turribus adiit; mutatesque equis, assumptus paucis militibus, apparente aurora,
Pompadour devenit. Inde Bernardum velociter quæsitum reperit, eumque reddidit
animæquiorem. Archambaldus interim terram cum multis avunculi vastans, apud S.
Gallum furia investus properabat, cum repente Guido de Turribus et Bernardus,
hora septima, cum paucis irruunt super eos, loco qui dicitur
Las-Fourcas-soubre-Ecillat; dum fugiunt, milites capiuntur plures, præda tota
ab illis excussa: mulus Petri de Petra-Bufferia captus est. Quo facto. Guido
Pictavium ocius repetivit. Quadam die, Petrum sic afflatus est Guido S. Britii:
« Bernardus sic et sic Archambaldum inhoneste fugavit; nam et ego
interfui, et palafredum tuum ibi captum habeo ». Tunc Petrus ultra quam
credi potest confusus, Guidonem hac de re coram Principe accusat. Accitus a Duce
Guido, respondit: « Domino carnali, cujus prægrandi potior fevo, cognito
damno illius, in auxilium quantocius festinavi; per terram meam cursim
transiens, ad mensam non comedi, lecto non quievit, amicos, donec regrederer,
minime salutavi ». His
auditis, Dux in hoc facto eumdem Guidonem non reum, sed laudabilem declaravit.
Interim ad proposita redeamus.
Bernardus
electus cujusdam Abbatiæ Italiæ, præsente Petro Legato consanguineo suo,
Lemovicæ subtus vitream S. Petri a foris tumulatur....
Ab
electione D. Isemberti anno primo (an. 1176), mense nono, festo S. Mariæ
Magdalenæ, D. Rodulphus Abbatiæ Cluniacensis relinquens pompam, Prioratum de
Caritate repetiit, ubi quondam laudabilem exercuerat vitam: huic Cluniaco
succedit Gauterius uno anno, mensibus tribus....
Gilbertus
Malamortensis fecit variam vestem, quam vocavit Archambaldus de Prasagosa.
Idcirco ab eodem oculis cum Ademaro fratre privatur, frater tertius
Petrus Clalaseus occiditur; erant enim sui vici de Grauleria. Archambaldus Vicecomes
Combornensis manutenebat eos, dum vim facerent Girberto. Qui, assumptis
Basculis qui ab Ebolo discedebant, vigilia S. Martini terram Archambaldi
Combornensis deprædatus, orditus est guerram Dominico Adventu, et a nullo
scelere abstinuit; solemni hebdomada Natalis J. C. insontes quos ceperant
Basculi, in Corresia, fracto gelu, immersos elevabant, barba congelata cum
corpore toto. His discedentibus, venit ex improviso le Bar feria IV. ante Dominicam
Quadragesimæ. Quid plura? castrum illico cepit. Geraldus pater Girberti dixit
illi a quo tenebatur: « Quis est tu? » Respondit: « Picameill. »
Ait ille: « Bene picasti: Malamortensem Principem cepisti ».
Rainaldus Usercensis Abbas VII. Idus Aprilis apud S. Martialem obiit; ante januas B. Austricliani reponitur. Brabantiones tunc graviter Exandonensem terram devastavere: novissime Malamortense castrum, tutelæ causa, petiere. Dominica in Palmis, D. Isembertus Abbas publice populos incitavit ad arma: qui prompta voluntate parati venere. Episcopum Geraldum Grandimonte tunc morantem adeunt, qui libenter comitatus est properantes. Abbas secum pretiosam detulit crucem, quam Guillermus Vidal apportaverat olim ab Hierosolymis cum ossibus uxoris in via defunctæ, Dominica II. de Adventu, VI. Idus Decembris (an. 1168), anno quo Audebertus de Marchia et Guillermus Engolismensis consurrexerunt contra Regem Anglorum.
(1) Alia exemplaria sic
habent : Guido filius Guidonis, & Gulpherius de Turribus, filii
Ademari de Turribus, frater primo-genitus Geraldi & Gulpherii ; sed
male.
[Cap. 70]
Igitur præsente Abbate et Præsule, Dominica Cna, XI. Kal.
Aprilis [Maii] (an. 1177), Ademarus Vicecomes Lemovicensis in prima acie;
Archambaldus Combornii Vicecomes in secunda; Oliverius de Turribus in tertia;
Eschivard de Chabanes in quarta, cum paucis duo millia utriusque sexus ab hora
VI. usque ad XI. inter Malamortem atque Brivam trucidavere. Petrus Iterii de Visio
solus ex militibus nostris ibidem perimitur: Lambertus de Faventinas infra
Brivam cum suis evasit in castro Malamortensi: occisorum Princeps Guillelmus
Clericus quondam crudeliter trucidatus est (1). Hic cum eisdem sub Frederico Romanam olim
vastaverat urbem, eratque oriundus ex Cameracensi castro, quod vocatur Autbois.
Feria IV. hebdomadæ Paschalis centum fere millia hominum et ducenti
milites undique confluxere. Eo die venit Lobar, cepitque burgum et castrum de
Segur, destruens mnia universa, suasu Raymundi de Torenna. Ipso Pascha in
castro de Segur obiit uxor Fulcherii de Peirusa; pauperes reficiuntur qui ad
caritatem concurrerant; quæ Arnaco tumulatur. Sequenti Dominica, milites
regressi eleemosynam plenariam egenis erogavere.
Fuit eo anno fames, mortalitas et siccitas intolerabilis.
Post prælium Malamortense etiam ante messem abundantia exstitit panis.
Dominica post Pentecostem, Bernardus Monachus et Præpositus
non inutilis Tutelensis, consilio Gausberti Prioris, effectus est Abbas
Userciensis....
Episcopus Geraldus XL. Sacerdotii sui anno, ab incarnatione
vero Domini MCLXXVII. prima noctis vigilia quæ feriam VI. præcedit, obiit Nonis
Octobris, et sepultus est juxta Eustorgium in Monasterio S. Augustini, Dominica,
festo Dyonisii Martyris. Hic Cnobitis recentibus exstitit munificus, antiquis
vero austerus: fuit nempe dives multum. A cujus transitu die CXXV. Februarii
IV. Idus eligitur Sebrandus Archidiaconus de Thoarcesi, quamvis occulto; quia Regi
Anglorum res displicebat.
Kal. Julii XIV. Dominica, D. Martinus Prior obiit Lemovicæ;
quo die loco illius ego deveni Vosias. Kal. Septembris delecta est apud S.
Aredium Sebrandi electio. Idcirco expulsi sunt Canonici a propria domo:
extranea facta est mater a filiis, ac per annum ac menses novem omni caruit
mysterio divino.
Comes de Marchia Audebertus, unici filii morte orbatus,
tristitia decidit in magna.
Anno ab Incarn. Dom. MCLXXVIII. feria quarta, Idibus Septembris,
Luna XXVIII. serena die, circa horam quintam sol eolipsim patitur; cujus sphera
ab Oriente celari cpit usque ad Lunæ secundæ vel tertiæ instar. Stella Veneris
a parte Aquilonis visa est. Post sextam ab Oriente, ordine que nigredo, claritas
rediit, quousque sol plene reluxit. Tunc alterutrum facies nostras videbamus,
quales habent qui fornacem succendunt æris candentis.
Feria V. exeunte Septembri, Burgensis quidam cum familia
sua, qui dicebatur Joannes de Casana, apud Martellum die clara Raymundum Vicecomitem
de Torenna cepit: cunctisque videntibus in altam turrim ductum inclusit,
quousque postridie placitum illis jurarent multi Barones, una cum Saibrando Episcopo,
restitui quæ ipsi repetebant; liberatoque Vicecomite, oculis privantur
universi.
Anno ipso tanta lini ac ceræ fuit inopia, ut camisia, quæ pro novem denariis solebat haberi, venderetur duos solidos et quatuor denarios; libra ceræ, quæ solebat venundari quatuor aut quinque denarios, compararetur decem denarios.
(1) Huc spectant, quæ leguntur etiam in chronico ms. S. Martini Lemovicensis. Anno Domini MCLXXVII, XXI die
mensis Aprilis, in die Coenae, vergente dici vespere, dedit Dominus victoriam
Geraldo Episcopo Lemovicensi de Braibansonibus, quorum erat caput Willelmus
Clericus, qui mortuus fuit in eodem conflictu, cum duobus nullibus sive
amplius, apud castrum de Malemort, cum unica vocaretur dictum castrum Beaufort.
Alexandrus vivente, Ludovico regnante, Ricardo Pictavensi Comite, Ademar
Vicecomite Lemovicensi praedictae victoriae primicerae existente.
(2) Auctor chronici S.
Martini Lemovicensis hæc addit. De isto Comite dicebatur quod Rex mandaverat
ipsum in Angliam ; et cum capere vellet eum, secrete et latenter fugit.
Nam ostenderat sibi poenas, quibus vexabat Barones Pictavenses, et propter hoc
fecerat venditionem. Dicebatur etiam quia Diabolus filium suum vivum rapuerat,
propter mortem cujusdam militis, quem injuste occiderat.
(3) Nomine videlicet
Mathildis sponsæ Hugonis IX. de Lesiniaco, fratris Gaufredi, filiæ Wulgrini
III. comitis Engolismensis, neptisque Pontiæ de Marchia, uxoris Wulgrini II.
comitis itidem Engolismensis.
[Cap. 71]
Kalendis Decembris, Saibrandus primo in sede a quibusdam Canonicis
Lemovicensibus levatur apud Solemniacum, dehinc velocius recesserunt. Deinde
Romam pergens, magna in Synodo quæ habita est sub Alexandro Papa Præsulum pene
totius orbis in Quadragesima, consecratus est a Guarino Bituricensi Archiepiscopo,
D. Isemberto S. Martialis et aliis quibusdam obstantibus Abbatibus....
Cluniacensis Abbas Guillermus, infirmitate mediante defuit: qui non multo post
decedens, successorem habuit Theobaldum....
Octavis S. Martialis, Guillermus filius Wlgrini Comes
Engolismensis, Ademarus Vicecomes Lemovicensis, Oliverius filius Gulpherii
senioris de Turribus cum aliis multis ascenderunt Hierosolyma. Engolismensis Comes
Guillermus Sector-ferri obiit VII. Idus Augusti apud Messinam Siciliæ urbem.
Kalendas Novembris XVII. a promotione sua IX. anno (an. 1178),
die Lunæ, obiit Petrus Vosiensis Abbas, ac juxta R. avunculum suum tumulatur.
Imminente Sabbato, die S. Caprasii coram domino Isemberto Abbate S. Martialis
eligitur Guillelmus Prior Calesii, licet absens.
Kalendis Novembris feria v. [anno] MCLXXIX. ab Incarn.
Domini, ætatis suæ XIV. unctus est Regem Philippus Remis a Guillermo avunculo
suo, ejusdem urbis Metropolitano. Sequenti Dominica Guillermus Vosias primo
ingreditur, et festo S. Martini Turonensis apud Brivam a Sebrando Præsule
benedicitur....
His diebus, Aimericus Brunus Cnobium, quod vocatur ad
Altas-valles, construens, comparatis terris quæ sufficerent XIII. Fratribus cum
totidem famulis, Canonicis tradidit de Corona. Hujus rogatu, Comes R. castrum
quod vocatur Trasdos, nomine mutato, Monberon vocitavit.
Post magnam Synodum (an. 1180), sequenti Quadragesima
obiit Garinus Bituricensis Metropolitanus: et in Cna Domini decessit Oliverius
de Turribus, XV. Kal. Aprilis, Hierosolymis; et Sabbato Sancto, præsente
Audeberto Comite de Marchia, Ademaro Vicecomite Lemovicensi, Bernardo quoque de
Turribus consanguineo, non ignobili traditur sepulturæ.
In Ascensione Domini apud S. Dyonisium Philippus II. Rex coronatur, et uxor illius Elizabeth consecratur. Die ipso Bituricæ Guillelmus cognomento Joqualis, qui patrem defendendo fecerat homicidium, laqueo suspenditur. Hujus ad tumulum signa quadam fieri visa sunt, quousque populus conveniret immensus.
[Cap. 72]
Primus Saibrandi Præsulis introitus in urbem Lemovicensem
XIII. Kal. Augusti, Luna XXIV. celebratus est (an. 1180): tunc Missam ipse
festivam explevit, ac deinceps non caruit divinis Officiis. Pontifex iterum ab
ingressu urbis ad tempus abstinuit, eo quod Rex Anglorum Henricus II. senior
animum ex parte, non ex toto, precibus amicorum flexisset.
Comes de Marchia ultimus Audebertus obiit Constantinopoli
in Decollatione S. Joannis-Baptistæ; a cujus obitus die XXIV. Ludovicus Pius
regni sui anno XLIV. filii vero sui primo, XII. (1) Kal. Octobris
defungitur Parisius, et in Cnobio, quod dicitur Barbeu, tumulatur, eo quod
esset humilis usquequaque....
Monasterium S. Augustini Lemovicensis a Saibrando et
Geraldo Caturcensi V. Kal. Novembris, et feria III. in Natale Apostolorum
Simonis et Judæ Ecclesia S. Geraldi consecratur.... Die Natalis Domini
Lemovicis festive suscipitur Ademarus Vicecomes ad Hierosolymis regressus (an.
1181). Ainricus quoque Blesensis testator eleemosinæ Comitis Audeberti perinde
rediens, obiit statim festo S. Valerici mense Februarii.
Pontifex Saibrandus secunda vice urbem repetit suam,
favente gratia Regis ac Principis. Sequenti Quadragesima, Rex cum eodem in Cnobio
Grandimontensi, precibus Religiosorum, fevum quod auferebat indulsit, sicut ex
beneficio Ducis noscitur habere.
Dominica in Ramis Palmarum, domnus Isembertus Abbas, qui
Cluniacum perrexerat, ibi suscipitur officiose ad processionem florum.
Theobaldus Abbas mitram ob illius reverentiam intermisit portare.
Die ipso Paschæ Non. Aprilis, a militibus Ademarus filii
Sicardi de Marueil non longe a Montepislerio occiditur Comes Provinciæ una cum
Guidone de Seveyrac. Quapropter magna exercuit mala Adelfonsus Rex Aragonensis
frater defuncti. Tempore Paschali, Eboli consilio, villam de S. Angelo capiunt
hostes, quorum auctor exstitit le Bar.
Dominica post Rogationes XVI. Kal. Junii a Saibrando Episcopo,
Guillermo Vosiensi, Odone Brantomensi, Stephano de Castris Abbatibus,
Bartholomæo de Caslanis et de Artigia Prioribus, B. Aredii corpus a proprio
elevatur mausoleo, imminente constructione parietum novorum Basilicæ. Vicecomes
Ademarus cum aliis innumeris, simulque Principes de Turribus, pro consuetudine,
ejusdem corpus bajulant Patris.
Hebdomada magna Pentecostes, Synodum primo Pontifex tenuit
in urbe: tunc tam ipse quam Canonici invicem disceptantes, XXIII. Canonicos sub
una die crearunt.
Joannis-Baptistæ Natali, Richardus Comes Pictavensis
populo Lemovicensi mandat suos evertere muros: quod protinus adimpletur (2).
Natali Apostolorum Petri et Pauli Wlgrinus Comes
Engolismensis decessit, a morte patris biennio nondum expleto. Hic filiam unicam
reliquit, quæ magnæ calamitatis materia patriæ fuit. Guillermus siquidem et
Ademarus defuncto inhiabant succedere fratri, qui a Duce repulsi, confugerunt
ad Ademarum fratrem Lemovicis: qui favendo eis inimicitias Ducis incurrit, qui
cum puella terram obtinere tentavit.
Legatus igitur Henricus Albanensis Episcopus tunc multo
cum exercitu perrexit contra hæreticos Albigenses. Castro de la Vaur expugnato,
Raymundus de Vernoil occiditur. Filia Tolosani Alaizia idem tradidit castrum Legato;
et Rogerius Biterrensis vir ejus cum Principibus multis hæreticam pravitatem se
deinceps abdicare profitetur.
Quorum facinus erroris ob cautelam Catholicorum posteris
censui significare. Hæc sunt amodo verba Cardinalis et Legati: « Confessi
sunt magistri quondam erroris, plena prius, consilio Episcoporum et Magnatum,
sibi libertate restituta, quod, licet, sectam eorum sequentes Evangelia
simplicioribus ad fallendum prædicent, tamen Christum natum haud verum fuisse
hominem; nec comedisse aut bibisse, aut aliud humanæ actionis aut necessitatis
in veritate sustinuisse; passum, crucifixum, mortuum, surrexisse non credunt;
sed omnia quæ Evangelia seu Apostoli de Christo asserunt, fantastica dicunt.
Quod de Sacrificio Altaris, baptimaste parvulorum, conjugiis, aliisque Sacramentis
et Divinis Officiis Sacrosancta Romana Ecclesia constituit, et universitas
Catholicorum credit, recipit et servat, omnino reprobant et condemnant.
Sathanam magnum Luciferum, qui propter elevationem et nequitiam suam de throno
bonorum cecidit Angelorum, creatorem cli et terræ, omnium-que rerum visibilium
et invisibilium, spirituum malorum creatorem et Principem et Deum esse
profitebantur, ipsum-que legem Moysi dedisse asseverant. In carnali
consuetudine cujuslibet maris et fminæ, sive parentes, sive fratres, sive
communes matres, aut cujuslibet consanguinitatis vel affinitatis mulieres
existant, par dicunt esse delictum. Mulieres quæ inter ipsos concipiunt, ftus
interimunt: tamen dicebatur a peritioribus eorum id evitari; cum manifeste
inter illas multæ conceperint, proles non comparet. Ea quæ dicta sunt, aliaque
plura præfati quondam hæresiarchæ publice coram nobis et coram venerabilibus Fratribus
nostris Geraldo Auxitano Archiepiscopo, Geraldo Caturcensi et Gosselino
Tolosano Præsulibus, in conspectu populi confessi sunt » (3).
Guarino olim Archiepiscopo Bituricensi illic prædicanti,
Vienna conjux Sicardi de Boissa et de Granouillet palam confessa est a
quinquaginta religiosioribus ejusdem sectæ nocte quadam fuisse strupratam, cum
ipsa eisdem, vitæ causa sanctioris, thoro viri spreto, se conjunxisset.
Revertentibus Catholicis ad propria, sues illi repetunt antiqua volutraba luti.
Richardus interim cum hoste Vasconiam petens Lactoram
occupavit, quoadusque Vivianus Vicecomes de Lomania portam clausam seseque
tradens, ab eodem cingulum perciperet apud S. Severum, instante Virginis Mariæ
Assumptione....
Ebolus Ventadorensis die S. Cleophæ capitur a Geraldo de
Mirabel: post festum S. Vincentii datis XVII. solidis a carcere prodit.
Tunc genus inimicitiarum Richardi et Alienoris in speciem
amicitiæ vertitur. Gaufredo filio Constantiam Conani unicam dedit rex pater,
quæ erat de Margareta Regis Scotiæ sorore progenita. Aliam germanam Conani
duxit Helenus de Roem. Horum filiam desponsavit Arveus de Leon filius Guimar.
Hic Helenus filius Stephani quatuor fratres majores natu exhæredavit. Hic
strenua probitate Comitatum de Clarismontibus in Anglia acquisivit. Ille
maleficiis uxoris suæ Bertæ interiit: quam desponsavit Conanus Comes de
Redonis (4)....
Preaterito Natali Adventus (1182), Ademaro Vicecomiti spes
visa est diutinæ pacis: sequenti anno multis materia exstitit cladis.
Initio Quadragesimæ celebravit Concilium Lemovicæ Henricus Legatus Abbatum ac Præsidum Aquitaniæ. Sequenti Dominica congregati pauperes, orphani, viduæ, et etiam leprosi intromittuntur apud S. Martialem cum oblationibus in contritione cordis, obsecrantes Christi Apostolum, ut patriæ civibus optatum a Domino impetraret auxilium. Plebs vero Lemovicensis, que hujusmodi lumina talibus subministrabat, eisdem pauperibus eleemosynas tunc prætendit copiosas.
(1) Obiit Ludovicus XIV.
Kal. Octobris anno 1180.
(2) In chronica S. Martialis hæc verba vidi :
« Joannis-Baptistæ natali, Ricardus Comes Pictavensis populo Lemovicensi
mandat evertere muros, quod protinus adimpletur. Tamen credo quod hoc fuit
quando Vicecomes Lemovicensis fecit cum patre suo pacem, quod pater diruere
fecit illos » Auctor Chronici S. Martini Lemov.
(3) Eadem fere errorum capita
reprehendit in hæriticis qui sua ætate Agennensem tractum infestabant, Radulfus
Ardens anno 1101 demortuus, Serm. III. in Dom. VIII. post Trinitatem. « Tales sunt hodie, inquit, haeritici
Manichaei, qui sua haeresi patriam Agennensem maculaverunt, qui mentiuntur se
vitam tenere Apostolorum, dicentes se non mentiri nec omnino jurare, sub
praetextu abstinentiae et continentiae escas carnium et nuptias damnantes. Dicunt enim tantum
flagitium esse accedere ad uxorem, quantum ad matrem vel ad filiam. Damnant etiam vetus testamentum; de novo vero quaedam
recipiunt, quaedam non; et quod gravius est duos praedicant rerum auctores. Deum
invisibilium, Diabolum visibilium auctorem credentes ; unde et occulte
adorant Diobolum, quem sui corporis credunt creatorem. Sacramentum vero altaris
purum panem esse dicunt. Baptismum negant. Neminem posse salvari nisi per suas
manus praedicant. Resurrectionem etiam corporum negant. »
(4) In alio
exemplari dicitur convenoius de Redonas.
[Cap. 73]
Prisci Cnobitæ religione florentes nos manzerinos hæredes
habuere, qui silentium et quæque honesta sunt relinquentes, parvas coronas,
strictos sotulares, cucullas clausas pro froccis, ocreas pro gandengis, froccos
capellatos absque cuculla, capellos camelo et alios circumdatos pelles ad
instar scapularis, pannos irregulares in lecto, Jesus carnium indiscrete et
enormiter insectamur....
Pontifices insolitas exactiones per parochias exercentes,
diceses causa victus et quæstus circumeunt, ipsamque procurationem in quamdam
vertunt redemptionem. Insulsis et ipsis suismetipsis Clericis Ecclesias plerumque
tribuunt, non gratis, sed muneribus datis: qui se mercenarios, ovium lanam
tondendo, non infirmitatibus compatiendo declarant; quodque deterius est, male
vivendo, quos deperent corrigere, pertrahunt ad scelera.
Milites ac Principes, quemadmodum patres illorum Ecclesias
studebant construere, isti, aituntur evertere. Si homines ipsorum capti fuerint
alicubi, ipsisque quoquomodo reddidi, paulo, minus ab hostibus exigunt
redemptionem; cum a vicinis aliquid rapuerunt, præter capitale exigunt
procurationem. Hujus crimiis inventor Henricus de Lesigniaco, Aymericus de
Jarnac, frater Hugonis Comitis de Marchia, Gulferii senioris (de Turribus)
satelles, fuisse refertur.
Fneratores olim publici obnoxii Principibus erant: nunc tam crebro reperiuntur, ut aliqui usuras vocitent census, quasi redditus agrorum. Et quia hujusmodi sceleribus corrupta est omnis caro (nam Principes et etiam mediocres consanguineas ducunt uxores); immisit Deus in Aquitania hostes crudelium populorum, quales patres nostri non viderunt a tempore Normannorum; primo Basculi; postmodum Teuthonici Flandrenses, et ut rustice loquar, Brabansons, Hannuyers, Asperes, Pailler, Navar, Turlau, Vales, Roma, Cotarel, Catalans, Aragones, quorum dentes et arma omnem pene Aquitaniam corroserunt.
[Cap. 74]
Barones tempore prisco munifici largitores vilibus
utebantur pannis, adeo ut Eustorgius Episcopus, Vicecomes Lemovicensis et Vicecomes
Combornensis incedendo arietinis ac vulpinis pellibus aliquoties uterentur;
quas post illos mediocres deferre erubescunt. Dehinc repertæ sunt pretiosæ ac
variæ vestes, designates varias omnium mentes; quas quidam in spherulis et
linguis minutissime frepantes, pieti Diaboli formam assumunt, chlamydes vel
cappas perforaverunt, quas vocabant Aiot. Dehinc in cappis fecerunt manicas
adeo magnas, ut simulitudinem præferrent frocci Cnobitæ, cum essent nativii
coloris, novissime usi sunt ampla quadam veste instar pellis (1) Monachi
sine manicis, quod Franci vocarunt Gamacha. Mitras in capite gestabant juvenes
utriusque sexus, quos vocabant bonetas, post capellos de lino, vel coftias,
dehinc capellos de pilis cameli. Crines omnes adolescentes, longa in ocreis vel
caligis rostra; ocreas olim pauci et nobiles, modo plures et plebei gestant. Comas
radebant, barbasque longas habebant, nunc eas rustici et garsones radunt.
Mulieris incessus qualiter longitudine vestium secundum Merlinum serpentibus
assimilatur; et ac rusticarum vestium habitus diversitate lædium mentiatur
lectori, silentio tegatur. Verumtamen panni vel pelliciæ nostræ in hoc tempore
solito carius venduntur, imo duplicato pretio. Pretiosioribus, ut dictum est,
vestibus utuntur lenones, quam olim inclyti Barones; qui tamen Heroes, quorum
parentes quotidiana celebrabant convivia, unde civibus procedebat refectio
plurima, aut pauperibus eleemosyna largissima; modo assidui hospites aliena sæpe
vagi expetunt hospitia.
Quisque frater uxorem ducere festinat: idcirco paterna
hæreditas quadrifarie, aut in pluribus partibus divisa est. Attenuat imo
adnihilat familias Principum antiquorum moderni temporis ætas, quæ cito
senescit, et antequam annos attigerit avitos, canescit. Crebro tamen petunt Cnobia
vel Hospitalia milites et frequentius Jerosolymis peregrinantur: et quamvis
plures malefacta propria minime restituant ad plenum, tamen multi plura
emendant quam facerent, si domi remanerent. Corpus mortis periculo pro Christo
tradunt, relinquentes filios et uxores, seu paternas hæredidates. Feria VI. ab
adipe, Sabbato a carnibus plus solito abstinet vulgus; licet multi melius
lacerent, si carnes ederent, quam multa flagitia committerent; periculosum
tamen est aliqua eorum bona depravere, etiamsi plurima mala committant, ne
desperent; provocandi tamen sunt et obsecrandi causa ejusdem, ut corrigant
errata. Verumtamen ille se decipit, qui jejunus diripit aliena (2).
(1) In cod. Reg. 5452. qui chronici Vosiensis
fragmentum solummodo continet, instar popularis modo sine manicis.
(2) In quibusdam Codicibus
additur haec clausula : Explicit Chronica Gaufridi Coenobitae S.
Martialis. In Exemplaribus tamen duobus Labbeo commodatis a Joanne du Bouchet
et Henrico Justello, sequitur altera pars seu appendix Chronici Gaufredi
Prioris Vosiensis, quae ad tempora Philippi Augusti pertinet.