<<Retour

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Rerum Gallicarum et Francicarum scriptores)

 

Contenant principalement ce qui s’est passé sous le règne de Henri premier fils du roi Robert le Pieux,

c’est à dire depuis l’an MXXXI jusqu’à l’an MLX.

 

par des religieux bénédictins de la congrégation de Saint-Maur.

 

Tome XI

 

 

 

Ex Chronico S. Maxentii,

quod vulgo dicitur Malleacense.

Apud Labbeum Tom. II Biblioth. Mss. Libr., pag. 207.

 

 

Anno MXXXVI. Imo Abbas S. Juniani obiit; et succedit Richardus. Eodem anno civitas Andegava combusta est igne. Isembertus Episcopus Pictavis fecit Synodum, ubi magnam pacem firmavit. Qui cum Eustachia uxore Guillermi Comitis aliquantulum expoliavit Monasteria auro et argento, unde redimerent eum (1). Qui postea paucos dies vivens, finem vitae sortitus est ; uxore ejus similiter defuncta, ipsa quidem apud S. Mariam Pictavis sepulta ; et ipse cum patre apud Malliacum humatus est. Isembertus quoque Episcopus postea pergens Romam, obiit in via apud Paveiam civitatem peregrinus.

Anno MXXXVI. Kalendis Octobris civitas Andegava horribili conflagrat incendio : nihil enim in ea intra muros urbis incombustum remansit, nec ipsa mater Ecclesia sedis Episcopalis. Sed de suburbio cum toto Monasterio aliis Monasteriis haerebat, ut ignis ardere non posset.

Anno MXXXVII. Dedicatio Ecclesiae Carnotensis S. Mariae fuit facta angore et anxietate positi de morte Principis sui, sicut oves sine pastore relicti, Odonem Comitem germanum ejus ex patre supradicto ab Gasconia convocaverunt. Eodem tempore Gastinenses Germundum castrum construentes auxilio Andegavorum, Guillelmo Partiniacensium in eodem castro Principe.

Per haec tempora Gaufredus Martellus duxerat uxorem supradictam [Agnetem] causa Pictaviensium, ut haberet sibi subditos, adhuc duobus à Gasconia, voluit capere Germundum castrum, sed non potuit. Inde reversus, Mausiacum, quem pari modo reperit repugnantem, expugnare coepit; ubi inhiando cum coepisset adtendere, occisus est. Cujus corpus sepultum est Malliaco, ubi pater et frater erant humati.

Anno MXL. Erat Amblardus S. Maxentii Abbas, et post eum Emmo. In Nobiliacensi Coenobio Rikardo successerunt Petrus atque Umbertus. Eodem anno dedicatum est Monasterium S. Trinitatis Vendocini, ubi primus (2), sicuti de aliis diximus, praefuit ibidem Domino servientibus Monachis Odericus Abbas, et post eum Rainaldus. Eodem anno obiit Fulco supradictus Hislo praerat Sanctonibus ; cui successerunt Arnulfus et Boso.

Anno MXLII, ut dictum est, regnum Francorum post Rotberti mortem obtinebat Hinricus filius ejus. Cujus diebus eclipsis solis fuit pridie Kal. Julii, quam fames miserabilis sequuta est per totam Galliam, quae maximam partem plebis inaudito mortium horrore consumpsit. Eodem anno fuit (3) dedicatio novae Ecclesiae S. Florentii Salmurensis Idibus Octobris.

Anno MXLII. Fuit eclipsis solis (4) pridie Kal. Julii in natale Apostolorum Petri et Pauli.

Anno MXLIII. B. Rotbertus coepit aedificare Monasterium (5) suum Casae-Dei in honorem SS. Agricolae et Vitalis, quod ipse primus extruxit, et rexit XV (6) annis; qui quantae vitae quantique meriti fuerit, miracula testantur. Obiit autem in pace plenus sanctitate VIII Kal. Maii (an. 1067); et ei successit Durandus Monachus ejusdem Ecclesiae, qui postea Arvernorum datus est Episcopus, etc.

Anno MXLIV. Fuit magna fames grandisque mortalitas, ita ut homo aliquis satiatus pergeret quingentos passus ; iterum mox esuriret et desideraret manducare ; itaque satiatus moriebatur, aut vix evadebat mortis periculum. Quo tempore Agnes Comitissa veniens Pictavis cum duobus filiis suis, Petro atque Gaufredo, unaque cum vitrico eorum Gaufredo Martello suoque marito, cum omnibus Pictavorum Optimatibus fecerunt placitum. Deinde unum eorum Pictavorum Ducem ordinatum, alterum in Gasconia transmissum et Comitem factum. Utrique magna et fortia gesserunt. Habuitque Gaufredus illuc uxorem suam Audeberti Comitis Petragoricae filiam, quam postea reliquit causa parentelae. Eodem anno Tetbaudus filius Odonis à Gaufredo Comite Andegavorum captus est XII Kal. Septembris, qui post tridum civitatem Turonorum reddidit.

Anno MXLV. Obiit Theodelinus Abbas, quem supra diximus Abbatem esse Malliaco, qui praefuit triginta et septem annis. Huic successit Humbertus XV annis praesidens in Abbatia.

Anno MXLVI. Hildegardis Comitissa Andegavorum obiit bona et religiosa, et apud S. Nicolai Monasterium (7) sepulta est, ubi et maritus ejus. Interea mater Comitum Agnes cum suo marito Gaufredo Andegavim reversa est ; ubi, ut fertur, construere fecit Coenobium in honore S. Trinitatis. Eodem tempore inceptum est Monaterium (8) S. Mariae Nucariensis ; ubi primus [Abbas] Evardus, Gaufredus, Stephanus, Gauterius (an. 1029). Similiter in Britannia minore et in provincia Cornubiae Monasterium S. Crucis Diemperlensis [corr. Kemperlensis] inchoatum est. Illud quoque S. Crucis Talemonensis eodem tempore inceptum est à domino ipsius castri (an. 1042). Monasterium S. Benedicti Nantolii similiter à domino castri Rufiaci in istis diebus coeptum est [restui] (an. 1039).

Anno MXLVII. Fuit dedicatio Monasterii (9) S. Salvatoris apud Carrofum. His diebus post Clementem Papam Damasus succedit; cui Leo IX Papa succedit. Qui dedicationem praecepit fieri, et altare sacratum misit. Quam fecerunt Archiepiscopi et Episcopi numero XIII circumquaque viciniarum. Quam non solum nobilitas Monasterii, sed etiam omnium ordinum multitudines Christianorum, celebrem et nobilem usque in praesenti commemorant. Extitit autem temporibus Leonis Papae et Isemberti Episcopi, Junioris Guillelmi Acri, Comitis Pictavorum, et Audeberti Comitis Marchiae, qui fuit filius Bernardi, qui fuit Audeberti, qui fuit Bosonis, qui suspic (10), qui fuit Gosfredi primi Comitis de Karrofo. In eodem Coenobio erat tunc Abba Hugo, qui successit Fulcherio ; cui per multorum annorum curricula successerunt Fulcaudus, Petrus, Fulcaudus. Eodem anno post benedictionem combustum est Monasterium cum villa. Ipso quoque anno consecratum est Monasterium S. Michaëlis ad Eremum, in quo tunc praerat Aseho Monachus ejusdem Coenobii; cui similiter successerunt Theadus, Audebertus, Willelmus, Joannes, Garinus atque Joannes.

Anno MXLVIII. Obiit Odilo Abbas (11) Cluniacensis, sanctitate vitae et merito praecipus ad Dominum, Kal. Januarii. Dormivit autem in senectute bona plenus dierum in pace; nam vixit LXXVI (12) annis, ex quibus unum et quinquaginta stetit in Abbatia. In cujus locum jussu suo et electione omnium Fratrum ordinatus est Hugo nobilis pastor, vitae merito non dissimilis.

Anno MXLIX. Kalendis Novembris dedicatum est Monasterium S. Hilarii Pictavensis; cui consecrationi interfuerunt Archiepiscopi et Episcopi circa tredecim. Extitit autem haec dedicatio admirabilis amore patroni nostri B. Hilarii. Istud Monasterium magna ex parte construxerat Regina Anglorum per manus Gauterii Coorlandi; Agnes Comitissa, quae eum jussit dedicare, plurimam partem construxit. Quae domina si in multis Dominum offendit, iterum in multis eum placavit; nam aedificavit duo Coenobia sacrarum Virginum; unum Andecavis in honore S. Trinitatis, alterum Sanctonas in veneratione semper Virginis Deique Genitricis Mariae. Construxit illud supra dictum Vindocini in honore S. Trinitatis, quod multis divitiis et magnis cartis ditavit. Illud etiam Pictavis in honore S. Nicolai, nec non et domum eleemosynariam quae est in foro ante eandem Ecclesiam. Per haec tempora Ainricus duxerat Alam [Agnetem] Comitissam supradictorum Comitum sororem, genitam ex Agnete, filiam Guillermi senioris Comitis Pictavorum ; ex qua suscepit filium, quem vocavit nomine suo Ainricum.

Anno ML. Ainrico Imperatori filius natus est, et à domno Leone Papa baptizatus est ; qui eodem anno excommunicavit Gaufredum Martellum propter Gervasium Episcopum, quem tenebat captum. His diebus (13) fuit consecratio facta Monasterii S . Joannis Engeriaci, quam Agnes Comitissa fecit facere et alii Seniores ; in qua fuerunt quatuor Episcopi, Bruno Andegavensis, Guillermus Engolismensis, filius Gaufredi et Frater Fulconis, Isembertus Pictaviensis, et Arnulfus Sanctonensis. Huic Coenobio praerat Monachus Arnaldus ; cui successit Gosfredus. Ainricus Rex Francorum duxit uxorem Scythicam et Rufiam [Russam]. Tunc quoque Guillelmus Pictavorum Dux et Comes duxerat uxorem, nomine Ermensendim.

.....

 

(1) Supra nempe dictus est Willermus in praelio capius anno MXXXV ; ubi monuimus corrigendum, anno MXXXIII aut MXXXIV.

(2) Ibi manisfestus error occurit : nam Odoricus non fuit primus Abbas Vindocinensis Monasterii, nec decessor Rainaldi ; cum huic successerit sub finem anni 1044.

(3) In Chronico Salmurensi haec dedicatio collocatur anno 1041.

(4) Anno 1042 Eclipsis solis accidit 20 Junii; at idem solis defectus 29 Junii, fuit annis 1033 et 1052.

(5) Rotberti secessum in eremum Mabillonius Lib. 58 Annalium Bened. componit cum anno 1043: initium vero Monasterii Casae-Dei in annum 1046 rejicit.

(6) Chronographus annos illos ab eo tempore repetit, quo Robertus à S. Leone jussus est Monasterio tanquam Abbas praesse, ab anno scilicet 1052. Ibi autem dies sepulturae videtur sumi pro die mortis, ut passim apud alios Scriptores.

(7) Mabillonius loco citato, Hildegardem mortuam dicit Jerosolymis, ac prope loca Dominicae sepulturae humatam.

(8) Serius hic ponitur origo Monasterii Nucariensis [de Noyers], quod Huebertus quidam exstruxit, et cum Thoma Clerico filio suo dotavit an. 1030. Primus Abbas Evrardus non alius ab Evrardo Majoris-monasterii Abbate videtur Mabillonio, qui corrigit Chronicon Malliac. et Nucarienses Abbates recenset hoc ordine : Avrardo successerunt Andreas, Gaufridus, Rainerius, Stephanus et Gaudinus.

(9) In Kalendario S. Sergii Andegav. haec dedicatio notatur XVI Kal. Julii an. 1048, quo necdum Leo IX sedere coeperat.

(10) Hic aliquid desideratur; nec mentio fit supra Heliae Comitis Petrogor.

(11) Erat annus 1049, qui tunc temporus à Paschate initium ducebat; quod passim in aliis Monumentis observandum est.

(12) Odilonem obiisse anno aetatis suae LXXXVI, ordinationis suae LVI, tradit Petrus Damiani in ejus Vita, et Hermannus Contractus in Chronico, Odilonis igitur alectio peracta fuerat anno 992 aut potius 993 ; et non anno 991, ut volunt Mabillonius et Papebrocius.

 

 

 

Ex Fragmento de Petragoricensibus Episcopis (1),

seu ex Epitome Gestorum quorundam Ecclesiae Petragoricensis Praesulum.

Apud Labbeum Tom. II Novae Bibl. Libr. Mss. pag. 738.

 

Arnaldus Vittabrensis, Episcopus [Petragor.], obiit anno Domini MXXXV, II (2) Idus Julii.... Post autem millesimum trigesimum successit; qui quidem Ecclesiam annos XXII, menses IV, dies XXI rexit et moderatus est. Obiit autem anno Domini MLIX, XII Calendas Aprilis....

Alienavit castrum Agoniacum et Albam-rocham pro quadam guerra, quam adversus Audebertum Cadenerarium Comitem habuit; deposuerat enim monetam Helianensem, quam Helias Comes pater ejusdem Audeberti jusserat fabricari. Post hunc successit Guilhermus de Monte-Berulpho, qui rexit Ecclesiam annos XX, menses XI, dies III. Obiit autem anno Domini MLXXXI, VIII Idus Febr. et sepultus est apud Montem-Berulphum in Ecclesia S. Mauricii. Iste Praesul homo sanctissimus fuit... Cujus tempore Guinimandus Monachus Casae-Dei, sepulchrum S. Frontonis mirabiliter scupsit anno Domini MLXXVII... Post hunc in eundem Episcopatum successit Reynaldus de Tiborio, etc.

Anno Domini (3) MXLVII, feria IV, magnum Monasterium S. Frontonis dedicatum est ab Aymone (4) Bituricensi Archiepiscopo, etc.

 

(1) Fragmento huic finem dat annus 1182.

(2) Barbare pro pridie Idus ex more illius saeculi.

(3) Haec addita reperti Labbeus in quodam Apographo.

(4) Praefuit S. Aymo, inter caeteros generis dignitate sublimis, et vitae sanctimonia praeclarus. Hujus frater vocabatur Archimbaldus, strenuissimus Princeps et Comes Borboniensis... Habuit Concilium provinciale Bituris, quatenus Ecclesiis à tyrannis penitus desolatis sua auctoritate succurreret... Sedit ab anno Chr. 1030 ad an. 1071. Ex Cap. 58 Patriarchii Bituric. apud Labb. eum Tom. II Bibl. Libr. Mss. pag. 87.

<<Retour