<<Retour

Recueil des historiens des Gaules et de la France

(Rerum Gallicarum et Francicarum scriptores)

 

Contenant surtout ce qui s’est passé depuis le commencement du règne

de Hugues-Capet jusqu’à celui du roi Henri I,

fils de Robert le Pieux.

 

par des religieux bénédictins de la congrégation de Saint-Maur.

 

Tome X

 

 

 

 

Ex Chronico (1) Ademari Cabanensis (2),

Monachi S. Eparchii Engolismensis.

Apud Labbeum Tomo 2 Biblioth. Libr. Mss. pag. 167.

 

 

Rex autem Lotharius Lemovicam adiit, et tempus aliquantum in Aquitania exegit (an. 985). Unde reversus, veneno a Regina adultera extinctus est (an. 986); filiumque reliquit Ludovicum, qui uno tantum anno supervivens et ipse potu maleficii a sua conjuge. Blanca nomine, est necatus. Regnum pro eo accipere voluit patruus ejus Carolus, sed nequivit; quia Deus judicio (Al. occulto) suo meliorem elegit (3). Nam Episcopus Ascelinus Montis Laudunensis urbis, hebdomada ante Pascha, post convivium in lecto quiescentem cum dolo cepit; et consensu plurimorum Ugo (4) Dux, filius Ugonis Capetii, in Regem elevatus est. At vero Carolus in carcere usque ad mortem retentus est Aurelianis, ubi genuit filios Carolum et Ludovicum; et expulsi sunt filii (5) ejus a Francis, profectique ad Imperatorem Romanorum, habitaverunt cum eo.

Sane Dux Aquitanorum (6) Willelmus, reprobans nequitiam Francorum, Ugoni subditus esse noluit. Unde factum est ut Ugo, exercitu Francorum (7) admoto, urbem Pictavis obsidione fatigaret. Dumque frustatus recessisset, cum Aquitanorum manu Willelmus insecutus est eum usque Ligerim; ubi in gravi (8) praelio decertantes Francorum (Al. Franci) et Aquitanorum animositates, multo sanguine alterna caede fuso, superiores Franci exstiterunt; et sic reversi sunt. Pacem postmodum Willelmus cum Ugone et Roberto filio ejus fecit. (an. 990) Et Rex Ugo cogitans erga se Dei gratiam, quasi vicem rependens, defensor clementissimus Ecclesiae Dei exstitit. Nam ob hanc causam creditur progenies Caroli reprobata, quia jam diu negligens Dei gratiam, Ecclesiarum potius neglectrix, quam auctrix (Al. erectrix) videbatur. Beati igitur Dionysii Coenobium, quod jam pristinam Monasticam corruperat normam, Rex Ugo regulari honestate (an. 994), sicut in Dei oculis rectum erat, honestius (Al. honestans) restauravit per manus Odilonis Abbatis; et alia nonnulla Sanctorum Monasteria in decorem disciplinae priscae renovare (9) curavit.

Per illos dies (10) S. Maiolus Cluniacensis Abbas, successor S. Odonis, migravit ad Dominum in Monasterio Silviniacensi, quod est in Arvernis territorio, et ibidem sepultus miraculis fulsit; et successit, invitus pro eo electus tam ab ipso Ugone, quam a cuncta Congregatione, Odilo.

Eodem tempore gravissimum bellum inter Willelmum Ducem et (11) Josfredum Andegavensem Comitem peractum est. At Josfredus necessitate coactus, Willelmo Duci se subdidit, seque ei in manibus praebuit; et ab eo castrum Losdunum, cum nonnullis aliis in pago Pictavorum, pro beneficio accepit.

Quibus diebus Oto Imperator (an. 1000) per somnium monitus est, ut levaret corpus Caroli Magni Imperatoris, qui Aquis humatus erat; sed, vetustate obliterente, ignorabatur locus certus, ubi quiescebat; et peracto triduano jejunio, inventus est eo loco, quem per visum cognoverat Imperator, sedens in aurea cathedra, intra arcuatam speluncam infra Basilicam B. Mariae, coronatus corona ex auro et gemmis, tenens sceptrum et ensem ex auro purissimo; et ipsius corpus incorruptum inventum est, quod levatum, populis demonstratum est. Quidam vero Canonicorum ejusdem loci Adalbertus, cum enormi et procero corpore esset, coronam Caroli, quasi pro mensura, capiti suo circumponens, inventus est striciori vertice, corona amplitudine sua vincente circulum capitis; crus proprium vero ad cruris mensuram Regis dimetiens, inventus est brevior, et ipsum ejus crus protinus divina virtute confractum est; qui supervivens annis XL., semper debilis permansit. Corpus vero Caroli conditum in dextro membro Basilicae ipsius retro altare S. Johannis Baptistae, et crypta aurea super illud mirifica est fabricata, multisque signis et miraculis clarescere coepit. Non tamen sollemnitas de ipso agitur, nisi communi more anniversarium defunctorum. Solium ejus aureum Imperator Oto direxit Regi Botisclavo pro Reliquiis S. Adalberti Martyris.

Girbertus vero natione Aquitanus, ex infimo genere procreatus, Monachus a pueritia S. Geraldi Aureliacensi Coenobio, causa sophiae primo (12) Franciam, dein (13) Cordubam lustrans, cognitus a Rege Ugone, Remis Archiepiscopatu donatus est: et iterum cognitus ab Imperatore Otone (an. 991), Archiepiscopus Ravennae factus est, derelicto Remorum Archiepiscopatu. (an. 998) Procedendi tempore cum Gregorius Papa [cognatus] frater Imperatoris decessisset, idem Girgertus ab Imperatore Papa Romanorum sublimatus est obtentu philosophiae; mutatumque nomen ejus pristinum, et vocatus est Silvester (an. 999).

Tun Ugo Rex Francorum (an. 996) amator S. Ecclesiae et servantissimus aequi mortuus est; et regnavit pro eo Rotbertus filius ejus, vir clarae honestatis, et magnae pictatis, ornamentum Clericum, nutritor Monachorum, pater pauperum, assiduus verbi (Al. vere) Dei cultor, in humilitate similis David Regi, Rex non tantum populorum, sed etiam morum suorum.

Obiit quoque Ricardus Rotomagensis (an. 996), sepulturae traditus apud Fescanum, et pro eo successit Ricardus item filius ejus. Hic prudentissimus, et gloriosus in omnibus, et dilector Ecclesiarum extitit.

Quibus temporibus Aldebertus Comes Petragoricensis, filius Bosonis Vetuli ex sorore Bernardi, nomine Emma, ad urbem Pictavis bellum intulit, et victor exstitit, multa strage peracta, pro eo maxime quod inconsulto antequam deberent, cives ei bellum intulerunt. Urbem quoque Turonis obsidione (Al. captam) affectam in deditionem accepit, et Fulconi Comiti Andegavensi donavit; sed ille ingenio doloso Vicecomitis et civium amisit post paullum: et iterum sic eam Odo Campanensis Comes recuperavit. Qui cum eam obsideret, nequaquam (14) Rex Francorum ausus est eum provocare ad certamen; sed hoc ei mandavit: Quis te Comitem constituit? Et Aldebertus remandavit ei: (15) Quis te Regem constituit? Dux vero Willelmus in Monastico habitu, saeculo derelicto, humatus est apud Monasterium S. Maxentii (an. 993): et Principatum pro eo strenuissime administravit Willemus filius ejus. Et Aldebertus, Gentiaco [Gençay] castro destructo, iterumque a Willelmo Pictavino reaedifivato, dum idipsum obsedisset ut secundo destrueretur, et securus, quasi jam victor, nudus armis circumequitaret, ictu sagittae mortuus, et S. Carofo conditus est; et surrexit pro eo Boso Comes frater ejus. Tun Willelmus, accepta in matrimonio Adalmode conjuge (16) supradicti Aldeberti, Rotbertum Regem accersivit ad capiendum castrum Bellacum, quod tenebat Boso. Construxerat ipsum castrum Boso Vetulus in Marca Lemovicina (Al. et Pictav.). Omnis Francia bellatrix eo confluxit et Aquitania: sec frustrata, post multos dies cum suo Rege recessit.

Ipsis (17) temporibus dum obsessum esset Widonis Vicecomitis (18) Brocia [Brosse] castrum a Duce supradicto et aliis quatuor Comitibus cum manu valida, Wido cum Lemovicinis obsessores bello appetit, et ex eis plurimam dedit stragem victor, obsidionemque disrupit. Arnaldus autem Comes Egolismensis, pro Dei timore (19) facto Monasterio Buxensi S. Amantii, et ibi misso reverendo Abbate nomine Francone, factus Monachus in aula S. Eparchii, sepultus est IV Nonas Martii (20) juxta matrem suam.

Tunc Episcopus Aldegerius Lemovicae, successor Elbi, cum pretiosioribus indumentis Sacerdotalibus de aula S. Martialis abiit in Franciam; et ibi vita privatus, et sepultus est apud S. Dionysium; et pro sepultura sua obtulit pretiosa quae asportaverat a S. Martiale ornamenta. Successit Pontifex Alduinus frater ejus per manum Willelmi Ducis, consecratusque est Egolismae ab Archiepiscopo Burdegalensi Gumbaldo, et a Fronteno Petragoricensi, et Abone Sanctonicensi, et Ugone Egolismensi; qui eum Lemovicae inthronizavit primo in cathedra vectatoria apud Ecclesiam S. Gerardi, deinde in sede S. Martialis. At vero Arnaldus supradictus successorem sibi Comitem reliquit Egolismae Willelmum filium suum. Praeterea Fulcaldus Episcopus per XII annos vivens, Ranulfum successorem suum accepit: quo Episcopo existente per VIIII annos, et mortuo ac sepulto juxta Basilicam S. Eparchii, quemadmodum Fulcaldo, supradictus Ugo Episcopatum per XX annos obtinuit; et ipso sepulto apud S. Eparchium in Monastico habitu, post eum fuit Grimoardus; deinde Roho Episcopus gloriosus Egolismae refulsit (circa an. 1018).

His (21) temporibus pestilentiae ignis super Lemovicinos exarsit: corpora enim virorum et mulierum supra numerum invisibili igne depascebantur; et ubique planetus terram replebat, Josfredus ergo Abbas S. Martialis, qui successerat Wigoni, et Alduinus Episcopus, habito consilio cum Duce Willelmo (circa an. 994), triduanum jejunium indicunt. Tunc omnes Aquitaniae Episcopi in unum Lemovicae congregati sunt; corpora quoque et reliquiae Sanctorum undecumque solemniter advectae sunt ibi; et corpus S. Martialis Patroni Galliae de sepulchro sublatum est. Unde laetitia immensa omnes repleti sunt; et omnis infirmitas ubique cessavit; (22) pactumque pacis et justitia a Duce et Principibus vicissim foederata est. Alduinus autem Episcopus Monasterium S. Stephani [Eymoutier] Agentense, quod Aldegerius ornate disposuerat in magna caterva Monachorum, antequam moreretur per triennium, suadente Diabolo destruxit, et ibi Canonicos restituit. Hac de noxa Lemovicam intra urbem Monachorum in Ecclesia S. Martini regulae subditos aggregare curavit. Saepe idem Alduinus pro rapina militum et devastatione pauperum novam observantiam constituit, scilicet Ecclesias et Monasteria cessare a divino cultu et sancto sacrificio, et populum quasi paganum a divinis laudibus cessare; et hanc observatiam excommunicationem censebat. Idem Antistes, dum populus in Quadragesima Evauno sua dioecesi fame periclitaretur, ne mortem pro fame incurreret, indixit esum carnium; et ab omnibus illius oppidi pro esca sumtae sunt carnes; quibus poenitentiam Antistes ipse postmodum suasit. Frater vero ejus Wido supra memoratus Vicecomes Lemovicensis, dum Comes Boso Romam abiret, nacta occasione, castrum novum extruxit contra Brantosmense Monasterium. Nec mora, reverso Bosone, commissoque praelio in campo Carracio, Boso victor castrum destruxit; multusque sanguis inibi fusus est, et Wido vulneratus fuga lapsus est.

His diebus Episcopus [Engolismensis] Grimoardus datis muneribus, a Willelmo Comite Monasterium S. Eparchii expetiit, et sibi vindicavit, et per multos annos sine Abbate manere fecit, et plures possessiones ejusdem Monasterii parentibus suis et aliis saecularibus donavit, et a loco alienavit. Omnes enim Comites Egolismae a temporibus Childeberti Francorum Regis, quo ipse locus fundatus est, advocati ejus et defensores extitisse noscuntur et provisores, habentes pro officio defensoris in beneficio villam Ranconiam. Verum tunc memoratus Episcopus Aimerico germano suo Dei Moxedanensi donavit in possessionem Monasterio Tomolatense, quod hactenus semper fuerat in dominio Coenobii Egolismensis, situmque in territorio Petragoricensi, habens Ecclesiam in honore Genitricis Dei; ubi in proprio quippe jure paterno sepulti sunt Felix Aureolus Petracoricensis, pater S. Eparchii, et Principia mater ejusdem Confessoris (23).

Processu temporis Wido Vicecomes, capto Grimoardo Episcopo, pro Monasterio Brantosmense, quod ab eo in munere exposcebat, tenuit eum in turra Lemovicae; qui dimissus per conditionem, Romam abiit, et Girbertum Papam interpellavit. Ibi Wido vocatus est ad judicium coram Papa; et cum ipso sanctissimo die Paschae causa ventilata esset, et a Senatu prolata sententia judicatum esset, ut quicumque Episcopum capit, ad colla indomitorum equorum pedibus ligatus disrumpatur, et demum a feris dilaceretur; traditus mox est Episcopo Grimoardo ad custodiendum, post tertium diem tradendus ad poenam. Verum interim hi duo concordantes, amici facti sunt; et ante diem condictum clam Roma egressi, reversi sunt ad propria.

Henricus vero Imperator, cum Langobardos sibi reperiret contrarios, misso Radulfo Rege Burgundiae, Papiam obsedit et incendio tradidit... Hic (24) Cluniacensi Coenobio contulit dona, sceptrum aureum, sphaeram auream, vestimentum Imperiale aureum, coronam auream, Crucifixum aureum, pensantia simul libras centum, et alia multa; et cum Odilone Abbate ejusdem loci crebrius conloquium familiare exercebat, et in aula Palatii sui cum Primoribus ducebat.

Per haec tempora Ermengaudus Comes (25) Irgeldensis post copiosos triumphos de Mauris et Sarracenis, praelio inito ultimo, inuumerabilem stragem Sarracenorum perficiens, dum victor regreditur, alium exercitum Maurorum offendit venientem; quem cum paucis suorum lassis [Al. lassus] persequens, multos eorum occidit, et ipse concidit. Caput ejus Sarraceni pro magno thesauro secum asportaverunt; quod aromatizatum Rex eorum auro cooperuit, et secum in praeliis semper ferebat causa victoriae.

Interea (26) summae Philosophiae Abbas S. Benedicti Floriacensis super Ligerim loci, nomine Abbo, Vasconiam iter faciens, per Egolismam transiens, mense Novembri in Monasterio S. Eparchii hospitatus est, veniensque ad (27) S. Petrum Regulatensis Ecclesiae, quae est possessio S. Benedicti Francorum Coenobii, ibi tumultu Vasconum occisus est, ibique sepultus, miraculis clarescere coepit. Virga ejus pastoralis remissa est (28) Franciam. Bernardus Vasconiae Dux necem tanti viri de interfectoribus ejus punivit, alios suspendio, alios flammis tradens; et omnem illam possessionem Regulatensem cum Ecclesia S. Petri, quae antea in lite invadentium erat, sine lite dehinc Monachis Francis S. Benedicti paravit vindicandam. Rex autem Rotbertus pro defuncto ordinavit Abbatem Gauzlenum, licet repugnarent Monachi, nolentes sibi praesse filium scorti. Erat enim ipse (29) nobilissimi Francorum Principis filius manzer, a puero in Monasterio S. Benedicti nutritus; quem etiam Rex suprascriptus Archiepiscopum Bituricensibus fecit postea, defuncto Daeberto Archiepiscopo (an. 1013). Sed et ipsi quinquennio seditionem agentes, noluerunt eum intra urbem recipere, clamantes una voce (30): Non decet dominari Ecclesiae filium scorti. Postmodum sequestro Odilone Abbate, Regis voluntas praevaluit, et Dei nutu in sedem susceptus est. At Bernardo insidiis miliebribus, maleficis artibus corpore fatiscente, vita privato, Sancius frater ejus Dux Vascomum extitit. Et defuncta conjuge Willermi Ducis Pictavensis, ex qua susceperat filium Willelmum, idem Dux sororem Sancii Briscam in uxorem copulavit sibi; quae ei Odonem filium genuit.

Per idem tempus (circa an. 999) mortuo Josfredo Abbate S. Martialis, et succedente pro eo Adalbaldo regularis meriti, et Widone ac Alduino Episcopo fratre ejus revertentibus propere ab Hierosolymis, sepulchrum S. Eparchii clarere innumeris coepit miraculis plus solito: et Dei visio manifesta patefacta est Fulcherio Abbati S. Carrofi et Monachis, ut sanctum lignum Crucis ad tumulum deferrent B. Eparchii. Quod Conventu solemni peractum est; et Abbate Rainaldo Egolismensi procurante, exceptum est S. Lignum in Basilica B. Eparchii in die ejus festivitatis, die primo mensis Julii. Porro adimpletis quae ordinverat divina pietas, Monachi S. Carrofi valedicentes Fratribus Egolismensibus, cum S. Ligno gloriose remearunt. Denique hos Crucis lignum de Cruce Dominica exstat, quam Hierosolymorum Patriarcha Regi Magno Carolo direxerat, et idem Imperator in eadem Basilica, quam condidit Rotgerius Comes Lemovicensis in honore Salvatoris, reposuit. Locus autem antiquo sermone Gallorum Carrofus vocitabatur propter carrorum confinia, id est vehiculorum publicorum: et deinceps pro reverentia Crucis sanctum Carrofum appellari placuit.

Comes praetera Egolismae Willelmus, copulata sibi in conjugio Girberga sorore Comitis Andegavensis Fulconis, filios ex ea suscepit Alduinum et Josfredum. Dux vero Aquitanorum et Comes Pictavinus jam dictus (31) Willelmus gloriosissimus extitit et potentissimus, cunctis amabilis, consilio magnus, prudentia conspicuus, in dando liberalissimus, defensor pauperum, pater Monachorum, aedificator et amator Ecclesiarum, et praecipue S. Ecclesiae Romanae; cui a juventute consuetudo fuit ut semper omni anno ad limina Apostolorum Romam properaret; et eo quo Romam non properaret anno, ad S. Jacobum Galliciae recompensaret iter devotum; et quocumque ageret, vel Conventum publicum exerceret, potius Rex quam esse Dux putaretur honestate et claritudine qua affluebat honoris. Non solum vero omnem Aquitaniam suo subjecit imperio, ut nemo contra eum levare auderet manum; verum etiam Francorum Regem amicissimum haberet; prae caeteris Ducibus in ejus palatio honorabatur. Immo Hispaniae Regem Adefonsum, Regemque Navarrae Sanctium, necnon et Regem Danamarcorum et Anglorum, nomine Canotum, ita sibi summo favore devinxerat, ut annis singulis legationes eorum exciperet pretiosis cum muneribus; ipseque pretiosiora eis remitteret munera. Cum Imperatore Henrico ita amicitiis copulatus est, ut muneribus alterutrum se honorarent. Inter multiplicata denique munera Dux Willelmus ingentem ex auro purissimo ensem direxit ei, in quo litterae signabantur legentes: Henricus Imperator Caesar Augustus. Romani Antistites eum venientem Romam sic reverenter excipiebant, ac si esset eorum Augustus; omnisque Romanus Senatus patrem eum sibi acclamabat. Cumque Comiterm Andegavis Fulconem in manibus suis commendatum haberet, concesserat ei pro beneficio castrum Losdunum cum aliis nonnullis in Pictavorum solo, Sanctonas quoque urbem cum quibusdam castellis. Idem Dux si Clericum sapientia ornatum videret, summe eum excolebat. Unde Rainaldum, cognomento Platonem, Monachum pro sapientiae ornatu praefecit Abbatem Coenobio S. Maxentii: Episcopum quoque Carnotis (32) Fulbertum sapientia comptum (Al. valde ornat), (33) a Francia evocatum, donavit Thesauraria S. Hilarii, et (34) penes se reverendum exhibuit. Aliquando esse vix inveniebatur sine aliquo Episcoporum: Monasterio Lemovicensi B. Martialis dedit Ecclesiam in Alniensi, quam et pater eidem Monasterio dederat ante, scilicet Anesio, quae est in honore B. Petri: Coenobio Cluniacensi et Coenobio S. Michaëlis ad Eremum et ad Clusam in Italia, et multis aliis per Burgundiam et Aquitaniam Monasteriis Dei, juxta oram maritimam plura in reditibus dona terrarum (35) ad copiam supplementi servorum Christi delegavit. Amplectebatur maximo affectu honoris (36) regulares Monachos et Abbates, et (37) eorum consiliis nitebatur in administratione Regni. Unde et memoratum domnum Odilonem Cluniaci Abbatem copiosis muneribus sibi attraxit, (38) contemplatus in eo templum Spiritus sancti, seque ei in manibus commendatum tradidit, et Coenobia suae ditionis nonnulla ejusdem Monasterio tradidit. Idem Dux a novo fecit Coenobium Malliacense egregium (Al. ingens) in territorio Pictavensi, itemque nobile Coenobium Burguliense (Al. Borgol) in cespite Andegavensi, in fundo proprio, una cum matre sua (39) Emma, sorore Odonis Comitis Campanensis: in quibus Coenobiis regulares Monachos aggregavit plures, qui die noctuque Deo laudes persolverent; eisque ordinavit (an. 1010) ferventissimum in sancto proposito (40) et disciplinae coelestis fortissimam colimnam Abbatem Teelimum [Theoodelinum] qui ex Judaeis conversus fuerat. Sane multoties, qui Comiti eidem rebellare conabantur, Aquitanici Primores omnes vel edomiti, vel prostrati sunt. Hinc dum obsideret Rocameltim castrum vicinum S. Carrofo (41) Comes Boso, cum multitudine fortium in eum aciem struxit, et commisso bello, primum Boso, deinde Willelmus vicit; et repetita obsidione, ac Bosone fugato, vi castrum cepit. Habebat secum magni consilii virum, Comitem Egolismae Willelmum, cujus praesertim concilio pendebat: qui ita se invicem dilexerunt semper, ut esset eis in duobus corporibus anima una. Blaviam [Blaye] denique castrum cum expugnaret obsidione Comes Egolismensis, Ducem ipso accepit illud in beneficium, cum his rebus, scilicet Vicecomitatum Mellensem et Oenacensem et Rocacardensem, honoremque Cabanensem et Confolentis, Rofiacum quoque et multa alia, simulque in Alniensi plura.

His temporibus Alduinus Episcopus, adducto secum Duce Willelmo, extruxit castrum Bellojocum secus Monasterium S. Juniani contra Jordanum Principem Cabanensem; reversoque Duce, Jordanus properaverat eum electis, vel ad castrum expugnandum, vel ad Episcopum debellandum. Episcopus, aggregata armatorum immanitate, habito in auxilio fratre Widone, occurit; et grave ortum est praelium tempore durioris hiemis: plurimus sanguis effusus, fugati Lemovicini cum Episcopo et Vicecomitibus suis. Victor Jordanus cum pluribus Principibus captis revertitur; jamque securus, casu a milite, quem ipse prostaverat, a tergo in cervice percussus interiit: et qui a suis capti tenebantur, mox pro eo confossi ferro, animas cum sanguine deposuerunt; pro quibus gravior luctus exstitit, quam antea pro in bello prosratis fuerat. Jordanus quoque Manzer frater defuncti post modicum captum fratrem Episcopi Aimiricum tamdiu vinculatum tenuit, quousque castrum memoratum dirutum esset.

Per hos dies Josfredus Abbas S. Martialis, successor Adalbaldi (an. 1008), accito Bosone Comite, cum militari magna manu Montanam abiens, corpus S. Valerici ab Ecclesia, quam incolae Principes S. Martiali abstollebant, secum detulit Lemovicam: ubi tamdiu Reliquias ejusdem Confessoris in Monte Gaudio tenuit, quoad Principes malefactum recognoscerent, et exhiberent restitutionem S. Martiali. Sicque possessione non sine magna redemptione recuperata, restitutum est sanctum corpus supradicto loco: et in praesentia Ducis Willelmi et Girardi Episcopi Lemovicensis Monastica ibi ordinata est disciplina.

His diebus Vicecomitissa Lemovicae Emma circa festivitatem Apostolorum et S. Martialis oratum abiit ad S. Michaëlem ad Eremum; et noctu ibi a Nortmannis captivata, per tres annos exsul trans mare est retenta. Ex thesauris S. Martialis infinita argenti et auri pondera pro redemtione ejus data sunt, simulque imago aurea S. Archangeli, et alia copiosa ornamenta: quae omnia Normanni auferentes, mentita fide, mulierem nequaquam reddiderunt; donec post multos dies Ricardus Comes Rodomi eam ingeniose per Legatos ultramarinos adquireret, et viro suo Widoni liberam redderet.

Interea Bosone Comite veneficiis uxoris suae necato, et Petragorica urbe sepulto; ipsaque urbe a Willelmo Duce capta, tutor filiorum ejus et nepotis fuit idem Dux: et filio Bosonis Eliae concessa urbe Petragorica, Bernardo filio Aldeberti reddidit Marcham: et donec viriles annos attingeret aetas Bernardi, injunxit Marcham regendam fortissimis Principibus duobus germanis, Petro Abbati Scotoriensium (42) Canonicorum, et Umberto Druto; quorum pater Abbo Drutus castrum Bellacum contra Regem Rotbertum fortissime defendit. Hic Abbo consensu Aldeberti Comitis castrum Mortemarense construxit in fundo proprio. A quibus duobus fortissime defensa est Marcha, quousque Umbertus obiret. Petrus Abbas singularem Principatum obtinens, habebat secum fidelissimum profundissimi consilii Ainardum Praepositum ex Monasterio S. Petri Scotoriensi. Qui Ainardus habuit duos fratres, Abbonem et Raimundum, strenuissimos Duces, corpore robustos, animo bellicosos; quorum trium sororem Aldeardem accepit in matrimonium Raimundus Cabannensis, abnepos jam suprascripti Turpionis [Lemovicensis] Episcopi, frater Adalberti Decani inclyti et Praepositi ex Monasterio S. Martialis. Habuit ex ea filium (43) Ademarum (44) Egolismensem Monachum, [Nota Auctoris aetatem] qui haec scripsit. Vivente enim Ainardo, Abbas Petrus Rempublicam optime administravit, et invidos gloriae suae compressit. Nam eo Romae mortuo, et Raimundo fratre ejus Hierosomymae defuncto, et Abbone infirmitate gravato, inclytus Petrus neminem fidelem consiliarium habens, dum ad suum temere omnia facit arbitrium, et inter suos terribilis ut leo videtur, castrum proprium Mortemarense concremat, contradicente consilio suorum. Et hujus rei occasione propinquis et Principibus Marchinibus cum Bernardo fratre Comite et Willelmo Duce, quasi qui tyrannidem praesumeret, in eum insurgentibus, paullatim ex potestate Marchionum ejectus est. Qui reversus ab Hierosolyma, apud Basilicam S. Stephani Lemovicae sedis pristinum honorem continens, et Ecclesiarum ac villarum multa possessione ex paterna fruens hereditate, ac magnae catervae militum, qui ejus beneficia habebant, imperans, a curis saecularibus magna ex parte ereptus, et liberius Deo vacat, et majori quam ante securitate et gloria pollet.

His temporibus signa in astris, siccitates noxiae, nimiae pluviae, nimiae pestes et gravissimae fames, defectiones multae solis et lunae apparuerunt; et Vigenna (Al. Vincenna) fluvius per tres noctes aruit Lemovicae per duo milliaria: et supradictus Monachus Ademarus, qui tunc cum avunculo suo inclyto Rotgerio Lemovicae (45) degebat in Monasterio S. Martialis, experrectus intempesta nocte, dum foris astra suspiceret, vidit contra austrum in altitudinem coeli magnum Crucifixum quasi confixum in coelis, et Domini figuram in cruce pendentem, multo flumine lacrimarum plorantem. Qui autem hoc vidit, attonitus nihil aliud agere potuit quam lacrimas ab oculis profundere. Vidit vero tam ipsam crucem, quam figuram Crucifixi colore igneo et nimis sanguineo totam per dimidiam noctis horam, quousque coelo sese clauderet: et quod vidit, et semper in corde celavit, quousque hic inscripsit; testique et Dominus quod haec vidit.

Ipso anno Alduinus Episcopus Judaeos Lemovicae ad baptismum compulit, lege prolata, ut aut Christiani essent, aut de civitate decederent: et per unum mensem Doctores divinos jussit disputare cum Judaeis, ut eos ex suis (46) Libris revencerent. Et tres vel quatuor Judaei Christiani facti sunt: caetera multitudo per alias civitates diffugiens cum uxoribus et liberis festinavit: quidam se ipsos ferro jugulaverunt, nolentes baptismum suscipere.

Ipso anno (47) sepulcrum Domini Hierosolymis confractum est a Judaeis et Saracenis III Kal. Octobris MX ab Incarnatione ejus. Nam Judaei occidentales et Saraceni Hispaniae miserunt epistolas in Orientem (an. 1010), accusantes Christianos, et mandantes (48) exercitus Francorum (Al. Occidentalium) super Saracenos orientales commotos esse. Tunc Nabuchodonosor Babyloniae, (49) quem vocant Admiratum, concitatus suasu Paganorum in iram, afflictionem non parvam in Christianos exercuit, deditque legem ut quicumque de sua potestate nollent fieri Saraceni, aut confiscarentur, aut interdicerentur. Unde factum est ut innumerabiles Christianorum converterentur ad Legem Sarecenam. Et nemo pro Christo morte dignus fuit praeter Patriarcham Hierosolymorum, qui variis suppliciis occisus est, et duos adolescentes germanos in Aegypto, qui decollati sunt, et multis claruerunt miraculis.

Nam Ecclesia S. Georgii quae hactenus a nullo Saracenorum potuit violari, tunc destructa est cum aliis multis Ecclesiis Sanctorum: et peccatis nostris promerentibus, Basilica Sepulchri Domini usque ad solum diruta. Lapidem vero monumenti cum nullatenus possent comminuere, ignem copiosum superadjiciunt, sed quasi adamas immobilis mansit et solidus. Bethlemeticam Ecclesiam, ubi Christus natus est, cum niterentur destruere, (50) subito apparuit eis lux fulgurans, et omnis multitudo Paganorum corruens exspiravit confestim, et sic Ecclesia Dei Genitricis intacta remansit. Ad Monasterium quoque montis Sinai, ubi quingenti et eo amplius Monachi sub imperio Abbatis manebant, habentes ibidem proprium Episcopum, venerunt Saracenorum decem millia armatorum, ut Monachos preimentes, habitacula eorum cum Ecclesiis diruerent. Propinquantes autem, a quatuor fere millibus conspiciunt totum montem ardentem et fumantem, flammasque in coelum ferri, et cuncta ibi posita cum hominibus manere inlaesa. Quod cum renunciassent Regi Babylonio, poenitentia ductus tam ipse, quam populus Saracenus, valde doluerunt de his, quae contra Christianos egissent: et data praeceptione jussit reaedificare Basilicam Sepulchri gloriosi (51); tamen redincepta Basilica non fuit amplius similis priori pulchritudine vel magnitudine, quam Helena mater Constantini regali sumptu perfecerat. Moxque e vestigio super omnem terram Saracenorum fames incanduit per tres annos, et innumerabilis eorum multitudo fame necata est, ita ut platae et deserta cadaveribus omnino replerentur, et fierent homines cibus et sepultura feris et avibus. Secuta est eos gladii vastitas; nam gentes Arabiae super terram eorum diffusae sunt, et qui remanserant, fame et gladiis interierunt. Captus est ab eis Rex Babyloniae, qui se contra Dominum erexerat in superbiam, et vivus, ventre dissecto visceribusque extractis, impiam animam ad barathrum projecit. Venter ejus lapidibus oppletus, consutus est, et cadaver, ligato plumbo ad collum, in mare demersum est.

Eo anno Radulfus Petragoricae Episcopus Hierosolymis rediens, retulit quae viderat ibi infanda; et obiit (52) Petragoricae; successitque pro eo Arnaldus, qui apud (53) S. Benedictum Nantolio consecratus est diebus Quadragesimae a Siguino Burdigale Archiepiscopo, a Grimoardo et Illone Episcopis. Tunc Gauzbertus Princeps castri Malamortensis, captus ab Eblo Vicemite Combornis, retrusus in castro fortissimo Melurensi, Deo volente, a suis rusticis infernalibus quodam mane subito expugnato, et mox captus castro ereptus est, et castrum flammis datum est. Qui Hierosolymam pergens defunctus est in revertendo, et miraculis clarescere coepit: erat enim valde Ecclesiasticus, et honeste se egit.

Circa hoc tempus Alduinus Episcopus, acceptis pretiosioribus S. Martialis ornamentis et vestimentis, et multa affluentia argenti, quia in manu sua habebat Abbatiam emtam a Widone, properavit ante Quadragesimam cum Willelmo Duce Romam, et in tristitia Monachos S. Martialis reliquit. Mox eo recedente, plurima ad sepulcrum B. Martialis coeperunt coruscare miracula, quae laetitiam Monachis et cunctae Aquitaniae plenam ingesserunt. Nam Aquitanorum nobilissimi et Francorum Principum atque Italorum eo anno Lemovicae Pascha cum frequentia S. Martialis gloriose celebraverunt. Reversus Episcopus Basilicam sedis S. Stephani, quam S. Martialis dedicaverat, destruendam et amplificandam disposuit, lineasque ad fundamenta jecit, ut post dies XV insiteret operi: inde abiens ad supradictam Ecclesiam Agento (54), unde Monachos extruserat, spiritum ibi exhalavit. Delatum est corpus ejus Lemovicam (an. 1013), et apud sedem vigiliis observatum, in Ecclesia S. Martini sepultum est. Et successit pro eo reverentissimus Geraldus nepos ejus; et consecratus est Pictavis apud S. Hilarium mense Novembri pro omnibus gradibus Ecclesiasticis a Gisleberto Episcopo, et in gradu Pontificali a Siguino Monacho Archiepiscopo Burdigalensi. Non enim adesse potuit (55) Gauzlenus Bituricensis Archiepiscopus, quia necdum receptus erat in sede Biturica; habuit tamen ibi missos suos ex S. Benedicti Monachis. Simul interfuerunt Episcopi Gislebertus Pictavensis, Arnaldus Petragoricensis, Illo Santonicensis, Grimoardus Egolismensis. Post benedictionem, quae Dominica die peracta est, comitati sunt eum Lemovicam usque Arnaldus et Grimoardus Episcopi. Primo ad S. Martialem venerunt simul, et recepti sunt a Monachis; inde Monachos duxerunt cum Antiphonis ad Ecclesiam Caihorensem; ibi in cathedra sedit, et humeris populi vestus, Canonicis Antiphonas concientibus, textum Evangelii a Grimoardo Episcopo legendum sumsit; et ita legens, et assidue dextra benedicens, ad ostium Basilicae S. Stephani sedens cum gloria dedutus est. Grimoardus tradidit ei portas Ecclesiae, Arnaldus chordas signorum; et ambo in sede S. Martialis inthronizaverunt eum; et alta voce, Te Deum laudamus, Arnaldus Episcopus intonuit. Episcopum sedentem oscumati sunt omnes; deinde Missam celebraverunt de Martyrio S. Theodori, cujus ipso festivitas die agebatur. Per dies septem indutus processit stola sanctificata et indumentis, cum quibus benedictus fuerat, et cum cappa Romana, absque colobio tamen et casula; et per eosdem continuos septem dies per stationes urbis Missas celebravit.

Non debemus praetermittere quod per XV dies altercatio fuit Pictavis pro eo, contradicentibus Episcopis omnibus non esse auctoritatem Patrum, ordinationes graduum ab Ostario usque ad Presbyterum fieri debere, nisi per jejunia quatuor Temporum anni et tota Quadragesima per dies sabbatorum usque in Palmis. Sed voluntas Willelmi Ducis praevalens, auctoritatem debitam oppilare non tinuit.

Per hos dies (56) Josfredus Basilicam regalem majori opere coepit renovare (an. 1017). Quadragesima vero media (57) ad nocturnas Vigilias (an. 1018) multitudine populi in eadem Basilica ad tumultum B. Martialis intrante, viri cum mulieribus plus quinquaginta invicem conculcati, intra Ecclesiam expiraverunt, et die crastina sepulti sunt. Tum Episcopus Girardus abierat Romam; idcirco per Arnaldum missus est Episcopum, qui post tertium diem cum aqua Episcopali Ecclesiam reconciliavit.

Pauco post tempore per Aquitaniam exorti sunt (58) Manichaei, seducentes plebem, negantes Baptismum sanctum et Crucis virtutem, et quidquid sanae doctrinae est; abstinentes a cibis quasi Monachi, et castitatem simulantes; sed inter seipsos luxuriam omnem execentes; quippe ut nuntii Antichristi multos a fide exorbitare fecerunt.

Per hoc tempus Willelmus, cognomento Buca-uncta, Comes Masticonae, quod est in Burgundia, castrum extruxit contra Cluniacense Monasterium propter superandum supradictum Ugonem Comitem: pro qua re divinitus mox percussus est, ut nullo modo deinceps erectus gressum ageret. Verum paucis interpositis diebus Ugo Comes subito ipsum castrum vi cepit, et solo coaequavit.

Defuncto quidem Josfredo (59) Abbate, Ugo ei successit: cui Episcopus Girardus adversus axstitit, zeli causa recusans dare consecrationem, quia non potuerat sibi vindicare Abbatiam; ideoque per biennium non minima seditio fuit civilis, donec ratione Episcopus erubescens, domno Ugoni assentiret. Et ipse, quia Thesaurarius S. Hilarii erat, cum iret Pictavis ad festivitatem Omnium Sanctorum, aegrotans in S. Carrofo, intra dies XV obiit, et ibi (60) sepultus est. Ad caput ejus tabula plumbea posita est scripta: Hic requiescit Giraldus Episcopus Lemovicae, obiit III Idus Novembris; praefuit eidem sedi VIII annis. Post eum vero succedit Jordanus Episcopus.

Per hos annos Odo Princeps Dolensis vi et ingenio cepit castrum Argentomum, et ex eo Vicecomitem Widonem extrusit. Idem Odo secus Masciacum Monasterium aedificavit castrum, quod Rex Rotbertus expugnans, capere nequivit; et sic frustratus recessit. His temporibus Basilica S. Martini Turonica ab Arveo Thesaurario magno cultu inchoata, ad finem perducta; et corpore S. Martini sublevato, cum gloria magna consecrata est in honore XIII Apostolorum. His etiam temporibus Ecclesia S. Petri sedis Egomismensis dedicata est a tribus Episcopis, vicelicet Seguino Monacho Burdegalensi, Grimoardo et Illone fratre ejus. Quibus temporibus Ecclesia sanctae Resurrectionis ante Basilicam S. Eparchii ruina subita subversa est: et ibidem mox clocarium inceptum est. Gisleberto quoque Pictavino Episcopo reverendissimo diem claudente, et Malliacensi Monasterio humato, succedit Isembertus Episcopus.

His (61) diebus in die Parasceves, post Crucem adoratam, Roma terrae motu et nimio turbine periclita est: et confestim quidam Judaeorum de schola Graeca intimavit domino Papae, quia ea hora deludebat Synagoga Judaeorum Cruxifixi figurma. Quod Benedictus Papa sollicite inquirens et comperiens, mox auctores sceleris capitali sententia damnavit; quibus decollatis, furor ventorum cessavit. Quo tempore Ugo Capellanus Aimerici Vicemitis Rocacardensis cum eodem Seniore suo Tolosae adfuit in Pascha; et colaphum Judaeo, sicut illic omni Pascha semper moris est, imposuit, et cerebrum illico et oculos ex capite perfido ad terram effudit. Qui Judaeus statim mortuus, a Synagoga Judaeorum de Basilica S. Stephani elatus, sepulturae datus est.

Quo tempore Cordubenses Mauri per mare Gallicum subito cum multa classe Narbonem per noctem appulerunt: et summo diluculo cum armis in circuitu civitatis sese effuderunt; et, sicut ipsi nobis retulerunt postea captivi, sortilegium eorum eis promiserat prospere acturos, et Narbonem capturos (circa an. 1019). At Christiani quantocius corpus et sanguinem Domini a Sacerdotibus accipientes communicaverunt; et praeparantes se ad mortem, bello invaserunt Agarenos; et victoria potiti sunt, omnesque aut morte aut captivitate cum navibus et multis spoliis eorum retinuerunt, et captivos aut vendiderunt aut servire fecerunt; et S. Martiali Lemovicae viginti Mauros corpore enormes transmiserunt dono muneris. Ex quibus Abbas Josfredus duos retinuit in servitute, ceteros dimisit per Principes peregrinos, qui de partibus diversis Lemovicam convenerant. Loquela eorum nequaquam erat Saracenica, sed more catulorum loquentes, glatire videbantur.

Eo tempore infinita multitudo Nortmannorum ex Dannamarca et Iresca regione cum classe innumera (62) appulerunt portum Aquitanicum; et, sicut parentes eorum egerant, conati sunt omnem Aquitaniam desertare et captivare. Itaque Dux fortissimus Willelmus mandat ubique per Episcopos, ut suaderent plebem Domini auxilium cum jejuniis et letaniis implorare; ipse vero, congregata manu valida electorum, mense Augusto et imminente jam nocte circa litus maris secus eos castra disposuit. Pagani cernentes Christianorum multitudinem, terrore compulsi, tota nocte minutas scrobes circumquaque foderunt, cespitibus operientes, ut ignorantes equites ibi ruerent. Itaque mane primo incantus exercitus, cum Duce prima frontis acie praecurrente equo, super Paganos fraena laxavit, mox per scrobes delabitur; et ruentibus equis cum sessoribus armorum pondere praegravatis, Pagani multos capiunt; et novissimi exercitus, tandem caventes dolum, equis desiliunt. Ipse Dux equo scrobem offendus, in praeceps venit, et oneratus armis jamjam deciderat in manus adversariorum, nisi Deo, qui semper eum custodit, robur et mentem ei administrante, magno impetu saltum daret, et ocyssimo cursu sese redderet suis. Mox intermissum est bellum causa captorum, ne interimerentur: erant enim ex nobilioribus. Cum eo die ab utrisque nutaretur, sequenti nocte (al. aestu) plenitudine maris invitante, cum captis hominibus Pagani navibus insiliunt, et auxilio pelagi liberantur, nec amplius fines illos inquietarunt. Dux (63) autem pro captivis infinita pondera auri misit et argenti; et unumquemque hominem pensavit argento; et sic redemit omnes. Fuit Dux iste a pueritia doctus litteris, et satis (al. valde) notitiam Scripturarum habuit: librorum copiam in palatio suo servavit; et si forte a frequentia causarum et tumultu vacaret, lectioni (64) per seipsum operam dabat, longioribus noctibus elucubrans in libris, donec somno vinceretur. Hoc Ludovicus Imperator, hoc pater ejus Magnus Carolus assuescebant, etc.

Rex vero Canotus de Danamarca Paganus (an. 1017), mortuo Adalrado Rege Anglorum, Regnum ejus dolo cepit, et Reginam Anglorum in conjugium accepit, quae erat soror Comitis Rodomensis Ricardi; et factus Christianus, utraque Regna tenuit, et quotcumque potuit ex Paganis de Danamarca ad fidem pertraxit Christi. Pater ejus Paganus, nomine Asquee, solum Regnum de Danamarca tenuit. Ricardo vero Comite Rotomagi, filio Ricardi, Nortmannos gubernante (an. 1016), multitudo (65) eorum una cum Radulpho armati Romam, et inde, connivente Papa Benedicto Apuliam aggressi (an. 1017), cuncta devastant; contra quos exercitum Basilius intendit (an. 1018), et congressione bis et tertio facta, victores Nortmanni fuerunt; quarto congressu a gente Russorum (an. 1019) victi et prostrati sunt, et innumeri ducti Constantinopolim, usque ad exitum vitae in carceribus tribulati sunt. Unde exivit proverbium: Gracus cum carruca leporem capit. Tunc per triennium interclusa est via Hierosolymae; nam propter iram Nortmnnorum, quicumque invenirentur peregrini a Graecis, ligati Constantinopolim ducebantur, et ibi carcerati affligebantur. Item Nortmanni, Duce Rotgerio, ad (66) occidendos Paganos Hispaniam profecti (an. 1018), innumeros Saracenorum deleverunt, et civitates et castella ab eis abstulerunt multa. Et primo suo adventu Rotgerius, Saracenis captis, unumquemque eorum per dies singulos, videntibus ceteris, quasi porcum per frusta dividens, in caldariis coctum eis apponebat pro epulis, et in alia domo simulabat se comedere cum suis (67) reliqua membra. Perculsis omnibus hoc modo, novissimum de custodia quasi negligens permittebat fugere, qui haec monstra Saracenis nuntiaret; ita fabulam Thyestis veram adimplens. Qua de causa timore exanimati vicini Saraceni, pacem cum Rege suo Museto a Comitissa (68) Barcilonensi (al. Barzelonensi) Ermensede petunt, et annum tributum persolvere spondent. Erat enim haec vidua, et Rotgerio (69) supradicto filiam suam in conjugio sociaverat. Tumque pace inita, cum ulteriori Hispania Rotgerius decertare coepit; et die quadam cum Petro Episcopo Tolosae et XL solummodo Christianis Saracenorum quingentos electos in insidiia latentes offendit, cum quibus confligens, fratrem suum manzerum amisit, tertioque acies adversarias irrumpens, plus centum hostium extinxit, et cum suis propria revisit; nec ausi sunt Ismaelitae persequi fugientem.

Per hos dies dignatur Dominus clarificare fidelissimi Ducis Willelmi tempora; nam tunc in Basilica Angeriacensi, in saxea theca instar pyramidis turrita, inventum est (70). Caput S. Joannis ab Alduino clarissimo Abbate, quod sanctum Caput dicunt esse proprium S. Joannis Baptistae. Tunc Willelmus Dux post Paschales dies Roma regressus, hoc audito, repletus est gaudio, et sanctum Caput populis ostendendum decrevit. Erat reconditum ipsum Caput in thuribulo magno argenteo, ubi deforis litterae leguntur: Hic requiescit Caput Praecursoris Domini. A quo tamen vel quo tempore, vel unde huc delatum fuerit, vel si Praecursoris Domini sit, haudquaquam fideliter patet. In Gestis enim Pipini Regis, cum de minoribus legatur rebus, ex hac quae ex maximus est causa reticetur; et scriptura ex eo facta nequaquam non futilis ab Eruditis dijudicatur. In hac enim frivola refertur pagina (Inter Opera S. Cypriani), in diebus Pipini Regis Aquitaniae quemdam Felicem detulisse ab Alexandria per mare in Aquitaniam Caput S. Joannis Baptistae, et tunc temporis Alexandriae praefuisse Theophilum Archiepiscopum, cujus Lucas in principio Actuum Apostolorum meminit dicens: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile; et peractum esse praelium in Alniensi pago inter Pipinum Regem et Vandalos; ipsumque Caput super quosdam interfectos satellites suos impositum a Rege, et eos mox resuscitatos esse. Verum non exstitit Pippinus in diebus Theophili, nec tempore Vandalorum; nec aliquando Caput Praecursoris Domini Alexandriae habitum legitur (71). Legimus in Antiquorum Legendis primo inventum Caput S. Praecursoris a duobus Monachis per revelationem in eo quo ventum est; deinceps autem a Theodosio Imper. delatum in civitatem regiam Constantinopolitanam, ibidemque venerari. Itaque ut ad propositum redeamus, dum inventum ostenderetur Caput S. Joannis, (72) omnis Gallia, Italia et Hispania ad famam commota, ibi accurrere certatim festinat. Rex quoque Francorum Rotbertus et Regina, (73) Rex Navarrae Sancius, omnesque dignitates eorum confluxerunt; ubi omnes offerebant munera pretiosa diversorum generum. Nam supradictus Rex Francorum, oblata gabata seu concha ex auro purissimo pensante libras triginta, pretiosis vestibus holosericis et auro textis ad ornatum Ecclesiae, a Willelmo Duce (Aquitaniae) susceptus condigne, per Pictavis reversus est Franciam.

Quid dicam, quod ultra omnem felicitatem et gloriam videbatur concursus psallentium cum Reliquiis Sanctorum ex Monachis et Canonicis, qui undecumque ad memoriam S. Praecursoris festinabant? Inter haec festiva, Reliquiae corporis Principis summi, qui pater est Aquitanorum, et primus Galliarum spermologus, videlicet B. Apostoli Martialis, simul cum Reliquiis S. Stephani Lemovicae sedis, illuc deferebantur. Protractis itaque S. Martialis in vectorio ex auro et gemmis pignoribus foris Basilicam propriam, mox omnis Aquitania, quae jam diu nimis pluviarum inundationibus laboraverat, adventu Patris sui laetatur, serenitate reddita. Cum eisdem equidem pignoribus Abbas Josfredus atque Episcopus Giraldus cum Principibus numerosis et omni populo innumerabili diverterunt eundo in Basilicam Salvatoris S. Carrofi, exieruntque eis obviam Monachi cum omni plebe foris milliario uno, et cum apparatu honorifico diem festum agentes, antiphonias denique excelsa voce intonantes, deduxerunt eos usque ad altare Salvatoris, et Missa celebrata, simili modo prosecuti sunt eos; cumque in Basilicam S. Praecursoris intrarent, celebravit ante Caput S. Joannis Missam Episcopus Giraldus de Nativitate ejusdem S. Baptistae, cum esset mensis October. At Canonici S. Stephani cum Monachis alternatim tropos ac laudes cecinerunt festivo more, et post Missam Pontifex cum Capite S. Joannis benedixit populum. Sicque de miraculis S. Martialis, quae per viam contigerant, valde laetantes, quinta die ante festivitatem Omnium Sanctorum reversi sunt.

Ea tempestate S. Leonardus Confessor in Lemovicino, et S. Antoninus Martyr in Cadurcino, miraculis coerperunt eoruscare, et undique populi eo confluxerunt. Post vero gloriosus Dux recogitans Dei honorem, accersito sanctissimo Odilone Cluniacensi Abbate, in S. Joannis Monasterio regularem renovavit districtionem; ubi Odilo Abbatem Rainaldum disposuit, defuncto nuper Alduino Abbate; et Rainaldo post aliquot annos spiritum Deo reddente, Aimericum pro eo domnus Odilo Patrem praeposuit. Item dum Reliquiae sacrae B. Eparchii procederent ad S. Praecursorem, delatus est pariter baculus ejusdem Confessoris; est ipse baculus pastoralis in summitate culminis curvatus, ad cujus modum super Reliquis ejusdem Sancti horis nocturnis usque sole oriente, resplenduit in coelo ignea virga, curvata nihilominus in fastigio, quoad ventum est ad Caput S. Joannis, et miraculis claris a S. Eparchio super infirmos sanatos peractis cum laetitia regressum est. Canonicis etiam S. Petri sedis Egolismensis procedentibus cum Reliquiis, cum subvectores earum, induti sacris tunicis, per profundum fluvium quendam transissent, nequaquam senserunt aquam, verum ac si per aridam ambularent, nullum signum aquae super eos, vel super vestimenta vel calciamenta eorum apparuit. Interea Caput S. Joannis, postquam satis ostensum est populis, reservatum est jussu Willelmi Ducis, et reconditum in pyramide pristina; ubi interius thymiamaterio argenteo, quod pendet catenulis argenteis, inclusum retinetur. Pyramis autem saxea supervestita est tabulis ligneis deargentatis undique, ex oblatione copiosi argenti quod Rex Navarrae Sancius obtulit B. Praecursori.

Quodam (74) vero tempore (an. 1018) quo haec acta sunt, contigit homines S. Joannis et Willelmi Ducis in Angeriaco vico tumultuari; et vulneratus est Praepositus Ducis ad mortem, ibique aula Ducis diruta. Tunc a Primatibus adulantibus malivolis, et ante omnia a Folcone Comite, qui tum in servitio Ducis Pictavis erat, tempore Quadragesimae, suadebatur ei destruere locum S. Joannis, et inde Monachorum senatum ejicere, et Canonicos ibidem immittere. Et licet serenissimus Princeps furore gravi commotus esset pro injuria sua, tamen et suam iram et impiorum consilia vicit, et regali more cum pietate et prudentia rationis causam pacificavit, semperque fuit servorum Dei defensor; et ideo Deus ei in omnibus adjutor. His temporibus Cometes, velut ensis latior et longior, contra septentrionem apparuit pluribus aestivis noctibus; et per Galliam et Italiam e vestigio civitates et castella et Monasteria igne cremata sunt plura; inter quae S. Carrofum casu flamma combustum est cum Basilica Salvatoris. Ecclesiam quoque S. Crucis sedis Aurelianensis et Monasterium S. Benedicti Floriacum et alia multa flamma devoravit. Tunc etiam casu civitas Pictavis combusta est. Et Dux sedem S. Petri (a. 1018) ceterasque Ecclesias, suumque palatium majori decore ampliavit.

Post mortem vero supradicti Girardi Episcopi (an. 1020) decertabant Princeps Lemovicenses pro Episcopatu, cum simoniaca haeresi Pontificatum vindicare conati. Tunc populus urbis letanias cum Monachis et Canonicis propter hoc peregit; et Dux prudentissimus (an. 1021) cum suo Consiliario Willelmo Comite Egolismensi apud S. Junianum Placitum habuit ex hac causa: adfuit ibi Wido Vicecomes et omnes Principes Lemovicini. Ibi Dei nutu elegit in Episcopatus honore Jordanum [de Laron] Praepositum Ecclesiae S. Leonardi, magnae nobilitatis et simplicitatis virum; surgensque mane a Monasterio S. Juniani, cum duobus Episcopis Islone et Isimberto et multitudine Principum devenit Dux ad urbem circa horam sextam. Cui obviam processit omnis civitas gaudens; et mox properat ad (75) Basilicam regalem, receptus a Monachis vestibus albis et cappis holosericis amictis, eum textu sanctorum Evangeliorum et thymiamaterio, candelabris quoque et aqua benedicta, sicut semper ab eis ipse Dux solet excipi. Inde ad tumulum S. Martialis Missam audivit; et juxta illus Monasterium eo die regaliter hospitatus est; die crastino (76) barbam electo benedici jubet ac detondi; et sic ad sedem S. Martialis in aulam S. Stephani Jordanum deduxit, et cum baculo pastorali ibi cum gratis honore Pontificali vestivit; eratque finis Januarii mensis, et reversus est Pictavis. Quadragesima superveniente, Dux Roman abiens, filio suo prudentissimo adolescenti Willelmo imperavit, ut revertens ordinatum reperiret Episcopum. Quod ille adimplere curavit; et sabbato mediae Quadragesimae Angeriaco ante caput S. Joannis Diaconus et Presbyter ordinatus est, et crastina Dominica consecratus est ab Islone Episcopo Sanctonensi (77) et coadjutore Archiepiscopi Burdigalensis, et Roone atque Arnaldo necnon et Isimberto Episcopis. Post vero a clarissimae indolis Willelmo Comite et Arnaldo Petragoricensi Episcopo Lemovicam deductus, intronizatus est in sede S. Martialis.

Archiepiscopus vero Bituricensis Gauzlenus, ad cujus dioecesim Lemovica pertinet, (78) [quia pecuniam (79) requirebat pro impositione manuum, contemptus est]: et quia sinc sua auctoritate consecratus est Episcopus, facta Synodo in Francia coram Rege Rotberto (an. 1021), ubi VII Archiepiscopi adfuerunt die Pentecostes cum suffraganeis Episcopis, totum Lemovicinum excommunicavit praeter locum S. Martialis, et quae proprie ad eum pertinebant, ipsumque [Jordanum] prohibuit ab officio suo Episcopali. [Qui cum rationem reddere posset, et sese purgare a culpa, si vellet, coram Papa Romano, scilicet contemsisse Archiepiscopum proprium causa simoniaca]; tamen satisfaciens, nudis pedibus, cum centum Clericis et Monachis, omnibus similiter discalciatis pedibus, Bituricam sedem adiit; ubi Archiepiscopus cum Clero eis processit obviam, et honorifice eos deducens, quod ligaverat (80) absolvit. Dux quoque Willelmus semper cogitans Dei voluntatem, regularem disciplinam restauravit in S. Carrofo, (81) ejecto Petro Abbate potentissimo saeculari, qui per simoniacam haeresim Praelationem obtinuerat, et seculariter et insipide locum administrabat (circa an. 1014); et subrogato pro eo Gumbaldo regulari et Dei servo Abbate S. Savini, recta fecit quae placebant in oculis Domini. Ejectus vero Petrus ad S. Augustinum in Lemovicino Monasterio mansit percussus paralysi longissima usque ad mortem.

Eo tempore decem ex Canonicis S. Crucis Aurelianis, qui videbantur aliis religiosiores, probati sunt esse (82) Manichaei. Quos Rex Rotbertus, cum nollen aliquatenus ad Fidem reverti (an. 1022), primo a gradu Sacerdotii deponi, deinde ab Ecclesia eliminari, et demum igne cremari jussit. Nam ipsi decepti a quodam Rustico (83) Petragoricensi, qui se dicebat facere virtutes, et pulverem ex mortuis pueris secum deferebat; de quo si quem posset communicare, mox Manichaeum faciebat; adorabant Diabolum, qui primo eis in Aethiopis, deinde Angeli lucis figuratione apparebat, et eis multum quotidie argentum deferebat; cujus verbis obedientes, penitus Christum latenter respuerant; et abominationes et crimina, quae dici etiam flagitum est, in occulto exercebant, et in aperto Christianos veros se fallebant. Nihilominus apud Tolosam inventi sunt Manichaei, et ipsi (84) destructi; et per diversas Occidentis partes nuntii (al. Manichaei) Antichristi exorti, per latibula sese occultare (al. coeperunt) curabant; et quoscumque poterant viros et mulieres (al. decipientes) subvertebant. Quidam etiam S. Crucis Aurelianensis Canonicus Cantor, nomine Theodatus, mortuus erat ante triennium in illa haeresi, ut perhibebant viri religiosi et Haeretici ipsi; cujus corpus, postquam probatum est, ejectum est de coemeterio, jubente Episcopo Odalrico, et projectum in invium. Qui autem flammis judicati sunt supradicti decem cum Lisoio, quem Rex valde dilexerat propter sanctitatem, quam eum habere credebat, quasi securi nihil ignem timebant, et flammis se inlaesos exire promittebant; etiam ridentes in medio ignis ligati sunt, et sine mora penitus in cinerem redacti sunt, ut nec de ossibus residuum inveniretur eorum.

His diebus quidam e Principibus Egolismensium [aliis Wardradus] Gardradus, cum filium non haberet, aedificavit in Sanctonico pago a novo in honore S. Stephani Protomartyris Coenobium (85) Baiacense, ubi regulares Monachos aggregans, venerabilem Ainardum Abbatem praefecit. Dedicavit ipsum locum Grimoardus Egolismensis et frater ejus Islo Santonicensis Episcopus. Quem locum Gardradus, facto (86) testamento, attitulavit Romanae Basilicae S. Petri, ut omnibus semper annis tributum quinque solidorum argenti exsolvatur super corpus S. Petri.

Quo tempore Aimiricus Princeps Ronconiensis contra Seniorem suum Willelmum Comitem Egolismensem, dum ipse Willelmus Romae esset, castrum Fractabotum (al. Botavillam) in Sanctonico extruxit per dies Resurrectionis. Promiserat ei fidelitatem super Reliquias sanctarum Caligarum seu Calceamentorum S. Eparchii; et quoniam perjurus contra ipsum fuit, post paucos dies a Josfredo filio Comitis supradicti obviante ferro confossus, animam sine mora reliquit. Comes vero Willelmus cum Alduino filio castrum obsedit diu, et fortiter expugnatum capiens destruxit; et post multum tempus iterum reaedificavit, et filio suo Josfredo commendavit. Willelmus vero Vicecomes Martiliacensis et frater ejus Odolricus gravi discordia decertabant cum Alduino fratre propter castrum Rofiacum multo tempore; unde factum est ut a Guillelmo Comite inter se pacificarentur, et pacem ipsam pactumque conditionis super corpus S. Eparchii eidem jurarent. Quod inter (al. interim) se mentiti, et perjurio rei, alter excaecatus est, alii duo omni honore privati sunt. Nam Willelmus et Odolricus (87) dolo ad se accersientes Alduinum hebdomada prima Paschae in traditione, postquam cum eis coenaverat, et in eorum hospitio dormierat, antequam a lecto surgeret, capiunt, et linguam ei amputant, et oculos effodiunt; et ita Rofiacum recuperant. Regressus itaque Roma Willelmus Comes, tantam impietatem vindicare decrevit; et accito Duce Willelmo, Martiliacum obsidens, desolavit igne comburens; et traditoribus vitam et membra concessit, sed omni eos honore privavit; et Alduino caetitate multato Rofiacum concessit. Verum post aliquot annos, jubente eodem Comite, Alduinus filius ejus Martiliacum reaedificavit, et ad suum opus retinuit. Idem quoque Alduinus, jubente patre, Montiniacum castrum a novo extruxit.

Abbas (88) Ugo dilectione Dei fortissimis [obiit] (an. 1025); et succedit Abbas Odolricus, prudentia insignis, quem consecravit Jordanus Episcopus. Quibus diebus mense Januario circa horam VI eclipsis solis accidit per unam horam. Luna quoque frequentius laborem passa est, nunc sanguinea, nunc deficiens. Duae quoque stellae visae sunt in austro in signo Leonis, inter se pugnates per totum Autumnum, major et clarior ab oriente, minor ab occidente, cursitabat minor quasi irata et tumens usque ad majorem, quae eam sibi non sinebat approximare, sed crine radiorum longius percussam repellebat occidentem versus.

Tempore subsecuto defunctus est Benedictus Papa, cui succedit Joannes (an. 1024). Clausit diem Basilius Imperator Graecorum (an. 1025), et imperavit pro eo Constantinus frater ejus. Excessit hominem (89) Arbertus Episcopus Coloniae (an. 1021), miraculis post mortem clarescens. Henricus quoque Imperator mortuus est sine filiis, et sacra imperialia moriens reliquit fratri suo Bruno Episcopo urbis [Augustensis] Osbure, et Archiepiscopo Coloniae, necnon et Archiepiscopo Moguntiae, ut ipsi eligerent post se Imperatorem. Qui Episcopi (90) adunato Regno, indixerunt letanias et jejunia ad Dominum pro hac causa. Tunc populi elegerunt Cononem nepotem Henrici Imperatoris defuncti. Episcopi vero saniori consilio elegerunt alterum Cononem, qui neptem Henrici in conjugium habebat, pro eo quod esset fortis animo et rectissimus in judicio, quem ordinaverunt consecrationis oleo in regali gradu apud Mogontiam civitatem, et tradiderunt in sceptrum et coronam et lanceam S. Mauricii. Adveniente vero Pascha Romam cum innumero exercitu tendit, et quia Romani cives noluerunt ei aperire, nec ad effectum perveniendum sine plurimo hominum sanguine fuso erat, noluit (91) Conon Imperator Paschalem festivitatem ernore humano perfundi, et hac de re Ravennae sese continuit. Ibi dominus Papa attulit ei coronam Imperii (an. 1027), et eum die sancto Paschae in Imperatorem Romanorum manibus suis coronavit. Alio vero anno (an. 1028) in ipso sancto Paschae die Aquisgrani filium suum domnus Conon Imperator consecrare jussit in Regem. Eratque idem consecratus Rex aetate pusillus, nomine Henricus. Ibi interfuerunt tam de Italia, quam de Gallia septuaginta septem Episcopi, et ita domnus Conon, suadente Papa Romano Joanne et omnibus Episcopis et Principibus Regni, quia justitiae libram praemonstrabat, Imperium assumsit. Junior autem Conon, qui judicio titubantis populi electus fuerat, civili dissidio contra eum agere coepit, sed Imperator praevaluit in tantum, ut eum vivum caperet, et in custodia, quantum sibi visum fuit, retineret. Haec profecto indicio stellarum (92) videbantur majoris et minoris inter astra signari.

At vero Longobardi fine Imperatoris (93) gavisi, destruunt Palatium Imperiale quod erat Papiae, et jugum Imperatorium a se excutere volentes; venerunt multi Nobiliores eorum Pictavam urbem ad Willelmum Ducem Aquitanorum, et cum super se Regem constituere cupiebant. Qui prudenter cavens, cum Willelmo Comite Egolismae Langobardorum fines penetravit, et diu Placitum tenens cum Ducibus Italiae, nec in eis (al. fidem) finem reperiens, laudem et honorem eorum (94) pro nihilo duxit. In revertendo sane nuntiatur ei Widonem Vicemitem obiisse; tum intercedente Willelmo Comite Egolismensi, praefecit Lemovicae Vicecomitem Ademarum in loco patris sui defuncti. Per haec tempora Arveus (95) sanctitate insignis (an. 1022), Thesaurarius S. Martini Turonis obiit in Christo, sepultus in atrio Basilicae mediae, ad pedes Crucifixi. Hic Turonis a novo construxit Oratorium (an. 1007) in honore Genitricis Dei; ubi Sanctimonalium congregationem sub regulae Deo servire constituit.

Tunc (96) temporis Comes Andegavensis Folco, cum manifeste nequiret superare Arbertum Cenomannis Comitem, filium Ugonis, dolo adduxit cum secum in Capitolio Sanctonae urbis, quasi in beneficio urbem ipsam ei concederet, in incantum nihilque mali suspicantem, inclusum Capitolio, nefanda eum capere non veritus est traditione primae hebdomadae Quadragesimae secundo die; uxor vero ejus uxorem Arberti dolo tentavit capere ipso die, antequam audiretur inter ipsos traditio Arberti; sed ad eam quidam anticipavit prodere cautelam. Ideo Folco Principes Arberti et uxorem ejus timens, non est ausus eum interficere; sed biennio carceratum diligentissime custodivit, et a manibus ejus Dominus innocentem eripuit. Eodem vero anno correptus est languore corporis ibidem Comes usque ad mortem. Quo anno Sanctonas urbs, (quod dici dolor est) cum ipsa Basilica S. Petri sedis Episcopalis ab impiis Christianis concremata est. Quo tempore (an. 1026) gloriosissimus Ricardus Rothomagensis Comes obiit, sepultus apus Fescanum Coenobium in Basilica S. Trinitatis; et successit pro eo Ricardus filius ejus (an. 1028); et ipse non longo post tempore veneno extinctus est, succesitque pro eo Robertus frater ejus.

(97) [Eo tempore Willelmus Egolismensis Comes per Bajoariam iter egit ad Sepulcrum Domini. (98) Comitati sunt (an. 1026) eum Odo Bituricus Princeps Dolensis, Ricardus Abbas Virdunensis, Ricardus Abbas S. Eparchii Egolismensis, et Princeps ejus et Consiliarius ejus Giraldus, Fanesinus [Mabill. Faneldus], et Amalfredus postea Abbas, et magna caterva Nobilium. Stephanus Rex Ungriae cum omni holore eum suscepit et muneribus ditavit. Coepit iter agere mensis Octobris primo die, et pervenit in Sanctam civitatem prima habdomada mensis Martii, reversusque est tertia haebdomada mensis Junii ad propria (an. 1027). Divertit per Lemovicam revertens; ubi omnis multitudo Monachorum S. Martialis splendore festino obviam exeuntes exceperunt eum. At ubi rumor adventus ejus Egolismam pervenit, omnes Principes non solum Egolismensium, sed etiam Petragoricensium et Sanctonum, omnisque aetas et sexus ad eum occurit gaudio perfusa, eum cernere desiderans. Clerus vero Monasticus S. Eparchii in vestibus albis diversisque ornamentis, cum magna multitudine populi et Clericorum sive Canonicorum gaudens processit obviam ei extra civitatem milliario uno cum laudibus et antiphonis et omnes in excelsum vociferantes, Te Deum laudamus, deduxerunt eum, ut moris est. Tunc Amalfredum Monachum, qui cum eo fuerat, elegit Abbatem ex Basilica S. Eparchii. Nam Abbas Ricardus in Selombria civitate Graeciae citra Constantinopolim in eundo (99) obierat, et ibi sepultus est vigilia Epiphaniorum. Ordinavit supradictum Abbatem Roho Episcopus, ubi ipse Comes et Abbas S. Martialis Odolricus, stipatus dignitate Monachorum, et Abbates vicini, et maxima nobilitas Principum praesentes adfuerunt.

Eodem vero anno correptus est languore corporis idem Comes usque ad mortem; quo anno Sanctonas urbs ab impiis Christianis concremata est cum ipsa Basilica S. Petri sedis Episcopalis; et diu permansit desertus ipse locus a divino cultu. Et hanc injuriam Dei Comes supradictus vindicare volens, paulatim coepit viribus corporis destitui, et in urbe Egolisma secus Ecclesiam S. Andreae propter Officium divinum jubet sibi domum praeparari, in qua aegrotans decumbere coepit; ubi incessante e diversis partibus cuncti Principes et Nobiles eum visitabant. Cumque dicerent nonnulli maleficis artibus eum aegrotare; (100) (solebat enim robusto et sano corpore vigere; tunc vero nec more senum, nec more juvenum corpore fastisceret:) detecta est quaedam malefica mulier artes maleficas contra eum exercuisse (101). Quae eum non confiteretur, judicio Dei commissum est ut quod verum latebat, (102) eventu victoriae inter duos campiones probaretur. Factis ergo sacramentis, (103) decertaverunt inter se diu multumque Missus Comitis Stephanus et defensor maleficae Willelmus. Stephanus victor sine damno sui corporis fuit; alter capite quassato, sanguie coopertus, ab hora tertia usque nonam in pedibus stans, vivus in manibus deportatus, longo tempore (al. Languens) lecto decubuit.]

Permansit (104) Stephanus vero, et exsiliens corpore inlaesus, eadem hora venit currens pedibus gratias Deo referre ad tumulum B. Eparchii, ubi nocte praeterita (105) pervigil excubaverat; et deinde equitans (al. exultans) reversus est in civitatem ut [se] reficeret. Malefica vero multi tormentis, ignorante Comite, mox excruciata, nec sic confessa est; et a Diabolo corde obdurato, nullum verbum vel vocem ex ore proferebat; a tribus verumtamen mulieribus, quae cum ea interfuerant his maleficiis, convicta est testimoniis, quasdamque phantasticas (106) ex limo imagines desubtus terra eaedam mulieres extraxerunt coram omnibus, jam putrefactas diuturnitate. Comes ergo pepercit maleficae mulieri, nec sivit eam tormentari ulterius, et vitam ei pie concessit... Igitur Comes ab Episcopis et Abbatibus poenitentiam accipiens, omniaque sua disponens, et inter filios suos et conjugem suam nominatim, prout sibi visum est, honoram suum ordinans, reconciliatus et absolutus est; et toto Quadragesimae tempore Missas et cultum Dei frequentavit, quousque prima (al. Passionis) hebdomada majori ante Pascha oleo sancto (al. ungeretur) et viatico muniretur; tum ligno Crucis adorato es deosculato, spiritum in manibus Episcopi Rohonis et Sacerdotum redderet Deo, laudabili fine et memoria. Per biduum observatum est corpus ejus a Clericis in Basilica (al. Cathedrali S.) sedis Petri Apostoli. Tunc Dominica sancta Osanna cum ramis et floribus delatum est corpus ad Basilicam S. Eparchii, et ibi sepultum ante altare S. Dionysii. Sepelierunt eum duo Episcopi, Roho Egolismensis et Arnaldus Petragoricensis. Ad caput ejus jussit filius ejus Alduinus poni tabulam plumbeam ita scriptam: Hic jacet domnus et amabilis Willelmus Comes Egolismae, qui ipso anno, quo venit de Hierusalem, obiit (107) in pace VIII Idus Aprilis, vigilia Osanna, MXXVIII anno ab Incarnatione. Et tota sua progenies jacet in loco S. Eparchii (an. 1028).

Interea jussu Alduini flammis exustae sunt mulieres maleficae extra urbem. Postquam vero Comes sepultus est, mox processerunt Episcopi cum Clero et populo ad sanctam processionem Dominicam, et stationem solemniter peregerunt. Successit pro Willelmo (108) Alduinus filius ejus in Principatu Egolismae; et praeclarum laetitiae signum in initio Principatus ejus ostensum est, cum de dolore sepulturae transiit populus ad laetitiam, obviam (Al. obvians) Domino exclamans: Osanna in excelsis; Benedictum regnum patris nostri David; et praeferens victoriae (109) palmas, ramos securitatis et flores suavitatis. Obtulit supradictus Willelmus pro sepultura sua S. Eparchio diversa et pretiosa munera tam in terris quam in silvis, auro et argento multo, (110) aliisque rebus. Inter ea (Al. caetera) donaria obtulit crucem aureum cum gemmis pretiosis, pensatem libras septem, candelabra argentea (111) Sarracenisea fabrefacta, pensantia libras XV (112).

Crastina vero post sepulturam ejus die Blavia castrum dolo subtractum est Comiti Alduino a Josfredo fratre ejus. Mox Comes Alduinus cum virtute militari illuc tendit; et cito ipsum castrum capiens, in deditionem accepit: et missa illic custodia militum, Egolismam regreditur ad celebrandum Pascha. Quo regresso, frater ejus Josfredus per dies sanctissimos Parascevae, Sepulturae et Paschae contra Blaviam extruxit aliud novum castellum. Hoc comperto, Alduinus nequaquam intermisit opus Dei; sed cum magna gloria et laetitia sanctum Pascha celebravit; et post diem tertium festivitatis, commoto electo exercitu, ad bellum committendum exiit; audiverat enim fratrem suum velle cum eo confligi, et exercitum (Al. de Xantonico) aggregari. Itaque castrum noviter munitum obsedit illico, et praelium praestolatur feroci corde; sed nequaquam frater ejus praesumit cum lacessere ad pugnam, videns robustam cum habere manum. Et post dies octo, expugnato et capto castro, supplex venit ad eum; cui protinus Comes Alduinus ignovit, et pacem consensit; et facti sunt amici. Verumtamen in beneficio tres partes Blaviae Comes concessit fratri suo Josfredo, quartamque sibi retinuit, et conditionibus congruis pacificati sunt amore praecipuo. Tunc Josfredus filium suum commendavit in manibus fratri suo Alduino Comiti propter castra duo quae sunt in Sanctonico, scilicet Archiacum et Botamvillam, quae semper attinent ad Comitatem (Al. Comitatum) Egolismensem.

Qua tempestate Odolricus S. Martialis Abbas, vigilantissimae honestatis, Egolismam venit ad Alduinum Comitem. Ipse vero tunc donavit S. Martiali Ecclesiam S. Mariae in territorio Burdegalensi cum insula magna Dornoniae (Al. Dordoniae), in qua est sita; abestque ipsa insula vel Ecclesia uno plus milliario a castro Fronciaco, quod erat in dominio proprietatis supradicti Comitis cum omnibus in circuitu vicis (Al. terris) et castellis; quam possessionem retinebat ex jure haereditario uxoris suae nobilissimae Alaiziae Comitissae. Pater vero Alduini Willelmus reversus ab Hierosolymis, multis Nobilibus, mediocribus et pauperibus bonum fuit incitamentum. Confestim enim Isembertus Episcopus Pictavinus, et Jordanus Episcopus Lemovicus, et Comes Fulco, pluresque Primatum, et infinita multitudo mediocrium et pauperum ac divitum Hierosolymam tendunt.

His diebus Concilium aggregavit Episcoporum et Abbatum Dux Willelmus apud S. Carrofum propter extinguendas haereses, quae vulgo a Manichaeis disseminabantur. Ibi adfuerunt omnes Aquitaniae Principes, quibus praecepit pacem firmare, et Ecclesiam Dei Catholicam venerari. Siguino vero Burdegalensi Archiep. defuncto, et Acio post cum ordinato, et non longe post vita privato, Dux Aquitaniae Willelmus et Dux Vasconum Santius, aggregato Conventu apud Blaviam, constituerunt Archiepiscopum Gotefridum, natione Francum, moribus honestum; qui ibidem apud S. Romanum consecratus est a suffraganeis Episcopis. Nam Islo Episcopus Sanctonicensis, qui Archiepiscopatum ipsum susceperat, vivente et rogante Acio (an. 1027), paralysi damnato, spontanee deriliquit secundum Canonum instituta.

Tunc Rex Navarrae Santius, adhibitis secum Wasconibus, super Saracenos exercitum duxit; et devastata Hispania, cum multis spoliis et magno triumpho remeavit. Ipso denique anno Rex Gallicianus Adefonsus Saracenos populatus est magna infestatione; et quadam Hispaniae civitate per obsidionem pene se tradente ei, dum ipse armis dispositis, furentes extrinsecus Christianos a certamine sedaret Paganorum, ab adversariis, quibus parcere delibaverat, ictu sagittae foris muros vulneratus interiit. Et sic exercitus ejus non sine magno dolore gressum suum vertit, lugens Principem suum fortissimum (an. 1027).

 

(1) Illud Chronicon, cujus partes jam dedit suis locis D. Bouquet, usque ad 1029 annum, quo vivebat adhuc Engolismensis Monachus Scriptor, perducitur. Edidit Labbeus ex Codicibus Mss. Bibliothecae Thuanae, Collegii Claromontani Paris Soc. Jesu, aliisque, collatis cum Exemplari V.C. Hadriani Valesii. Ex praenobili Cabanensi familia ortus anno 988, Auctor Ademarus patrem, ut ipsem et edisserit, tum in hoc Opere, tum in succincta Commemoratione Abbatum Lemovicensium Basilicae S. Martialis Apostoli, habuit Raimundum, Turpionis Lemovicensis quondam Episcopi ab nepotem et fratrem Adalberti Decani et praepositi ex Monasterio S. Martialis; qui Raimundus uxorem habuit Aldeardem sive Hildegardem, sororem Abbonis et Raimundi strenuissimorum Ducum, ex qua suscepit Ademarum. Hic patruum ac magistrum habuit Rotgerium Monachum S. Martialis, fratrem Adalberti Decani, virum clarissimum. Litteris itaque operam dedit Ademarus in illo Monasterio. Pluribus in Chronici locis Auctor noster aetatem suam prodit, ut monebimus. Perturbato etiam ordine saepius scribit, et parum accurratus est in assignandis annis quibus res, quae narrat, gestae sunt. At notat Labbeus Ademari Chronicon in annorum quidem notatione confusum; sed optimum, praesertim in his quae ad res Aquitanicas spectant. Potuisset addere eruditus vir, ope editionis suae Ademaranae, Lectorem facile cariturum tribus Historiae Aquitanicae Fragmentis, quae Tomis 2 et 4 Chesnii ediderunt. Haec enim nihil, aut fere nihil, continent, quod non confuse ac perturbate descriptum fuerit ex Ademari Cabanensis egregio Opere. Nos equidem variantibus lectionibus, si quae ibi occurerint, contenti, ab editione nostra, ut pote supervacanca, amandabimus praedicta Instrumenta.

(2) De Chabanois, urbicula ad Viennam fl. in dioecesi Lemovicensi; et non de Chabanes, ut quidam Eruditi tradiderunt, inquit Rivetus noster.

(3) Codex Thuaneus et Fragmentum Historiae Aquitan. apud Chesnium: Nam Franci, inito consilio, cum abjiciunt, et Hugonem Ducem, filium Hugonis, Regem eligunt. Hac de causa Episcopus Montis Laudunensis Ascelinus hebdomada majori ante Pascha, in qua est Coena Domini, velut Judas Christum, et ipse tradidit Carolum; qui Aurelianis in carcere trusus usque ad mortem, ibi genuit filios, Carolum et Ludovicum, et mortuus est, etc. Ita etiam Chronicon Malleacense.

(4) Corrigendum, Hugo Capetius, filius Hugonis Ducis.

(5) Filios tamen Caroli Ducis, non simul ac abdicatus est pater, sed post annos circiter viginti, cum infelicium partium Guillelmum Ducem taedere coepisset, Heribertusque Trecensium Comes maternus avus, qui Arnulfi Archiepiscopi Remensis patrocinium palam susceperat, vivere desiisset, expulsos fateri necesse est; inquit Blondellus in Pleniori Assertione Genealogiae Francicae, pag. 37. Cum enim ex S. Petri Uzarchiensis in Lemovicibus, ad Guillelmi Hugoni Regi rebellis ditionem pertinentibus, Chartulario, Ludovium et Carolum anno 1008 (1009 apud Mabillionium), quo jam Otto Dux eorum frater natu major decesserat, Regium nomen affectasse constet; utrumque ad illa usque tempora, sub Guillelmi auspiciis, de Regno cum Roberto Rege contendisse oportet. Hac nota Charta consignata reperitur: Actum anno Incarnationis Domini MVIII (MIX apud Mabillionium) regnante Roberto, et Ludovico et Carolino. Duravit illa stirps Carolina usque ad annum 1248 in posteris Ludovici, qui Ottonis ex alia matre frater fuit, et Thuringiae Landgraviorum parens. Ita Pagius Crit. in Ann. Baronii ad annum 990, Num. VII.

(6) Willelmus iste filius erat Willelmi Capitis-stupae, anno 963 mortui. Fera-brachia vocatur a plerisque; sed hoc nomen tantum filio ejus tribuit Petrus Malleacensis Monachus lib. 1 de Antiquitate Insulae Malleacensis, in argumento capitis 2.

(7) Adunato, in Chronico Malleacensi, quod eadem ad verbum habet.

(8) Hoc praelium, quod anno 955, teste Fordoardo in Chronico, commissum est inter Hugonem Magnum, patrem Hugonis Capetii, et Willelmum Caput-stupae, male forsan hic refertur ad Regem Hugonem et Willelmum supradicti Willelmi filium. Mirum interim Ademarum, adeo proximum his temporibus, tam turpiter errasse.

(9) Ejus exemplo plerique Galliarum Principes idem praestitere, inprimis Normannici Duces, qui damna, superiorum sui generis Principum violentia Monasteriis illata, abunde sarciere, intauratis ubique vetustis, aliisque de novo exstructis Coenibiis, quae liberalissime dotaverunt.

(10) Fragmentum Historiae Aquitanicae: His diebus S. Abbas Maiolus Cluniacensis migravit ad Dominum, anno scilicet 994.

(11) In Chronico Malleacensi mortuus dicitur anno 986; in Chronico S. Albini Andegav. anno 987; in Chronico Salmurensi anno 988; et quidem XII Kal. Augusti in tribus istis Chronicis.

(12) Franciae nomine hic Rivetus noster vult intelligi Cataloniam et Ruscinonensem agrum, quae Marca Hispanica dicebantur, simulque Regni Francici partes tunc temporis agnoscebantur. Scientiae profecto melius ibi se habebant quam in reliquis Galliae provinciis, quae multo magis patuerant Normannorum incursionibus. Dictae insuper regiones, quo Hispaniae viciniores, eo Arabum doctrinis facilius imbui poturant.

(13) Notas Arabum arithmeticas inde Gerbertum advexisse opinantur nonnulli: quanquam alii tradunt Planudem, qui labente decimo tertio seculo vivebat, e Christianis primum iisdem notis usum fuisse.

(14) Fragmentum Aquitan. Historiae, apud Chesnium Tom. 4 pag. 80, sic habet: nequaquam Rex Hugo vel Robertus filius ejus auri sunt eum provocare ad bellum, sed hoc ei mandaverunt: Quis te, inquiunt, Comitem constituit? Et Aldebertus remandavit eis: Qui vos Reges constituerunt. Ubi fateri videtur Aldebertus se fortioris, ut aiunt, jure aut militum electione Comitem evasisse. Quo proinde contumaci responso forsan idem Comes injustam et violentam sceptri occupationem Regibus exprobrat.

(15) En quanta protervitas et quam effrenata fuerit Procerum licentia sub novae et quodammodo precariae dominationis initia. Primi igitur Capetianae stirpis Reges tempori quin servirent non potuerunt; ipsisque industria seu politica ars, moderatio et prudentia non vulgaris, opus fuerunt. Ex his autem Aldeberti verbis quidam colligent Francos non a mera Regum liberalitate sua jura, suas dignitates, sua bona tenuisse; alii vero duntaxat concludent haec tempora prodiisse valde opportuna beneficiis seu feudis in hac constituendis natura, qua, si nondum talia exstitissent, haereditaria essent; inferent denique nonnulli, incunte tertiae stirpis imperio, Comitum et aliorum dignitates magis ac magis haereditarias evasisse.

(16) Willelmus Fera-Brachia dictus, testante Petro Malleacensi Monacho loco cit. cap. 6, non Adalmodem Aldeberti conjugem, sed Adalmodem Bosonis Marchiensis Comitis viduam, Guillelmi Arelatensis et Candidae filiam, matrimonio sibi copulavit.

(17) Fragmentum Historiae Aquitan. haec fert: Quo tempore Wido Vicecomes Lemovice, dum obsessum esset castrum ejus Procia in pago Bituricae a quinque Comitibus cum innumerabili exercitu, bello eos appetit, et victor existens obtidionem disrupit. Comites fuerunt Willelmus Dux, Arnaldus, Elias, Aldebertus, Boso.

(18) Obsidionem Brociae castri a duobus Comitibus factam et solutam refert Aimoinus in libro 3 Miraculorum S. Benedicti, cujus excerptum infra exhibebimus.

(19) Mabillionius intelligit, S. Amantii Monasterium in Ruthenis ab Arnaldo instaurari coeptum, et a Willelmo ejus filio absolutum fuisse an. 988, Francone Abbate praeposito.

(20) In Fragm. Hist. Aquit. et alias, juxta patrem suum, scilicet Willelmum Comitem cognomento Sectorem-ferri, qui S. Eparchii Monasterium instauraverat.

(21) In eodem Frag. His diebus lues gravissima Lemovicinos devoravit, incendens corpora, et exardescendo devorans, donec omnes Aquitaniae Episcopi Lemovicae congregati, corpus B. Martialis ab imo sublatum sepulchro mortalium visibus ostenderunt, et mox pestis ipsa cessavit. In Gestis vero Lemovicensium Episcoporum cap. 8 apud Labbeum Tom. 2 Bibl. Mss. pag. 265: Et notandum sub ejus [Eldoini seu Alduini] Episcopatu corpus S. Martialis, anno scilicet 994, Indictione VII, fuisse cum magna processione in Montem Gaudii-Jovis reverenter deportatum propter gravissimam plagam ignis, quae in populum grassabatur, extinguendam.

(22) Foedus scilicet inierunt simul Principes, quo sese sub sacramento constringerent, pacem ac justitiam servaturos. Treugam seu treviam Dei appellarunt Franci. Ex remedio malum seu morbum Lector intelligat.

(23) Additur praeterea in Cod. Th. Post non multos annos supradictus Aimericus ipsum locum dedit in beneficio Ducibus suis, qui vocantur Infernales, et ita penitus ipsa possessio alienata est a jure antiquo S. Eparchii.

(24) Anonymus Auctor, qui Librum scripsit de rebus gestis B. Meinwerci Paderbornensis, haud obscure significat, inquit Mabillonius ad annum 1015 quo sequentia gesta esse ostendit, Heinricum Imperatorem in reditu ex urbe Roma post suam coronationem, cum domno Meinwerco Episcopo, paucisque familiaribus ad Cluniacense Monasterium divertisse, deducente forsan Odilone Abbate, qui ipsum in illo itinere comitatus fuerat; visuque ea comprobasse, quae fama referente de sacro illo Coenobio acceperat; tumque coronam auream pretiosissimam obtulisse; et fraternitate Monachorum humiliter petita et accepta, omnium Fratrum precibus se commendasse.

(25) Alias, Hildergensis et Orgelitanus. Ermengaudus Urgellae Comes, Cordubam adversus Mauros profecturus anno XII Rotberti Regis, qui secundum nostrum calculum convenit anno 1008, testamentum suum confecerat.

(26) Celebriores sub tanto ac tali magistro evaserant scholae Floriacenses, ubi ad quinque amplius millia scholarium simul exstitisse dicuntur, in Bibl. Floriac. pag. 302, qui singuli, muneris honorarii gratia, bina Monasterio volumina offerebant.

(27) Regulae scilicet Monasterium in agro Burdegalensi, vulgo la Reole.

(28) Id est in Floriacense Monasterium, in cujus Calendario antiquo passio B. Abbonis Idibus Novembris notatur.

(29) Id est Hugonis Capeti Francorum Regis filius spurius seu nothus.

(30) Legimus exaratam versibus Querclam Anonymi, sed veteris Scriptoris, saeculo nempe XI conquerentis, quod nothi ad Ordines et Praelaturas non promoveantur, vel ab eis amoveantur.

(31) Hic est Willelmus V Dux Aquitaniae, Magnus dictus, Willelmi Mabillonio et aliis Ferae-brachiae filius, cui Regnum Italiae delatum scribemus.

(32) Plures exstant Fulberti Epistolae ad Willelmum V Comitem Pictav.

(33) In Fragm. Hist. Aquitan. additur: pro reverentia Philosophiae ejus.

(34) Ibidem, et summo honore eum excoluit.

(35) Ibid. ad copiam victus et vestitus.

(36) Ibi et passim regulares vocat Ademarus strictioris vitae Monachos et Abbates, ad discrimen aliorum, qui solutioris vitae erant.

(37) In Frag. cit. et consilio eorum utilitatem Regni administrare curabat.

(38) Ibid. contemplatus in eo verum Dei habitaculum, in quo Spiritus Sanctus requiesceret; et Coenobia nonnulla suae ditionis ejus magisterio commendavit.

(39) Ibid., nomine Adala christianissima, quae extitit soror Richardi Comitis Rotomagensis. Ubi sane Adela seu Herloch, filia Rollonis, quae Willelmo Capiti-stupae Pictav. Comiti nupsit, male dicitur soror Richardi et mater Willelmi Magni Ducis Aquitan.

(40) Ibid. et regularis disciplinae firmissimam lumanam, nomine Teelinum. Multoties denique per Aquitaniam nonnulli Primores recusantes imperium ejus, omnes edomiti sunt, castellis eorum fortiter expugnando captis.

(41) Ibid. Comes Boso cum multitudine pugnatorum fortissimorum et audacium contra eum aciem direxit, Deo ei tribuente palmam victoriae. Ibi captus est Comes Boso, et directus Pictavis urbi sub custodia. Iterum Dux repetita obsidione castrum in deditione supradictum accepit; et victor reversus inimicum suum occidere noluit; sed usus pietate semper usus est, ut quos victor vivos capere potuit, non eos interimere permisit; sed ereptos a morte et a multatione membrorum, incolumes abire praecepit.

(42) Scotorium, alio nomine Doratum, Ecclesia S. Petri dicta. Collegium est Canonicorum saecularium Dioecesis Lemovicensis, situm in Marchia inferiori ad Separim, seu Severum amnem, vulgo la Sevre.

(43) Ademarus, qui fuerit et a quibus ortus parentibus, ipsemet pariter edisserit in brevi Commemoratione Abbatum Lemovicensium, apud Labbeum Tom. 2 Bibl. Mss. pag. 272, ubi sic scribit: S. Turpio Episcopus obiit VIII Kal. Augusti, ex cujus nepte, Officia nomine, nati sunt Adalbertus Decanus et Rotgerius, patre Fulcherio, in proprio rure haereditario, quod vocatur Cabanense, juxta castellum Patentiam. Tertius quoque Raimundus junior natu germanus extitit amborum, cujus ego Aldemarus filius fui, matre Hildegarde (Alcarde); et pag. 273, Hujus sexto anno [1020] obiit Rogerius, frater Adalberti Decani, vir clarissimus et meus magister et patruus, VI Kal. Maii: post eum 32a die mortuus est idem Abbas Hugo VI Kal. Junii, quorum animat tibi commendo Domine Jesu. Unde patere arbitratur Labbeus utrumque illud Opus ab Ademaro scriptum fuisse paulo ante annum 1031, quo obiit Rex Robertus, de quo haec reperiuntur pag. 272: Ugo Rex factus est, cujus filius Robertus Rex supientissimus et piissimus usque hodie vivit; ideoque concludit idem Labbeus insigniter hallucinari eos, qui nostrum hunc Ademarum confundunt cum Adhemaro alio nobilissimo et devoto Monacho. Inter utrumque enim ducenti minimum elapsi sunt anni.

(44) Testimonio huic cedere debet vulgaris opinio, quae Ademarum perhibet Monachum fuisse S. Martialis Lemovicensis. Aliquandiu tantum moratus est Auctor noster in hocce Monasterio, ut litteris ibi sub Rogerio patruo et magistro operam navaret.

(45) Annos 22 natus erat tunc Ademarus. Quae autem ibi narrat, virum non vulgariter pium et religiosum sapiunt.

(46) Ex hoc Ademari loco quis forsan merite colligeret aliquos tunc apud nos fuisse Doctores, qui hebraice scirent; quando Judaei Scripturam sacram aliosque libros ad Religionem spectantes hebraice legant.

(47) Jam destructa fuerat haec Ecclesia, incendentibus Persis, mense Junio anni 613. Confer narrationem Ademari cum Historiae Glabri lib. 3 cap. 7, ubi jam monuimus non ad Calipham Babyloniae, ut mox Ademarus; sed ad Hakemum Aegypti Calipham, eversionem S. Sepulchri esse referendam.

(48) Adverte sparsos jam belli sacri rumores et metus.

(49) Apud Chesnium in Fragm. Aquitan. id est Admiralus, concitatus in ira a Sarracenis et Judaeis.

(50) Ibid. subito omnis multitudino ab Angelo percussi, curruerunt mortui. Et fames omnem terram Sarracenorum ita subruit, et omnes peremit morte, ut vix centum viderentur evadere vivi ex ipsis. Tunc Arabes super terram eorum irrunt, et qui remanserant a fame, gladiis trucidant; et Admiralum, visceribus extractis, in mare demerserunt cum plumbo. Tunc incoeptum est reaedificari Sepulchrum Domini.

(51) Fidem iis astruit Elmacinus lib. 3 Hist. Sarac. cap. 6, qui postquam anno Christi 1020 eadem Hakemi Biam villae Caliphae Aegypti, sororis ejus jussu peractam, narravit, de ejus insania et crudelitate loquens, ait: Afflixit quoque Christianos et Judaeos, et Templa eorum diruit, eosque vexavit. Unde multi ex iis Islamismum (id est, Religionem Saracenicam) sunt amplexi. Sed mutata deinde sententia, dedit eis, qui ad Islamismum defecerant, eidem renunciare; et permisit eis restaurare Templa sua. Haec post Pagium.

(52) In Chronico Prioris Vosiensis cap. 32, Radulfus trucidatus dicitur a Saracenis; apud Labbeum vero Tom. 2 Bibl. Mss. Libr., p. 737, in Fragmento de Petragoricensibus Episcopis, obiisse perhibetur anno 1013 Nonis Januarii.

(53) Nantogilum videlicet, seu Nantoliacum S. Benedicti Monasterium prope Rocam-Fulcaldi (La Roche-Foucaut).

(54) Id est, Ageduno, Ahun.

(55) Non ante annum 1013 Gauzlinus Abbas Floriac. promotus videtur, inquit Mabillionius, ad sedem Bituricensem, quam post obitum Dacberti Archiep. adeptus est, retenta nihilominus Monasterii sui Praefectura.

(56) Anno scilicet MXVII, Indictione XV, ut expresse dicetur in Chronico Lemovic.

(57) Ibidem Chronicon: MXVIII Dominica die mediae Quadragesimae, etc. Vide hominum illius temporis religionem, inquit Mabillonius.

(58) Confer hunc locum cum cap. 8 libr. 3 Glabri Rodulphi, et cum iis quae Ademarus ipse infra refert de Aurelianensibus Haereticis.

(59) Anno MVIII, habetur in Chronico mox laudato apud Labbeum: sed mortuus tantum videtur Joffredus II sub finem anni 1019, ut habet Martenius.

(60) Anno MXX, ibidem apud Labbeum; anno vero MXXIII apud Martenium.

(61) Apud Chesniam in Fragm. Hist. Aquitan. His diebus in Parasceve post Crucem adoratam usque Sabbato Sancto circa vesperam concussa est Roma a vi Christiani quam Judaei; et quidam Judaeus Christianus intimavit, quia in Parasceve Synagoga Judaeorum imaginem Christi deluserunt, sicut fecerant Dominum parentes eorum, etc.

(62) Ibid. mare trancuntes, armis confidentes, multitudine feroci hostium appulerunt portum Aquitanicum juxta Pictavorum terminos. Et sicut antiqui parentes eorum Pagani Aquitanica rura depopulati sunt, ita et isti mixtim Christiani, mixtim Pagani, nostros vicos, castella et civitates conati sunt flammis combustere, et populum Christianum ferro diverberare et captivare, et Ecclesias Dei et Monasteria desertare. Tunc absque mora Dux Willelmus praesumens de Christi victoria, interritus pro nihilo eorum magnam virtutem deputavit. Mandavitque per Monasteria Aquitaniae a cunctis cum jejuniis et letaniis Domini misericordiam pulsare, quatinus virtutem hostium conteret, et suum populum victorem et superiorem praestaret. Quod et factum est. Congregatoque plurimo et fortissimo Aquitaniae exercitu electorum pugnatorum, juxta eos castra disposuit circa oram maris, imminente jam nocte. Nortmanni vero videntes praeparatum Aquitanorum exercitum contra se ad bellum, terrore divino consternati sunt valde timentes. Nec ipsa nocte fugere valentes, cum propter littus maris residerent, et aestus maris tunc mitior factus esset, et classis ad terram nudam jaceret, per totam noctem circa se foveas praeparaverunt virgis et cespitibus contextas desuper, ut ignorantes bellatores delaberentur, dum currentes equi praecipites ferrentur. Itaque primo mane crastino nescientes laqueos fovearum exercitus Ducis, ipso Duce in prima frontis acie praecurrente velocissimo equo, dum calore pectoris super Nortmannos frena equorum laxarent, mox per foveas equi cum sessoribus suis delapsi sunt. Et quia graves eos faciebat pondus armorum, plurimi a Nortmannis capti sunt. Sed divina pietas Ducem mirabiliter eripuit. Nam et ipse casum passus, dum a Nortmannis pene jam caperetur, licet galea capiti et thorax humeris magnum gravamen esset, tamen fortissimus viribus saltu excusso a fovea prosiliit longius et suis sese reddidit. Timore vero eorum, qui primi ceciderant, et capti jam tenebantur, (erant enim plures triginta nobiliores) ne forte ipsi a Nortmannis necarentur, dimissum est mox bellum. Sequenti vero media nocte, etc.

(63) Ibid. Dux autem suos, qui capti erant, missis postea Nunciis ad Nortmannos, infinito pondere auri et argenti dato, omnes redemit et recepit incolumes.

(64) Ibid. per semetipsum lectionibus intentus erat. Longioribus etiam hyemis noctibus erebro sese lectionibus occupabat... Imitator erat in hac, sicut in multis aliis causis, Caroli Magni Imperatoris, et filii ejus Ludovici Imper. qui per semetipsos lectionibus pascebantur, etc.

(65) Normannorum in Italiam adventui annus 1016, non, ut Baronibus et Recentiores volunt, annus 1002 assignandus est. Gestorum autem Normannicorum historiam contendit Pagius multis conspersam fabulis, quibus accenset eruptionem a triginta ex illis factam in Saracenos, qui Salernum obsidebant.

(66) In Fragmento cit. in auxilium Christianorum in Hispaniam profect. Nimirum anno 1018 in Marcam Hispanicam venientes, bello appetierunt Saracenos, huic genti nimium incommodos. Haud dubie invitati fuerant Normanni ab Ermenssende Comitissa Barcinonensi, quae post discessum domni Raimundi inclyti Comitis, tenebat, ut inquiunt Acta vetera, tutelam filii sui Berengarii Comitis, qui post finem patris remansit in minoribus annis.

(67) Ms. Codex Colbert. reliqua medietatis membra. Postquam ita omnes percurrisset... Qua de causa timore exanimati vicinae Hispaniae Sarraceni.

(68) Berengarius enim, quia admodum jevenis, secundum Legem Gothorum in tutela matris suae erat.

(69) Male isthie, ut arbitror, positum est nomen Rogerii pro nomine Richardi. Nullus enim ea tempestate Rogerius fuit, qui Normannos regeret. At Richardus istius nominis secundus huic genti tum praecrat usque ad an. 1026, quo interiit. Habuit autem ille duas uxores, Juditham Britannam; eaque mortua, aliam nomine Papiam duxit. Cum ergo tempora conveniant, et istius Papiae familiam nemo veterum indicaverit, nihil vetat quin Ademaro credamus scribenti illam fuisse filiam Raimundi-Borrelli et Ermesendis Comitum Barcinonensium. Haec Baluzius in libr. 4 Marcae Hispan. col. 429. Sed errat doctissimus vir; cum Papia soror fuerit Osberni et Ausfredi, quos nobiles Neustrasios fuisse constat.

(70) Ex iis quae Ademarus, qui tum in Aquitania vivebat, ante et post refert, hanc Capitis S. Johannis inventionem ab anno 1018 removeri non posse arbitraremur; nisi obstaret auctoritas Mabillonii et aliorum, qui post Petrum Malleacensem eam alligant anno 1010.

(71) Cangius in suo Tractatu Gallico de S. Johanne cap. 6, existimat hoc Caput fuisse, non S. Johannis Baptistae, sed S. Johannis Edesseni Martyris, quod tempore Pippini Regis Aquitaniae Angeriacum allatum sit. Guibertus Lib. 1 de Pignoribus Sanctorum, Angeriacensibus Monachis opponit Constantinopolitanos, qui Caput S. Johannis Bapt. se habere tunc gloriabantur. Verum Caput illud, cujuscumque fuerit, combustum est a Calvinistis, qui Angeriacense Monasterium funditus subverterunt; quod a Nostris jam, Deo favente, pene instauratum est. Haec cum Mabillonio Tom. 4 Annal. Bened. pag. 214.

(72) Apud Chesnium in Fragm. Aquitan. non solum omnis Aquitania, veriun etiam Francia et Burgundia, Hispania et Britannia, atque Longobardia, et cetera gentium diversitas certatim velut amnis devote ibi occurit, audita fama tam praeclara nostris diebus. Rex quoque Rotbertus honorifice advenit, et sicut decebat Regiam dignitatem, obtulit in eodem loco concham ex auro purissimo, pensantem libras triginta; pretiosas quoque vestes ad Ecclesiasticum ornamentum; et magno honore a Willelmo Duce exceptus est, cum omnibus qui eum comitabantur. Et his expletis, reversus est Aurelianis.

(73) Mss. Codex Th. inter ceteros numerat Ducem Vasconiae Sancium et Odonem Campaniensem, additque Comites, Principes, Episcopos, Abbates, omnesque dignitates terrarum.

(74) In Fragmento Historiae Aquitan. apud Chesnium Tom. 4 pag. 83, Nec praeterire debeo, quantum Dei honorem idem Dux prae omnibus dilexit, nihilque aliquando furibundus egit. Nam absente Abbate reverentissimo Aimirico, cum familia S. Joannis fortuitu in seditionem versa esset contra familiam Willelmi Ducis, ex ea nonnullos familiares ejus usque pene ad mortem vulneratus ferro reddidit; et ira hostis urgente, aulam Ducis, quae eidem Coenobio contigua est, pene totam diruit. Et cum multi Nobilium ejus, maximeque Comes Fulco, qui tunc praesens Pictavis cum Duce erat, suaderent eum graviter vindicare injuriam suam de familia S. Joannis, etc... Et sicut solebat defensor et pastor Monachorum esse, potius fuit defensor quam destructor, et potius pastor quam dissipatur.

(75) Sic Ademarus S. Martialis Ecclesiam appellat.

(76) Ademarus profecto hic intelligit Jordanum tonsura insignitum fuisse.

(77) In Gestis Lemovicensium Episcoporum minus accurate, et Helia Archiepiscopo Burdegalensi ac tribus aliis Bosone scilicet, etc.

(78) Quae uncinis includuntur, desunt in Mss. Thuano et Collegii Claromontani.

(79) Usum temporis, seu Saeculi XI, perversum attende.

(80) Quod ultimum vix contingere potuit ante annum 1022, ut colligimus ex Epistola Fulberti hac de altercatione, antequam sepita esset, data sub finem anni 1021.

(81) Rerum gestarum ordinem hic perturbat Ademarus, ut alibi non semel. Ante annum 1021 facta haec est Monasterii Carrofensis apud Pictones reformatio; hanc ad annum circiter 1014 refert Mabillonius Tom. 4 Annal. Benedict. pag. 240. Extant hac de re Willelmi Ducis Litterae.

(82) Hos Manichaeos fuisse probant etiam argumenta, quibus ad perversa illorum confutanda dogmata utitur Glaber Historiae Lib. 3 cap. 8.

(83) In laudatis Codicibus Mss. deest Petragoricensi.

(84) In Fragmento Hist. Aquitan. igne cremati sunt.

(85) Seu Basacense, Bassacense, vel Baziacense et Bassiacum, vulgo Bassac; cujus Monasterii in pago Santonensi ad ripam Carantae fl. loco amaeno positi, conditionem anno 1014 illigat Mabillonius Tom. 4 Annal. Benedict. pag. 237.

(86) Quod confirmatum est Romae tum a Benedicto Papa, tum ab Episcopis et Nobilibus, qui in Urbem orationis causa advenerant; quorum ista sunt nomina: Islo Santonensis Episcopus, Grimoardus Ecolismae, Gilbertus Pictaviensis Episcopi; Saim Dux Vasconiae, Seguinus Archiepiscopus Burdegalensis, aliique Archiepiscopi et Abbates; item Willelmus Dux Aquitaniae, Willelmus Comes Ecolismensis, aliique Comites, Vicecomites et Marchiones. Ubi mirum non immerito videri possit, inquit Mabillonius ibidem, tot Episcopos et Magnates Gallicanos Romae eodem tempore simul exstitisse. Versimilius esset, si diecretur haec omnia primo Romae a Benedicto Papa VIII, tum in Gallia ab illis Episcopis et Principibus viris confirmata fuisse.

(87) In Fragmento Hist. Aquitan. in traditione ceperunt fratrem eorum Alduinum de Rofiaco castro, et oculis et lingua eum damnaverunt propter contentionem de castro Rofiaco. Et hoc scelus perpetraverunt post dies Paschae. Post tres vero hebdomadas reversus Willelmus Comes Engolism. a Roma, obsedit castrum ipsum destruxit, et demum reaedificavit, etc.

(88) In Commemoratione Abbatum Lemovic. XIII Abbas Hugo praefuit annis sex. Hic in Francia Collationem fecit cum Rege Roberto et Archiepiscopo Bituricensi Gauzleno et cum multis Episcopis et sapientissimis viris Franciae, de Apostolatu S. Martialis... Mortuus est VI Kal. Junii.

(89) Id est, S. Heribertus in Tuitiensi Monasterio, quod condiderat, sepultus.

(90) Adeo tum necdum certus ac definitus erat Electorum numerus, cujus institutionem Ottoni III nonnulli tribuendam volunt.

(91) Cono, Cuno seu Chuno, et Conradus, olim unum idemque nomen fuere.

(92) Hic Ademarus stolido sui aevi Scriptorum genio servit.

(93) Itali nempe, Germanorum pertaesi Imperatorum, Gallum optabant; alii Hugonem Roberti Regis filium, alii Willelmum Aquitanorum Ducem, aut ejus filium cognominem. Qua de re Epistolae exstant inter Fulbertinas.

(94) Pluris fecisset, si eum absque periculo potuisset obtinere. Id persuadet Epistola quam de hac re scripsit ad Leonem Episcopum Vercellensem. Hanc post Chesnium dabimus infra.

(95) Sanctitatem Hervei, qui Monasterium Sanctimonialium de Bello-Monte prope Turones condidit, pluribus celebrat Glaber Lib. 3 cap. 4.

(96) Apud Chesnium in Frag. Hist. Aquitan. Tunc Comes Fulco supradictus dolo accersitum secum adduxit Sanctonas Arbertum nobilissimum Comitem Cennomannis, et prima Quadragesimae Dominica post coenam nocta intempesta cum traditione cepit, et in vinculis secum duxit, tenuitque in carcere biennio; unde eripere eum Dominus dignatus est. Segmenti anno propter ipsum scelus combusta est ipsa civitas eum sede Episcopali, et dein mansit deserta Basilica.

(97) Quae uncinis inclusa sunt, desunt in Ms. Exemplari Hadr. Valesii.

(98) In Historia Pontificum et Comitum Engolism. Nam ante cum per illas partes nullus praeterierat; quippe quia novella adhuc Christiannitus per Ungriam et Sclavoniam erat. Comitati sunt eum Odoardus Bituricensis Princeps, Richardus Dolensis Abbas.

(99) Leviori forsan nixus fundamento autumat Rivetus noster Ademarum, quem Presbyterum fuisse docet, in itinere alio ad loca Sancta pariter obiisse. Ut ut sit, peregrinationem Jerosolymitanam a frequentibus horum temporum hominibus susceptam fuisse sat ostendit Ademarus, dum hujusmodi religionis in Gallia passim exempla refert.

(100) In Historia Pontificum et Comitum Engolism. quia natura langore membrorum destituebatur.

(101) Ibidem additur: hoc est imagines ex lino et cera confictus, in ejus nomine sepelisse, tam in fontibus quam in arida, et contra radices arborum, et quasdam in gutturibus corporum mortuorum inclusisse.

(102) Ibid. per duellum duorum virorum inter se pugnantium data victoria probaretur. Nempe firma persuasione tenebantur Veteres, Deum victori opitulaturum esse, ut innocentiam aut veritatem tueretur. Locus praelii atque ipsum praelium olim fuit campus; inde nomen campionis.

(103) Ibid. feria secunda primae hebdomadae Passionis decertaverunt diu multitumque extra civitatem, in insula Carantoni fluminis... * cum baculis et scutis. Defensor enim maleficae erat ipso die maleficiatus a quibusdam incantatoribus, et quibusdam potionibus herbarum initiatus; sed Stephanus de solo Domini vero judicio confidens victor... fuit. Alter toto corpore quassato... cum se movere jam non posset clypeo et baculo, evomuit quaedam maleficia quae gustaverat. Semivivus aliorum manibus deportatur... Incantatores vero ejus de longe stantes, qui et quaedam praecontamina dicebant, mox territi fugerunt. Stephanus vero laetus et exiliens eadem hora cucurrit, etc.

* Sic armati et pedites, olim ad singulare certamen procedebant Franci; Gothorum vero fuit, insidentes equis certare, et propriis armis uti, hasta videlicet, scuto et gladio.

(104) Haec usque ad finem, ex Codice Valesiano.

(105) Tanta fuit divini patrocinii spes in abomimandis hisce certaminibus, ut certaturi noctem praecedentem ducerent insomnem in Templo ad tumulum alicujus Sancti, ut cum in agone propitium experirentur. Vide Johannis Sarisberiensis Epistolam 169.

(106) Male in Edito, ex limo. Ubi consideranda humanarum seu superstitiosarum mentium infirmitas.

(107) In Fragmento cit. unde reversus, ipso anno correptus langore, laudabili memoria in pace quievit. Sepultus in Dominica Palmis in Basilica B. Eparchii, ubi quatuor patres ejus tumulati sunt, videlicet Arnaldus, Willelmus, Alduinus, et Wulgrinus.

(108) Ibid. Et mox post cum Principatum Egolismae obtinuit filius ejus, litteris et armis eductus nobilissimus et gloriosissimus domnus Alduinus, anno MXXVIII ab Incarnatione Domini.

(109) Male in Edito, victoriae Psalmas.

(110) In Ms. Cod. Th. additur: et vurpivit Vasnacum boscum, etc.

(111) Id est, operis Saracenici. Alias tamen legitur, sarravisa.

(112) Additur in Historia Pontificum et Comitum Engolism. totam silvam de Veniaco.

 

 

Stemma (a) Comitum Engolismensium et Petragoricensium.

 

Wulgrinus Engolismensis, Petragoricensis, Aginni Comes, in uxorem duxit Willelmi Tolosani sororem.

|

 

|

Alduinus Engolism. Comes 30 an. post patrem vixit; civitatis muros restituit contra Norman. excursiones.

 

Willelmus Comes Petragoricensis et Aginni.

|

 

|

 

|

Willelmus Sector-ferri dictus, quod Normannum loricatum gladio a pectore ad ventrem secuisset; Lotharii Regis tempore moritur, Comes Engolism.

 

Bernar Conte de Périgueux.

 

Sancie femen Ademari filii Emenonis Comit. de Poictiers.

|

 

|

 

|

 

|

Arnaldus Willelmum Tallerandum Comitatu Engolism. ejicit; moritur Monachus Roberti Regis tempore.

 

Arnaldus Borracio Comes Engolism. post Willelmum Sectorem-ferri.

 

Willelmus Tallerandus Engolism. Comes, ab Arnaldo filio Willelmi Sectoris-ferri Comitatu Engolism. ejectus.

 

Emma Bosoni Vetulo Comiti Marchiae nupsit.

|

 

 

 

 

 

|

Willelmus moritus an. (b) 1024 Comes Engolism.

 

 

 

 

 

Aldebertus Comes Petragoricensis.

 

(a) Proprius hic sane locus Stemmatis, quod Chesnius ex Scheda veteri, instar appendicis, edidit Tom. 4 pag. 84, ad calcem Fragmenti Historiae Aquitaniae.

(b) Corrigendum, anno 1028.

 

 

 

 

Ex (1) Chronico Lemovicensi.

Apud Martenium Tom. 3 Anecd. col. 1402.

 

 

MX. Eclypsis (2) lunae facta est Nonis Octobris hora tertia. Ipso denique anno confractum est Sepulchrum Domini a Paganis III Calendas Octobris.

MXVII. Basilica regalis Salvatoris inchoata (3) aedificari majori amplitudine a Joffredo Abbate.

MXVIII. Dominico die mediae Quadragesimae Lemovicis ad portam S. Salvatoris prae nimio turbae impetu plus quinquaginta hominum mortui sunt, norte scilicet ante inchoatos Matutinos.

MXIX. Hic obiit (4) Gauzfredus Abbas II [S. Martialis Lemovic.]

MXXIII. Obiit (5) Geraldus Episcopus. Karrofo sepultus est.

MXXV. (6) Obiit Hugo Abbas, Rotgerius Cantor, Hildebertus Monachi.

MXXVIII. Dedicatio Ecclesiae Salvatoris mundi ab undecim Episcopis, quorum haec sunt nomina; Jordanus Lemovicensis, Archiepiscopus Gaufridus Burdegalensis, Isembertus Pictavensis, Arnaldus Petrochoricensis, Deusdet Caturcensis, Roho Engolismensis, Petrus Gerundensis, Amelius Albiensis, Arnaldus Rotenensis, Fulco Carcassonensis, (7) Islus Sanctonicensis.

 

(1) Nonnulla jam, praesertim Tom. 3. pag. 316, ex illo Chronico dedimus supra. Descripsit Martenius ex Codice Colbertino. Idem ex Biblioth. Memmiana edidit Labbeus Tom. I Bibl. Mss. Libr. pag. 332. In Codice Memm. ab an. 538 usque ad an. 1037 perducitur: in Cod. vero Colbert. prima manu describitur ab an. 687 ad an. 952, altera ad an. 1060.

(2) Luna defectum passa est 26a die Sept. anno 1010; anno autem 1009 6a die Octob. hora undecima serot.

(3) Apud Labb. Indictione XV ... reaedificari coepit a Jozfredo.

(4) In Commemoratione Abbatum Lemovic. Auctore Ademaro Chaban. Monacho: Jozfredus praefuit annis duodecim... Hujus tertio anno Sepulcrum Domini, etc... Hujus anno decimo, Dominicae mediae Quadragesimae nocte, dum intrarent turbae ad Matutinas in Basilicam vetustam Salvatoris, impressione nimio in introitu portarum 52 homines extincti sunt. Obiit ipse Josfredus Nonis decembris.

Matutinis igitur Laici semel quaque hebdomada, nimirum nocte Dominica, interesse adhuc consueverant.

(5) Ad an. 1020 apud Labbeul refertur Geraldi mors.

(6) In Chronico Aquitanio, quod alii vocant Fragmentum Chronicae Lemovicensis, quodque edidit Labbeus ibid. pag. 291, haec leguntur: MXXV obbit Odo Vicecomes VI Kal. Nov. apud S. Martialem Lemovicas sepultus.

(7) Apud Labb. Illus Santonensis.

 

 

Ex (1) Chronico S. Maxentii,

quod vulgo dicitur Malleacense.

Apud (2) Labbeum Tom. 2 Biblioth. Mss. pag. 204.

 

 

Karolus, patruus Ludovici, pro eo Regnum Francorum accipere voluit, sed non potuit; quia Deus judicio suo meliorel elegit. Nam Franci, inito consilio, eum abjiciunt, (An. 987) et Hugonem Ducem filium Hugonis Regem eligunt eum filio suo Rotberto.

Anno DCCCCLXXXVI. Obiit Andegavinus (3) Gosfredus Comes, (An. 986) pater Fulconis ultimi, XII Kal. Augusti, in obsidione Marsonis super Odonem Rufinum facta: et ei successit Fulco.

Anno DCCCCLXXXVIII. Igne succensus est Karrofensis.

Anno DCCCCXCIII. Bernardus Abba emit curtem de Marriaco.

Anno DCCCCXCIV. S. Maiolus obiit Silviniaco (An. 994), peracto vitae suae cursu felici: ibi sepultus est in Monasterio Apostolorum Petri et Pauli; et fuit successor B. Odilo non dispar virtutibus et merito vitae, vixitque in Abbatia feliciter XXXIII [annis]. Eo tempore apud Majus-moansterium Turonis post restaurationem Normannorum et post S. Maiolum qui eum regebat, primus Abba fuit Guitbertus; cui successerunt per multorum annorum curricula Bernerius, Gosbertus, Sicgardus, Evrardus, Audebertus, Bartholomeus...

Anno (4) DCCCCXCVI. Hugo Dux cum filio suo Rotberto levantur in Regno. Hac de causa Episcopus, (5) etc.

His ita evenientibus, Turonis Arduino Episcopo mortuo succedunt Archimbaudus et Hugo. Similiter Lemovicae civitati Audoino Episcopo succedunt Geraudus, Jordanus, Willermus atque Wido. Eodem modo Engolismae Gundaberto subrogati sunt Fulcaudus, Ebbo atque Ramnulfus. His diebus supradictis apud Burgulium Coenobium, in quo diximus primum Patrem Monachorum esse Gaubertum, cui temporum spatiis successerunt Beno, Rainaudus, Teudo, Raimundus, Joannes, Balduinus atque Guitbertus. Simili modo Girberto Abbati [S. Maxentii] successit Bernaudus, qui recepit donum ab Aldearde Vicecomitissa de (6) Coenobio S. Leodegarii, quod erat antiquitus juris S. Maxentii post sepulturam mariti sui Arberti Vicecomitis, et pro anima sua et filii sui Aimerici.

Otho Imperator (An. 1002) haustu veneni periit sine filiis, et pro eo consanguineus ejus Hinricus Imperium suscepit... Hainricus vero in Imperio confirmatus, cum Langobardos sibi reperisset contratios, misso Rodulfo Duce Burgundiae Papiam obsedit, et incendio tradidit, et palatium in ea sibi aedificavit, et rebellantes sibi servire coëgit... Hic (7) Cluniacensi Coenobio contulit dona, sceptrum aureum, coronam auream, sphaeram auream, vestimentum Imperiale, Crucifixum aureum, pensantia simul libras centum et alia multa: et cum Odilone Abbate ejusdem loci crebrius colloquium familiare exercebat, et in aula palatii sui eum prae omnibus diligebat.

Anno MIII. Primum donum fuit Malliaco Coenobium construendi a Willermo Comite.

Anno MV. Gaufredus Comes, cognomento Martellus, filius Fulconis Comitis Andegavorum natus est pridie Idus Aprilis (An. 1005).

Anno MX. Romae praesidente Sergio Papa, et Rotberto Francorum Rege regnante, Willermus Dux Aquitanorum construi praecepit Coenobium in honore sublimium Apostolorum Petri et Pauli, quod vocatur Malliacum: quod plenissime, ut decuit, ditavit magnis reditibus multisque possessionibus, et, quod majus est, excellentibus Reliquiis Sanctorum. Dehinc pluribus adunatis Fratribus regulariter viventibus, praefecit eis Abbatem, nomine Theodelinum; deditque S. Maxentio quandam villam quae vocatur Celesium, quando corpus S. Maxentii delatum est Pictavis ad Concilium VI Idus Martii, tempore Bernardi Abbatis et Gisleberti Episcopi Pictavorum.

Interea defuncta conjuge Willermi Ducis Aquitanorum, ex qua susceperat Willermum, idem Dux sororem (8) Sancii Ducis Gasconiae, Briscam nomine, in uxorem copulavit sibi, quae ei duos filios genuit, Odonem et Tetbaudum videlicet qui puer mortuus est; et alter nomine Consul et Dux Gasconiae elevatus est. Amore istorum filiorum et pro remedio animae suae dedit item sancto adjutori Maxentio aribannum in villa S. Maxentii tempore Rainaldi Abbatis.

Anno MXIV. Obiit Constantinus Abbas S. Juniani Nobiliaci, cui temporaneus extitit Letaudus Abba et alii multi: sed inter aliospraecipuus Musicus et cantor. Huic Constantino successit Imo. Eo tempore Theodelinus Abba transtulit ossa S. Rigomeri Presbyteri a Cenomanico pago temporibus Fulconis et (9) Hugonis Comitum.

Anno MXVI. Fuit praelium Pontilevis inter Hugonem (Odonem) et Fulconem Consules pridie Kal. Julii; et victoria penes Fulconem fuit.

Anno MXX. Monasterium S. Nicolai apud Andegavum fundatum est.

Anno MXXIII. Obiit Hugo Archiepiscopus Turonensium IV Idus Maii; cui successit Arnulfus nepos ejus. Interea defuncta (10) Sancia conjuge Guillermi Ducis, duxit tertiam nomine Agnetem; ex qua iterum suscepit geminos filios, Petrum cognomine Accerrimum, et Gaufredum qui Wido vocatus est.

Anno MXXV. Captum est Salmurum castrum a Fulcone; et Gelduinus fugatus est. Tunc Fredericus Abba quarto anno ordinationis suae, et Fratres qui cum eo erant, rapuerunt de mediis ignibus libros et quaedam ornamenta Ecclesiastica; et accipientes corpus S. Florentii et Reliquias ceterorum scriptas, pergunt ad Ecclesiam S. Hilarii, ibique per aliquot annos in parvis tuguriis more hospitum degentes, Ecclesiam istam novam aedificare coeperunt. Quae cum perfecta fuisset, convocavit venerabilis Abbas Fredericus Arnulfum Episcopum Turonensem et Humbertum Episcopum Andegavensem, Isembertum Pictavensem atque Gauterium Namnetensem: et dedicatum [Al. dedicata] est ab eis Idibus Octobris.

Eo tempore apud castrum Liziniacum habuit quaedam nobilis matrona novem filios tempore Hugonis Bruni domini ipsius castri, filii Hugonis Albi, qui fuit genitus Hugonis Kari, qui extruxit primus castrum.

Anno MXXVI. Ordinatus est Gulferius post Rainaldum, qui unum annum solum vivens obiit: et Amblardus successit, ordinatus ab Isemberto Episcopo successore Gisleberti.

Anno MXXVII. (11) Sacrosanctae Ecclesiae Dei sceptrum regente Rotberto Rege, et Guillermo Duce in Aquitania orta est tempestas inaudita apud nos magna in sabbato, VIII Idus Julii. Eodem anno Guillermus et Gaufredus Vicecomes Toarcensis quosdam servos et ancillas dedit S. Maxentio in Celescio villa supradicta.

Sequenti anno post multa et laudabilia facta ipse Dux Guillermus Monachus factus apud Malliacum, plenus dierum in senectute bona obiit in pace pridie Kal. Februarii. Vixit autem (12) septuaginta et unum annos.

Anno MXXXII. Combustio civitatis Andegavae prima nostrorum temporum est facta V Kal. Octobris. Eo tempore, ut ferunt, Fulco filius Gaufredi aedificavit Monasterium supradictum S. Nicolai civitatis Andegavinae. Quo similiter, ut diximus de Malliaco, bene ornato, et multis Fratribus adunatis, ibidem primus Abba extitit Hildinus. Huic quoque successit Emmo, Airaudus, Nathalis, Lambertus atque Johannes.

Eo tempore fuit Concilium factum Pictavis de fide Catholica, Rege Rotberto concedente ut per omnes civitates fierent (13) Concilia. Inter caetera ergo accidit, ut in Pictava urbe, sicut diximus modo, Concilium ageretur, Duce nobilissimo Willermo videlicet, Isemberto urbis illius Episcopo, Jordane Lemovicensium Praesule atque (14) Arnaldo Petragoricensis regionis, et diversorum ordinum Christianorum Abbatibus videlicet, Monachis et Clericis, necnon et fidelibus populis. Cum igitur de pluribus tractarent, statuerunt ut si quis homo res sanctae Dei Ecclesiae fraudulenter ac violenter possideret, quas injuste rapuerat, cum summo studio restitueret, et ut terras Monachorum integras liberasque persolverent.

Fulco Comes, pergens in Jerusalem in eadem via defunctus est, sicut dicitur: huic successit Gosfredus filius ejus in Comitatu. Igitur Guillermo Duci saepedicto Guillermus Pinguis, filiorum ejus major natu, succedit in Principatu. Qui quarto anno post mortem patris habens certamen cum Gaufredo Martello, convenerunt in praelium simul; ubi utriusque exercitus conveniens ad praelium juxta Monasterium S. Jovini ad montem Coerium, magnis animositatibus certatum a Pictavis et Andegavinis. Tandem Guillermus Dux traditur et capitur XII Kal. Octobris.

Anno MXXXIII. Ainricus post mortem Roberti levatus est in Regno.

Anno MXXXV. (15) Willermus captus est in praelium.

 

(1) Hujus Chronici, quod usque ad annum 1140 aut 1141 protenditur, partes jam editae sunt supra Tom. 7 pag. 228, et Tom. 9 pag. 8. Videsis quae ibi notavit D. Bouquet. Ex Ademaro pluribusque aliis Chronographia multa hinc inde verbatim fuisse descripta a San Maxentiano res ipsa loquitur.

(2) Descripsit Labbeus, resectis inutilibus, ex Codice Beslyano.

(3) Mors Goffredi ad annum 987 refertur in Chronico S. Albini Andegavensis, cujus auctoritas forsan praeferenda; nam S. Maxentii Racemator, si tamen unus duntaxat fuit, passim res nullo servato ordine narrat, benignaque manu indiget, quae illas suis locis seu annis restituat.

(4) Corrigendum, Anno DCCCCLXXXVII. Forte scriptum erat, inquit Labbeus, Anno DCCCCIIIXC.

(5) Multa hic et supra consulto omisimus, quae ex Ademari Chronico ad verbum descripta sunt.

(6) Hoc Coenobium ad Separim (la Sevre) amnem prope Niortum, juris sui postea fuit, situm in dioecesi Santonensi.

(7) Cluniacum ipsum in reditu ex urbe Roma pius Imperator invisit, Societate ibi donatus, ut discemus ex Vita S. Meinwerci.

(8) In Necrologio S. Severi Sancius Comes Wasconiae obiisse dicitur IV Nonas Octobris anno MXXXII; rectius quam in Generensi, in quo ejus obitus V Nonas Octobris longe ante hunc annum ponitur. Sepultus est in Ecclesia Lascurrensi. Mabillonius.

(9) Hic Cenomensis erat Comes, Fulco autem Andegavensis.

(10) Supra Brisca vocatur, soror Sancii seu Sancii-Willelmi, Ducis Wasconiae.

(11) Male in Edito, MXXVIII: nam octavus dies ante Idus Julii cadit in sabbatum anno 1027.

(12) Calculo hoc admisso, Willelmus Dux Aquitanorum et Comes Pictavensis, Magnus ob pietatem merito dictus, natus fuerat circa annum 959, aut 958 si anno 1029 obiit, ut ibi innuitur. Vide Not. f supra pag. 183. Statim autem post Willelmi mortem, ait Mabillonius, Agnes ejus conjux secundas nuptias cum Gaufrido, Fulconis Andecavorum filio, cognomine Martello, contraxit.

(13) Facti sunt Conventus Episcoporum in plerisque locis ab studium reformandae pacis; aliquantis per vero propter statum reintegrandum Catholicae fidei. Ex Vita S. Hugonis Monachi Aeduensis apud Mabillonium Tom. 7 Act. Bened. pag. 104. De variis hoc tempore coactis Episcoporum Conventibus legendus Glaber Rodulfus circiter annum 1002. Sed et Pictavis Concilium habitum est circa annum 1023.

(14) Obiit autem anno Domini MXXXVI, II Idus Julii.... Cujus tempore iterum Normanni portum Aquitanicum applicuerunt apud S. Michaelem de Eremo, volentes Aquitaniam desertare: contra quas gloriosus Guilhermus, Comes Pictavensis, bellum commisit, et maxima eorum pars mortua est. Huic bello Arnaldus Vittabrensis Episcopus interfuit; sed cum non heberet pecuniam, unde suos remuneraret milites, etc. Ex Fragmento de Petragoric. Episcopis apud Labbeum Tom. 2 Bibl. Mss. pag. 737. Arnaldus autem successerat Radulpho de Cohalia.

(15) Corrigendum, Anno MXXXIII aut MXXXIV.

 

 

 

 

Ex (1) Historia Pontif. et Comit. Engolism.

Apud Labbeum Tom. 2 Bibl. Mss. pag. 249.

 

Cap. 23

Suscipiens Episcopatum (2) XII. Kal. Aprilis DCCCCLXXIII ab Incarn. Domini, Hugo Pontifex ordinatur: si quidem vir natione Xantonicus, a Jarnaco castro de Senioribus (Al. Dominis) illius castri, quos vulgariter Comptarios vocant, natus vir, astutus et eloquens et litteratus.... Decessit vero (3) DCCCCXXI. anno ab Incarnatione Domini VIII. Kal. Decemb. Sedit annis (4) XII.

Cap. 24

Cathedram vero illius Grimoardus Episcopus accepit. Hic natione Petragoricus, .... a Guillelmo (Al. Guidone) Vicecomite Lemovicensi, pro Monasterio Brantosmensi quod ad eum in munere poscebat, captus tenebatur in turre Lemovicina; et dimissus juxta conditionem Guidonis, Gerberti seu Silvestri Papae Curiam appelans, Romam adiit. Guido Curiae Romanae sententiam damnationis (5) suscepit; et cum ibi Guido praesens esset, Grimoardo Episcopo traditus est. Grimoardus iste oblationes Ecclesiae Engolismensis, et mansum de Tournac Ecclesiae praedictae acquisivit.... A quo etiam Ecclesia Cathedralis Engolismensis consecratur; per quem Hugo Rex Francorum Privilegium Cathedrali Ecclesiae Engolismensi dedit: cujus tempore quidam de Principibus Engolismensibus Wadradus (Al. Wardradus) Loriches aedificavit in Xantonico pago Monasterium Basiense in honore sancti Stephani Protomartyris, et censuale fecit Romanae Ecclesiae. Consecratur autem Ecclesia praedicta a Grimoardo et Islone fratre ejus Xantonensi Episcopo.

Cap. 25

Reliquit vero Rohonem successorem sibi, qui natione Pictaviensis Montis-acuti oppidanus fuit: cujus manu Robertus Rex Gallicanus Cathedralem Ecclesiam Engolismensem privilegiavit. Guillermus vero Comes Engolismensis, copulata sibi uxore Giberta (Al. Girberga), sorore Comitis Guillermi (Al. Fulconis) Andegavensis, Alduinum et Gaufridum ex ea genuit. Guillermus iste sapientissimus fuit, et Consilianus Guillelmi Pictavensis Ducis. Blaviam denique cum expugnasset Guillelmus Engolismensis secum Ducem habuit, et magna fortitudine ipsum castrum cepit; et accepit haec in beneficio a Pictavensi, Vicecomitatum Mellensem, Oenacensem seu Chenaucensem, et Rocacardensem, et Chabanes, Confolens, et Roffiacum, et multa alia, etc. ut in Chronico Ademari.

 

(1) Scripta est haec Historia ab incerto Auctore, qui multa tum ex aliis, tum ex Ademaro deprompsit. Vide supra pag. 148, 149, 150 et 159. Nostrum autem Scriptorem, Canonicum Engolismensem fuisse, et vixisse anno 1159 certum est, ut observat Labbeus.

(2) Chronicon Engolismense: DCCCCLXXIV, III Kal. Aprilis, Hugo Pontificali ordine Sacerdotio est functus.

(3) Ibidem, DCCCCXC. Chronicon vero Engolismense S. Martialis cujus auctoritatem praeferunt Galliae Christ. Scriptores: Anno DCCCCXCIII.

(4) Ademaro teste, pedum per 20 annos tenuit Hugo.

(5) Inde Rivetus noster Gerbertum purgat a crudelitatis seu nimiae severitatis nota, quam totam refundit in Curiam Romanam.

 

 

 

 

 

Ex (1) Chronica Gaufridi Coenibatae

Monastrerii S. Martialis Lemovicensis, ac Prioris

Vosiensis Coenobii.

Apud Labbeum Tom. 2 Bibli. Lib. Mss. pag. 280.

 

Ex Prima Parte.

 

Cap. 1

Robertus Rex regnare coepit anno Domini (2) DCCCCXCVI, aut circa: quo tempore Guillelmus Aquitaniæ Ducatui praeerat, cui cognomentum fuit, Teste d’Estouppe.

Cap. 3

Eo tempore, Guido de Turribus, qui cognominatus est Niger, inter Principes Lemovicini climatis probitatis titulo clarebat. Erat illi uxor non dispar natalibus, Engalcias nomine, filia Principis Malamortensis castri, quae S. Geraldi Aureliacensis ex nepte proneptis extitisse narratur.... Hic enim Ecclesiam de Arnaco, quae olim fuit in honore S. Petri parva quidem, sed Parochialis, in melius reformare studebant.... Tunc inter Vicecomites fuit hostilitas permaxima pro Ave Vicecomitissa, quae dicebatur Blancha...

Cap. 4

Capellaniam de Segunzac eidem [Chargerio] commisit Guido de Turribus, ut integra libertate Monachi in Ecclesia propria potirentur. Laïcorum etenim Principum auctoritate multa tunc in Ecclesia disponebantur; unde nunc provisores, sive defensores vocantur.

Cap. 6

Guido, qui Petragorici auxilio Comitis oppidum de Pompedour contra Vicecomitem de Segur construxit, super castrum de las Tours, de Terrasson et de Alteffort, exceptis Ecclesiis vel municipiis diversorum locorum, principatum habuisse narratur. Hic in Petragorico Jarduna igne cremavit, eo quod possessor ejusdem castri eum similem fabri cachinnando vocaverit. Hic Lemovicas in bello Kalendis Augusti occubuisse, et juxta portam Monasterii australem tumulatus extitisse refertur. Engalcias vero uxor illius Arnaco Monacha effecta, in senectute bona obiit IV. Kal. Septembris. Haec foris limen ostii, quo de claustro itur ad Monasterium, se sepeliri rogavit, ut fidelium ingredientium orationibus Deo spiritus illius devotius commendaretur.

Horum filiam unicam Aolaars accepit Ademarus lo Contors de Laron, filius Rogerii; de qua genuit Guidonem: postea II Idus Julii obiit, juxta matrem sepulta, quia fragilis multum fuit. Ademarus vero duxit uxorem sororem Iterii Episcopi Lemovicensis; de qua prodiit progenies Larumdensium Dominorum, de paterna hæreditate.

Cap. 7

Roberto regnante, Elias [sieur de Chalais] Calesius et Iscatfredus, ambo illustres, Rivumpetrosum S. Martiali Lemovicensi solemniter concesserunt. Geraldus de Crosent eidem Apostolo in manu Geraldi Lemovicensis Episcopi, coram Guillelmo Duce, Bernardo Comite de Marchia, Aimerico de Rancon, villam de Subterranea contulit.... Hic de Eblena genuit plures; quorum primus dictus est Beraldus, secundus Geraldus cognomento Rebara.

Cap. 9

Hujus [Odolrici Abbatis S. Martialis] rogatu dominus Jordanus de Laron Lemovicensis Episcopus, antequam abiret Hierosolymis, consecravit Monasterium de Arnaco, in quo quiescit corpus almi Pardulphi, in honore sanctissimae Trinitatis, Idus Julii anno Dom. Incarn. MXXVIII [anno 1028]. Adfuit ibi Guido de Turribus cum venerabili conjuge Engalsia et Ademaro de Learum genero, Ebolo Combornensi fratre Archambaldi Chamba-putrida, cum Ademaro filio Guidonis Vicecomitis. Bernardus Chabrol cum Firmino, qui Capellam de Bré Monachis de Vosias contulit, ibidem praesentes fuere.

Cap. 10

Anno ipso, scilicet MXXVIII, consecrata est Basilica regalis Salvatoris Lemovicae XV Kal. Decembris ab Episcopis XI, quorum nomina haec continet pagina: Gothofredus Archiep. Burdegalensis, Jordanus Lemovicensis, Isembertus Pictavensis, Roho Engolismensis, Arnaldus Petragoricensis, Petrus Gerundensis, Deus-dedit Caturcensis, Amelius Albiensis, Arnaldus Rutenensis, Fulco Carcassonensis, Islus Sanctonensis. Hoc factum est tempore Roberti Regis Francorum.... Tunc quoque levatum est corpus S. Martialis Apostolici a Monachis ejus; ad cujus praesentiam delata sunt tunc multa nobilissima corpora Sanctorum Aquitaniae provinciae, astante Duce Aquitaniae, Duce Vasconiae, cum omnibus Principibus et omni frequentia Aquitanorum: post dies octo iterum relatum et reversatum est integrum corpus ejusdem Apostolici in sepulchrum pristinum.

Cap. 11

Eo anno Coenobium Usercense Nonas Maii, luna IX hora noctis prima, hac die quae feria III vocatur, igne crematum est in diebus Ricardi Abbatis [anno 1028]. Biennio evoluto, luna XVI, feria quarta, X Kal. Maii [anno 1030] inchoatum est renovari ab eodem Ricardo Abbate vel Monachis. Huic successit Petrus de Donzenaco: successit et post eum Constantinus per XIV annos.

Cap. 12

Per idem tempus Odilo Cluniacensis, qui festum Defunctorum instituit primo divina revelatione, post festivitatem Omnium Sanctorum celebravit, et toti suo Ordini celebrandum indixit.

Jordano Lemovicensi Pontifice apud S. Augustinum sepulto, qui antea praepositus S. Leonardi, consecratus in Ecclesia S. Joannis de Angelis per dominum [Islum vel Islonem] Hilbonum Xantonensem Episcopum anno MXXII, succedit Iterius, qui castrum de Chaslas de loco vocato Fraisenias ad locum, ubi nunc cernitur, permutasse narratur: erat quippe frater Principis illius castelli.

Cap. 13

Roberto rege vivente, Hugo (3) filius ejus sublimatur in Regno. Hugone decedente, consecratur frater ipsius (4) Henricus adhuc patre vivente.

Robertus migravit à saeculo V Kal. Octobris, ab Incarnatione Domini (5) MXXX [anno 1031]. Eodem anno Abbas (6) Odolricus obiit; cui succedit Petrus. Hic fuit filius Eucharii de Cluno castello.

Cap. 23

Tempore Othonis Romanorum Imperatoris (7), Archambaldus Vicecomes Combornensis praelia multa gessisse, Reginam de adulterio accusatam usque ad fugam accusatorum agiliter defendisse narratur. Ipse Macellarius cognominatus est, quia secut carnifex carnes securi in macello, sic iste truncabat ipse hostes in bello. Cum eo tunc erat Gulpherius ille de Turribus; qui cognominabatur Archambaldus. Hic dicitur acquivisse castrum de Torenna, quod erat contoratum. In introitu portae, dum viriliter pedem intromitteret, tanto impetu clausae ambae portae feruntur, ut pede graviter colliso pessime claudicaret; ex tunc Archambaldus Chamba-putrida cognominatus est. Hic de sorore Richardi Normannorum Ducis genuit Ebolum, cui Arbertus de Chananoiam, Monachus de Userchia, concessit insipienter villam de Bar... Ebolus genuit Archambaldum, cujus matre legitima adhuc vivente, non legitime aliam duxit, de qua genuit Guillermum et Robertum.

Cap. 41

(8) Primus ille, qui praecepto Odonis Regis Lemovicensem Vicecomitatum obtinuit, Fulcherius dictus est: cui successit Geraldus, qui plures genuit filios; quorum duo Pontificatum Lemovicensem adepti sunt, Hildegarius et Alduinus; alter Guido vocatus est, qui Tusturiacensem [Tourtoiras] Abbatiam construxisse narratur; Aimericus de Rupecavardi, qui cognominabatur Ostofrancus, et Geraldus de Argentonio, Gaufredus. Iste Gaufredus [Joffredus] fuit Abbas S. Martialis, quem vocabant Bovemcurtum; licet quidam putaverint potius filium Guidonis.

Guido de Eurma seu Emma uxore genuit Petrum et Ademarum, qui cum jurabat, dicebat: ma fè te premet; volebat enim dicere: in fide mea tibi promitto; balbus nempe erat. Hic obiit peregrinus, dum civitas Sancta laboraret sub Paganis. Hic de Senegunda genuit Ademarum, Guidonem, Gaufredum et Bernardum.

 

(1) Hoc Chronicon vulgavit Labbeus ex veteri Turrium in Lemovicensibus Codice, aliisque Mss. quorum quatuor hubui, inquit, apographa, VV. CC. Henrici Justelli, Joannis Bouchetii, Joannis Beslii et nostrum. Pluribus in locis aetatemsuam prodit Gaufredus Auctor hujus Chronici, testaturque se ista dictasse anno Incarnationis Dominicae MCCXXLIII. Attamen ipse Gaufredus in Prologo et cap. ult. secundae partis certis characteribus insinuat se anno tantum sequenti opus illud absolvisse. Hinc quae in hoc Chronico hunc annum praetergrediuntur, inserta putat Labbeus.

(2) Jam Robetus reganre coeperat anno 988 cum Hugone patre: et Guillelmus Caput stupae obierat 963.

(3) Hugo anno 1017 Rex unctus fuit, obiit anno 1023.

(4) Henricus in consortium regni adoptatus est anno 1027.

(5) Robertus obiit ann 1031, XIII Kal. Augusti.

(6) Odolricum mortalitem explevisse V Kal. Octob. anni 1040 tradunt Galliae Christ. Auctores.

(7) Auctor monuit supra cap. 22 se res succinte replicare a temporibus Hugonis Regis, qui cognominatus est Capucius, patris Roberti Pii Regis.

(8) Gaudfredus ibi, ut ipse monet, describit genus Vicecomitum Lemovicensium.

 

 

 

Extrait (1) d’une Chron. des Rois de France.

Manuscrit de la Bibliothèque du Roi N° 567.

 

Loys le quint du nom mourut en l’an de son regne le premier, et n’eut oncques enfans, et fut enterré à Compiegne en l’Eglise S. Cornille. Et lors (2) failli la lignée de Charlemaine.

Après la mort du dit Roi Loys le quint, pour ce qu’il ne avoit aucuns enfans, les Barons de France envoierent Charles Duc de Lorreine, oncle du dit Loys et frere de Lothaire son pere, pour regner en France. Le quel Charles respondi qu’il se conseilleroit, et prolongea trop la responce. Pour laquelle cause (3) les Barons de France firent et eslurent en Roy de France Hue Capet Comte de Paris et Duc de France, fils de feu Hue le Grant, qui avoit été Comte de Paris, et de Haonne sa femme seur du premier Othon Empereur de Romme. Et par ainci les dits Roys Loys et Hue Capet estoient cousins de par femme. Le dit Hue n’estoit mie en droit lignage de France, mais de ceulz de (4) Soissonne. Il commenca à regner en l’an DCCCCLXXXVIII, et regna neuf ans.

Après le Roi Hue Capet Robert son fils commença à regner en France en l’an DCCCCXCVII. Il print par l’aide des Normans Melun le chastel, la cité de Sens et la Duché de Bourgongne, que aucuns Barons de son Royaume avoient tollu à autres, qui avoit esté à Henry son oncle, qui estoit mort sans hoir; et la donna à Robert son fils. Cestui Robert ot de Constance sa femme fille de Guillaume Comte d’Arle quatre fils; c’est assavoir, Hue qui fut Evesue d’Auxerre, Henry qui fut Roy après lui, Robert Duc de Bourgongne, et Eudes qui mourut en enfance; et une fille nommée Alips, qui fut mariée à Regnault Comte d’Ennevers [de Nevers]. Il frequentoit les Eglises, et par especial Saint Denis; et y faisoit le service couronné, et tenoit cuer revestu de ses ornemens royaux à Vespres, Matines, et à la Messe avecques les Moines, et chantoit moult melodieusement. Il fit ce qui s’ensuit, la Prose de Sancte Spiritus, et les Respons Judaea, Concede nobis, Coraelius, Constantia Martirum. Il fonda plusieurs Eglises en plusieurs lieus, c’est assavoir à Orlians S. Anian, Nostre Dame et S. Hylaire devant son palais d’Orlians, (5) Soiguelline S. Legier, à Vitry le chastel l’Eglise S. Marte [Medard], à Senlis S. Rieule, à Estampes Nostre Dame, à Aoist [Autun] en Bourgongne S. Tassian, à Paris de lès son palais S. Michel, et à Poissy (6) Nostre Dame. Le dit Roi Robert regna XXXIV ans; et fut enterré en l’Eglise de S. Denis avecques Constance la Royne sa femme.

 

(1) Cette Chronique, qui va jusqu’au Roi Charles VI, ne contient rien de fort important; excepté peut-être pour les derniers tems.

(2) Cette illustre race des Carlovingiens avoit regné sur le France environ deux cens trente-six ans. Elle avoit formé trois branches, qui occuperent separément trois trônes, l’un en Italie, l’autre en Germanie, le troisième en France. On remarque que toutes trois ont fini sous trois Princes qui portoient le nom de Louis.

(3) On croit communément que Hugues Capet établit un Conseil de Princes et de Seigneurs les plus qualifiés, auxquels il accorda en propriété les gouvernemens des provinces et des villes, avec pouvoir de les transmettre à leurs successeurs; et cet établissement a passé chez quelques Auteurs pour l’institution des Pairs de France; mais Hugues ne fit que conserver ce qui existoit déjà.

(4) Saxe selon d’autres. Hugues pouvoit descendre d’un des Chefs de ces Saxons qui long-tems auparavant s’estoient établis en France vers le Maine et le Bessin; et qui sçait si de Saxia (Seez) on n’a pas fait Saxonia; ou Sexones, Saxones, Saxonis et Saxonicum de Suessiones, Suessionis et Suessionicum. Les Anciens appellerent Soissongne le païs que nous nommons Saxe. Soissonnes au reste se lit ici à cause du Roi Robert tué à Soissons.

(5) Corrigez, dans la forest d’Iveline.

(6) Il est étonnant qu’un Prince qui ne possédoit en propriété que les Duchés de France et de Bourgogne, ait pu trouver de quoi fournir à de telles dépenses. Il faut bien qu’au commencement de la troisième race les revenus de nos Rois, tels que les produits des terres domaniales, ceux de justice dans les Bailliages et Prevôtés royales, la gruerie, le cens, les droits d’entrée et de sortie, la regale, la monnoie, le droit de procuration ou de giste, les taxes sur les Juifs, etc. ayent été considérables.

 

 

 

Ex diversis Chronicis et Gestis.

 

985

·         Anno Domini DCCCCLXXXV. IV Kalendas Februarii (1) obiit Lotharius Rex. Ex brevi Chron. Masciacensi in Biturigibus apud Labb. Tom. 2 Bibl. Mss. pag. 732.

 

986

·         Anno Dom. DCCCCLXXXVI. Carolus Stultus, ultimus prosapiae Caroli, regnat. Ex Chron. Vezeliac. apud Labb. Tom. 1 Bibl. Mss. pag. 395. Fames (2) facta est magna. Ex antiquo Cod. Chron. Hermanni Contracti.

·         Wicfrido Episcopo [Virdun.] succedit Adelbero. Ex Chron. Virdun. S. Vitoni apud Labb. Tom. 1 Bibl. Mss. pag. 400.

·         [Tali denique Pastore subtracto, evenerunt huic civitati multa adversa et tribulationes in populo. Nam Lotharius Rex Francorum, quoniam erat Respublica minus defensabilis sub Principe Romanorum juvene Othone, obsedit civitatem istam; sed Domino volente minime cepit: attamen omnia quae urbem erant vastavit. Contra quem eum nostri egressi ad bella venirent, ab ejus exercitu superati, plures capti sunt et abducti; pro quorum liberatione Gobertus quidam Miles potentissimus claves civitatis Regi detulit. Ex Continuatione Historiae brevis Episcoporum Virdun. apud Acherium Tom. 2 Spicil. in fol. pag. 238.]

 

987

·         Anno Dom. DCCCCLXXXVII. Ludovicus Lotharii filius, (3) Clericus, Rex Francorum XXVIII, regnavit annis II. Hic captus a Francis Lauduni interiit; sicque progenies Caroli Magni defecit. Hugo filius Hugonis Capeti, Rex Francorum XXIX, regnavit annis X. Ex Chron. Ivonis Carnot. a Pharamundo ad Philippum I.

·         Ludovicus fuit hujus prosapiae regalis Rex ultimus. Ludovico defuncto Proceres Regem super se statuerunt Hugonem Ducem, qui fuit filius Hugonis Magni Ducis. Hugo vero Rex genuit dominum ac piissimum Robertum. Ex (4) serie Regum Franc. in Mss. Cod. Reginae Sueciae 992, inter Miscell. Durandi Mss. Tom. 2 Bibl. S. Germani Prat.

·         Regnum usurpat Hugo, qui dictus est Chapes, Marescallus Franciae, filius Hugonis Magni ex Hawide sorore Othonis I Imperatoris; et sic defecerunt Reges de stirpe Caroli, et regnavit Hugo Chapes X annis. Ex Excerptis ex veteri Chron. scripto an. 1135, in Ms. Cod. Reginae Sueciae 1627, Tom. 1 Miscell. Durandi Mss.

·         Ugo, qui antea fuerat Dux, subrepsit locum regiminis, et regnat in Francia annos X. Ex brevi Chron. Regum Franc. a Pippino ad Philippum I seu ad an. 1060, apud D. Estiennot Tom. 10 Fragm. Hist. pag. 253, ex Ms. olim Ecclesiae Carcasson.

·         Ludovicus [secundae] hujus prosapiae regalis Rex ultimus, qui obiit anno DCCCCLXXXVII, et secundo regni sui sine filio; qua causa Francorum Primates Hugonem, qui tunc Ducatum Franciae strenue gubernabatn Regem fecerunt. Ex Chron. Regum Franc. a Merovaeo ad Ludovicum Grossum, apud D. Estiennot Tom. 8 Fragm. Mss. pag. 38, ex Ms. Cod. S. Severi in Capite Wasconiae.

·         Fames magna est facta. Ex Chron. Hermanni Contracti in novo seu Ms. Cod.

·         Ludovicus filius [Lotharii] ejus annis II: post hunc Hugo annis X. Ex Chron. Nemaus. in Probat. novae Hist. Occit.

·         Ludovicus Rex obiit; Hugo succedit. Ex Chron. Leod. apud Labb. Tom. 1 Bibl. Mss. pag. 337.

 

988

·         Anno Dom. DCCCCLXXXVIII. Hyems fuit valida. Ex Chron. Dolensi apud Labb. Tom. 1 Bibl. Mss. pag. 315.

·         Aestatis fervor nimius ac repentinus, Id. Julii usque Id. Augusti immanissime exardescens, fruges absumpsit. Ex Chron. Hildensheim. apud Chesnium Tom. 3 pag. 515.

·         Karolus Laudunum ingreditur. Ex Chron. Leod.

·         Domnus Adalbero [Remensis] Praesul Deo dignus... veniente suae vitae termino (5) obiit in pace X Calend. Februarii; cui eodem anno successit in Episcopatu (6) Arnulfus. Ex Chron. Mosom. apud Acherium Tom. 7 Spicil.

·         Post ipsum [Calstonem Figincensem Abbatem, qui mortuus est anno ab Incarn. Domini DCCCCLXXIV, Indictione II, Epacta XXV, Concurrente III] accepit regimen Abbatiae Adacius tempore Regis Lotharii et Ludovici, qui (7) Blandinam accepit uxorem... Mortuusque est ac sepultus, Romam pergens, apud S. Aegidium anno ab Incarnatione Domini DCCCCLXXXVIII, Indictione I, Epacta nulla, Concurrente VII. Ex Historia Monasterii Figiac., apud Baluzium Tom. 2 Miscell. pag. 301.

 

989

·         Anno Dom. DCCCCLXXXIX. Hugo (8) Capito, filius Comitis Andegavensium, regnat. Ex Chronico Vezeliacensi.

·         Dedicatio Ecclesiae Fiscanensis. Ex annali Historia brevi in Monasterio S. Stephani Cadom. conscripta, apud Chesn. Tom. Script. Norm. pag. 1015.

·         Rotenus Archiepiscopus Rotomagensis. Ex Chron. Rotomag. apud Labb. Tom. 1 Bibl. Mss. pag. 366.

·         Robertus [Richardi I filius. Hic vir magnae pietatis et honestatis fuit, et in mundialibus divitiis adeo laudatus a saecularibus viris; sed fragilitate carnis superatus, quamplures filios procreavit. Plura etiam Ecclesiae bona fecit: Ecclesiam enim praesentem miro opere et magnitudine aedificare coepit. Ante obitum suum, gratia Dei praeveniente, vitam suam correxit. Feminam enim reliquit, et de hoc ceterisque pravis actibus suis peonitentiam egit; et sic bono fine, in quantum humana fragilitas capere potest, quievit. Ex Actis Archiepiscoporum Rotomag. Tom. Analect. Mabillonii in fol. pag. 224.

·         Factus est Archiepiscopus Rothomagensis. Ex cod. Chron. Ms. Tom. 2 Miscell. Durandi Bibl. S. Germani Prat. ex Cod. Ms. Reginae Sueciae N° 322.

 

990

·         Anno Dom. DCCCCXC. Adalberoni succedit Heymo, qui fundavit Monasterium Monialium S. Mauri. Principes Francorum expellunt Carolum (9) Regem de Regno; quem Otto Imperator restituit, gravi bello Suessionis eisdem Principibus superatis; et ob hoc Lothariense Regnum ab eo dono accepit. Ex Chron. S. Vitoni Virdun. etc.

·         Bernardus Scindens-ferrum, ideo quia armis acerrimus atque fortissimus exstitit, successit patri suo Olibano in Comitatu Bisulduni. Ex Gestis Comitum Barcinon. in Append. ad Marcam Hispan. col. 542.

·         Guidefredus, filius Olibani Comitis Bisulduni, successit patri suo in Comitatu Cerritaniensi. Ibid. col. 543.

·         Eclypsis solis fiebat; quo non modica subsequebatur mortalitas hominum atque jumentorum XII Kalend. Novemb. Ex Chron. Hildensheim.

·         Bellum inter Ligerim et Elaverim fluvios inter Landricum Comitem Nivernensem et Archembaldum Principem. Ex Chron. Vezeliacensi.

·         Dedicatio Ecclesiae Fiscamnensis. Ex Chron. S. Stephani Cadom. Ms. inter Miscell. Durandi Tom. 2 Bibl. S. Germ. Prat. ex Ms. Cod. Reginae Sueciae 175.

·         Ordinatio domni et eximii patris Willelmi, Divionensis Abbatis Coenobii, per manus memorandi Brunonis Lingondiae urbis Episcopus. Obitus pii patris (10) D. Rotberti Abbatis III Kal. Augusti. Ex Chron. S. Benigni Divion. ad Cyclos Paschales apud Labb. Tom. 1 Bibl. Mss. pag. 294.

·         Obiit Rocho septimus Abbas Dolensis. Ex Chron. Dolensis Coenobii.

 

991

·         Anno Dom. DCCCCXCI. Progenies Karoli Magni a regno funditus destituitur; et Hugo Magnus filius Hugonis, Rotberti Ducis filii, in Regem elevatur. Ex annali Historia brevi in Monasterio S. Stephani Cadom. conscripta.

·         Theophanu Imperatrix obiit; ignisque de Rheno ascendens villas prope positas combussit. Ex Chron. Hildesheim.

·         Froterius Episcopus ab Hugone Capetio Francorum Rege Petragoras missus... obiit anno Dom. DCCCCXCI, VI Idus Decemb. Hic Episcopus magnum Monasterium S. Frontonis aedificare coepit atque castrum Agoniacum, Craoniacum, Albam Rocham, Rupem S. Christophori, Rupem de Basiliaco, ut essent munimen et refugium contra Normannos tunc paganis aberrantes. Successit Martinus dono Dei Episcopus. Ex Fragm. de Petragoricensibus Episcopis apud Labb. Tom. 2 Bibl. Mss. pag. 737.

·         Renovatum est Monasterium (11) Dolense a fundamento. Ex Chron. Dolensis Coenobii.

·         Mainardo I successit Mainardus nepos ejus et Prior; cujus tempore combustum fuit Monasterium cum omnibus officinis. Ex Chron. de Abbatibus Montis S. Michaëlis in periculo maris apud Labb. Tom. 1 Bibl. Mss. pag. 350.

 

992

·         Anno Dom. DCCCCXCII. Filii [Caroli] Lotharii Regis capiuntur, et Hugo Magnus... in Regem elevatur. Ex Chron. Ms. Normanniae, etc.

·         Praelium Conquireticum factum est. Ex Chron. Britan. vulgo les Croniques Annaulx.

·         Secundum bellum Britanorum et Andegavorum in Concruz [Conquereux près de Derval], ubi occisus est Conanus Britanniae Consul V Kal. Julii. Ex Chron. Britan. in Probat. Hist. Britan. pag. 32.

 

993

·         Anno Dom. DCCCCXCIII. Obitus Borelli Comitis Barchinonensis, Indict. VI. Ex Chron. S. Victoris Massil. ad Cyclos Paschales apud Labb. Tom. 1 Bibl. Mss. pag. 339.

·         Successit in Comitatu Barchinonae Raimundus Borelli filius ejus; in Comitatu vero Urgelli successit [Borello] ei Ermengaudus filius ejus. Ex Gestis Comitum Barcinon. etc.

·         A Nativitate S. Johannis Bapt. usque in V Id. Novembris pene per omnem aestatem et autumnum siccitas nimia et fervor immanis fuit; ita ut innumerabiles fruges non pervenirent ad temporaneam maturitatem propter solis ardorem; quo non modicum subsequebatur frigus, et maxima nix decidit, magnaque pestis simul et mortalitas hominum atque jumentorum evenit. Ex Chron. Hildesheim. etc.

 

994

·         Anno Dom. DCCCCXCIV. Conrado Rege Burgundiae mortuo, Rudolphus filius ejus ignavus successit. Ex Chron. Hermanni Contracti, etc.

·         Mirum in modum ardenti igne cruciantur et perimuntur Aquitani. Ex Ms. Sangerm. 561 pag. 77 D. Estiennot.

·         Hujus [Josfredi I] principatu plaga ignis super corpora Aquitanorum deseviit, et mortui sunt plus 40 millia hominum ab eadem pestilentia. Ideo Josfredus Abbas et Episcopi Aqutianiae adunati Lemovicas, levaverunt corpus S. Martialis Apostoli, et in Montem-gaudii trantulerunt; et exinde pridie Nonas Decembris tumulo suo restiturunt, et cessavit pestilentia ignis. Ex Commemor. Abbataum Lemovic. S. Martialis Auctore Ademaro Chaban. apud Labb. Tom. 2 Bibl. Mss. pag. 271.

 

995

·         Anno Dom. DCCCCXCV. Baldricus Trajectensis Episcopus obiit; successitque Ansfridus laïcus et Comes bonae famae vitaeque honestae. Ex Chron. Hildensheim, etc.

 

996

·         Anno Dom. DCCCCXCVI. Robertus filius ejus [Hugonis regnat] annis XLIIII. Ex Chron. Nemaus. etc.

·         Mortuo Hugone, Robertus filius ejus succedit. Ex Chron. Lobiensi apud Marten. Tom. 3 Anecd. col. 1409. et ex Chron. Leod. etc.

·         Post ejus [Hugonis] obitum regnat Robertus filius ejus; et tradidit (12) in carcerem Karolum et filios ejus, quia erat de stirpe Regum; et resedit in regno annos XXXV. Ex brevi Chron. Ms. Regum Franc. a Pippino ad Philippum I, etc.

·         Indict. IX obiit Ugo (13) Rex. Ex Chron. S. Victoris Massil.

·         Obiit primus Ricardus Dux Normannorum, filius Willelmi; cui succedit Richadus II filius ejus. Ex Chron. Rothomag. Normann. et S. Stephani Cadom.

 

997

·         Anno Dom. DCCCCXCVII. Hic [Hugo] post annos X regni sui, anno Incarnationis Domini DCCCCXCVII obiens reliquit Roberto filio suo Monarchiam sui principatus. Igitur Robertus post obitum sui patris XXXIIII annis regnavit. Ex Chron. Ms. Regum Franc. a Meroveo ad Ludovicus Grossum, etc.

·         Primus Abbas Lietaldus supervivens ei [Adalberoni Archiep. Rem.] octo annis, obiit anno Dominicae Incarnationis DCCCCXCVII, XIII Calend. Julii; et III Calendas ejusdem mensis ab Arnulfo Remorum Archiepiscopo substitutus et ordinatus est eidem loco Boso Abbas secundus. Ex Chron. Mosom. etc.

·         Obiit Hugo octavus Abbas Dolensis. Ex Chron. Dol. etc.

 

998

·         Anno Dom. DCCCCXCVIII. Obiit Richardus Dux Normannorum; succedit Ricardus filius ejus. Ex Chron. Fiscan. apud. Labb. Tom. 1 Bibl. Mss. pag. 325.

 

999

·         Anno Dom. DCCCCXCIX. Castrum Masciacense hoc anno destruitur: Abbas Adelardus moritur. Ex Chron. Masciac. apud Labb. Tom. 2 Bibl. Mss. pag. 732.

·         Boso Abbas secundus... Ecclesiam ampliavit: altare de loco ubi erat removit... et per manus Archiepiscopi Arnulfi dedicari fecit, regnante Roberto Rege Francorum, anno Dominicae Incarnationis DCCCCXCIX, ordinationis suae secundo, XIV Cal. Julii. Ex Chron. Mosom. apud Acher. Spicil. Tom. 7.

·         Primus Adelardus factus Abbas hujus loci [S. Trudonis] anno Dom. DCCCCXCIX, nativam linguam non habuit Teutonicam; sed quam corrupte nomonant Romanam, Teutonice Walloniam. Ex initio lib. I Gestarum Abbatem S. Trudonis apud Acherium Tom. 2 Spicil. in fol. pag. 660.

 

1000

·         Anno Dom. M. Terrae motus factus est permaximus. Ex Chron. Leod. et Lobiensi.

·         Imperator Otto III Pentecostes celebritatem digna devotione Aquisgrani feriavit: quo tunc ammirationis causa magni Imperatoris Caroli ossa contra divinae religionis Ecclesiastica effodere praecepit; qua tunc in abdito sepulturae mirificas rerum varietates invenit. Sed de hoc, ut postea claruit, ultionem aeterni Vindicis incurrit. Nam praedictus ei Imperator post tantae commissionis facinus comparuit, et ei praedixit obitum suum celerius affuturum. Ex Chron. Hildensheim.

·         Martinus [Episcopus Petragoricensis] rexit Ecclesiam annos IX. Obiit autem anno Dom. millesimo... Martinus iste, Bosonis Vetuli Comitis Petragoricensis, Eyma nomine. Successit Radulphus de Cohalia Episcopus, qui rexit Ecclesiam annos XII menses VI. Ex Fragm. de Petragoric. Episcopis, etc.

·         Indict. XIII coepit Massiliense Monasterium restaurari, domno Guifredo existente ibi prius quinque annorum Priore. Ex Chron. S. Victoris Massil. etc.

·         Godericus Abbas Gemmeticensis obiit: successit Robertus. Ex. Ms. Chron. Norman. etc.

 

1001

·         Anno (14) Dom. MI. Ottone Imperatore decedente, duo sibi Regnum usurpaverunt; quorum unus Harduinus Italiam, alter vero Hermanus Alemaniam possederunt. Idem autem Hermanus inter alia mala quae gessit, Sabbato sancto Paschae inopinate civitatem Argentinam intravit, et totam civitatem in die Resurrectionis Domini igne succendit. Armati sui matronas, quae ad Ecclesias fugerant, virgines eum caeteris mulieribus vi violabant; et hoc intra Ecclesias fiebat: Sacerdotes ab altaribus dejiciebant, et exutos vestimentis calices rapiebant, libros, pallas altarium, cruces, capsas cum reliquiis Sanctorum per spatium pavimenti, quasi quaedam stereora, expandebant... Hermanus Dux cum suis omnibus in brevi inferni claustra penetravit. Ex cap. 15 lib. 2 Chronici Senoniensis apud Acherium Tom. 2 Spicil. in fol., pag. 616.

·         Henricus Dux Burgundiae, (15) patruus Regis Roberti, obiit apud Poliniacum. Ex Chron. Vezeliac. etc.

·         Aera MXXXIX, anno VI Rodberti Regis, Indictione XIV, Guifredus (16) Comes coepit aedificare Monasterium S. Martini Canigonensis. Ex Chron. Canigonensi apud Baluz. Tom. 2 Miscell. pag. 309.

·         Fames valida. Ex Chron. Masciac. etc.

·         Tunc sumpsit Abbas Willelmus primum regimen loci Fiscanni. Ex Chron. Rothomag. etc.

·         Willermus primus Abbas Fiscampi. Ex Chron. Fiscan. etc.

 

1002

·         Anno Dom. MII. Otto Imperator obiit, et Henricus succedit. Ex Chron. Leod. et Lob.

·         Apud Pruliacum castrum super Ararim obiit Dux Burgundiae Henricus, et in Ecclesia S. Germani Autissiodorensis sepultus est. Ex (17) Chron. Ms. Cluniac. inter Fragm. D. Estiennot 565 pag. 221.

·         Henricus II Imperator. Ex Chron. S. Vincentii Met. apud Labb. Tom. 1 Bibl. Mss. pag. 345.

·         Henricus Imperator Romae. Robertus Rex Autissiodorum obsedit, et dedit cum sorore (Al. filia) Rainaldo filio Comitis Nivernensis Landrici. Ex Chron. Vezeliac. etc.

·         Nativitus B. Brunonis, qui postea Tullensis Episcopus, deinde Papa Romae efficitur: cujus patentes Hessam (Hesse) Monasterium Sanctimonialium penes Sareborch aedificaverunt; aliud quoque Monasterium construxerunt, quod Aldorf dicitur, quod in Alsatio situm est; tertium etiam quod Lutrense dicitur; et quartum Sanctimonialium in honore S. Crucis, item in Alsatia, quod Wofeinheim nuncupatur. Ex cap. 14 lib. 2 Chron. Senoniensis, etc.

·         Jacta sunt fundamenta Monasterii Divionensis XII Kal. Martii in mense Februario. Ex Chron. S. Benigni ad Cyclos Pasch. etc.

·         Ingo Abba ordinatur in Masciaco Monasterio. Ex Chron. Masciac. etc.

 

1003

·         Anno Dom. MIII., vergente numero, erat quaedam Ducissa [Beatrix] quae viro suo viduata Lothariensem Ducatum pro modulo suo regebat. Ex cap. 15 lib. 2 Chron. Senon. etc.

·         Gratianus Decretum compilavit. Ex Chron. in Ms. Codice Reginae Sueciae, 1627, etc.

·         Datum est Monasterium SS. Donatiani et Rogatiani huic loco Dolensi. Ex Chron. Dolensi, etc.

 

1004

·         Anno Dom. MIV. Castellum munitur a filiis Godefridi. Ex Chron. Lob. etc.

 

1005

·         Anno Dom. MV. Fames magna facta est. Ex Chron. Hermanni Contracti.

·         Obiit (18) Fingenius Abbas S. Vitoni; succedit Richardus. Ex Chron. S. Vitoni Virdun.

 

1006

·         Anno Dom. MVI. Regni Henrici V, Indict. IV, fames valida pene in universa terra. Ex Chron. Hildensheim, etc.

·         Fames maxima fuit, apparente longo tempore comete. Ex Chron. Leod. et Lobiensi, etc.

·         Henricus Rex obsidet Valentinianas. Ex Chron. Leod. etc.

·         Castrum (19) Valentianas, situm in marchia Franciae ac Lotharingiae, quod Balduinus Comes Flandrensium invaserat, Imperator Henricus obsedit, concurrentibus ad auxilium ejus Roberto Rege Francorum et Richario Comite Normannorum. Sed quia idem Rex de obsidione redierat inefficax, vocato in auxilium suum Episcopo Nothgero, contra Balduinum profiscitur; ejusque consilio et auxilio munitus, castrum Gandavum invadit, et depopulata terra, aliquot Flandrensium Primores, cepit. Unde Balduinus perterritus Imperatori satisfecit, Valentianas reddidit, datisque obsidibus cum sacramento fidelitatis manus ei dedit. Ex Historia Monasaterii S. Laurentii Leod. apud Marten. Tom. 4 Ampliss. Collect. col. 1041.

·         [Contigit autem non multo post Nocherum Episcopum, ut conciliaret amicitias inter Robertum Francorum Regem et Imperatorem nostrum Heinricum, Parisius devenire; tum B. Genovesae Virginis Canonici ad eum devotissime concurrerunt, humillime petentes ut in anno per unum mensem Hubaldo manendi apud eos copia daretur. Episcopus autem... illis quidem, ut si eum eis tres menses morari vellet, ultro concessit. Ex Gestis Episcoporum Leod. apud Marten. Tom. 4 Ampliss. Collect. col. 865].

·         Obiit Heldebertus Abbas, qui restauravit Monasterium S. Audoëni. Ex Chron. Rothomag. etc.

 

1007

·         Anno Dom. MVII. Obiit Herigerus; substituitur Ingobrandus. Ex Chron. Lobiensi.

 

1008

·         Anno Dom. MVIII. Obiit Goffredus Dux Britanniae, filius Conani filii Juhuel Berengarii, dum pergeret Romam gratia orationis; successit Alanus filius ejus. Ex Chron. Britan. etc.

·         Indictione VI, missus est Felix Monachus a Gauzlino Abbate S. Benedicti Floriacensis Coenobii ad Gauffridum Britanniae Ducem, qui tradidit ei duo antiqua Coenobia solo tenus destructa cum suis appendiciis, ut reaedificaret et restauraret ea; locum videlicet S. Gildae in antiquo castro Ruyensi situm, et Loch-menech in Mariaco olim situm. Ex Chron. Ruyensi.

·         Obiit Notkerus (20) (Al. Notgerus) Episcopus [Leod.] succedit Baldricus. Ex Chron. Leod. Lob. et Lamberti Parvi.

·         Henricus Rex cum exercitu vadit Flandrias. Ex Chron. Lobiensi, etc.

·         Evrardus Abbas Vizeliacensis. Ex Chron. Vezeliac. etc.

·         S. Gerardus coepit. Ex Catalogo Abbatum Fontanell.

 

1009

·         Anno MIX. Eclipsis solis facta est circa horam diei secundum. Ex Chron. Leod. etc.

·         Ordinatio Rotgeri Episcopi fundatoris hujus loci. Ex Chron. S. Petri Catalaun. apud Labb. Tom. 1 Bibl. Mss. pag. 296.

·         Mainardus senio gravatus elegit sibi successorum Hildebertum. Ex Chron. de Abbatibus Montis S. Michaëlis, etc.

 

1010

·         Anno Dom. MX. Tradita est civitas terrena Regis magni filiis alienis ad conculcandam eam, III Kalendas Octobris, anno regni Roberti filii Hugonis XXI. Ex Gaufrido Priori Vos.

·         Destructum est Jherosolimis Sepulcrum a Sarracenis et Judaeis III Kalend. Octobris. Ex Chron. S. Martialis Lemovic. in Fragm. D. Estiennot 560 pag. 1.

·         Ermengaudus [Comes Urgell.] apud Cordubam nimis durum habuit bellum, in quo cum Arnulpho Ausonensi Episcopo ac Aethio Barchinonensi Episcopo et Othone Episcopo Gerundensi ac cum pluribus aliis Potentibus sub Raimundo-Borrelli, fratre suo Comite Barchininae, mortuus est anno Domini MX; et successit ei filius ejus Ermengaudus. Ex Gestis Comitum Barcinon. etc.

·         Bertoldus Tullensis Episcopus Monaterium S. Salvatoris in Vosago, in clivo montis prope Bodonis Monasterium [Bonmoutier], a fundamentis aedificavit, et ex suo proprio dotavit patrimonio. Ex cap. 16 lib. 2 Chron. Senoniensis, etc.

·         Indict. VIII, regni Henrici anno IX, Ausfridus Trajectensis Ecclesiae Antistes obiit: cujus loco Adelbolus successit. Ex Chron. Hildensheim, etc.

 

1011

·         Anno Dom. MXI. Theodoricus Dux a Lothariis captus est. Ex Chron. Hermanni Contracti.

·         Ermannus Abbas Vizeliacensis. Ex Chron. Vezeliac. etc.

 

1012

·         Anno Dom. MXII. Obiit Radulphus (21) Calvus tertius Dominus Dolensis. Ex Chron. Dolensis Coenobii, etc.

·         Henricus Rex Pascha celebravit Leodii. Ex Chron. Leod. etc.

·         Blachero Abbati succedit Gardinus. Ex Chron. S. Vitoni Virdun. etc.

 

1013

·         Anno Dom. MXIII. Bellum in Hugardis (Al. Huwardis et Huard) VI Idus Octob. et XIV. Kalend. Decembris (Al. Octobris) terrae motus factus est magnus circa meridiem. Ex Chron. Lamberti Parvi, Leod. et Lobiensi, etc.

·         Dacbertus Archiepiscopus obiit. Hoc et Stephanus Episcopus ad Legardem [a Legarde] materteram suam latenter interficitur, et Rod. moritur. Ex Chron. Masciac. in Biturigibus, etc.

·         Radulphus de Cohalia Episcopus obiit Nonis Januarii. Iste Episcopus aedificavit Ecclesiam S. Asterii et constituit in ea Canonicos regulares; in qua quondam Monachae habitaverant, sed a Normannis exstiterat desolata. Ex Fragmento de Petragoric. Episcopis, etc.

·         Eumenus bonae memoriae novus Abbas Dolensis. Ex Chron. Dolensis Coenobii, etc.

 

1014

·         Anno Dom. MXIV. IV Kal. Octobris, luna VI, magna maris inundatio ad vesperam, ubi innumerabiles perierunt. Ex Chron. Lobiensi, etc.

·         Electus fuit in primum [Canigou] Abbatem Selva Monachus S. Michaëlis Coxanensis. Eodem anno delatae fuerunt reliquiae S. Gauderici Confessoris e finibus Tolosae. Ex Chron. Canigon. apud Baluz. Tom. 2 Miscell. pag. 309.

·         Sepulcrum Domini destructum est sub Regibus Graecorum Basilio et Constantino, Romanorum Henrico, Francorum Roberto; quod tenuerunt Turci per annos XCII. Ex Chron. Vezeliac. etc.

·         Anno MVIII Sepulcrum, etc. Ex Chronico autem Dolensis Coenobii.

 

1015

·         Anno Dom. MXV. Bellum in Florinis pridie Idus Septembris inter Godefridum Ducem et Lantbertum (Al. Lambert.) Comitem; in quo Lantbertus periit. Ex Chron. Leod. et Lob. etc.

·         Obiit Bruno Lingonensis Ecclesiae Praesul eximius et pauperum Christi tutor et defensor piissimus. Ex Chron. S. Benigni ad Cyclos Pasch. etc.

·         Robertus Gemmeticensis Abbas moritur: succedit Guillelmus. Ex Chron. Ms. Norman. etc.

 

1016

·         Anno ab Incarnatione MXVI fuit inchoata Basilica [Montis-majoris] in honore S. Mariae matris Domini, seu omnium Sanctorum, Indic. XIV datarum III Kal. Junii, feria IV, regnante Rotberto Rege. In tertio anno fundationis hujus Basilicae obiit Guillelmus inclitus Comes Adalaïdis, et honorifice sepultus est in fundamento hujus (22) Ecclesiae. Ex Inscriptione veteri Codici Blbliorum apposita.

 

1017

·         Anno Dom. MXVII. Hugo filius Roberti Regis in Regem unctus. Ex Chron. Vezeliac. etc.

·         Obiit Juditha Comitissa. Ex Chron. Rothom. et ex annali Historia S. Stephani Cadom. etc.

·         Indict. XV, obiit Raimundus Barchinonensis Comes, filius Borelli Comitis. Ex Chron. S. Victoris Massil. et ex Gestis Comitum Barcinon. etc.

·         Godefridus Dux partis Lotharingorum Gerhardum Comitem bello vicit. Ex Chron. Hermanni Contracti.

·         Theodericus Abbas Regimen suscipit. Ex Chron. Ms. Norman. etc.

·         [Theodericus a Coenobio Divione, quod est in Burgundia, veniens, ordinam Monachicum restauravit, et consuetudines Divionenses ibidem teneri fecit. Rexit autem tres simul Abbatias, Gemmeticum, Bernaium et S. Michaëlis de Periculo maris Monasterium. Ex Ms. Chronico Gemmeticensis Abbatiae in Ms. Codice Reginae Sueciae.]

 

1018

·         Anno Dom. MXVIII. Pictavis, Belvacum et aliae multae succensae; Carnotum et Rotomagus exustae; vineae crematae. Ex Chron. Vezeliac. etc.

·         Baldricus (23) Episcopus Leodiensis obiit; Wolbodo succedit. Ex Chron. Lamberti Parvi Leod. et Lob. etc.

·         Bellum in Fresonna inter Godefridum Ducem et Theodericum Comitem. Obiit S. Heribertus [Coloniensis] Archiepiscopus; succedit Pelegrinus. Ex Chron. Leod. etc.

·         Dux Godefridus cum Comite Reinero perdito exercitu capitur in Frisia. Ex Chron. Lobiensi, etc.

 

1019

·         Anno Dom MXIX. Cuonradus puer, filius Cuonradi quondam Ducis Carentani, auxiliante patruele suo Conrado postea Imperator, Adalberonem Ducem pugna vincens apud Ulmam, fugavit. Ex Chron. Hermanni Contr.

 

1020

·         Anno Dom. MXX. Fames magna fuit. Ex Chron. Dolensis Coenobii, etc.

·         Bernardus Scindens-ferrum [Comes Bisuld.] filius Olibani Cabretae, Rodanum transmeans (24) in flumine periit anno MXX. Corpus vero ejus ad Rivipolli Monasterium reportatum, ibidemque humatum est. Successit ei Guillemus-Bernardi filius ejus in Comitatu Bisulduni. Ex Gestis Comitum Barcinon. etc.

·         Werinharius Argentinae Episcopus, cum Alemannis contra Burgundiones pugnavit et vicit. Ex Chron. Hermanni Contr.

·         Domno Guifredo existente ibi prius quinque annorum Priore; in quindecim annis sequentibus vivente eodem ibi Abbate; qui sic vigesimo anno Incarnationis Christi post millesimum obiit in senectute bona, relinquens Monasterium cum L Fratribus, quod prius accepit cum quinque, sicut nobis retulerunt Fratres, qui tempore illius in Monasterio nutriti fuerant. Ex Chron. S. Victoris Massil. etc.

 

1021

·         Anno Dom. MXXI. Terrae motus magnus factus est IV Idus Maias feria VI. Ex Chron. Hermanni Contr.

·         Arnulfus [Remensis] Archiepiscopus obiit III Nonas Martii; cui successit Ebalus Archiepiscopus. Ex Chron. Mosom. etc.

·         Obiit Wolbodo Episcopus [Leod.] successit Durandus. Ex Chron. Lamberti Parvi et ex Chron. Leod. etc.

·         [Clarae nobilitatis Wolbodo, genus ex Flandria duxit; sed claritatem generis clariore illustravit vita, eruditione et Pontificali praerogativa. Ex initio ejusd. (25) Vitae scriptae a Renero Monasterii S. Laurentii Leod. Monacho.]

·         Secunda dedicatio Dolensis Monasterii IX Kalendas Februarii. Ex Chron. Dolensis Coenobii, etc.

·         Indict. IV, obiit domnus Abba Wifredus. Ex Chron. S. Victoris Massil. etc.

 

1022

·         Anno Dom. MXXII. Henricus Imperator Campaniam petens, Trojam, Neapolim, Capuam et ceteras civitates in deditionem accepit; et magna in exercitu mortalitas facta est; et Nordmannis quibusdam, qui tempore ejus illo confluxerant, quoddam, ut ferunt, in illis partibus territorium concessit. Ex Chron. Hermanni Contr.

 

1023

·         Anno Dom. MXXIII. His diebus Alanus Dux Britanniae et mater ejus Hudoisa, post excidium Britanniae, locum S. Mariae et SS. Mevenni et Judicaëlis in Guadelo a Normannis incensum et omnino subversum restaurantes, miserunt in ipsum Monachos sub regimine Abbatis Hinguelheni. Ex Chron. Britan. etc.

·         Inchoata fuit nova Ecclesia a Richardo II Duce et ipso Hildeberto [II] anno MXXIII; et eodem anno obiit. Eodem anno Suppo Abbas Fructuariensis suscepit donum Abbatiae S. Michaëlis; et dum laboraret in renunciatione Fructuariensis Abbatiae et in adeptione integra Montis, duo Abbates rexerunt Abbatiam S. Michaëlis; videlicet Almodus Abbas Caesarii, alter Theodericus Abbas Gemeticensis. Hi duo requiescunt in Abbatiis suis. Ex Chron. de Abbatibus Montis S. Michaëlis, etc.

·         Gardinus Abbas obiit; succedit Eberninus. Ex Chron. S. Vitoni Virdun. etc.

 

1024

·         Anno Dom. MXXIV. Henricus Imperator obiit; Conradus succedit. Ex Chron. Leod. etc. et ex Chron. Rothomag. etc.

·         Cono, qui et Conradus Imperator. Ex Chron. S. Vincentii Met. et ex Chron. Vezeliac. etc.

·         Indict. VII Heinricus Imperator Gruna venit, et ibi langore correptus decubuit; et cum totius regni moerore, ah! ah! hominem deposuit III Idus Julii. Sed XXII annis, hebdomadis V et I diem regnavit. Hinc namque VI Id. Septembris Cuonradus regnum subintravit. Ex Chron. Hildensheim.

 

1025

·         Anno Dom. MXXV. Guifredus, filius Olibani Comitis Bisulduni, obiit: sepultus vero fuit in Monasterio Canigonensi. Ex Gestis Comitum Barcinon. etc.

·         Translatum est de scrinio ligneo corpus S. Victoris Martyris, praesente [Mosomi] Ebalo Archiepiscopo et plurimis Francorum Nobilibus cum digna reverentia Cleri et populi. Ex Chron. Mosom. etc.

·         Durandus Episcopus [Leod.] obiit; Reginardus succedit. Ex Chron. Leod. etc.

·         Heymoni (26) Episcopo [Virdun.] succedit Rambertus, qui fundavit Monasterium S. Agerici. Ex Chron. S. Vitoni Virdun. etc.

·         Obiit Willelmus Monachus, filius Richardi Comitis. Ex Chron. Rothom. et ex ann. Historia S. Stephani Cadom. etc.

 

1026

·         Anno MXXVI. Obiit Richardus II, dux Normannorum; succedit Richardus III, qui eodem anno mortuus est. Robertus frater ejus succedit. Ex Chron. Rothomag. etc. ex Chron. Fiscan. etc. et ex ann. Historia S. Steph. Cadom. etc.

·         Castrum Masciacum aedificatum. Ex brevi Chron. Virzion. apud Labb. Tom. 2 Bibl. Mss. pag. 737.

·         Raginardus Episcopus [Leod.] Coenobium S. Laurentii in Monte publico instituit. Ex Chron. Leod. etc.

·         Obiit Hermannus Tullensis Episcopus, cui Bruno filius Comitis de Dasporch, qui postea Leo Papa effectus, in Episcopatu successit. Eodem anno, mirum dictu! in pomis et piris nuclei effigies hominum pro quantitate sui habentes inveniebantur; sed quid hoc portendebat, non inveni. Ex cap. 19 lib. 2 Chronici Senoniensis, etc.

·         Obiit Abbas Boso X Calend. Julii; cujus successor exstitit Joannes Abbas tertius. Ex Chron. Mosom. etc.

 

1027

·         Anno Dom. MXXVII. Indict. X, Cuonradus Rex in Pascha Romae Imperator factur est, et filius ejus Heinricus Rex Dux Bajoariae esse coepit. Ex Chron. Hildensheim. etc.

·         Obiit Otto Burgundiae Comes. Ex Chron. S. Benigni Divion. ad Cyclos Pasch. etc. (27)

 

1028

·         Anno Dom. MXXVIII. Heinricus puer, filius Conradi Imperatoris, in regnum sublimatur Aquis. Ex Chron. Leod. etc.

·         Obiit Comes [Nivernensis] Landricus. Ex Chron. Vezeliac. etc.

·         Defunctum luna passa est nocte, quae lucescit in Parasceve Paschae, quod fuit II Idus Aprilis; die vero praecedente Coenae Dominicae depositio domini Fulberti (28) Carnotensis Episcopi. Ex Chron Dolensis Coenobii, etc.

·         Johannes Abbas Fiscampi secundus. Ex Chron. Fiscan. etc.

 

1030

·         Anno Dom. MXXX. Obitus patris eximii Willelmi. Ex Chron. S. Benigni Divion. ad Cyclos Pasch. etc. et ex Chron. Ms. Norman., etc.

·         Hoc anno dedicata est haec Ecclesia pridie Idus Maii. Ex Chron. S. Vincentii Met. etc.

 

1031

·         Anno Dom. MXXXI. Robertus Rex Francorum obiit; succedit Henricus filius ejus. Ex Chron. Leod. Lob. Fiscan. S. Petri Catalaun, etc.

·         Obiit Robertus Rex, qui genuit Henricum Regem, Robertum Ducem Burgundiae, et Hugonem Episcopum Comitemque Antissiodori, atque Adelaïdem Rainaldi Comitis Nivernensis uxorem. Ex Chron. Vezeliac. etc.

·         Robertus filius Hugonis, Rex Francorum XXX, regnavit annis XXXV: cujus uxor (29) Constantia. Hic juste et religiose regnum suum disponens sancto fine quievit. Ex Chron. Ivonis Carnot.

·         Obiit Rodbertus Rex Franciae; cui succedit Henricus filius ejus. Eodem anno obiit Gunnordis Comitissa. Ex ann. Historia S. Stephani Cadom. et ex Chron. Rothomag. etc.

·         Joannes Abbas tertius [Mosom.] obiit: quo defuncto ... Ebalus domnum Rotulfum Abbatem ordinans Calendis Octobris... spirituali sanctificatione consignavit millesimo trigesimo primo. Ex Chron. Mosom. etc.

·         Gerardus [Abbas Fontanell.] in suo lecto peremptus, martyrio, ut credimus, coronatus est, quia pro veritate occubuit... Facta sunt autem haec anno Incarn. Dom. MXXXI, III Kal. Decembris. Exstitit autem religiosus idem Pater origine carnis ingenuus ex pago Madantissae et patrimonio Jelia oriundus; cujus pater Fulbertus, mater vero Ailendis dicti sunt. Carnoti tempore Fulberti Praesulis undecumque doctissimi literas adolescens dedicit; ubi Herbertus ex Judaeis ortus, sed a puero Christianus in omni litterarum peritia tunc temporis et cantandi arte vocisque excellentia inter caeteros maxime florebat. Erat enim Regis Francorum Rotberti et praedicti Fulberti condiscipulus, auditor vero Girberti Philosophi, qui postmodum ex Monacho urbis Remensis tenuit Pontificatum, unde per invidiam quorumdam ejectus, ad apicem dignitatis Apostolicae merito incomparabilis scientiae demum in urbe Romulea est provectus. Hujus, ut praemissum est, Herbertus doctrinis liberaliter institutus, non multo post S. Benedicti disciplinis in Monasterio Latiniacensi se submisit regularibus; quem praefatus juvenis Girardus ad bonum aemulatus... Huic tam egregio Patri [Girardo] Gradulfus... in regimine successit jussu Roberti Principis. Ex Appendice altera Chronici Fontanell. cap. 7 apud Acher. Tom. 2 Spicil. in fol. pag. 289.

·         S. Gradulfus coepit. Ex Catalogo Abbatum Fontanell.

 

1032

·         Anno Dom. MXXXII. Igitur Robertus post obitum sui patris XXXIV annis regnavit; obiit autem Incarnationis Domini anno MXXXII, et sepelitur Parisius; quo mortuo Anrricus filius ejus regnum tenuit. Ex Chron. Regum Franc. a Meroveo ad Ludovicum Grossum.

 

(1) Lotharii Regis mors contigit anno 985 secundum veterem calculum, id est anno 986 secundum novum.

(2) Anno 988, inquit Mabillonius, magna Germaniam fames invasit, quam statim pestilentia ingens subsecuta.

(3) Ludovicus non Clericus; sed alter Lotharii filius, Otto puer et Canonicus. Vide Not. Tom. 9 pag. 288. Ludovicus insuper hic confunditur cum Carolo patruo suo.

(4) Ibidem additur: Robertus genuit tres filios, Hugonem Regem, Henricum Regem et Robertum Ducem Burgundiae.

(5) Cum in obsidione Laudun, una cum Hugone Rege ad expugnadum Carolum Principem versaretur, morbo correptus, se Remes reducendum curavit ibidemque mortem oppetiit. Mabill. De Adalberone hujusmodi Epitaphium in Remensi Ecclesia olim legebatur:

Contulerat natura parens, quae summa putavit,

Ad meriti cumulum tibi, Praesul Adalbero; cum te

Praestantem cunctis mortalibus, abstulit orbi

Quinta dies fundentis aquas cum pondere rerum.

(6) Arnulfi promotioni in primis suffragatus est Rex Hugo, qui hac arte ejus amiticiam et favorem contre Carolum regni aemulum sibi conciliare sategit. Verum ille brevi Hugonis spem fefellit. Mabill.

(7) Blanchiam vocat Glaber Rodulphus; alii Constantiam filiam Comitis Arelatensis.

(8) Hugo regnare coepit anno 987.

(9) Omnia hic confunduntur. Carolus jam ab anno 978 Ducatum Lotharingiae ab Ottone II acceperat.

(10) Quis iste Robertus Abbas incertum, inquit Mabillonius; nam Robertus Abbas tum Vizeliacnesis pervenit ad Pontificatum Silvestri II.

(11) Labbeus Tom. 2 Bibl. Mss. pag. 740, ex veteri Ms. Codice refert hanc seriem genealogicam Dominorum Dulcensium et Castri-Radulphi, seu nomina Principum Dolensium a fundatione Dolensis Monasterii: I Dominus Dolensis et fundator hujus loci Ebbo nobilis; II Dominus Dolensis Radulphus Largus, filius Ebbonis, qui aedificavit Castrum-Radulphi, et dedit nobis castrum Dolense et quidquid juris habebat; III Dominus Dolensis Radulphus Calvus, filius Radulphi Largi; IV Dominus Dolensis Odo senior, filius Radulphi Calvi; V Dominus Dol. Radulphus Prudens, filius Odonis Senioris, etc.

(12) Roberto tribuitur quod maxime convenit Hugoni.

(13) Non diademate regni usus, inquiunt plerique Scriptores, ut nostrorum mos Regnum erat: Ludovicus Rex Clypiaco residens, habet Fragmentum Chronici S. Dionysii ex Ms. Codice Reginae Sueciae saeculo X exarato, convocatis Pontificibus necnon et Regni Primoribus, regio stemmate ex more comptus, etc.

(14) Auctor veterum calculum sequitur.

(15) Male in Edito, frater.

(16) Iste Cerritaniae Comes et Guista seu Wiscla ejus uxor eidem Monasterio dederunt anno 1007 quaedam alodia in villa Verneto pagi Confluentini. In una autem Charta istarum donationum testantur se id facere, ut ibi juxta voluntatem ac privilegium Romani Pontificis et Praesulis sedis Helenensis ac institutionem Francigeni Regis in futurum Deo omnipotenti perenniter serviatur. Sunt autem ista valde notatu digna, inquit Mabillonius.

(17) Chronicon istud perperam habet, Anno DCCCCXCVII.

(18) In Chronico Virdun. ad annum praededentem refertur mors Fingenii.

(19) Juvat hic audire Martenium vel etiam errantem in Praefatione in Timum 4 Ampliss. Collect. Robertus Rex, inquit, in Henricum Caesarem arma movere coactus est. Cum enim Balduinus Barbatus Flandriae Comes contra Godefridum Arduenensem patruum suum Valentianas aliasque civitates occupasset, Henricus Caesar Godefridi vasalli sui defensionem suscipere e re sua existimavit, collectisque copiis Valencenas obsidione cinxit. Tunc Robertus Rex Francorum, una cum Richardo Normannorum Duce, Flandro in auxilium advolat, ac Caesarem ad solvendam obsidionem compellit. Hanc ulturus injuriam Henricus sequenti anno Gandavum adoritur, ac summa vi oppugnat; sed Balduinus cum delectissimo praesidio hostem semel atque iterum a moenibus repellit; qui expugnadi oppidi omni spe amissa, agros, villas, pagos, castella vicosque diripuit, incendit ac delevit. Rem ita narrant Auctores Flandrici; ac longe aliter Sigebertus, juxta quem non Baldrico, sed Henrico Imper. Robertus et Richardus venerunt in auxilium, nec Caesar a Gandavi moenibus pulsus est, sed e contrario oppidum ipsum expugnavit... Hasce ambages plane extricasse videntur Gesta Episcoporum Leod. cap. 26, ubi legimus Notherum Ep. ut conciliaret amicitias inter Robertus Regem et Henricum Imper. Parisius devenisse. Quibus ex verbis patet dissidium inter utrumque Principem ante fuisse, et vel errasse Sigebertum, vel certe textum ejus corruptum fuisse. Haec perperam Martenius.

(20) Aegidius Aureae-vallis Notgerum sepultum fuisse refert anno 1007, IV Idus Aprilis.

(21) Haec est progenies Dolensium Principatum: Launus fuit pater Ebbonis fundatoris Dolensis Monasterii et Launi Archiepiscopi Bituricensis; filius Ebbonis Nobilis fuit Radulphs Largus; filius Radulphi Largi fuit Radulphus Calvus; filii Radulphi Calvi fuerunt Odo Senior et Ebbo; filii Odonis Senioris fuerunt Radulphus Prudens et Ebbo et Helias, etc. Apud Labb. Tom. 2 Bibl. Mss. pag. 740 ex veteri Ms. Codice.

(22) Hoc non raro fiebat, Mabillonius notat ne defunctorum sepulcra violarentur.

(23) Juxta Aegidium Aurae-vallis Baldricus mortuus est anno 1017, IV Kal. Augusti. Adstipulatur Sigebertus.

(24) In ejus Epitaphio ab Yepesio relato legitur: Bernardus Tainfer [Taillefer]... Rodano fatalia passus.

(25) Erat tunc regiae potestatis sive juris, inquit Renerus in laudata Vita, Episcopum, ad suum electum arbitrium, per annulum et baculum pastoralem investire, necnon destinare Ecclesiis cum sua commendatione.

(26) In Chron. Virdun. mors Heimonis in anno 1024 collocatur.

(27) Ad annum 1027 revocatur mors Aureliae, quae cum esset, ut aiunt, Francorum Regis filia, marito relicto, Ratisponam ad S. Emmerammi Monasterium confugit, quam S. Wolfgangus Episc. in cellula urbi vicina reclusit. In Claustro Monasterii, ubi sepulta, hoc Epitaphio donata est:

 

Hic pia florescit Aurelia virgo sepulta,

Quae poenas nescit, coeli dulcedine fulta.

 

Appensa est a capite una tabella, in qua hi versus haud inelegantes, sed recentius descripti:

 

Contegor hoc tumulo soboles clarissima Regum,

Gallia quam genuit, nunc tenet Imbripolis.

Huc profuga adveni, fugiens consortia sponsi,

Serverem ut castrum, Christe, cubile tibi, etc.

 

Aureliam hanc, quam alii Hugonis, alii Lotharii filiam dicunt, et si Regum sobolem, id est ex genere regio, attamen nullius Francorum Regid filiam fuisse asserit Mabillonius.

(28) Fulberti mors contigit IV Idus Aprilis anno 1028 secundum veterum calculum, id est anno 1029 secundum novum.

(29) Constantia Francorum Regina et Ermengardis Comitissa Arvernensis sorores fuerunt... De Constanti nata est Adela... De Adela Robertus Frisio, etc. Ex Genealogia Comitum Flandr. apud Martenium Tom. 3 Anecd. col. 389.

 

 

 

 

Pars Vitae S. Abbonis Floriacensis (1).

Abbatis et Martyris.

Auctore (2) Aimoino Floriacensi Monacho.

Apud Chesnium Tom. 4 Scriptorum Franc. pag. 125.

 

 

Cap. 7.

Postea factum est, ut venerabili Abbate Oylboldo [Al. Oylbaldo] humanis rebus exempto, communis Floriacensium electio Fratrum usque perferretur, hunc [nempe Abbonem] sibi Patrem postulantium. Praerat per idem tempus regiae Francorum aulae Princeps Hugo nomine, qui consensum praebere non distulit. Et quamvis, ut in talibus fieri assolet, aliqui ex Fratribus huic electioni [An. 987] pervicaciter renisi essent, tamen plurimorum, et ut post patuit, sanioris consilii, praevaluit authoritas. Susceptum ergo vir Deo dignus Abbo Pastorale officium, uti ille qui quid suscepisset intelligeret, irreprehensibiliter disponere pro posse satagebat. Monebat ergo subditos, vitiorum abdicatis spinis, in areolis cordium divinarum serere aromata virtutum. Jam vero contra vitia carnis jugem aiebat debere haberi pugnam; omnique industria investigandum, quibusnam armis, quis ejus repugnet oblectamentis. Ad quod explendum, post orationum vota, post jejuniorum virilia certamina, multum prodesse censebat literarum studia, maximeque dictandi (Al. dictanti) exercitia. Quarum ipse perstudiosus existens, nullum pene intermittebat tempus, quin legeret, scriberet, dictaretve. Extant multa Scriptorum ejus insignia, quae proprio indigeant volumine. Nos interim aliqua, futuris profutura saeculis, succinctim nostris inserimus cartis. Nempe post elucidatos, ut praelibavimus, dialecticos Syllogismos, post exaratas Compoti calculationes, post Solis ac Lunae viarum declaratas dimensiones, in divinas quoque animum intendit Scripturas: assumptisque ex pluri­morum Patrum auctoritatibus sententiis, velut prudentissima apis, variis favos componens floribus, mellitum defloravit opus. Quod licet ad praesens non reperiatur, partim nostrorum negligentia, partim extraneorum subtractum cupiditate, certum tamen est, idcirco eum excerpsisse, quo haberet ad manum defensiones contra Pontificem Ecclesiae Aurelianensis, non recta quaedam ab eo exigentem.

 

Cap. 8.

Denique cum idem vir Domini paratus esset juxta Apostoli praeceptum, subdi etiam omni humanae creaturae, propter Deum; intelligens tamen, loco quem regebat postmodum posse officere, si ei modos subjectionis, quos (3) requirebat, ad ipsius libitum dependeret; id facere in omni sua recusavit vita. Unde idem Pontifex Arnulfus nomine, animadvertens nec ratione, nec divinarum legum eum posse convinci altercatione, manifestum se ei ostendit inimicum. Qua de re actum est, ut satellites memorati Pontificis eundem virum Dei, Turonis ad festivitatem sancti Martini properantem, noctanter aggressi, gravibus afficerent contumeliis, quibusdam obsequii illius hominibus ad necem usque vulneratis. Quam rem praefatus Antistes, eum in reliquis aetibus suis honestis semper se demonstraret pollere moribus, nequaquam, ut par erat, indigne tulit: verum propter vulgi famam, aliquos eorum qui hoc perpetraverant scelus, quasi pro satisfactione, ut virgis caederentur, ante eum adduxit. Sed Dei servus perpendens haec non recta fieri intentione, simulque memor Domini per Scripturam dicentis, Mihi vindicta (Al. vindictam), et ego retribuam; quae offerebantur accipere noluit. Et quia vindictam sumere per semet distulit, ut a Domino vindicaretur emeruit. Etenim quosdam ex ipsis morte subita interceptos, in lectulis suis repertos mortuos; alios in rabiem esse versos, fama vulgante didicimus. Enimvero quia difficile est in prosperis invidia carere, a quibusdam aliis Praesulibus, necnon nostri Ordinis viris, videlicet Monachis, quos nunc nominibus propriis designare supervacuum fore credidimus, aemulo lacerabatur dente. Quapropter ad Dominos rerum, inclitos scilicet Franciae Reges, Hugonem ac ejus filium Rotbertum, a quibus pro summae aequitatis ac veritatis tramite, quam ipse Dei famulus inoffense diligens tenebat, quam maxime amabatur, Apologeticum scripsit (4) librum; cujus hoc existit exordium « Saepe contingit, ut dum nimius insurgentium calamitatum horror mentem fatigat, ipso horrore non ea quae dicere debuerat, turbatus animus expediat; sed phantasmate cogitationum aliorsum raptus, quae tacenda sunt (Al. erant) dicat, ac quod est consequens, quae dicenda taceat. Semper enim summae tranquillitatis quietem diligit, qui veritatis arcanum ratiocinando disponere gestit. Quapropter ab ipsis disciplinarum rudimentis, sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desideravit anima mea laboriosum spiritualis Philosophiae otium; eum (Al. quod) ad multorum utililatem verterem in honestum negotium: (5) cum meis peccatis propedientibus, eo relicto, quodammodo ad saeculi sollicitudinem sum reductus, qui sub cura pastoralis regiminis cotidie sustentor aqua angustiae et pane tribulationis. Corrodit me canino dente aemulorum supplantatrix calliditas, circumlatrat adversariorum frequens acerbitas: nec aliud contra me immurmurant, nisi quod Monachorum senatum salvam esse velim (Al. volui). Nostrae reipublicae augmentum quaesivi, ac cavillationi insidiantium authoritate qua valui contradixi. Nec abscondi omnino misericordiam et veritatem a consilio multo. Pro hujusmodi malis meo insidiantur sanguini, me succenturiatis insequuntur odiis: adeo ut nec regia Majestas eos deterreat, quin me clanculum trucident, si eis locus tempusve arrideat. Unde sedulus in orationibus meis Dominum deprecor, ut judicet et discernat causam meam solito, eripiatque ab homine iniquo et doloso. » Haereticorum autem in hoc eodem Libro faciens mentionem, post nonnulla alia, haec interserit. « Omnes, inquiens, haereses, ita persecuti sunt Patres nostri, ut primitus lide exposita, explorarent in suis Conciliis, ne quis sentiret contrarium ipsis Apostolis: qui repertus, absque ulla dilatione, aut ad corpus Ecclesiae est reductus; aut usque ad erroris abrenuntiationem percussus anathemate, Catholica privatus est communione. Nec magis serpentem tangere vitaverunt Orthodoxi, quam adhaerere hujusmodi lepra contaminatis. Unde in Canonibus prohibemur, si nos Catholicos esse scimus, ne eum eis saltem oremus. Nam sub Marciano Principe, apud Calcedoniam XV et eo amplius dierum actio de hac re ventilata est, residentibus Episcopis ne et ut quibusdam placet, MCC: quibus omnibus pius Princeps ex suarum rerum copia sumptus abundanter praebuit, quoad omnes Haereticos a se repellerent, id est eos qui in verbo vel opere, aliter quam sancti Apostoli sensissent. Quo facto, in tantum fidei puritas placuit pio Principi, ut eam ipse cum sua conjuge sub chirographo publice (Al. hoc) profiteretur coram illo magno Concilio. Cujus piam religionem imitamini, Domini nostri Hugo et Roberte clarissimi (Al. Charissimi) Reges, si in terra viventium Christo vultis esse heredes ac coheredes: et de Regno vestro omnem haereticam pravitatem depellite, ut Deus vos custodiat in aeterna pace. » Et post pauca, inter reliquas Haereses, etiam de oratione (Al. ad desolationem) Ecclesiarum, in his deflens exsurrexisse regionibus, haec infert. « Caveat, inquiens, quicumque vult salvus esse, eam, haud dubie quin Ecclesiam, alicujus alterius, nisi solius Dei possessionem eredere. Unde Petro Principi Apostolorum dicitur: Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Meam, inquit, non tuam. Et Christus alibi: Domus mea, domus orationis vocabitur. Psalmista quoque: Domum tuam, Domine, decet sanctitudo. Si ergo Ecclesia non est Petri, cujus erit? Aut successores Petri audebunt potestatem sibi vendicare, quam non habuit Petrus Princeps Ecclesiae? Certe, charissimi Principes, nec catholice vivimus, nec catholice loquimur, quando illam Ecclesiam dico esse meam, ille alteram dicit esse suam. Ac veluti quaedam jumenta, comparati jumentis insipientibus, utrasque aliquando venales proponimus, propositasque ab aliis emere non formidamus. Est etiam alius error gravissimus, quo fertur altare esse Episcopi, et Ecclesiam alterius cujuslibet domini: cum ex domo consecrata et altari, unum quoddam fiat, quod dicitur Ecclesia, sicut unus homo constat ex corpore et anima. Videte, aequissimi Principes, quo nos ducit cupiditas, dum refrigescit charitas; (6) [ex dono omnipotentis Dei quae gratis accipiuntur, mercatores efficimur, et vendere conamur, quod profecto non possidemus. Nihil enim pene ad Ecclesiam, quae est solius Dei, pertinere videtur, quod ad pretium non largiatur; scilicet Episcopatus, Presbyteratus, Diaconatus et reliqui Minores gradus, Archidiaconatus quoque, Decania, Praepositura, thesauri custodia, baptisterium, sepultura, et si qua sunt similia. Et hujusmodi negotiatores subdola responsione solent astruere, non se emere benedictionem, qua percipitur gratia Spiritus Sancti, sed res Ecclesiarum vel possessiones Episcopi, cum certum sit quod in Catholica Ecclesia alterum altero carere non possit... Talis negotiatio bona aestimatur, cum pro certo mala sit, quia turpis lucri gratia contingit: de qua re adeo consuetudo inolevit, ut hoc jam credatur sine peccato fieri... Unde vero processerit usus ut laïci vendant Episeopatus, satis demiror... Illi qui dicuntur Symoniaci laïcos suae immiscuerunt maledictioni... Cumque hujusmodi Praelati, avaritiae intenti, Ecclesias funditus dirui sinant, mores subjectorum suo exemplo perdant, quos corrigere debuerant; restat ut defensores Ecclesiarum ac fundatores carum haeredesque fundatorum se subtrahant eorum communioni, ne participes sint maledictionis. Verumtamen si catholica sit Pontificalis sublimitas et regalis Majestas, aequa lance pensat utriusque authoritas, ut prosint Ecclesiae quam Christus redemit suo sanguine: nam illius sublimitas lege Domini spiritaliter populis pronunciat, quam istius Majestas, si necesse sit, armorum defensione commendat; quapropter cavendum est ne ab invicem resiliant, quorum ad invicem ministeria concordant. Sed concordia eorum in diversis officiis tanto sibi consulit, quanto unanimiter consulendo de communi utilitate sentit. Ob hoc antiquorum Conciliorum paginis praefiguntur nomina Imperatorum vel Consulum, quorum favore magnorum habita sunt Consulta Episcoporum, qui semper prius diligenter discusserunt de fidei puritate: quos Concilio dignos reperirent ex ordine. Quamobrem, piissimi, more praedecessorum vestrorum Regum illis assensum praebete Conciliis quibus per reconciliationem res publica melioratur et crescit; quia si quocunque Conciliabulo alterius praedia vel possessiunculas alter privatis negotiis velit sibi adscribere, ac ideo fratris damno, pecuniam per arcas et loculos aggregando, sitim suae avaritiae extinguere, non observata tricennali lege, quae emanavit ex constitutione Principum seu authoritate Canonum; sciatis procul dubio quod ad vos hoc malum respicit, qui idcirco regni apicem tenetis ut justum judicium omnibus faciatis.] »

 

Cap. 9

In illis sane diebus, in Monasterio sancti Dionysii haud procul a Parisiis, Concilium aggregatum est quam plurium Episcoporum: qui eum de fidei puritate, de corrigendis tam suis quam subditorum pravis moribus, sermocinari debuissent, juxta vulgare proverbium, cunctum suum sermonem ad decimas verterunt Ecclesiarum: quas laïcis, ac Deo servientibus Monachis auferre moliti, resistente eis in hac re hoc venerabili Dei cultore Abbone, promiscuam in se vulgi concitavere manum: ortaque subito seditione, tantus in Episcopos timor irruit, ut publica statione relicta, passim quisque diffugeret: inter quos Seguinus (Mabil. Sewinus, et sic infra) Senonum Archiepiscopus, Primatum Galliae in ea Synodo sibi usurpans, primatum (7) quoque fugae arripuit: et inter fugiendum, securi inter scapulas ictus, lutoque a popularibus oblitus, aegre evasit. Uni quoque Episcoporum timor fugienti tam veloces addidit alas, ut affluentissimo prandii apparatu, quem sibi exstruxerat, relicto, vicinae urbis Parisiorum moenia fugitabundus expeteret. Totam ergo tantae calumniam injuriae, tam à praefato Arnulfo, quam a reliquis Pontificibus, sub semet devolvi perpendens hic Deo devotus Abbo, in eodem Apologetico non solum ab hoc, verum et a quibusdam aliis hoc modo se purgat objectis. « Nec me vestro, ait Regibus, aliorumque sapientum examini subduco, qui contra Canones sensisse suspicor. In Episcopos manum Monachorum movisse accusor, vestram benevolentiam proprio Episcopo tulisse blasphemor, quibusdam excommunicatis participasse criminor. Sed esto: cui sententiae Canonum contradixi, qui in illo Concilio vix apertum librum videre potui? Aut Concilium illud fuit, ubi conciliati venerunt, et disconciliati recesserunt, cum ibi discordes reconciliari debuerint, aut canonica destrictione muletari? Quid in me singulariter commiserunt Episcopi, ut eis saltem cogitatione obesse voluerim, praesertim cum non inimicum, sed fide et opere amicissimum, graviora pericula pertulisse contigerit? Ecce coram Deo in Christo non mentior, quia audita insequentium conclamatione, ultra quam dici possit indolui, recordatus pristinae amicitiae et beneficiorum tanti viri, cujus nix venerandum caput ostendit, excepta Primatis praerogativa, et Sacerdotali infula. Qua suggestione vos decepi, ut vestram benevolentiam optimis auferretis, male meritis conferretis? Num ego Deus sum, qui mutat mentes, mutat corda, mutat Regna et tempora? Vere fateor me magicam ignorare, nec aliquid malarum artium didicisse. » Atque paulo post, haec addit. « Denique quod excommunicatis me miscuisse asserit, ejus exemplo utique feci, qui filios Belial nocturno » (8) latrocinio in meam necem grassantes recepit, postquam eos anathematisaverat suus Archiepiscopus, singularis meriti Segninus, et Odo Carnotensium Episcopus, necnon et alii magnae vitae et religionis viri. » Et iniqua indignatus exsurgere judicia, exsecrantis voce proclamat. « O tempora! o mores! Certe qui volunt exsequi in fabrateria mendacii cupiditates suas pravas, ipsi nituntur condere leges iniquas. » Ad ultimum sua non ignorans multis displicere Scripta, Regibus sese commendat, praecipue domno Rotberto, quem scientem literarum, ac idcirco diligentem fore noverat studiosorum, scribens in haec verba: « Praeterea Dominos meos cum familiariter alloquens bona suadeo, multorum animos scio contra me concito (Al. concitos), juxta illud Comici: Obsequium amicos, veritas odium parit; de quorum animositate non multum (Al. multorum) moveor, (9) dulce decus meum Rotberte, quem attavis Regibus editum divina pietas perduxit ad regni fastigium; si post Dominum et Sanctos ejus, vestro specialiter sustentor auxilio et consilio, cujus mentionem in cotidianis orationibus meis numquam praetereo. [Tandem capitulatim subtexam huic indiculo, quae maxime sunt corrigenda in vestro Imperio; nec tamen haec verbis meis, sed authenticis Sanctorum dictis, ut postmodum Episcopos moveatis haec canonice emendare in suis Conciliis. Primitus de fide dicendum credidi, quam alternantibus choris et in Francia et apud Anglorum Ecclesiam variari audivi. Alii dicunt, ut arbitror, secundum Athanasium, Spiritus Sanctus a Patre et Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens: alii vero tantum, Spiritus Sanctus a Patre et Filio non factus nec creatus, sed procedens; qui dum id quod est nec genitus subtrahunt, Synodicam D. Gregorii se sequi credunt, ubi ita est scriptum: Spiritus Sanctus nec genitus est, nec ingenitus, sed tantum procedens. De fine quoque mundi coram populo Sermonem in Ecclesia Parisiorum adolescentulus audivi, quod statim finito mille annorum numero Antichristus adveniret, et non longo post tempore universale judicium succederet: cui praedicationi ex Evangeliis ac Apocalypsi et Libro Danielis, qua potui virtute,restiti. Denique et errorem, qui de fine mundi inolevit, Abbas meus beatae memoriae Richardus sagaci animo propulit, postquam Litteras a Lothariensibus accepit, quibus me respondere jussit; nam fama pene totum mundum impleverat, quod, quando Annunciatio Dominica in Parasceve contigisset, absque ullo scrupulo finis saeculi esset. De initio etiam Adventus, qui ante Nativitatem Domini per singulos annos agitur, aliquando error gravissimus extitit, aliis inchoantibus post V Kalend. Decembris, aliis (10) ante, cum nunqunm plus quatuor hebdomadas saltem unam diem Adventus habeat; cumque de hujusmodi diversitate soleant contentiones in Ecclesia crescere, Concilio determinandum est, ut omnes qui in ea vivimus, unum sapiamus; quod vestra industria concedat, qui nos unanimes vult habere in domo sua.] »

 

Cap. 10.

Bernardo etiam Abbati Bellilocensium, inter alia, duarum mittit textus Epistolarum, quarum non putavimus praetermittendam commemorationem. Hunc sane Bernardum pater Hugo, haud infimo inter Proceres Aquitanicos ortus loco, ex copiosa filiorum caterva Deo obtulerat ad serviendum, ac ad Floriacense sancti Patris Benedicti Coenobium miserat, literis imbuendum: quem hic totius bonitatis plenus Abbo, ex praecepto Abbatis sui honorabilis Richardi susceptum, valde dilexit, et in quantum temporis opportunitas adrisit, liberalibus artibus erudivit. Sed idem Bernardus, non longo annorum interjecto spatio, a patre suo evocatus, Solenmiacensi Abbatia, quam sanctus quondam construxit Eligius, est donatus: ac non multo post, Bellilocensem locum, quem ejus genitor jure belli armisque conquisierat victricibus, est adeptus. Cui cum Willelmus Comes Tholosanus Caturcensem Praesulatum, quem nunc regit, committere disposuisset; et ob hoc tam ipse Comes, quam et Archiepiscopus Bituricensium, sub cujus dioecesi eadem Ecclesia consistit, non minimam pecuniae summam ab eo exigerent: ad hunc alummun suum sanctum dirigit Abbonem, quid facto opus esset interrogans. Ad quem ille charitativam direxit Epislolam, ita se habentem: Quia te divina pietas servum suum multis honoribus admodum extulit, quos virtutum praerogativa adeo excolis ut te imitabilem praebeas pluribus bonis, hortor et admoneo, ut tuae memor professionis, illos gradus excellentiae appelas, in quibus Dominum non offendas. Et post aliquanta, eos denotans qui gratiam sancti Spiritus vel vendunt, vel emunt haec dicit: Hujusmodi (11) emptores quasdam velut telas aranearum texunt, quibus se defendunt, quod non benedictionem, sed res Ecclesiae possessuri emunt Cujus vero possessio est Ecclesia, nisi solius Dei? Quis ejus Dominus, nisi Deus? Quia etsi praesens Ecclesia indiget duobus advocatis, uno in rebus temporalibus, altero in spiritatibus, neutrum tamen habet ut dominum, qui uxorem dimisit, uterque praejudicium patitur, si supplicio punitur; quoniam inde authori legis se placere putat, unde offendisse praejudicatur... Ceterum, venerabilis Pater, saltem in festivitate Patris nostri Benedicti quod tibi placeat innotesce, ut certi esse possimus quantocius de tua quam optamus salute. »

 

Cap. 11.

Interea eximius Abbo condigno apparatu Romam proficiscitur, privilegia Ecclesiae sibi commissae corroboraturus, imo renovaturus. Sane non qualem voluit aut qualem debuit, Sedis Apostolicae Pontificem nomine Joannem (12) invenit: nempe turpis lucri cupidum, atque in omnibus suis actibus venalem reperit; quem execratus, perlustratis orationis gratia Sanctorum locis, ad sua rediit, emptis optimae speciei aliquantis holosericis palliis, ornatui Ecclesiastico congruis. Porro paucis labentibus annis, occasio se praebuit, ut rogatu ac precibus gloriosi Regis Rotberti, Romuleam repedaret ad urbem. Praecipua vero earum pro quibus directus est causarum, haec fuit: quia Arnulfus Remorum Archiepiscopus, absque justa audientia sede sua privatus, custodiaeque fuerat mancipatus. Ob hoc, Gregorius qui Joanni in Apostolica successerat Sede, non solum nobilitate generis, verum etiam probitate clarus mentis, toti Regno Francorum anathema se invecturum comminatus est. Hac (An. 997.) igitur ex re Italiam repetere servus Christi Dei cogitur. Et quamvis mole corporis gravaretur, (nam in transmarinis regionibus, peregrinorum ciborum inusitata qualitas, decoctaeque potionis haustus, corpore ejus pingue reddiderat) nequaquam tamen labore fatigabatur. Nec vero ipsa ejus pinguedo ullam ei ingerebat dehonestationis maculam. Et cupidus pacis cum foret, leve ducebat omne genus defatigationis, dummodo eum reperiret virum, per quem, fama vulgante, audierat ad pristinum posse statum Religionis resurgere normam. Profectus ergo, Romana iterato revisit moenia, ubi eo quem quaerebat nequaquam reperto, per concava vallium, per praerupta montium investigans, tandem in finibus Spoletanorum invenit. Cumque se invicem duo Ecclesiae lumina conspexissent, gaudio ultra quam credi possit gavisi magno, in mutuos ruunt ampluxus. Et prior verae humilitatis custos Abbo, salutatoria a parte Regis depromit verba. Tum Sacerdos vere Apostolicus, reddita benedictionis recompensatione, ait beato viro: Bene te advenisse gaudeo, fili, Ecclesiae veritatisque, ut comperi, custos ardentissime. Etenim surdus de te rumor meas repleverat aures, te tam divina quam humana pollere sapientia, nec qualibet amicitia a jure aequitatis abduci posse. Vere fateor me jamdudum desideravisse tuum intueri vultum, tuo concupivisse amicabiliter perfrui alloquio. Fruamur ergo cupitis sermocinationibus, alternisque divinarum atque mundanarum lectionum aliquandiu mentem relevemus studiis. Porro unum te volo nosse, legationem tuam me benigne suscipere, et quaeque suaseris, me facturum fore. Tuum autem erit petere, meum vero petitis pro posse assensum praebere. Novi namque, nihil te contra jus fasque postulaturum, ac ideo me tibi contraire scio non esse aequum. Post haec verba, omnibus ei collatis victui necessariis, ad hospitium sivit abire. Sicque octo ferme diebus eum detinens, et frequenter convivio suo eum asciscens, cunctis pro quibus jerat libens annuit. (13)

 

Cap. 12

Tunc vere sollicitus Pastor Abbo, memor utilitatis loci quem regebat, Privilegium illi Apostolicae utilitatis fieri rogavit: quod Deo dignus Papa tam favorabiliter largitus est, ut non solum nullum pecuniae quaereret lucrum, verum thymiamate ac planeta, qua inter Missarum uteretur solemnia, donatum eumdem Dei famulum gaudentem ad proprium remisit solum. In eo sane Privilegio, et inter alia continetur, ut Episcopus Aurelianensis, nisi invitatus, Floriacum neqnaquam adeat Coenobium: neve unquam quilibet Pontificum eidem Monasterio divinum interdicat officium, etiam si tota Gallia ob populi peccata anathematis feriatur vindicta a Sede Apostolica. Sed ne quis eos domnum dico Apostolicum et Abbonem sanctum, existimet in hoc facto contraria regulis Sanctorum sensisse Patrum, necessarium nobis visum est, ex Epistolis Magni Papae Gregorii pauca de pluribus hic exempla inserere, in quibus exquirendis pia huic beato viro semper fuit intentio. Sciebat namque, illum nunquam vel sensisse vel scripsisse contra Canonum decreta. Scribit ergo idem egregius Papa Gregorius Maximiano Ravennati Episcopo, inter alia: Quoties pro utilitate Monasterii sui ad Pontificem Romanum, Abbas venire vel transmittere forte voluerit, id ei modis omnibus liceat. Quod vero ab Episcopis et Clericis Monasteria inquietari non debeant, tam memorato Pontifici, quam ejus antecessori Joanni, frequentibus scripsit Epistolis. Luminoso quoque Abbati, de eadem re, inter cetera, sic ait: Castorio, inquiens, fratri et Coëpiscopo nostro, nostra praeceptione transmissa, ei successoribusque ejus, a te Monasterioquc tuo cunctam laesionis abstulimus funditus potestatem; ut nec ultra in vestro versaretur gravamine, nec Monasterii res describat, nec publica illic debeat esse processio. Ad eundem etiam Castorium post aliqua ita scribit: Missas, ait, illic (haud dubie quam in Monasterio) publicas per Episcopum fieri omnino prohibemus, ne in servorum Dei recessibus, popularibus praebeatur ulla occasio conventibus, et simpliciores ex hoc animos plerumque, quod absit, in scandalum trahat, frequentior quoque muliebris introitus. Quod autem divinum officium Monasteriis interdici non oporteat, Joanni Episcopo de Urbe-veteri scribens, ita asserit: Agapitus Abbas Monasterii sancti Georgii insinuavit nobis, plurima se a vestra sanctitate gravissima sustinere: et non solum in his quae necessitatis tempore Monasterio aliquod possint ferre subsidium, verum etiam in hoc Monasterio Missae prohibentur celebrari, sepeliri etiam ibidem mortuos interdicis. Quod si ita est, à tali vos hortamur inhumanitate suspendi, et sepeliri ibidem mortuos, vel celebrari Missas nulla ulterius habita contradictione permittas, ne denuo querelam de his quae dicta sunt praedictus vir venerabilis deponere compellatur. Verum de his satis dictum: nunc coeptae narrationis ordo repetatur.

Regressus itaque honorabilis Abbo ad Regem a quo missus fuerat, cuncta pro quibus ierat perfecta nunciat. Arnulfum Remensem custodia exemptum Pontificatui restituit: pallium illi a domno Papa directum reddidit. Post haec, per internuncios ipsi venerabili Apostolico domno Gregorio (An. 997) amicabiles plenasque reverentiae dirigit Literas: in quibus innotescit, se cuncta uti jusserat perfecisse; quarum istud est exordium: Domino semper in Christo venerabili sanctae Romanae et Apostolicae Sedis Praesuli, ac ideo universalis Ecclesiae Doctori, suus ille (Al. illius), Abbo Floriacensium Rector, in Christo salutem. Saepius contingit ut puritas integrae veritatis vacillet sententia malefidi interpretis: quod ego, venerabilis Pater, cavens vestri animi sensa fideliter simpliciterque, ut praecepistis, deprompsi: nec animositatem Regis perhorrui, dum fidem quam vobis promiseram ex asse servavi; quandoquidem nihil addidi, nihil minui, nihil immutavi, nihil reliqui. Horum omnium, ipse Arnulfus e custodia liberatus et absolutus, testis est: cui vestrum Pallium coopertum obtuli, quomodo illud acceperam ex sanctis manibus vestris. Meminit et in fine earum, planetae ab ipso sibi datae, ita inquiens: Nam liberalitatis vestrae memor, ut servus Domino gratias refero, qui inter Missarum solemnia, munere vestro usus planeta, vestri nullo modo oblivisci valeo in meis oblationibus. Ceterum vobis semper parere decrevi, cujus Apostolatum Deus custodiat, in alterna pace.

 

Cap 16

Igitur cum hic Deo amabilis hominibusque venerabilis Abbo, per sexdecim annos (An. 1002.) continuos in a Deo sibi commisso pastorali desudasset officio (14) Wasconiam proficiscitur. Est in illis partibus Monasterium quoddam Squirs, ut fertur, antiquitus nominatum, a modernis, contrario nunc vocabulo, Regula vocitatum. Nulla quippe religionis norma, nulla aut rara bonae conversationis saltem vestigia, usque ad haec in eodem loco apparuere tempora. Id Guillelmus Sanctionis filius Burdegalensium Comes, ac totius Guasconiae Dux, audita fama religiosae vitae domni Richardi Floriacensium Abbatis, ipsi, successoribusque ejus, ad regendum dudum commiserat, uti in (15) Libro, quem de Vita vel Actibus Abbatum nostri loci scripsimus, plenius explanatum est. In quo loco, tam ab ipso venerabili Richardo, quamque a duobus ejus successoribus Amalberto ac Oylboldo, diu multumque elaboratum est, quo vere is locus, per habitatorum conversationem, vocabulo uteretur suo; nec quiequam utilitatis actum. Post quos, dum hic vir beatus Abbo regiminis adeptus esset gradum, quibusdam sibi persuadentibus, quatinus eo prolicisceretur, respondebat cum joco, se illuc iturum, quando eum satietas cepisset vitae. Et quamquam id ipse ludens diceret, tamen ita se post rei habuit exitus. Ferebatur denique nulli praedecessorum ejus post iter Guasconiae diu vivere licuisse. Tandem ipse ad jam dictam pergit patriam, ejus regionis adit Comites, memorati filios Guillermi, Bernardum et Sanctionem, eundem locum non pro suo, sed ipsorum disponit libitu. Et tunc quidem prospere ad sua rediit, quibusdam suorum quasi ob tutelam loci relictis. Verum hi quos relinquebat, perfidiam Guasconum veriti, et invicti (f. inviti) remanserunt: ac postmodum multis a Guasconibus perpessis injuriis, cum his quos illis veluti adjutores miserat, ad eum revertuntur. Qui eorum inertiae culpam fore nactus, alios mittit, qui quod priores neglexerant, corrigere curarent. Illi similia passi, legatos ad eum dirigunt, quid paterentur intimant, ac ni maturato sibi subveniatur, locum deserturos, atque ad propria minitantur se regressuros. Unum hoc sibi ex sententia Comitum notum fore mandant: liberiorem sibi quam prius affuturam loci potestatem, si semel ad eos adeat, et tam Comitibus quamque (16) Amalguino Vicecomiti,quem ipse eis Advocatum dederat, quid ipse velit, verbo tenus declaret. Quos manere decreverit, mansuros: quos exire judicaverit, memoratos polliceri Principes, vi se expulsuros.

 

Cap 17.

Tandem talibus impulsus allegationibus, impendente jam ultimo vocationis suae die (An. 1004), secundo iter arripit. Hos ex Monachis itineris comites assumens supranominatum Remigium, meque qui haec scribo Aimonum, cum Guillelmo suae venerantiae, juxta Abbatum morem, tum (17) Bajulo. Jamque in via constitutus, legatis qui pro se venerant, imperat se antecedere, Comites Advocatumque certos de suo adventu reddere, ne moram colloquii faciant, dum ipse ad eos venerit, procurare. Ipse in nullo negligens utilitatis Coenobii quod regebat, Pictavos pergit, Guillelmum illius urbis adiit Comitem, pro juvamine possessionis Monasterii sui, quae Salx (S. Benoist du Sault) dicitur, calumniis Advocatorum valde oppressae, eum rogaturus. A quo die dicta, in qua sibi post suam regressionem ab eodem Comite justa deferretur audientia, pro re alia, aliquantas perinibi moras nectit. Forte Abbas Monasterii sancti Cypriani, in suburbio Pictavorum siti, eidem Sancto consanguinitate conjunctus, vocabulo Gislebertus, crimine falso impetebatur. Is eum humillima detinuit prece, uti suae causae, quam in proximo ventilandam autumabat, interesse dignaretur. Sed cum improbus subsedisset accusator, manifestusque fieri vereretur, vir Domini Abbo qui cunctis injuriam patientibus, quantum in se orat, opem ferre cupiebat, Literas eidem propinquo suo, ex sua parte Abbati Cluniacensium Odiloni cui idem Monasterium subjectum erat, perferendas tradit. Quae videlicet Literae, et ultimae Epistolarum ejus existunt, et apud nos eum reliquis conservantur. Ipse iter quod coeperat maturare contendit. Nos ergo quinta postquam ibi adveneramus die, celebrata Omnium Sanctorum solemnitate, quinta aeque feria inde progressi, per Carrofense (Charroux) Monasterium ad Nantoliacum devenimus Coenobiolum, in honore sanctissimi Patris Benedicti fundatum. Unde digredientes sabbatorum die, (18) Engolismam advenimus: a qua urbe die Dominica egressi, dum incerti pro advenientis noctis hospitio, ac idcirco moesti incederemus, ostendit Dominus nobis, nequaquam se oblitum illum sanctum habere virum, in cujus obsequio iter illud conficiebamus.

Nam dum ad castrum, cui Albaterra (Aubeterre) nomen est, tendere deliberassemus, repente Dominus ipsius castri, nobilis vir nomine Giraldus, post tergum nostrum celerrime adveniens apparuit: qui dum inquireret quinam essemus, et beatum Patrem nostrum Abbonem adesse cognovisset, gaudens ob ejus praesentiam, ait ad cum: Dominum, inquiens, fidemque meam testor, me admodum gaudere, quod te, domine, videre merui; nam bonitas et sapientia tua universo nostro pervulgata sunt orbi: unde si tuae placet benignitati, hospes tibi ero in hac nocte perliberalis, cuncta victui necessaria tribuens. Fecit ut dixerat, et usque ad noctem permanens, etiam in obsequendo, famuli fungebatur officio. Cumque juxta quandam sui juris Ecclesiam nobis hospitium praebuisset, ad memoratum castrum incibatus abiit. Postera die, in statu perseverans hesternae benevolentiae, obviam ei processit, praemittens per internuncios piscium xenia, eumque per aliquot deducens milliaria, tam ipsi homini Dei, quam his qui hospitii gratia comitabantur, duces viae largitus est. Sic demum benedictione postulata, atque percepta, gaudens regreditur ad sua. Haec ideo retulimus, ut aperte clareat, huic sancto viro nunquam defuisse divinum, ubi humanum putabatur defore auxilium. Nec tunc solummodo, verum in omnibus itineribus ejus, ae praecipue per universam quam ea tempestate tenuit viam, sicut domini a servis, ita a cunctis per quos transitus fuit, jocundus ipsius praestolabatur adventus. Porro nos eadem die qua de Albaterra promovimus, transmeato Ella (Isle) flumine, una cum beato Abbone, in villa, quae (19) Ad-Francos dicitur, hospitati sumus. Suscepit nos inibi genitrix mea, memorati militis Geraldi consanguinea, vocabulo Annenrudis, cum quanta potuit humanitatis exhibitione. Haec devotionis et obsequii fervore circa eundem Dei flagrans hominem, obnixe orabat, ut biduo apud eam manere dignaretur: quod ille vehementer abnuit, et die data, suis ut viam maturato capiant imperat; tumque primum quasi praesagus, brachium, in quo post percussus est, dolere sibi praedixit.

 

Cap. 19.

Inde ad Dordonae (Dordogne) fluenta ventum: quo enavigato amne, Guasconiae fines ingrediuntur. Transmeantibus Dornoniam; antequam ad praefatum veniatur Regulae coenobium, Droth (20) seu Codrot torrens occurrit: quem dum transire esset necesse, vir Dei lintrem, quae perexigua illo habetur in fluviolo, dum ascendit, ea introrsus a lutoso litore relabente, cingulo tenus pene in aquam decidit. Mirum dictu, vestigiis paululum madefactis, in reliquis indumentis vix tenuis apparuit humor. Transmeato sane hoc pessimi occursus torrente, postero die ad Monasterium Regulae ventum. Et primo quidem die cum quiete manserunt. Secundo sane, inter nostros et Guascones jurgium propter cibaria equorum ad vesperum ortum, vixque a majoribus sedatum est. Quod ubi in crastinum venerabilis Pater Abbo comperit, suos vehementer redarguit, cur inermes et inter infensam sibi gentem bella cierent, monebatque patientiam servare, donec ipse cum Comite ac loci Advocato colloqueretur (An. 1004.) qui jam jamque affuturi credebantur. Tum demum suas suorumque, quos primitus ibidem reliquerat, injurias, ad libitum ultum iri pollicebatur. His ac similibus verbis suorum furibundos sedare tentabat animos. Erat ea die celebris universo orbi beati Pontificis Martini Turonici solemnitas, et sanctus vir magna cordis ac corporis alacritate Missarum festiva celebravit solemnia.

Qua die et sequenti, quae Dominica fuit, idem Dei famulus Abbo, post sancti Sacrificii per seipsum oblationem, ac corporis refectionem, montem in quo Monasterium situm est undique perlustrans, laudare simul ac mirari, non solum loci firmitatem, verum etiam maximorum, quae inibi fuerant, aedificiorum fundamenta coepit. Horum itaque locorum situm a sancto viro laudatum, succinctim literis mandare opportunum fore credimus.

 

Cap. 20.

Monasterium Regulae in honore Principis Apostolorum Deo dicatum, in monte est positum: qui videlicet mons a tribus lateribus, orientali, aquilonali, et occidentali, aliis cingitur montibus. A meridie Garonna vallatur flumine, periculosaque vallis voragine. Ab oriente inter ipsum et alterum montem vallis existit perangusta: per quam fons meat, quam incolae Mosellam nuncupant. Simili modo ab occidente, alterius fontis rapido alluitur cursu, cui Mosa nomen est. Haec nomina a Francis illis imposita aestimantur, qui a Magno Karolo ad tuitionem provinciae ibi relicti sunt: non longe quippe ibi abest Palatium ipsius magni Principis Cassignogilum; sed quasi tribus milliariis: in quo idem Imperator uxorem suam, Ludovici Pii matrem, gravidam reliquit, dum contra Sarracenos expeditionem in Hispaniis ageret. Quod et Heinardus (Al. Eynardus) Vitae illius relator scribit, et nos in Librum Miraculorum sancti Patris Benedicti breviter expressimus. Locus sane Regulae ob supradictam positionem non facile hostium patuisset accessui, nisi ab aquilone parva ei adjaceret planicies, cui conditor municipii, vel ut quidam volunt civitatis, turrim quadris lapidibus exstructam opposuit. Quae nunc ruinarum tantummodo suarum indicia praefert. Igitur tam hujus quam ceterorum aedificiorum dirutos parietes, et per devexa totius montis latera, propter firmam caementi tenacitatem dependentes, homo Dei conspicatus, admiransque, laeto nobis adridens vultu, infit: Potentior, inquiens, nunc sum Domino nostro Rege Francorum intra hos fines, ubi nullus ejus veretur dominium, talem possidens donum. Sed heu proh dolor! aliter quam ei ac nobis utile fuit, hujus loci parabatur possessio.

Denique malignorum factio, qui illis, quos ipse sanctus Pater ad eundem miserat locum, irrogaverant injurias, in id jam conspiraverat, ut ex qualibet occasione commoto tumultu, tanta famulos ipsius caedis contumelia afficeret, quatenus nec ipse, nec quilibet alter, eos ulterius adire auderet. Quod vero mortem illius inter dolos machinata sit, non vere scitur, nisi quia is, qui eum percussisse dicitur, in jurgio nostris dixisse fertur, pro nihilo se ducere, si lancea ventrem ejus transforaret. Secunda igitur feria, qua sancti Confessons Bricii agebatur festivitas, Monachum, qui hos esse dicebatur machinatus dolos, sanctus Pater noster Abbo increpare coepit, quod sine ejus licentia de Monasterio egressus foras manducare praesumpsisset. Hic, Anezan nomine dicebatur proprio, gente barbarus ac vocabulo: qui dum sancti viri increpationem se patienter ferre simulat, sed circumstantibus contumaciae verba respondet, subito auditur clamor mulierum juxta morem (21) gentis illius, ubi seditio oritur, aut mors hominis intervenit, conclamantium. Tum ille perfidus solo nomine Monachus, ad eos qui se circunstabant infit: Nunc, inquiens, dicetur, meo monitu, hoc esse ortum scandalum. Cui, quidam ex his qui aderant: Si, ait, id metuis, nobiscum ad hos sedandos progredere motus. Verum eo differente, ad nostros reprimendos, is qui monita dederat, cursim progreditur. Causa autem ortae seditionis haec erat. Tam Francis quam Guasconibus se alterutrum conviciis lacessentibus, unus Francorum nimium impatiens convicii domino suo illati, conviciatorem baculo inter cervicem et scapulas ictum humi prostravit. Eo prostrato, tam nostri quam seditiosi, semet mutuo lapidare coeperunt.

Interea, vir Domini Abbo intra claustrum Monasterii residens, et quasdam computi ratiunculas dictitans, tumultuantium clamore exaudito, foras ab inferiori montis parte progreditur, et ad reprimendos suos, qui superiora occupaverant loca (An. 1004), festinans, ab uno adversae partis satellite lancea tam valide vulneratur in laevo lacerto, ut interiora costarum adactum penetraret ferrum. Qui percussus, non clamavit, non titubavit, aut cadentium more loco motus est; verumtamen hoc tantum dicens: Iste, ait, serio haec fecit; ad domum ubi sui famuli hospitium habebant, ascendere coepit. Sustentabat autem eum Frater quidam nomine Guillelmus, cujus supra meminimus. Ego vestigia ejus persecutus, conspicio super limen domus, quam vir sanctus ingressus jam erat, partem coagulati sanguinis, interrogansque de quo foret, hoc a Dei homine responsum accepi: De me, inquit, est. Testor Dominum, continuo mihi stetere comae, horrorque infusus corpori, raucisonam reddidit vocem. Nondum enim quispiam animadverterat, eum in carne esse vulneratum; sed tantum indumenta aestimabamus fuisse perforata. Itaque aio ad eum: Quanam in parte, inquam, tibi domino meo illatum minus est? Tum eo elevante brachium ut plagam detegeret, repente ab intimis costarum recessibus unda sanguinis prorumpens, manica laxioris pelliceae excipitur. Verum ipse nihilo tristior, nec vultus colore mutato, cum me trepidare magis magisque sensisset, tam ex faciei permutatione, quam ex verbis querimoniae, alacri vultu et pene ridenti similis, ait: Quid tu, inquiens, ageres, si ipse vulneratus esses? Attamen noli metuere: quin potius foras ad nostros progredere, eosque ad me venire facito, ut haec sedentur turbae. Quod cum fecissem, illique obtemperantes ingressi essent: ipse jam exanguis factus, inter manus discipulorum famulorumque se sustentantium Idibus Novembris spiritum reddidit. Retulerunt autem qui ejus sanctum finem videre meruerunt (nam ego ob sedandos tumultuantes forinsecus remanseram) hunc ipsius ultimum fuisse sermonem: Miserere, inquiens, Deus omnipotens animae meae, locoque ac Congregationi, quam nunc usque te concedente rexi. Et ille quidem haec effatus, ut praedictum est, animam (22) efflavit.

At seditiosi domum, in qua beatus Pater jam defunctus a suis lamentabatur, circundantes, obseratos succiderunt cardines ostiorum. Sicque furens ingressa turba, aliquibus vulneratis, Cubicularium viri Dei vocabulo Adelardum, qui caput domini sui propriis genibus suppositum lachrymis rigabat, ad necem usque fustibus praeacutis ac lanceis conciderunt: qui aegrum usque ad tertiae feriae diluculum protrahens spiritum, defecit ac mortuus est, sepultusque in claustro Monasterii. Juxta quem quoque custos equorum ipsius Sancti postea tumulatus est: qui tunc quidem vulneratus, usque ad diem festivitatis sancti Andreae languit, sicque obiit. Ceterum tantae cladis compilatores, certissime agnoscentes beatum obiisse Abbonem, certatim cuncti in fugam vertuntur, ita ut terris reddito die, ne muliercs quidem in universis forensibus ipsius villae invenirentur domibus. Quatriduo post obitum sancti viri, morati sumus: commorante semper nobiscum ob custodiam nostri, quodam honorabili viro nomine Guillelmo Orioli filio: qui videlicet Guillelmus gratia beatum virum videndi, eadem die cum quibusdam aliis ibidem advenerat; coque viso, ad metatum suum, quasi milliario ac semis distans a Monasterio, secesserat. Is ubi nostrae miseriae nuncium accepit, ad nostrum auxilium cum suis velociter accurrit. Hi ergo corpus beatum, quod adhuc in domo, in qua animam Creatori reddiderat, super nudam pene humum jacebat, tapeti impositum ad nos usque pertulerunt, nostris propter caliginem noctis e claustro Monasterii minime exire audentibus.

Dubitatum aliquandiu est, quonam in loco poni deberet. Tunc in commune placuit, ut quando innocenter, ac pro veritate, quae Christus est, interemptus erat, in Ecclesia poneretur. Ubi usque ad diluculum feriae quartae, duabus videlicet noctibus unaque die, eum cum quanta potuimus Psalmorum et lachrymarum devotione, insepultum servavimus. Referri nequit, qui luctus, quive gemitus ab his, qui ad eum visendum e propinquis venerant locis, editus sit, cum eum, quem viventem cernere concupierant, mortuum conspiciebant. Contemplabantur sane vultum ejus adhuc sudario nequaquam opertum, qui dormientis potius quam mortui speciem ex rubore praeferebat, et lachrymis opplebantur: incredibileque dum adviveret videbatur, eum tam ingentem post obitum, non solum a suis, verum etiam lachrymosum ab extraneis habiturum planctum. Nam quilibet adveniret notus seu (An. 1004) ignotus, ejus viso corpore, sive post tumulationem sepulchro, continuo in lachrymas prorumpebat. Matutino sane tempore seriae quartae, cum ipsis quibus indutus erat vestimentis, uti mos est sepeliri interemptos, inlotus etiam, lapideo tumulatus sarcophago, in interioribus cryptae, ante altare sanctissimi Patris Benedicti.Et quidem satis decentissime, si non ei tam insperatus contigisset finis vitae.

Sed Scriptura teste novimus, quia Justus quacumque morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit.

 

Cap. 21.

Nos igitur quarto a tumulatione sancti corporis die inde digressi, per biduum a Vicecomite Amalguino, ejusque uxore Osemberga detenti charitativo sumus affectu. Cujus mulieris benignissimam erga nostros compassionem, nobis ad conclusionem voluminis tendentibus, breviter memorare congruit. Nam ipsa viro suo, ut vulneratos, etiam nolentes, retineret suasit. Retentis autem ipsa cuncta tribuit necessaria, non solum languentibus, verum etiam eorum servientibus, atque equis, qui omnes sexdecim (23) erant numero. Medicum ipsa quaesivit, eique pro sanandis aequis (Al. equis) ipsa pretium praebuit: a me quoque, ut cum eis remanerem, non solum mansueta prece, verum quadam imperiosa consanguinitatis exegit authoritate. Hi vero, qui sani evasere, a procuratoribus ejus, ipsa praecipiente, per omnes ipsius possessiones, quae in itinere erant, honorifice suscepti, tristem tanti doloris nuncium per omne spargentes iter, tandem Floriaco Coenobio intulerunt. Quis tunc lucius, quive dolor, totam (Al. tam) nostram sanctam invaserit Congregationem, sermo explicare non sufficit: cum ab his quoque, quibus ejus gravitas onerosa videbatur, inconsolabiliter lugeretur. Auxit hunc ingentem dolorem adventus plurimorum Abbatum, in imminente sancti Patris Benedicti solemnitate, quae in mense colitur Decembri, confluentium. Horum alii ab ipso, ob quasdam ordinandas utilitates, erant evocati; alii suarum necessitatum certis ex causis eum consulturi advenerant: inter quos reverendus Cluniacensium Abbas Odilo aderat, charitativo laudabilis in Domino familiaritatis glutino ei in omni sua conjunctus vita. Talium itaque praesentia, et ipsius absentia, propter quem venerant, ingerebat moestitiam, et nostris ampliorem addebat dolorem, quod tali forent Pastore desolali, cujus prudens consilium aliorum expeterent Praelati Coenobiorum.

Haec de vita, moribus, et actibus, necnon martyrio sanctissimi Patris nostri Abbonis, partim a fidelibus viris audita, partim a nobis visa, ad te, reverentissime Clericorum Hervee, ut tua sanctitas petiit, veraci pro posse relatu scripsimus. Nunc tuam exposcimus benignitatem, quatenus pro nobis Domini implores clementiam, ut si quid forte cum in nostra offendimus narratione, ipse sua piissima indulgere dignetur miseratione. Et qui ejus sepulchrum dignatus est (24) miraculis illustrare, mihi facultatem dignetur conferre, in sequenti volumine ea ad laudem nominis sui fidelibus manifestare.

 

(1) S. Abbonis Elogium historicum habes inter Acta SS. Benedict. saec. 5 pag. 30; tum ipsius Vitam ab Aimoino scriptam pag. 37, unde menda quaedam hic corrigimus editionis Chesnianiae. Abbonis electionem ad annum 987 referimus post Mabillonium Tom. 4 Annal. Bened. pagg. 47 et 48.

(2) Abbonis Vitam Aimoinus, petente Herveo Clerico, sancti Pontificis Martini Thesaurario, conscripsit. De hoc Herveo Archidiaconus Turonensis Hugo in Dialogo ad Fulbertum amicum, inter Analecta Mabillonii in fol. pag. 215, sic habet: Vir sanctus ille, Herveus nomine, vir praeter caeteras virtutum dotes incredibilis abstinentiae, patientia vero et humilitate tunc suo tempore nulli secundus [fuit.] Huic juxta Monasterium [S. Martini] parvula cellula quietis secretum praestabat, qua se vir sanctus, quia conventus vitabat humanos, per multos annos concluserat. Ibi jejuniis et orationibus continuis macerando, vivam Deo hostiam se cotidie mactabat; et quia ab hominibus visitari penitus fugiebat, Angelica visitatione et familiari colloquio assiduabatur. Plura de eodem vide apud Glabrum lib. 3 cap. 4 supra pag. 19.

(3) Observat Mabillonius duplicem a quibusdam Episcopis exactam fuisse subjectionem: unam quae Episcopis canonice debetur, eaque obedientiam ac reverentiam involvit: alteram clientelarem, quae subditorum est erga dominos, a quibus illi beneficia tenebant. Hanc ad mundanam legem pertinere ait Fulbertus. Utrumque denegabat Floriacensis Abbas, qui se suumque Monasterium Regi tantum in temporalibus subjectum esse contendebat; indeque etiam in spiritualibus Episcopo haud obnoxium esse. Ea enim praerogativa esse tum censebatur imperialium et regiorum Monasteriorum: quod ut firmius et validius esset, adjecta est subinde Romani Pontificis protectio. Ex quo nata est eo tempore distinctio duplicis generis Monasteriorum, quorum alia ingenua, alia libera dicebantur: haec Romano Pontifici in spintualibus, illa Regi soli in temporalibus subjecta.

(4) Typis regiis anno 1687 iste Liber editus est cum hoc titulo: Apologeticus Abbonis Abbatis ad Hugonem et Rodbertum Reges Francorum.

(5) In Reg. Ed. sed... praepedientibus.

(6) Hic et infra ansulis inclusa, quae quidem videri possunt alicujus momenti, addimus ex Apologetico typis regiis vulgato.

(7) Dum huius Sandionysianae tragediae meminit hic Aimoinus, non ea qua decet gravitate seditiosorum facinus, quod boni omnes horrere debent, detestatur

(8) Id intelligendum de Arnulfi Episcopi ministris, qui Abbonem e tumulo S. Martini revertentem multis plagis affecerant.

(9) Versus hic poterant sic scribi:

                Dulce decus meum,

                Roberte, quem atavis Regibus editum

                Divina pietas perduxit ad regni fastigium.

Vide et confert Horatium lib. 1 Od. 1.

(10) Qui Adventam Domini prolixiorem faeiobant, fulciebantur veteri Gallorum more, qui Quadragesimam unam ante Natale Domini praemittebant, initio ductu a festo S. Martini. Herigerus Abbas Laubiensis scripsit Dialogum de dissonantia Ecclesiae circa Adventum Domini sub sua et Adelboldi persona Leodiensis Clerici, postea vero Episcopi Ultrajectensis. Mabill.

(11) Ad illustrandos magis ac magis usus et mores horum temporum juvat huc adducere nonnulla ex Gerberti (inter vetera Analecta Mabillonii in fol. pag. 103) Scripto, cui titulus: Girberti Philosophi, Papae urbis Romae, qui cognominatus est Silvester, Sermo de informatione Episcoporum. Ibi autem sic habet Silvester II: Videas in Ecclesia passim Sacerdotes, [qui novam prodigaliter regulam hac tempestate reperisse deflentur] quos non merita, sed pecuniae provexerunt; nugacem et indoctum, Sacerdotalem arripuisse gradum: quos si percunctari fideliter velis, quis eos praefecerit Sacerdotes; respondent mox et dicunt: Ab Archiepiscopo sum nuper ordinatus Episcopus, centumque solidos dedi, ut Episcopalem gradum mihi conferret; quos si minime dedissem, hodie Episcopus non fuissem. Unde melius est mihi aurum de locello minuere, quam tantum Sacerdotium perdere, Aurum dedi, et Episcopatum accepi; quod tamen, si feliciter vivo, recepturum ilico non diffido. Ordino Presbyterum, et accipio aurum: facio Diaconem, et accipio argenti multitudinem; et de aliis nihilominus Ordinibus singulis, et de Abbatibus benedicendis et Ecclesiis, pecuniae quaestus profligare confido: ecce aurum quod dedi, in meo locello intibatum habeo.

(12) XV, aut potius Johannem XVI, qui post annos Pontificatus undecim mortuus est anno 996, quo ei successit Gregorius V, ad quem Abbo à Roberto Rege legatus est. Johannem Simoniacae labis notat Aimoinus: verum Baronius in addendis ad annum 992 post Tom. 12, non in Pontificem, sed in Crescentium ipsi Johanni dominantem in Urbe tyrannum id criminis convertendum esse ostendit. Quidquid sit, exstat apud Baluzium Tom. 1 Miscell. pag. 409 Abbonis ad Leonem, non Monasterii Fuldensis, ut credidit Editor, sed S. Bonifacii Romae Abbatem Epistola, in qua sanctus vir, loquens de suo primo itinere, ait se offendisse Romanam Ecclesiam digno viduatam Pastore; non quia tunc vacabat Apostolica Sedes, sed quia Johannes, qui ei praesidebat, indignus erat tanto honore. Tandem sic Epistolam claudit suam: Spiritus qui inspiravit omnis eloquentiae florem Gregorium, inspiret hujus sanctae Romanae Ecclesiae venerabilem Apostolicum; vobisque concedat ut sitis eidem ipsi dulcissimus a secretis, ad consolidandam dejectionem Apostolicae auctoritatis, quae admodum viluerat sub Gregorii decessoribus. Romam profecto iter ingressus est haud illibenter Abbo: Arnulfo enim semper adhaeserat prae Gerberto, qui forte ipsius electioni non admodum faverat. Unde mirum non est in variis illis Epistolis, quas ad sui temporis eruditos viros scripsit Gerbertus, nullam in Editis Abboni scriptam reperiri.

(13) Haec ad annum 997 revocamus: tum enim è vivis excesserat Hugo Rex, ut patet; hujus autem Regis obitus contigit IX Kal. Novemb. seu 24a Octob. anni 996, uti jam monuimus, et ut ex Chartis ostendemus alibi. Ne vero secundum Abbonis iter ad annum 998 differamus, impedit Concilium, hoc anno Romae habitum adversus Robertum Regem, in quo nulla amplius querela de Arnulfi Remensis detentione: quod argumento est ipsum suae sedi restitutum fuisse anno superiori; ac proinde hoc alterum Abbonis iter ad annum 997 referendum est. Ex hac autem legatione maxime intelligitur, quanta fuerit apud Regem Abbonis auctoritas. Quod etiam liquido patet ex libera Increpatione Roberto Regi facta (de qua Helgadus) ob ejus copulam cum Berta ejusdem et consanguinea et affini. Eadem auctoritas colligitur ex Collectaneo Canonum Hugoni et Roberto Regibus porrecto in quibus, inquit Abbo, ministerii summam expressi; et qualiter vobis fidem servare debeant Optimales Regni non tacui.

(14) Anno 1002, ut ex annis sexdecim regiminis conjicimus; sextus enim decimus annus currebat ab anno 987, quo creatus Abbas fuerat. Nec obstat quod ait Aimoinus hos sexdecim annos fuisse continuos; haec namque postrema vox non significat annos completos et perfectos, ut constat ex simili ejusdem Aimoini locutione, ubi de Hugone loquens, ait eum regnasse per decem annos continuos, licet non regnaverit nisi novem annos cum aliquot mensibus.

(15) Hunc Librum excidisse, aut certe alicubi etiam nunc delitescere dolendum. Mabillonius.

(16) Al. quam etiam Malguino.

(17) Al. Bajola. Bajuli Abbatis erant ejus Officiales domestici, quales erant Capellanus, Procurator et sigilli Custos. Adi Glossarium ad Matthaeum Parisium [et Cangianum.] Hic bajulus venerantiae Abbatis videtur esse gerulus Sigilli, in quo expressa erat imago Abbatis; aut certe Capellanus, qui pedum pastorale ante eum gestare solebat. Et quidem ferula Abbonis post ejus mortem in Franciam, id est Floriacum remissa est, testante Ademaro in Chronico. Mabillonius.

(18) In monasterio S. Eparchii, vulgo S. Cybar; Engolismae hospitatus est teste Ademaro ejus loci Monacho. Mabillonius.

(19) Hodie Ville-franche, locus in pago petrocorico inter fluvios Ellam l'Ille, Vasconice la Ille, et Dordoniam seu Dornoniam la Dordogne.

(20) Sic legitur in Mss. Codice quo usus est Johannes a

Bosco, tametsi Aroth seu Codrot edidit, dubius scilicet utrum legendum esset. Mabill. Chesnius etiam habet Aroth.

(21) Hanc vocem esse Biahore ex Pithoeo observat illistriss. Petrus de Marca in Hist. Bearnensis Lib.3 cap. 11. Occasione autem hujus tragediae, Regulensium tunc temporis mulierum maligno dente quis forsan mores carpet immerito. Ceterum felicius evasit S. Abbo ex sedilione orta in Concilio Sandionysiano, ut fuse supra describit Aimoinus ex quo uno istius Synodi notitiam accepimus. Fallitur autem, inquit Mabillonius, quisquis est auctor Schediasmatis in Tom. 9 Concil. apud Labb.col. 771, ubi Abbo Monachos S. Dionysii et caeteros familares illorum contra Episcopos concitasse dicitur. Id enim factum constat a laïcis, quorum maxime intererat decimas sibi asserore.

(22) Abbonis ad elogium maxime facit Sermo cujusdam habitus in Synodo Lemovicensi, de qua infra. Ibi autem sic legitur: In quo Martyre tantum domicilium sibi collocaverat sapientia, ut sui temporis eruditi quanquam innumeri florerent, prae omnibus tamen ejus auctoritas maxime duceretur; ita ut in tota Gallia et Germania atque Anglorum gente (nam illic quoque famosissimus habebatur) de quacumque ventilaretur quaestione, si quis audisse se diceret ab illo definitionem, nihil plus auctoritatis requireretur... Et si esset habitatu vel natu Francus, eloquio tamen Romano clarus... In Conciliis Patrum coram Regibus et Principibus solus proposita discernebat... Septem columnis artium liberalium falcitus erat. Gallia, inquit Mabillonius, quae studiorum doctrinam ab Anglis Alcuino aliisque quondam acceperat, primo quidem per Grimbaldum et Johannem Monachos, in Gallicanis Coenobiis institutos, secunda vice per Abbonem eandem scientiae lucem in Angliam refudit, tertio id praestitura per Lanfrancum, Anselmum aliosque Ordinis S. Benedicti commilitones.

(23) Hic erat illis temporibus Abbatum comitatus, qui etiam subinde ultra modum auctus est. Mabillonius.

(24) In Sermone habito tempore Concilii Lemovicensis anno 1031 celebrati, ejus cultus in multis Ecclesiis jam receptus erat. Jam enim longe ante nos, inquit auctor ejus Sermonis Anonymus, praecessit Abbo martyrio coronatus, sanguine effuso ab impiis passus: ad cujus sepulcrum jam clarere audivimus miracula, verorum testimonio comprobata: cujus martyrium etiam in pluribus Ecclesiis more SS. Martyrum solemniter celebratur.

 

 

 

EX LIBRO SECUNDO (1) MIRACULORUM

S. BENEDICTI ABBATIS.

 

Apud Chesnium Tom. 4 Scriptorum Franc. pag. 135.

 

Cap. 1

1. Favorabili (Al. Favorabilis) supernae dignationis praesagio, hoc, in quo Duo auctore famulamur, Coenobium, ut Floriacus (2) vocaretur accepit; qui priscis temporibus, non dissimilis gratiae praerogativa, Vallis nominabatur aurea. Retinet enim in se aureum paradisi florem, sanctissimum Patrem Benedictum: qui gratantissimo virtutum odore quosque remotissimos ad sui reverentiam invitat. Quarum proprietatem operationum si per singula explicare velimus, chartam nobis sermonemque, antequam sermonis materiam, deficere pro certo intelligemus. Sed ne beneficiis piae paternitatis ejus, ab ipso nobis immeritis impensis, ingrati esse videamur, ea quae nostram attigere notitiam, in quantum ipsius benigni Patroni elemens supplieatio vires nostro tenui ingeniolo a Christo obtinuerit, rusticano licet sermone, posterorum mandare adoriemur memoriae: et primo, qualiter his temporihus Respublica Francorum substiterit, succinctim perstringamus; ut post liberius ea quae proposuimus exsequamur.

2. Lothario Regi coeleste, ut credimus, pro terreno commutanti regnum, Hludovicus filius successit: qui immatura praeventus morte, destitutum proprio haerede Francigenae gentis Principatum, utpote naturalis expers conjugii, dereliquit. Sane patruus ejus Karolus, quem (3) privatum senuisse supra (4) praelibavimus, conabatur, si posset, a sui generis auctoribus diu possessum sibi vindicare imperium: sed ejus voluntas nullum sortitur effectum. Nam Franci Primates eo relicto, ad Hugonem, qui Ducatum Franciae strenue tunc gubernabat, Magni illius Hugonis filium, cujus jam mentio facta est, se conferentes, cum Noviocomo (Noyon) solio sublimant regio. Is eodem anno Rotbertum filium sibi consortem Regni legit. Et quia quantum ad coeptae rei causam attinet, de Regibus diximus, ad eam prosequendam veniendum est.

3. Igitur Oylboldo Abbate in Christo quiescente, Abbo Deo et hominibus vir (An. 987) amabilis, a Fratribus, Hugone annuente Rege, electus, in gradum successit Monastici regiminis. Qui praecedente hunc, quo haec scribimus anno, qui fuit ab Incarnatione Domini MIV, in Vaseoniae partibus, a perfidis illius (5) nationis hominibus, nobis praesentibus, innocenter occisus, martyrii sanguine laureatus ad regna est aeterna a Christo vocatus. In cujus diebus res mirabiles per praeminentissimum Patrem nostrum Benedictum ab omnipotente Domino patratas, quia jam tunc nos intelligibilis contigit pervenisse ad metas aetatis, certiori, utpote aliquibus praesentes, direrimus stilo.

 

Cap. 4

7. Quia, ut refert beatus Papa Gregorius, sancti Martyres frequentiora ostendunt miracula, ubi eorum tantum habetur memoria, quam ubi eorum sacra conservantur corpora; liquet idem de ceteris intelligere Sanctis, maxime ex hoc Patre nostro multipliciter exeolendo sanctissimo Benedicto. Cujus excellentissima signorum a Deo per ejus meritum aliis in locis patratorum, notitiae posterorum tradere noster gestit animus. Caput-cervium dicitur piredium in finibus Biturigum situm, Lemovicinis contiguum: a quo vicina regio corrupto vocabulo Capcergensis vocitatur. Hoc ad dominium Floriacensis Coenobii, omnipotenti Deo sub nomine perpetuae Virginis Mariae, sanctissimique Benedicti dicatum, hac de causa, relatu Seniorum valde antiquorum, pervenisse comperimus.

 8. Ejus possessionis dominus Otherius dicebatur, inter Aquitanicos Primates clara nobilitatis pollens prosapia. Is a primaevae juventutis flore paralysis percussus languore, manuum ac pedum caruerat juvamine: solius illi linguae, auditus quoque, ac visus, ex parte manebant officia. Diutino igitur laborans morbo, dum vana Medicorum studia propensius sibi adhibita nihil intellexisset conferre valetudinis; audita fama, quae Salvatoris nostris omnipotentia apud sacratissima patroni communis Benedicti creberrime tunc operabatur ossa, ait suis: Videtis, fidissimi mihi, vitaque ipsa, qua nunc fruor miserrima, cariores amici, quod medicinae impensis nihil proficio, immo in dies aegritudinis protrahitur longitudo. Quapropter si qua vos cura vestri tangit Otherii, mearum quaeso miserantes aerumnarum, celeri calle sepulchrum adire curate gloriosi Confessoris Christi Benedicti. Et ne forte vos conturbent ignota viarum, scitote Ligerici amnis litora, pagumque Aurelianensem, hoc praeclaro invadiari thesauro. Id mihi divinum praenunciavit oraculum, dum fessos artus sopori mandassem, debere me eo cum votis dirigere meae petitores salutis, quia inde forem adepturus remedium sanitatis. Et quia solus cum dulcissima genitrice resedi patre orbatus et fratribus; ipsa non abnuente, verum hoc ipsum fieri sedulo deposcente, voveo Deo et jam dicto eximio Benedicto, hereditatis meae portionem, cui Caput-cervium nomen est, cum omnibus ad eam pertinentibus, eo videlicet tenore, ut superstites ambo usum fructum ad praesentis vitae exactionem retinentes, Fratribus Floriacensibus nostri dissolutioncm cuncta restitui faciamus. Spe etenim suscipiendae prolis per supra memoratam privatus revelationem, sollicitudinem ducendae uxoris funditus abjeci. Properate igitur quantocius, et vestris servorumqve inibi degentium precibus opem efflagitate misero.

 

 

9. Acceptis ejus fideles hujusmodi praeceptis, cum (6) wantis ipsius auro ornatis, per quos donationem memoratarum rerum sacris imponerent altaribus; absque dilatione venerandum adeunt Coenobium, mandata precesque sui domini catervae innotescentes Fratrum. Memorabile dictu! eadem die, ipsoque horae momento, quo qui missi erant donum cum orationibus ante Sancti praesentarunt tumulum, aeger, qui nonaginta millibus jacebat semotus a loco, integerrimam adeptus est sanitatem. Qui laudum Deo praeconia, sanctoque dans Benedicto gratiarum cantica, exercitationis venationisve gratia, silvarum petiit abdita. Cui dum studet operam dare rei, occurrit suis a nostro remeantibus Monasterio: quem illi conspicati equitando saltum peragrare, stupore ingenti perculsi sunt, videntes hominem, dudum absque alterius adminiculo e lectulo non valentem surgere, tunc non solum firmiter incedere, verum etiam equum cursu fatigare. Haesitantibus illis, et vultus similitudine se deceptos autumantibus, obvium se ille gratulabundus offert. Inquirit deinde sollicitius diem, quo pro se vota solvissent: ipsumque fuisse certissime comperit, quo sibi salutem obtigisse gaudebat.

10. Huic antiquae veterum rclationi virorum repugnahat antiquius tertii Chlotarii (7) Regis edictum: in quo continetur, quod memoratus Otherius ob perfidiam ab ipso Rege interfici jussus sit; rebusque ejus omnibus confiscatis, illud praedium ab eodem Principe sancto est Benedicto collatum. Et hoc est, quod in quadam sententia primi libri legitur, Caput-cervium liberalitate regia Floriacenses. promeruisse Fratres. Potuit tamen fieri, ut post hanc quam nunc retulimus donationem, ipse Otherius apud Regem infidelitatis insimulatus, juberetur interfici, et quasi ex sua parte, eandem villam idem Rex nostro conferret Coenobio. Quod vero in ipso regali Praecepto Aaotharius (8) vocatur, permutatio veterum facit verborum, ut post latius ostendemus. Post cujus excessum, vicini quique hoc eis praedium auferre moliti, ad sibi utile coëgerunt declinare consilium.

 

Cap. 5.

11. Denique ut superioris continetur serie libri, habitaculis Monachico congruis ordini inibi constructis (An. 1000), spem potiendarum rerum ipsarum adversariis sustulere usque ad tempora Rotberti Regis filii Hugonis: quo onus gubernandi suscipiente Regni, Ademarus quidam, juventa pariterque corporis elatus forma, cujus genitor Wido in urbe Lemovicina Vicecomitis fungebatur honore, nefarium molitus est scelus. Namque Lemovicinis nequaquam contentus facultatibus, ex paterna sibi hereditate jure suppetentibus, dum cerneret numerosam coheredum fratrum suorum sucerescere stirpem, in subripiendas res alienas animum intendit; dolique artifex, castrum quod à rusticanis Bruccia (9) dicitur, ingressus, dominum se agebat. Erat in ea provineia vir quidam haud contemnendae potentiae, Hugo nomine: cui media pars ipsius castri hereditaria obvenerat successione. Hanc ille, uti et eam quae genitorem competebat suum, ausu temerario pervadit. Toto itaque potitus castro, copias duorum Comitum, qui eum inde pellere nitebantur, Willelmi (10) videlicet Pictavensis, et Bosonis Petragorici, per quindecim dierum eludens spatium, obsidionem eos solvere coëgit. Qua liberatus ncessitate, audendo majora, municipium Patris Benedicti quatuor et semis millibus à memorato distans castello, absentiam Praepositi Otherii aucupatus, latrocinantium more ingreditur. Municipio illi antiquitas Salis nomen indiderat, eoque Monachi habitationem assiduam à Caput-cervio commutaverant: eo quod is locus magna ex parte natura foret munitus. Hunc praefatus Ademarus idcirco, ut post ipse retulit, invadere nisus est, ut copiis frumenti ac vini, quae a circumjacentibus incolis inibi ob tutamen sanctorum locorum aggregata erant, pervasae Brucciae inopiam sublevaret: re autem vera, ut arctissimos possessionis suae fines ampliaret, operam dabat.

12. Interim Praepositus loci jam dictus Otherius, tantae calamitatis accepto nuncio, dolore cordis tactus intrinsecus, quod commendatum sibi a venerabili Abba Abbone tunc Floriacensium Rectore et Fratribus locum funditus amisisse videretur, in diversa cogitationum turbine rapitur: tandemque non moeroris, sed consilii tempus ingruere sibi intelligens, ad superius nominatum Hugonem recta proficiscitur via. Cui opportunitatem capiendi innotescens inimici, quod scilicet Brucciae firmissimo derelicto praesidio, in Salensis (11) municipii demigrasset domicilium; ad praeoccupandos ejus conatus proficisci hortabatur. Nec ille distulit, qui intelligeret suo usui proficere, si cum in minus tuto valeret praeoccupare loco (An. 1000). Quid plura? non solum illum, verum quosque circummanentes vicinos, quibus cordi esse Patris Benedicti venerandam dilectionem cognoscebat, ad sui adjutorium alliciens, diluculo feriae tertiae praemonet hostibus occurrendum.

13. Interea cuidam militi ex auxiliaribus nostrae partis, nocte, quae diem belli praecedebat, hujusmodi per quietem ostensa est visio. Videbatur ei, quod quasi cum Praeposito Ecclesiae sancti Stephani Lemovicinae sedis nomine Ainardo silvam peragraret; opportunisque in locis, retibus oppansis, multitudinem aprorum prae se ageret: quorum quidem alios ad praeparatas insidias deductos vivos caperet; alios vero venabulis transfixos neci traderet. Evigilans igitur, dum cuidam sodalium quae viderat enarrasset, hoc ab eo responsum accepit. Visionis, inquit, tuae, Deo opitulante et sanctissimi Benedicti suffragantibus meritis, manifestus in proximo propalabitur intellectus. Nam quod tibi de porcis proeostensum est silvestribus, hoc tu patrari conspicies de perfidis hominibus: quodque auctore Ainardo te agere somniabas, hoc ventura luce, Otherio sancti viri Benedicti Monacho duce, una nobiscum Christo auxiliante perficies. Cumque ille, qui somnium viderat, rem sibi manifestius declarari peteret, (erat enim earum quae gerebantur inscius rerum) interpres ad eum: Num, ait, ad aures adhuc pervenit tuas, Adhemarum Guidonis filium egregii Confessoris Benedicti pervasisse Monasterium; et Otherium Praepositum idcirco Domini nostri petiisse auxilium? Gausfredus ob fortitudinem corporis, Asini praenomine vocitabatur, in cujus castro memoratus Monachus tum forte aderat, cum haec miles contubernali referret suo; quique haec adjecit, dicens: Nos quoque volente Deo ac sancto juvante Benedicto, sacri pervasores loci, aut vindice feriemus gladio, aut captos nobili ducemus in triumpho. Hoc dictum multorum roboravit pavitantia corda virorum. Videntur mihi somniator iste ac ejus interpres, duobus Orientalibus fore similes: quorum unus victoriam Gedeonis somniavit, alter interpretatus est.

14. Feria porro sexta secundae hebdomadis sanctae Quadragesimae vertebatur, quando factio latronum memoratum occupavit Coenobium: et ecce crepusculo tertiae feriae sequentis septimanae undecunque asciti auxiliares improvisi adstitere portis. Tunc quibusdam nostri agminis viris adhuc procul a castro constitutis, una cum Praeposito Otherio, divinum apparuit prodigium. Viderunt namque, sole totius terrae reliquas clarissime inlustrante partes, ambitum castri densissima vallari nebula: quae quidem nullum sibi pugnandi afferret impedimentum, hostium vero obnubilaret intuitum. Illi haec dies aequanda videtur, de qua antiquus Legislator scribit: Quia Aegyptiis erant tenebrae crassae et palpabiles: filiis autem Israël erat lux in omnibus finibus suis. Roboratis hoc signo animis, statuunt hostes praelio aggredi: et praemisso Praeposito qui praevius dudum sibi fidos, tunc autem hostiles, aggrediens muros, beati Benedicti nomen celsius inclamaret; ipsi elata in excelsum voce, Benedictum invocant Monachorum Patrem, Benedictum resonant tum vallium concava, respondentque Benedictum proximae silvae abdita. Quo fragore vicinos consedisse montes, infernaqne patuisse hostibus visum; et quia montium facta mentio est, non sit audientibus onerosum, jam dicti Salensis castri memorare situm.

15. Mons est non multae altitudinis, in cujus declivo castrum constitutum est, quod quidem ab orientali australive parte difficilem ad se venientibus praestat accessum. Ab aquilonali sane latere, devexus montis machinamentorum omnium inhibet evectionem: at occidentem versus, ubi hostium facilis formidabatur progressus, domus erat lapidibus firmissime constructa, ad austrum in longum porrecta, ad repellendos inimicos satis idonea. Hujusmodi enim munitio adversariis facta est perditionis occasio: dum ob nimiam securitatem prius hostem adesse senserunt, quam praevidissent.

16. Primus ferratas aquilonali parte intulit acies Gaufredus, propter vires, non propter pigritiam, Asinus agnomine: ignemque, ut pridie suis inter pocula (12) in amore Patris Benedicti sumpta condixerat, admoveri praecepit. Post eum reliqui auxiliares, Giraldus scilicet Cluensis castri dominus, et Hugo Gargelensis, reliquique, quorum nomina dicere supersedi: qui ducentorum vallati caterva armatorum, adversarios pari fidentes numero, sed virtute constantiae impares, e propugnaculis, quae tueri parabant, jaculis ac lapidibus repellere coeperunt. Et ecce, providentia divina interventuque egregii Confessoris, ventus Aquilo surgens flammas quidem ignium portis ingerebat, hostilia vero tela retro agebat. Cumque ignem convalescere, jaculaque sua in irritum cadere oppidani cernerent, formidinem animis induentes, introrsus fugere. Seditiosis Ecclesiam petentibus, nostri a tergo sequuntur attentius: caesis in introitu portae aliquantis, eos qui Basilicam petebant insectabantur: in qua (An. 1009) non tutam sibi latebram fore auspicatus Ademarus, turrim ligneam, de qua signa dependebant, cum sex factionis suae sociis formidolosus conscendit. Ibi quoque se latere posse diffidens, tecta more architecti perambulabat: donec ab Hugone, qui studiosius reliquis eum investigabat, visus, paeta vitae ac membrorum securitate, captus est. Cum quo, quinque commanipulares ex eminentioribus tenti sunt, Hugo videlicet ac Arehembaldus de Ruciaco, Rainardus et Americus frater ejus, filii Heldegarii haud ignobilis viri (13) Argentomasensis; atque Giraldus Terinensis. His exceptis, quos aut minor potentia, aut minus pollens de nobilitate parentum sanguis, nostro substraxit notitia, quorum numerus ad viginti et eo amplius fuisse refertur; equi capti numero centum viginti, praeter eos qui vel a victoribus furtim subducti vel a victis fuga sibi consulentibus abducti (al. obducti) sunt: e quibus et multitudo hostium colligi potuit, et virtus superna, pariterque excellentissimum Patris Benedicti meritum, evidenter agnosci, quod a tam paucis exercitatae militiae viris, adversarii copiis ac natura muniti loci, tam facile sint superati. Illud nihilominus gratia Dei gratuita nobis collatum credimus, quod hostium triginta militibus peremptis, nostrorum nemo saltem vulneratus est, tribus exceptis, videlicet militaribus deditus stipendiis, qui lethali accepto vulnere ad propria rediens, vita decessit; ac duo agriculturae potius quam bellicis dediti stipendiis, qui cum multis aliis artis hominibus, fama praelii exciti, auxiliatum nostris venerant: dum nimium rapinae student, incertum a sociis, ac ab extraneis, interempti sunt. Hoc itaque modo, castrum intra sextam diei quo primum ibi advenerant, horam receptum, nostrisque redditum est anno Incarnationis Dominicae millesimo.

17. Et ne quis aestimet tantam victoriam hominum potius virtuti quam divinae ascribi debere largitioni: sciat ipsorum nobis relatione adversariorum vulgatum, eos vigore ita destitutos, ut quamvis telorum seu lapidum mole abundare se cernerent, nullam tamen efficaciam in jaciendo sibi inesse sentirent. Animae quoque peremptorum, nocturno tempore, in eadem villa quiescentes homines somnos rumpere saepissime cogebant: flebiliter (14) oberrando inclamantes, se miseras (esse) fore, quae excellentissimi Patris Benedicti res pervadere non dubitavissent.

18. Nec Guido genitor Ademari, sive etiam Giraldus frater ejus, patrinus jam dicti adolescentis, immunes miseriarum fuere: vertum sicuti participes ejus maligni fuere consilii, sic quoque Dei justissima disponente providentia, periculorum fuere consortes. Si quidem Guidonem non tantum orationis quantum dissimulationis, quasi nesciret (Al. nescirese) quae a filio gererentur, gratia, Romam profectum morbus adeo vitiliginis debilitavit, ut non aliter quam in lectica ad sua regredi valeret. Giraldum vero obtentu ejusdem simulationis apud Pictavum degentem, et rei eventum praestolantem, ferox equus mordicus per coxam arreptum, per aliquot dies lecto cubare coegit. Hildebertus quoque Argentomagensis (Al. Argensis) incola, hujus factionis signifer, qui pacis medius palam quidem videbatur fore, occulte autem proditionem alebat; igne divino in maxillam adustus usque ad diem suae mortis incurabilis perseveravit, ita ut consumpta carne, dentes specie miserabili nudarentur. Per omnia benedictus Deus, qui sibi beneplacitos assidue mirificat Sanctos.

 

Cap. 6

19. Quia vero semel Aquitaniam ingressi sumus, non ab re esse videtur, si rei gestae miraculum, quod ordo causarum superiori paucis elabentibus annis subnexuit, enarraverimus. Captus, ut supra dictum est, Adhemarus ab Hugone ad castrum Brucciae deductus est. Id Giraldus quidam partibus favens Adhemarianis tenebat, exelusis factoribus (Al. fautoribus) Hugonis, qui partem ejusdem castri ab Adhemaro sibi praereptam non mediocritr indignabatur. Denique eundem juvenem, quem captum habebat, e regione murorum, unde a suis intueri posset, deduci praecipiens, interminatus est, se ejus caput abscissurum, ni maturato sibi munitionibus cederent. Quae res Giraldum, et eos qui intus erant, graviter perterruit, maxime videntes dominum suum cum tot exercitatae militiae egregiis bellatoribus, subita rerum conversione dejectum. Unde non solum oppidum, sed etiam se suaque omnia territi dedidere. Hugo potitus castro, turrim, quae juris Adhemari fuisse videbatur, confestim diruit. Juxta eam cisterna erat ad colligendas imbrium aquas effossa, quadraginta quinque et eo amplius cubitis in profundum patens.

20. Forte post aliquod temporis spatium, duo ex Fratribus nostris apud memoratum sancti Patris Benedicti Salense Monasterium degentibus, utilitatis Monasterii gratia, praefatum Hugonem Brucciam tunc incolentem adierunt: ob cujus colloquium superiora turris petentes, binos equos retinaculis sibimet connexos in inferioribus reliquerunt. Horum unus quietis impatiens, dum huc illucque errando socium trahit, postrema corporis parte in superius nominatam cisternam labitur, nec alterius ope juvari valuit, quin ad fundum usque decideret. Clamor illico intuentium oritur, equum Monachorum in puteum esse lapsum. Tumultus causam Hugo sollicite perquirens, ubi damna lapsi animalis reperit, vehementer indoluit, quod hi, qui eum visitandi gratia adierant Monachi, (aeger quippe erat) tautam fuissent passi jacturam. Itaque uxori imperat, ut evocatis juvenum robustioribus, semineeis equi cadaver e puteo abstrahi faciat. Ipse post paululum, ubi se vestibus induit eam sequutus, inclinans se ad os putei, solum equinum caput aquis eminere prospexit, reliquis membris eum sella limpbis opertis; et ad circumstantes conversus: Hic, inquit, equus sellae deinceps nunquam sentiet onus. Ad quem mulier: Num, ait, ille senex Benedictus, qui tibi a Domino victoriam obtinuit ex hostibus, tam est invalidus, ut impetrare nequent, quatinus proprio animali suus revehatur Monachus? Ad haec ille diffidens: Si, inquit, haec ille impetravit, ceteris praelato Sanctis, ejus me committam tuitioni. Admotis igitur scalis, descendit quidam, audaci fisus juventa, qui equum per oportunas corporis partes funibus ligaret, quo facilius educi posset. Verum eo egresso, cum difficile videretur, tam immensi corporis animal simul cum scala posse abstrahi, ob angustiam putei, primo scalam educentes, dehinc caballum abstrahere coeperunt. Sed omnipotens Deus, ut ostenderet non solum jam saepius dicto Hugoni, verum quibusque sanum sapientibus, egregium Ducem Monachorum, summum videlicet Benedictum, non parvi apud se esse meriti, immo majoris, quam quisque mortalium conjicere valeat; geminavit miraculum, (15) etc.

 

Cap. 7.

22. Oportunum videtur et illud inserere lectioni, quod in eadem provincia sub antedicto Praeposito Otherio meritis sancti sui Benedicti Dominus operari dignatus est. Hildebertus supra nominati Bosonis filius, ex materni avi successione Comitatum Petragoricae urbis adeptus, adversus Guillelmum Comitem Pictavorum arma movit: et commoto exercitu, ad secundum Pictavae civitatis milliarium castra posuit. Inter reliquos vero ejus auxiliares, quos ad id evocaverat bellum, erat Hugo, de quo praemisimus, dominus castri quod Gargilissa dicitur. Is cognitum habens, beatissimum Patrem nostrum Benedictum his, qui se plena invocaverint fide, ubique, et maxime in bello, solere auxiliari; memoratum rogavit Praepositum Otherium, ut sibi saltem duos conferret panes ex iis, quibus Monachi vescebantur, quos ipse cum suis certamen intraturus, in escam sumeret: fidei non modicae existens, qui crederet illo se eibo validius omnibus posse armis contra universa muniri pericula. Interim Hildebertum, tam ipsum Hugonem quamque cetera expectantem auxilia, praecipue Fulconem (16) Andegavensem Comitem, congregati Pictavenses repentina inruptione opprimere conati sunt: quatinus eo, qui dux belli erat, antequam cunctae ejus congregarentur copiae, oppresso, residuos ab ipsius deterrerent adjutorio. Nec ille segnior in obviando fuit: sed cum paucis, quos secum habebat, excipiens advenientes, his cum eis campali certamine conflixit. Cumque in eo esset, ut ab hostium multitudine superaretur, veteranis etiam suis fugere non erubescentibus; ex improviso jam dictus supervenit Hugo, qui dejectos rebus adversis sociorum intuens animos, fractis citatim, quos ex Monasterio sancti Benedicti acceperat, panibus, et ipse sumpsit, et his, quos secum adduxerat, distribuit: ac demum Pictavos jam jamque victores, et sui nimium securos, cum Hildeberto aggressus, vicit, fugavitque. Sane ex militibus, qui quippiam panis sancti benedicti, quamvis modice, sumpserant, nullus lethale suscepit vulnus, sed omnes incolumes evaserunt.

 

Cap. 8.

23. Nunc jam ab Aquitania gressum verbi promoventes, in Franciam redeamus, narratisque de statu regni seu Regum quae ad rem pertinere videbuntur, miraculum per beatissimum Patrem nostrum Benedictum ab omnipotente Deo in loco, qui Abbatis-villa dicitur, gestum recitemus: sicque per Monasterium ad Burgundiae partes certis ex causis transitum faciamus.

24. Dux Francorum Hugo infulas regni adeptus, cum filio per decem continuos annos eis potitus est: moriens autem, Rotberto filio Monarchiam sui reliquit principatus. Hugonides Rotbertus uxoriam inire copulam jam dudum mente tractans, et ab Arelatensium partibus assumere sibi conjugem (17) volens, exercitum congregat, sponsae jam jamque adventanti occursurus. Dum ergo iter agens exercitus, ulteriorem Ligeris ripam teneret; contigit Guillelmum (18) Belesmensem, castra metandi causa, curtim superius nominatae Villae-Abbatis sibi deligere. Porro e satellitibus ejus quidam perversae mentis juvenis, praeveniens dominum, Monacho ei curti praeposito, Theoderico nomine, furibunde imperat, ut sibi portas aperiat, eo quod ipse inibi metatum habiturus foret. Ad quem Monachus: Patientiam, inquit, o optime militum, in me habe, adventum tui Senioris operientem, cui soli hae patebunt portae. Animadvertens miles, copiam introeundi sibi denegari, conversus in iram, sociis infit: En, inquit, contemplamini hunc Monachum veluti tumidum bufonem, equo itidem tumenti superbe residere, nec mihi aperire velle. His contumeliae verbis Coenobita motus, conversus ad orientalem, ad quam Monasterium situm est, plagam: Ego, ait, te, o senior sanctissime Benedicte, aut perpetuo (19) obdormisse suspicor somno, aut nostris offensum peccatis, ab his olim tibi dilectis abscessisse sedibus, qui ita inultas tuorum pateris manere injurias. Quid multis morer? Non diu vindex dilata est blasphemiae ultio, divina eam meritis beati Confessoris idcirco, ut credimus, accelerante providentia, ne pusillanimitate victus Frater, majoris offensae in verbo incurreret lapsum. Namque adventante Guillelmo, infelix ille qui scandalisaverat Fratrem, et insuper Benedictum despexerat Patrem, jactitans se vino servorum ejus ad ebrietatem usque sua suorumque viscera absque ejus oppleturum gratia, domum a curti longiuscule remotam ingreditur: in qua minarum suarum satisfacturus exsecutioni, dum ultra modum vina haurit, calicem furoris Domini una eum mero usque ad feces potavit. A mensa quippe surgens, secus ignem se collocavit, temporalem aeterno socians somno. Namque ignis stramenta lectorum corripiens, flammarum globos in sublimi extulit, ac tectum domus facile accendit: nec evigilavit miser, donec comprehensis omnibus, obrueretur trabium molibus. Itaque cum duobus obsequii sui pueris, (nam tertius semiustulatus evasit) ac quinque equis, seu cum omni itineraria supellectili, incendio consumptus est; qui vero ambusta veste vel capitis crinibus, discrimine mortis beneficio exemptus fuerat fugae, in praesentiam Guillelmi deductus, rem, ut erat gesta, ordine retulit. Tum ille: Merito, ait, haec infelicibus poena provenit, qui malivolo vecardiae suae spiritu vina Monachorum cuncta se exhaurire pesse aestimantes, ita ebrietati operam dederunt, ut imminens periculum vitare nequirent. Hoc itaque facto, suspicio Fratris abolita est, qua falso calumniatus erat beatissimum Patrem nostrum Benedictum obdormisse, qui cura pervigili assiduam sollicitudinem sibi subdito exbibet gregi. Porro a sibi placitorum istorum visitatione locorum nullius nostrum quolibet immani poterit deterreri facinore, quem grata suorum invitat praesentia ossium. Verumtamen eo magis nobis cavendum, ne tam pii aspectum visitatoris fusea commissorum offendamus caligine percaminum.

 

Cap. 9.

25. In ea inundatione Ligeris, quam plus solitam litoris accola, insolitam procul remotus sensit agricola; quid mirandi per meritum saepissime nominandi Patroni nostri actum sit Benedicti, quia absentem me contigit fuisse, relatu seniorum cognitum, memoriae adoriar tradere posterorum. Igitur Liger eorum maximus fluviorum, qui per Galliam alvei sui cursus in Oceanum propriis invehunt nominibus; inaudito antea saeculis modo antiquos excessit terminos anno Incarnationis Domini MIII, regni autem Rotberti (20) Regis, quo cum patre regnare coepit, sexto decimo; Monarchiae vero septimo. Tanta vero tamque repentina ejus fuit profusio, ut agrarios laborantes, seu equites iter agentes, subita involverit ruina. [(21) ... Non solum pecudes cum ovilibus, homines cum domibus, verum etiam patrem matremve-familias cum filiis ac filiabus, seu cum universis improviso impetu protraxit utensilibus, etc.

 

Cap. 10.

26. Ager quidam ditioni subditus Ecclesiae S. Stephani Autisiodorensis urbis, confinis est terrae S. Benedicti, quae (22) memoratae adjacet paludi. Hunc quidam Walterius jure beneficii sortitus, ejusdem telluris partem ad suos usus praeripere cupiebat; confictaque calumnia, quod ex suo beneficio exsisteret, atque a nostris ruricolis injuste pervasa foret, querelam ante venerabilem Abbatem Abbonem exponit. Nam quodam tempore ab uno dominorum suorum missus est, ut sua vice jamdicto ohsequeretur Abbati ad regale Palatium properanti. Inde cum redirent ambo simul, et ad eum perventum esset locum, de quo lis videbatur orta... Istam partem, manu eam demonstrans, mihi etiam si necessarium fuerit [inquiebat Walterius] singulari certamine vindicabo, etc.

 

Cap. 11.

27. Osa (Al. Huessan) Oceani maris quaedam est insula, quae a continenti Armoricanae regionis terra, quam Cornugalliae nominant, pelago sexdecim passuum in transversum porrecto sejungitur. In ea B. Paulum, cognomento Aurelianum, eremeticam duxisse vitam ex libro Vitae ejus didicimus. Hic denique S. Paulus, in loco brittaniae qui (23) opidum S. Pauli dicitur, Episcopus factus, multis in vita sua clarus virtutibus, ibidem per divinam designationem tumulariam meruit sepulturam, etc.]

35. Patriciacus [Pressy] dicitur villa, in Augustudunensi territorio regionis Burgundiae sita. Hanc Echardus Comes Burgundionum ditissimus, sancto Benedicto et Fratribus Floriacensis Coenobii, ad stipendiarios quondam sumptus, benigna largitate contulit. Quo defuncto, ac in Floriacensi Monasterio juxta Ecclesiam sanctae Mariae sepulto, in memorata possessione Fratres habitationem sibi statuerunt: in qua etiam delatis a Floriaco sancti Patris Benedicti reliquiis, Ecclesia in honore Dei ac gloriosae Virginis Mariae, simulque egregii ipsius Confessoris, constructa est. Quam Christus Dominus meritis sanctae suae Genitricis, necnon dilecti famuli sui Benedicti, saepissime miraculis inlustrem reddidit.

 

Cap 16.

37. Bernardus quidam ejusdem Burgundiae vir inlustris, dominusque castri quod Uzon vocatur, discordiam habebat cum quodam sibi affinitate propinquo, non minoris potentiae, nomine Letboldo: cujus possessiones dum direptionibus vastaret, etiam ex villis ad jam dictum Patriciacum Monasterium pertinentibus armenta abducere cupiens, quosdam servorum sancti Benedicti resistentes sibi interemit. (24) Propter quam causam supra nominatus Rotbertus [Patriciaci] Praepositus eum adiens, humiliter poscebat, ut legaliter S. Benedicto ac ejus Monachis emendaret malum, quod contra leges servis eorum irrogaverat. Ille contumaciae plenus spiritu, in haec verba respondit: Miror, domine Rotberte, tam sapientem virum ad tantam stultitiam devolutum, et ut a me emendationem rei exigas; cum me magis rogare oportuerit, ne pejora adjicerem. Et adjecit, Dominum, inquiens, qui me nasci fecit, testor, me antequam quindecim ab hoc die evolvantur soles, experimento probaturum, utrum S. Benedictus igni, an ignis a me injectus domibus S. praevaleat Benedicto, qui meum intra suum castrum defensare nititur inimicum. Ad quae verba commotus Monachus: Confido, ait, in Domino, et in Sanctorum ejus meritis, te nec ista impleturum, nec constitutum a te terminum temet vivendo excessurum. Hoc dictum rei veritas subsecuta est. Denique praedicto viro venerabili Rotberto ad Monasterium regresso, antequam praefinita praeteriisset dies, praefatus Bernardus ab obvio sibi hoste praescripto Letbodo lancea confixus interiit, subiturus pro certo illud diutinum eum igne certamen, quod falso juraverat, se S. Benedicto inlaturum.

 

Cap. 20.

44. Puellam quamdam nobilibus ortam antiquitus fuisse natalibus, nomine Adelaidem, nuper didicimus cruribus contractam: quam dum pater ejus ac mater per multa Sanctorum loca duxissent, nil remedii ei a Sanctis impetrare potuerunt. Ii desperata salute ad domum eam reducentes, manebant tristes, quid ea agerent ignorantes. Nam (25) Parisius eam ad S. Dionysii sepulcrum, atque Lemovicas ad domini Martialis tumbam, qui ambo tunc miraculis coruscabant, perducentes, nihil omnino profecerant, etc.

 

(1) Aimoinus Monachus Floriac. qui non serius anno 1003 praecedentem Vitam Abbonis scripsit eodem et anno duos de Miraculis S. Patris Benedicti composuit libros; quos Gauzlino Abbati, necdum Bituricensi Archiepiscopo, nuncupavit. Vix ad annum 1008 Aimoinum pervenisse tradit Mabillonius. Quidquid sit, Chesnianam editionem contulimus cum Mabilloniana Saec. 4 Bened. part. 2 pag. 371, unde quaedam hic emendamus.

(2) Hoc nomine locus censebatur etiam ante conditionem Monasterii, ut constat ex Leodebodi Abbatis Testamento, quod praefixum est Vitae Roberti Regis ab Helgando scriptae. Johannes à Bosco testatur sibi lectam fuisse inscriptionem in arcu sacelli B. Mariae apud Floriacum: Haec est vallis aurea. A conditione Monasterii non nunquam Vetus Floriacus dictus est locus ubi nunc est oppidum, Floriacus nude Monasterium. Coenobium de Paredo vulgo Paré le Monial, dioecesis Eduensis ad Brebineam amnem in Ligerim paulo infra influentem, ab initio itidem Vallis-aurea dicebatur, ut videre est apud Perardum in Monumentis Burgundicis pag. 167. Sic fere Mabillonius.

(3) Sic supra in Historiae Francicae Fragmenta pag. 210.

(4) Libro nempe primo num. 16 his verbis: Karolus aevo junior privatis in aedibus senuit: in haereditatem omnem Loth trius successit.

(5) Caesus est à Regulae oppidi incolis tumultuantibus, inquit Mabillonius, non a Monachis, ut quidam fabulantur.

(6) Ritus investiturae seu traditionis per wantos, id est chirotheens, passim obvius est apud Auctores. Vide novum Cangii Glossarium in Investitura et Wantas.

(7) Is filius erat Chlodovei secundi, cujus principatu facta est translatio corporis S. Benedicti in Galliam. Mabillonius.

(8) Neque Aaotharii, neque Otherii ulla mentio est apud veteres Historiae Franc Scriptores.

(9) Brocia castrum vocatur ab Ademaro supra in Chronico, ubi ejus castri obsessio describitur, non alia, ut videtur quam ista; tamet si non per Ademarum soluta fuisse dicitur, sed per Widonem patrem, nulla Ademari facta mrntione. De altera Brocie obsidione loquitur Aimoinus lib. 1 cap. 16. Brocia, vulgo Brousse, adjacet castro Salensi de quo infra. Ita fere Mabillonius.

(10) Is Willelmus Fera-brachia dictus, eo nomine quartus. Mabill.

(11) S. Benoit du Sault. Hujus situs mox describitur num. 15.

(12) Ejusmodi propinationes in honorem Sanctorum (si tamen is honor est) factas, hactenus retinet mos compotandi in pervigilio S. Martini ad nos usque traductus: de quo lege Spondanum anno 580, num. 2, et ex eo Cointium ad annum 577, num. 45. Hinc natae olim potandi conjurationes per S. Stephanum, aliosque Sanctos, imo et per Reges eorumque filios: quod vetant Carolus Magnus in Capitulari an. 789, de diversis rebus cap. 10, et Hincmarus Rem. in Capitul. 1, cap. 14, et ante utrumque Augustinus in Serm. 232 de tempore laudatus a Canisio in notis ad Alenini Epistolam 22. Lege Gregorius Tur. lib 2 de Gloria Martyrum cap. 35. Mabillonius Ekkehardus junior in cap. 3 pag. 41, amore, ut moris est, osculato et epoto laetabundi discedunt. Vid. Saec. 5 pag. 463.

(13) Argentomagnum, Argenton, aliis Argentomum, olim castrum, quod Waiferias Aquitaniae Dux destruxisse; Pipinus vero Francorum Rex instaurasse perhibetur: nunc oppidum pagi Bituricencis ad Crosam fluvium, infra confluentes Crosae minoris in majorem, la Creuse. Mabillonius.

(14) Credulam mentem hic maxime prodit Aimoinus.

(15) Ubi de cingulis ex coriis cervorum defectis, quibus Aquitani utuntur latissimis atque fortissimis, loquitur Aimoinus: qui ibidem tradit ostensam fuisse equi sellam, cujus scandilia quamvis nova et autelam, sui impatiens, pedibus ipse [equus] disruperat.

(16) De hoc Fulcone, qui Nerra dictus est, vide supra Glabrum Rodulfum lib. 2 cap. 3 et lib. 3 cap. 2, et Gesta Comitum Andegavensium.

(17) Guillelmi scilicet Comitis Arelatensis et Blanchae seu Adelae ejus uxoris filiam nomine Constantiam, de qua alibi saepe.

(18) In Genealogia Dominorum Belismensium apud Labb. Tom. I, Bibl. Mss. pag. 661: Ivo de Belium genuit Guillelmum de Beliono; et idem Guillelmus genuit Guillelmum Tindaratium patrem Mabiliae, quam Rogerius de Monte-Garnerici cum tota haereditate sua, quam sive in Belismensi pago seu Suenensi ultra fluvium Sartae habebat, duxit in uxorem: qui Rogerius... Anglicano bello interfuit, et a Willelmo Rege, etc. Willelmi de Belismo meminit Fulbertus in Epist. infra ed.

(19) Ignorantiam saeculi redolent haec; quae a Monacho de Monachis scripta, haud scimus au fidem sibi vel apud ipsosmet quidem Monachos paraverint.

(20) Notanda haec epocha de regno Roberti Regis, cujus cum patre regnantis annus primus comparatur cum anno Christi 988, monarchiae cum anno 997. [Corrig. 996; nam septimus annus monarchiae Roberti currebat usque ad 24 Octob. an. 1003.] Et tamen Hugo anno 987 Rex dictus, eodem anno filium suum consortem regni legit, teste Aimoino supra; nempe eodem anno Hugonis, sed Christi insequenti, et quidem Kalendis Januarii, qui pro veteri more ad annum praecedentem pertinebat. Mabill.

(21) Ansulis inclusa addimus ex Mabilloniana editione.

(22) Nempe his verbis: ad pontem rivuli, qui ob circumjacentis latitudinem paludis, Longum-vete dicitur... prope locum ubi Bonodia fluviolus Ligeri influit.

(23) Leonium nunc dictum, Léon, sedes Episcopalis.

(24) Quae sequuntur omiserat Chesnius, haud satis scio qua ratione. Etenim vel de Bernardo nihil vel totum quod enim spectat, referre debuit: non minus ad historiam pertinet ipsius Bernardi interitus, quam servorum Parriciaci.

(25) Id est in suburbano Parisiorum agro, qui unus locus sufficit ad interpretandos quosdam locos Auctorum veterum, qui Basilicam S. Dionysii tumulo illustrem Parisius locant. Nam eam tempore Aimoini quinto ab urbe lapide situm fuisse nemo negaverit, qui legerit librum de Vita S. Abbonis cap. 9. Lege Elogium Fulradi Abbatis in parte 2 saecul. 3. Mabill.

<<Retour