E 752
Photos : G. F., M. P., Ph. R. / transcription Cl. R. / 30-7-2009
Notes préliminaires (Cl. R.) :
1 . Universis presentes litteras inspecturis, Petrus Robberti clericus de Nontronio , salutem et veritatem. No-
veritis quod ego dictus clericus, non seductus neque circumventus, vendidi et titulo vendicionis tradidi et concessi
perpetuo domino Iterio de Manhac militi de Nontronio pro quinque solidis quos habui et recepi ab ipso milite
in tradente et solvente per integrum in pecunia numerata, renuncianti in hac solutione expresse exceptioni
non numerata pecunie, non tradite non habite non solute quinque denarios usualis monetae renduales quos
habebam in triblia et orto Petri de Nontronio sitis apud Bondezellum[1] inter domum Helye Mayniart
ex una parte et domum Petri Ferro[2] ex altera reddendos et salvendos a dicto Petro & a tentoribus
dictorum triblie & orti idem militi & suis annuatim in vigilia Natalis Domini, de quibus quinque denariis
rendualibus & omni jure & proprietate quas habebam vel habere poteram in eosdem me penitus devestiens eun-
10. dem milite totaliter investivi de eisdem, et promisi dicto militi dictos quinque denarios quantum de iure erit
legitime garantire, et numquam per me vel per alium contraire tacite vel expresse nec contraire nolenti vel
volentibus ullatenus consentire, renumerans in premissis omnibus et singulis omni exceptioni & deceptioni doli generaliter,
[3] &
[------] [----] [-----------] [---eptioni] [min----]
[p---i] & omni alii auxilio
& beneficio iuris canonici vel civili
et omni consue-
-tudini & usagia et omnibus et singulis que contenta premissa vel aliqua de premissis aliqua via arte vel ingenio pos-
-sent obici seu dici. Et ad maioris roboris firmitatem eternamque memoriam predictorum concessi dicto militi
presentes litteras sigillo venerabilis viri domini Fulcaudi de Lobestorn[4] ‘cantoris ecclesie Sancti Frontonis Petragoricensis’ [5] ad meas preces & instanciam sigilla-
-tas. Nos vero dictus cantor ad requestam & partes dicti clerici presentibus litteris sigillum nostrum duximus ap-
-ponendum in premissorum omnium testimonium et munimen. Constat nobis, ante appositionem sigilli, de inter linea
in prope scripto videlicet « cantoris ecclesiae Sancti Frontonis petragoricensis ». Datum VI idus Decembris,
20. anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo.