E750
Vente du domaine de Lasaias,
paroisse de Saint-Martin-le-Peint, par Guillaume
Jutzes, chevalier, à Itier de Magnac, chevalier (1256)
Photos numériques G. F., M. P., Ph. R. :
Transcription (Cl.R.) :
1 Universis presentes litteras inspecturis. Guillelmus Jutzes miles salutem.
2 Noveritis quod ego pro me et heredibus meis vendidi & concessi domino Iterio de
3 Manhac militi & heredibus eius duos solidos & sex denarios quos habe-
4 -bam de redditu in manso de Lasaias in parrochia Sancti Martini Picti,
5 & me devestivi de eisdem & dictum dominum Iterium de Manhac investivi
6 corporaliter ita quod ipse & heredes ipsius dictos denarios habeant & perpetuo
7 possideant libere & in
pace. Pro dicta vero vendicione dictus
miles
8 dedit mihi triginta solidos lemovicensis monete de quibus mihi plenarie satis-
9 -fecit. Hanc [--] vendicionem ratam & gratam habui et habebo
10 & eam perpetuo inviolabiliter observabo & contra non veniam de ce-
11 -tero non veniam per me vel per alium tacite vel aperte aliquo
12 jure vel casu. Renuncians expresse super hiis omni exceptioni, con-
13 -suetudini & omni
auxilio, beneficio & privilegio totius juris
&
14 facti, & totius juris scripti & non scripti, statuti & statuendi
15 canonici & civili, & omnibus aliis qu. me vel alium possent iu-
16 -vare veniendo contra predicta
vel aliqua predictorum. Preterea pro me & me-
17 -is promisi & teneor dicto
domino Iterio & suis facere super premissis
bonum
18 & legitimum garimentum.
In cuius rei testimonium & munimen dicto domino
19 Iterio dedi presentes litteras
sigillo domini Jordani prioris de Nontronio si-
20 -gillatas, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto.
Et au verso: