<<Retour

E750

Vente de la moitié de La Poyade, paroisse de Milhac, par Adémar de Puy-Guilhem, écuyer, à Géraud de Magnac, chevalier, pour 40 sous de Limoges (1255).

Note préliminaire :

Photos numériques G. F., M. P., Ph. R. :

 

 

Transcription (Cl. R.) :

Universis presentes litteras inspecturis. Ademarus de Podio Willelmi, donzellus, salutem in Domino. Noveritis quod ego, libera et spontanea voluntate mea, voluntate mea inscripta vendidi penitus & concessi pro me et heredibus & successoribus meis, domino Geraldo de Manhac militi & successoribus eius medietatem de La Poyada in parrochia de Milhac & omne jus quod habeo & habere debeo ibidem ab eodem domino G. & heredibus & successoribus eius habenda omnia supradicta & perpetuo pacifice possidenda, & eidem G. pro se & suis investivi corporaliter de predictis, me devestiens in perpetuum de eisdem. Predicta vero venditione idem dominus G. dedit mihi quadraginta solidos lemovicen. monete quos mihi solvit & tradidit in pecunia numerata & de quibus me tenui & teneo propaccato. Hanc igitur venditione ratam & gratam habui & habebo, & eam in perpetuum inviolabiliter observabo, & contra non veniam de cetero per me seu per alium tacite vel aperte, renuncians, super premissis omnibus, omni auxilio & beneficio & privilegio totius iuris canonici & civili, & etiam omni exceptioni & consuetudini que me [manuscrit détérioré ici] possent iurare veniendo contra predicta. Preterea promisi & teneor pro me & heredibus meis, domino G. de Manhac sepefato & heredibus suis super hujusmodi venditione verssus omnes homines facere firmam & legitimam garentiam maxime, cum ego a predicto domino G. dictam medietatem de La Poyada tenerem & haberem in feodum cum aliis feodis que teneo & habeo ab eodem. In cuius rei testimonium dicto domino G. de Manhac & suis, dedi presentes litteras sigillo religiosi viri St(ephani) abbatis de Petrosa cistercen. ordinis sigillatas. Datum [-----] ante festum beati Barnabe apostoli, anno Gratie M° CC° L° quinto.

Et au verso:

<<Retour