<<Retour

E 618

Contrat de mariage dEremburge, file de Hélie de Périgord avec Jacques de Lavie, chevalier (1319)
Note préliminaire:






Transcription Leydet (partielle) :

In nomine Dei, etc…. an. 1319, die 13 junii, regnante domino Philippo Dei gratia Franciae et Navarrae illustri, in mei etc… personaliter constitutis magnifico viri Archambaldo comite et nobili domina Brunissente matre sua comitissa petragoricensi, Helia Talayrandi filio suo et domino Archambaldo abbati Sancti Asterii, ex una parte, ac nobili viro domino Petro de Via milite, ex alia, dicte partes ad invicem inter se convenerunt quod Jacobum filium dicti Petri et Emborgem filiam bone memorie domini Helie Talayrandi comitis Petrag. quondam et dicte comitisse impuberi in simul matrimonialiter collocarent, et quia in presentis propter defectum etatis ejus libet dictorum filiorum contrahi non poterat matrimonium inter eos, volentes quod cum veniente etate legitima ad contrahi matrimon., prefatus Jacobus et Eremburges matrimonialiter jungerentur etc… super  quibus complendis dicte partes (comes, etc….) prestiterunt ad sancta Dei evangelia se tacta, etc… juramentum, promiseruntque in super dicti Archambaldus comes, comitissa, Helias Talayrandi et abbas …. se constituros, daturos …. dicta Jacoba et dicto Petro patri sui ipsius Eremburgis tempore quo dictum contrahitus matrimonium, annuos redditus perpetuos ad valorem annuum ad summam quadringentarum librarum parvorum turonensium bonorum cum alta et bassa juridictione, mero et mixti imperio, que jurisdictio in dictis quadringintes libris computetur, et hoc videlicet in castro seu villis de Calciata et villa franceza de Moleriis, de Monte Alzato, vel de Sancta Liberate ad cognitionem domini Helie Vigerii milites et Bruni de Faya petragoricenses pro parte dictorum comitisse et comitis, et magistri Stephani Lascoutz ac Arnaldi Comarii domicellorum, caturcensis diocesis, pro parte dicti domini Petri super praemissis communiter electorum. Electo ibidem pro tertio et trencatore per partes praedictas nobili viro Bertrando de Cardalhaco milite, domino de Biole dicti diocesis caturcensis…. Fuit tamen actum …. quod si antequam dictum matrimonium … consummetur domina comitissa et comes praedicti aliqua bona acquisierit in Caturcinio, que nobis congruent vel adjacent dicto domino Petro de Via et ejus filio, ad faciendum et recipiendum assignationem praedictam …. quod idem dominus Petrus accipiat … illa bona acquisita juxta taxionem dictorum electorum. Et in praedicte faciendum aut secundum voluntatem et ordinationem patris in Xpo domini Arnaldi Dei gratia Sancti Eustachi diaconi cardinalis … pro quibus sponsalibus complendis … prefati Archambaldus dederunt prefato Jacobo ejusque patri arras sponsalitias et pro arris centum libras turonenses in annuis redditibus quos ex nunc voluerunt praedictum Jacobum seu patrem suum ejus nomine in bonis eorum habere … assignatur ad instans festum Omnium Sanctorum … et vice versa dictus dominus constituit pro arris … dictis Eremburgi comiti annuos redditus perpetuos ad valorem annuum et … firmam centum librarum turonenesium parvorum … ex nunc … Acta fuerunt haec in loco vocato de Turre prope Avinionem fluvio Rodani in medio presentibus reverendis in Xpo patribus domino Petro Dei gratia archiepiscopo aquensi, domino ejusdem gratia episcopo Carpentracensi ac nobilibus viris domino Petro Duesa de Caturco, Bertrando de Cardalhaco militibus Caturco diocesis et me Petro Marini clerico caturcensis diocesis, notario … (avec paraphe, l’acte est en parchemin et assez bien conservé).

<< Retour