Nos, Johannes Dei gratia comes Armaniacensis, Fesensis,
Ruthenensis et Gaurensis, notum facimus universis quod, cum debatum et controvercia
inter nos et nostros valitores ex una parte, et comitem Fuxi ex altera diu
orta fuerint et adhuc existant, facimus et in(n)uimus pacta et conventiones
cum fratre nostro carissimo domino de Lebreto in hunc modum : primo, promittimus
quod, a die, date presentium mantea, pacem non habebimus cum comite Fuxi supradicto,
nisi debata que idem frater noster habet in dicto comite, talem fidem receperint,
qualem nostra habuerint debata super pace vel concordia, nisi tamen de dicti
fratris nostri precedente voluntate. Item, quod in casu in quo idem fratrem
meum guerram cum ipso comite Fuxi vel quibuscumque aliis cuiuscumque conditionis
existant, eius de presenti vel in futurum inimicos vel ipsum comitem Fuxi
vel alios quoscumque, eius de presenti vel in futurum inimicos, cum ipso fratre
nostro habere contingeret occasione dictorum debatorum seu controvercion.
quas idem frater noster habet cum ipso comite Fuxi, seu ipse comes cum dicto
fratre nostro, vel al. quibuscumque, seu alii contra ipsum habent, seu habere
contingeret in futurum, promittimus nos guerram habere et movere contra dictum
comitem Fuxi vel alios quoscumque tamquam principales, et ipsum fratrem meum
quantum poterimus adiunare, dum tamen per ipsum fuerimus requisiti, exceptis
dumtaxat dominis regibus Francie et Anglie, et illis dumtaxat exceptis qui
de homagio vel fidelitate nobis tenerunt, seu quibus pro homagio per nos facto
tenerunt , quas quidem conventiones et pacta eidem fratre nostro, modo et
forma quibus supra, promittimus firmiter observare. In cuius rei testimonium
sigillum nostrum presentibus apponi fecimus et appendi. Datum Burdegal. vicesima
die martii anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo.