<<Retour

Les Olim

ou

Registres des arrets

 

rendus par la cour du roi

sous les règnes de saint Louis, de Philippe le Hardi,

de Philippe le Bel, de Louis le Hutin et de Philippe le Long.

 

par le comte Beugnot

 

Tome I

1254 - 1273

 

 

 

 

ENQUETES

 

 

Inqueste

Reddite et deliberate Parisius, in Parlamento Penthecostes.

Anno Domini MCCLVII

Louis IX. 1257

 

XXVI. Probatum est pro domino Rege contra Renaudum de Pontibus quod commune consuevit levari (1) in villis ipsius Renaudi infra scriptis, videlicet apud : Theneignac, Grezic, Paisacum, Jaiacum, Nadeillac, Foilladum, Latornac, Terraçon ; Levetur sicut consuetum est.

 

(1) Commune, compensum, sive paciagium, était un droit établi, dans l’origine, pour assurer le maintien de la paix publique, appelée trêve de Dieu, et qui, avec le temps, était devenu un impôt fixe et très onéreux pour le peuple.

 

 

Inqueste

Deliberate apud Meledunum, in Parlamento Nativitatis.

Beate Marie Virginis,

Anno Domini MCCLVII

Louis IX. 1257

 

VIII. Inquesta facta super facto monasterii Sarlatensis, super eo videlicet quod Gerardus, abbas ejusdem loci, per falsum sigillum, regimen ejusdem monasterii dicebatur adeptus fuisse, propter quod Rex reputabat se deceptum quia fecerat ei deliberari administracionem temporalium ; Quia probatum est contrarium, et dominus Rex non fuit deceptus, deliberentur bona monasterii Sarlatensis, si que saisita fuerunt, Girardo nunc abbati.

 

Inqueste

Reddite et deliberate Parisius, in Parlamento Beati Martini.

Anno Domini MCCLVII

Louis IX. 1257

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Reddite et deliberate Parisius, in Parlamento Candelose.

Anno Domini MCCLVII

Louis IX. 1257

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Reddite et deliberate Parisius, in Parlamento Penthecostes.

Anno Domini MCCLVIII

Louis IX. 1258

III. Inquesta facta per senescallum Petragoricensem inter abbatem de Caduino, ex una parte, et dominum Aymericum de Castro-Novo, ex altera, super eo videlicet quod idem abbas dicebat quod Simon, quondam comes Montis-Fortis, dederat in perpetuam elemosinam abbatie de Caduino, post capcionem Castri-Novi, viginti quinque libras Petragoricenses, et comes Amalricus, filius ejusdem Simonis, centum solidos et decimam piscium in piscaria dicti castri ; que dicte viginti quinque libre et dicti centum solidi debebant percipi et haberi a dicto abbate, nomine dicte abbatie, annuatim super dicta piscaria, vel super aliis redditibus dicti castri, si piscaria non sufficeret ad solucionem ipsius pecunie. Item qua recione dictum castrum ab ipso comite captum fuit et destructum, aut racione heresis, aut alia racione, quia idem Aymericus dicebat quod dictus comes cepit ipsum castrum per vim et violenciam suam et minus juste, et quod dictus abbas, nomine abbatie sue, predictam elemosinam nunquam habuit neque exercuit, nec habere debebat. Dicunt plures testes quod comes Montis-Fortis, propter hereticos habitantes in dicto castro, bis ipsum castrum cepit quadraginta annis elapsis, post modum per proditionem fuit amissum. Archiepiscopus Burdegalensis, congregata multitudine magna gencium suarum et cruce signatorum propter hereticos predictos, venit ad ipsum castrum, et illud cepit et dirui fecit (1). Quia monachi de Caduino non probaverunt quod habuerunt aliquam saisinam de hiis que petunt per cartas comitum eciam tempore donatorum, que donacio facta fuit quadraginta quatuor annis jam elapsis, non sunt super hoc audiendi.

 

(1) On lit, en effet, dans la chronique de Pierre de Vaux-Sernay : « In hunc modum subjugata, sunt quatuor castra illa, Doma videlicet, Monsfortis, Castrumnovum, Baenacium. In his siquidem quatuor castris, a centum annis et antea, sedes fuerat Satanae.... Post aliquot autem dies (1215), Bernardus de Causacio, vir pessimus et crudelis, de quo supra fecimus mentionem, castrum quoddam in Petragoricensi dioecesi, quod ipsius fuerat et dicebatur Castrumnovum, proditione recuperavit. Miles enim quidam Francigena, cui comes nobili Montisfortis custodiendum commiserat castrum illud, minus sufficienter illud munierat, sed dimiserat pene vacuum ; quo audito, praedictus Bernardus venit ad castrum et obsedit illud, statim cepit, militesque qui ibi erant, morte patibuli condemnavit » (Rerum Gallicarum Scriptores, t. XIX, p. 99 b, et 104 c). La conformité qui existe entre le récit de l’historien et le texte de l’arrêt fait voir que, malgré un laps de plus de quarante années, les moindres détails de la guerre contre les Albigeois s’étaient fidèlement conservés dans la mémoire des habitants du midi de la France.

 

VII. Inquesta facta super eo quod capitulum Sancti-Frontonis Petragoricensis dicebat se esse in possessione, tempore quo dominum Regem sibi associavit in juridicione et dominio ville Sancti-Frontonis Petragoricensis, recipiendi videlicet vendas terrarum et possessionum que in dicta villa et pertinenciis et parrochiis ejusdem ab aliquibus vendebantur, burgensibus ejusdem ville e contrario dicentibus se, tempore predicto, esse in possessione predictorum et non capitulum ; Probatur saisina pro capitulo et nichil pro burgensibus ; habeat capitulum saisinam ipsarum vendarum.

 

Inqueste

Reddite in pluribus Parlamentis, antequam precedentes terminarentur,

postquam tamen Dominus Rex redditus fuit ex partibus transmarinis.

Anno Domini MCCLVIII

Louis IX. 1258

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate Parisius, in Parlamento octabarum Nativitatis

Beate Marie.

Anno Domini MCCLVIII

Louis IX. 1258

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate Parisius, in Parlamento Beati Martini Hiemalis

Anno Domini MCCLVIII

Louis IX. 1258

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate Parisius, in Parlamento octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLVIII

Louis IX. 1258

 

XIV. Cum injunctum fuisset senescallo Petragoricensi ut, pro verberacione et injuriis quas illi de Figiaco fecerunt domino Bernardo de Castro-Novo, qui se posuerat in manu et conductu Hugonis La Macue, qui tunc temporis erat loco dicti senescalli ; pro injuriis eciam et invasione factis ibidem eidem Hugoni, ab eisdem Figiacensibus, levare (lisez levaret) mille libras pro emenda ad opus domini Regis, et bona emenda pro ipso milite verberato ; ipsi Figiacenses postmodum impetraverunt ut super hoc iterum fieret inquesta per senescallum, vocato secum gardiano fratrum Minorum ejusdem loci ; qua ultima inquesta ad curiam delata, consilium domini Regis voluit  et ordinavit quod ipsi Figiacenses solverent emendam secundum quod prius injunctum fuerat senescallo, et quod ista inquesta ultima non valeret.

 

XVIII. Conquerebantur Petrus de Brolio et Stephanus Garbal de Sarlato, de domino Mainnardo, milite, quod ipsi dirrobati fuerant et capti in pedagiaria dicti Meinnardi, petentes sibi restitui dampna sua ; Tandem, per inquestam inde factam, probata est roberia facta Petro de Brolio et Stephano Garbal de Sarlato a domino Menardo, milite, supradicto ; senescallus sciet de quantitate dampnorum suorum, et, secundum quod invenerit, faciet eis reddi.

 

Inqueste

Terminate et deliberate Parisius, in Parlamento Penthecostes.

Anno Domini MCCLIX

Louis IX. 1259

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate Parisius, in Parlamento Nativitatis Beate Marie.

Anno Domini MCCLIX

Louis IX. 1259

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate Parisius, in Parlamento Beati Martini Hyemalis.

Anno Domini MCCLIX

Louis IX. 1259

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate et judicate Parisius, in Parlamento Candelose.

Anno Domini MCCLIX

Louis IX. 1259

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate et judicate Parisius, in Parlamento Ascensionis Domini.

Anno Domini MCCLX

Louis IX. 1260

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate et expedite Parisius, in Parlamento Beati Martini Hiemalis.

Anno Domini MCCLX

Louis IX. 1260

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate et expedite Parisius, in Parlamento octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLX

Louis IX. 1260

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento Penthecostes.

Anno Domini MCCLXI

Louis IX. 1261

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate Parisius, in Parlamento octabarum Nativitatis.

Beate Marie Virginis.

Anno Domini MCCLXI

Louis IX. 1261

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate Parisius, in Parlamento Beati Martini Hiemalis.

Anno Domini MCCLXI

Louis IX. 1261

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate Parisius, in Parlamento octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLXI

Louis IX. 1261

 

III. Inquesta facta, de mandato domini Regis, per Radulphum de Trapis, servientem domini Regis, et per abbatem et elemosinarium Sarlatenses, super dampnis, violenciis et injuriis que abbas et conventus Obazine, Cisterciensis ordinis, dicebant sibi illata fuisse apud Obazinam, Aelye et alibi, ab Aymerico Daneys, milite, tunc senescallo Petragoricensi et a suis ; Nichil probatur contra dictum Aymericum, et si probatur aliquid contra servientes ejus, agant si velint monachi contra dictos servientes, quia dictus Aymericus non trahit factum eorum ad se.

 

Inqueste

Terminate Parisius, in Parlamento octabarum Assumptionis

Beate Marie.

Anno Domini MCCLXII

Louis IX. 1262

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate et expedite Parisius, in Parlamento octabarum

Omnium Sanctorum.

Anno Domini MCCLXII

Louis IX. 1262

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Facte, terminate et expedite Parisius, in Parlamento octabarum

Candelose.

Anno Domini MCCLXII

Louis IX. 1262

 

(F.B. Dans la table des matières, Guillelmus de Podio est dit être sénechal de Périgord).

VII. Inquesta facta, de mandato domini Regis, per senescallum Carcassonensem, super injuriis et excessibus quos abbas Figiacensis dicit sibi illatos fuisse, in prioratu suo de Fontibus, a Guillelmo de Podio, serviente domini Regis, et a servientibus ejusdem Guillelmi ; Nichil probatum est, pro eodem abbate, contra ipsum Guillelmum de Podio ac servientes suos, et ideo absoluti sunt super hoc.

 

Inqueste

Terminate et expedite Parisius, in Parlamento Penthecostes.

Anno Domini MCCLXIII

Louis IX. 1263

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate et expedite Parisius, in Parlamento Beati Martini Hiemalis.

Anno Domini MCCLXIII

Louis IX. 1263

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate et expedite Parisius, in Parlamento octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLXIII

Louis IX. 1263

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Expedite in diversis scacariis, posite cum inquestis

de Parlamento precedenti.

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento Penthecostes.

Anno Domini MCCLXIV

Louis IX. 1264

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Omnium Sanctorum.

Anno Domini MCCLXIV

Louis IX. 1264

 

X. Testes producti ex parte Aymoldis, domine de Argencia, contra comitem Engolismensem, et contra Bertrandum de Ciconiis, militem, et Eschivam, ejus uxorem, super facto appellacionis, ab ipsa Aymoldi interposite ad dominum Regem, super judicio contra ipsam Aymodim lato a curia ipsius comitis Engolismensis, pro dicto Bertrando et ejus uxore, occasione terre defuncti Roberti Fulquaudi, nepotis ipsius Aymoldis, et fratris ipsius Eschive. Item testes producti ex parte ipsius comitis ac dictorum Bertrandi et ejus uxoris, contra ipsam dominam de Argencia, occasione dicte appellacionis ; Inspectis et diligenter examinatis attestacionibus testium hinc inde productorum, judicatum fuit quod dictum judicium curie comitis Engolismensis, latum contra dictam dominam de Argencia, pravum erat, et fuit quassatum, et capta terra, de qua agebatur, in manu Regis. Precepit dominus Rex senescallo suo Petragoricensi quod de principali cognosceret, et jus partibus redderet (1).

 

(1) Quoique cet exemple soit le premier que fournissent les Olims, d’un jugement rendu par une juridiction seigneuriale, et cassé par la cour du roi sur le motif qu’il était mal fondé, pravum, il n’en est pasmoins vrai que le parlement jouissait pleinement, à cette époque, du droit de réformer toutes les sentences rendues par les juges des seigneurs qui relevaient du roi, et que l’exercice de ce droit devenait fréquent. On lit dans les Etablissements, l. I, c. LXXVIII : « En la cort le roy pueent toute gente demander amandement de jugement par droit ». On a plus d’une fois remarqué que l’adoption de cet usage, qui souffrit peu de difficulté, enleva aux justices seigneuriales la souveraineté qui leur était attribuée par les lois de la féodalité. Sans entrer ici dans l’examen de faits qui ont très-souvent fixé l’attention des jurisconsultes, nous dirons que ce fut l’ordonnance sur les gages de bataille, publiée par saint Louis, en 1260 (Ordonnances, I, 86), qui rendit nécessaire l’adoption de l’appel, innovation à laquelle la faveur qui entourait les théories puisées dans le droit romain avait depuis longtemps préparé les esprits, mais qui trouvait dans l’orgueil des seigneurs des obstacles devant lesquels saint Louis ne recula jamais (Confesseur de la reine Marguerite, Vie de saint Louis, p. 381).

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Candelose.

Anno Domini MCCLXIV

Louis IX. 1264

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate et expedite Parisius, in Parlamento Penthecostes.

Anno Domini MCCLXV

Louis IX. 1265

 

XVI. Inquesta facta, de mandat Regis, per Henricum de Cosanciis, militem, senescallum Petragoricensem, ad sciendum quis posuit vexillum domini Regis super monasterium Sancti-Aredii et supra turrim dicti loci, et qua de causa fuit ibi appositum dictum vexillum, et quis amovit de dicto loco dictum vexillum Regis, positum supra turrim Sancti-Aredii per gentes domini Regis ad defensionem dicti loci, amotum fuit violenter per gentes vicecomitisse Lemovicensis, et turpiter tractatum ; inter quas gentes vicecomitisse cognitus fuit Bertrandus Beles, qui aliquando equitat cum ipsa vicecomitissa.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXV

Louis IX. 1265

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Candelose.

Anno Domini MCCLXV

Louis IX. 1265

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate et expedite Parisius, in Parlamento Penthecostes.

Anno Domini MCCLXVI

Louis IX. 1266

 

II. Contencione mota, coram Henrico de Cousanciis, senescallo Petragoricensi, inter Bertrandum de Ciconiis, militem, ex una parte, et Almodiam, dominam de Argenciis, ex altera, super recuperanda possessione cujusdem terre, de qua agebatue inter eos, quam idem senescallus tenebat in manu sua, de mandato domini Regis ; idem Bertrandus proposuit quod usus est et consuetudo, in comitatu Engolismensi, et quod fuit, in dicto comitatu, ab aliquibus judicatum quod, quando aliquis videt novam eschaetam alicui possidere in qua debet succedere, ille, ad quem predicta nova eschaeta debet devenire, debet venire ad dominum, in cujus dominio nova eschaeta consistit, et, si novam eschaetam coram domino fundali applegiaverit, tunc dominus fundalis debet rem petitam ponere in manu sua, et dare partibus terminum coram se, tamen rem petitam semper tenente in manu sua ; et, presentibus partibus coram ipso, termino partibus assignato, si ille qui dicit quod proximior est illius cujus fuit nova eschaeta, infra annum et diem, novam eschaetam applegiaverit, et requisierit dominum fundalem, tunc tenentum saisinam nove eschaete habendam, et obtulerit domino fundali se facturum illud quod debet facere eidem pro nova eschaeta, tunc dominus fundalis, qui rem applegiatam tenet in manu sua, partibus presentibus coram se, debet tradere saisinam illi qui applegiaverit novam eschaetam, et qui proximior est illius cujus fuit res petita, si pars altera presens fuerit, et non contraapplegiaverit ; que omnia dicta domina per juramentum suum negavit, ponens, dicta domina, per juramentaum suum, quod consuetudo est et usus, et jus usitatum, in comitatu Engolismensi, quod, si aliquis est in saisina aliquarum rerum, de quibus fuerit saisitus per manum domini fundalis, quod ille qui possidet non debet amoveri de saisina sua sine juris cognicione, et quousque vocatus fuerit in judicium possessor, que saisina, si amota fuerit possidenti, debet restitui, antequam respondeat, alicui petenti rem quam possidebat ; que dictus miles per juramentum suum negavit, videlicet quod in tali causa non debet restitui. Item proposuit dictus miles quod, si dicta domina fuit saisita de rebus de quibus agitur inter ipsum et dictam dominam, non fuit saisita per annum et diem ; quod domina supradicta per juramentum suum recognovit, dicens quod ipsa vel alius, nomine suo, fuit in dicta saisina per decem dies tantum. Item quod ipsa non fuit saisita, si saisita fuit, per judicium, quod dicta domina recognovit. Item proposuit quod, si ipsa saisita fuit, ipsa non fuit saisita parte presente vel sciente ; ad quod respondit quod, quando ipsa fuit saisita, per comitem Engolismensem, dictus dominus Bertrandus, nec ejus uxor, nec aliquis pro ipsis, presens fuit. Item proposuit quod, si ipsa applegiavit, ipsa non applegiavit parte sciente vel presente ; ad quod respondit quod ipsa non applegiavit, nec contraapplegiavit ; Tandem, inquesta acta super hiis, de mandato domini Regis, tam per testes ipsius Bertrandi quam per pluria paria litterarum nobilium et aliorum, super hoc, eidem senescallo, ad instanciam ipsius militis, directarum, quam per aliquos eciam de testibus ipsius militis, directarum, quam per aliquos eciam de testibus ipsius domine, probatus est usus seu consuetudo, ab ipso Bertrando propositus contra predictam dominam ; pro ipsa vero domina nichil probatur per quod dicte consuetudini, ex parte dicti Bertrandi proposite, derogetur. Precepit curia quod senescallus Petragoricensi saisinam istius terre de qua agitur, et quam tenet in manu sua, deliberet ipsi Bertrando.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXVI

Louis IX. 1266

 

Rien concernant le Périgord.

 

 Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Candelose.

Anno Domini MCCLXVI

Louis IX. 1266

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Penthecostes.

Anno Domini MCCLXVII

Louis IX. 1267

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXVII

Louis IX. 1267

 

I. Inquesta facta, de mandato domini Regis, per Radulphum de Trapis, senescallum Petragoricensem, adjuncto sibi magistro Guillelmo de Clusello, canonico Caturcensi, ad sciendum de valore pellium Guillelmo Raymondi et Guillelmo de Furno, civibus Caturcensibus subreptarum, de quibus in parlamento tangitur precedenti tempore, videlicet subrepcionis ipsarum pellium. Item si, post dictam subrepcionem, antequam redderentur, fuerint merse in aqua. Item de valore ipsarum pellium quando fuerunt reddite. Item per quantum tempus fuerunt detente; Per istam inquestam inventum est quod pelles, tempore quo capte fuerunt, valebant octingentas libras Turonenses. Item quod post subrepcionem fuerunt in aqua merse. Item quod, a festo Nativitatis Beate Marie Virginis usque ad festum Purificationis Beate Marie, fuerunt detente. Item quod post reddicionem pellium fuerunt vendite centum sexaginta libras Turonenses. Licet tamen ita sufficienter probatum sit, quia tamen dampna hujusmodi, ante inquestas hujusmodi, alias taxata fuerunt per dominum Guillemum de Cheneveriis, tunc ballivum Bituricensem,  ad quadragintas libras Turonenses; pronunciatum fuit quod vicecomitissa Lemovicensis, cujus vir pelles subripuerat, reddat dictis mercatoribus dictas quadringentas libras; ita tamen quod de ista summa reddantur Radulpho de Prungiaco, armigero, quadraginta libras Turonenses, quas propter hoc solverat mercatoribus supradictis. Licet enim prius condempnari posset, de jure, dictus Radulphus, in cujus pedagio fuerunt pelles subrepte, tamen, quia postmodum ad dictam vicecomitissam idem Radulphus haberet recursum, ob evidantum diffugium, precepit curia quod vicecomitissa solveret primo mercatoribus trecentas sexaginta libras Turonenses, et post, dicto Radulpho, quadraginta libras predictas.

 

VI. Cum esset questio inter dominum Regem, ex una parte, et dominos ville Brivensis, et episcopum Lemovicensem, a quo tenent in feodo, ex altera, utrum videlicet Rex est in possessione recipiendi juramentum fidelitatis a consulibus ville Brivensis et tota universitate dicte ville, facta fuir super hoc inquesta, de mandato domini Regis, per Radulphum de Trapis, et per eam sufficienter fuit inventum quod dominus Rex est in possessione recipiendi juramentum fidelitatis a consulibus, et ab aliis hominibus dicte ville, usque ad sexaginta personas (1), cum ipsis consulibus ; Pronunciatum est quod Rex remaneat in possessione recipiendi juramentum fidelitatis a consulibus dicte ville, et ab aliis hominibus dicte ville, usque ad sexaginta personas, una cum dictis consulibus.

 

(1) Ces soixante personnes étaient, à proprement parler, les juratores pacis ; mais l’honneur d’avoir prêté le serment de fidélité au roi ne donnait aux jurés aucun avantage sur le reste de leurs concitoyens. On faisait un choix parmi tous les habitants, à cause de l’impossibilité où le roi aurait été d’exiger ce serment de chacun d’eux. Dans le plus grand nombre des communes, le maire seul prêtait serment, et engageait par cet acte tous ses concitoyens ; mais le roi imposait à un certain nombre d’habitants l’obligation du serment, dans les villes qui avaient souvent été agitées par des troubles intérieurs, et Brives se trouvait dans ce cas. Voyez p. 13, n° XIX.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Candelose.

Anno Domini MCCLXVII

Louis IX. 1267

 

I. Inquesta facta, de mandato domini Regis, per Radulphum de Trapis, vocatis secum gardiano Fratrum Minorum Lemovicensium, magistro Bonito, clerico Petragoricensi, Petro Chabessuz, cive Lemovicensi, et Symone Gauberti, et aliis, ad sciendum utrum vicecomitissa Lemovicensis esset in saisina homagii domini Eboli de Castro-Lucii, pro castro et castellania Castri-Lucii, quod dictus Ebolus possidebat tempore quo Boso de Bordelia et gentes sue ceperunt dictum castrum ; et si dictus Ebolus eidem vicecomitisse homagium ligium fecerat pro premissis ; item utrum dicta vicecomitissa esset in possessione capiendi dictum castrum, sicut feodum suum, in manu sua, et dictum Ebolum ponendi aliquando ad partem dicti castri, aliquando extra dictum castrum, et ipsum reducendi in dictum castrum ; et si dicta vicecomitissa erat in saisina ponendi municionem suam in castro predicto, et speculatores seu vigiles in turre dicti Eboli, et tenendi prisiones suos in dicto castro quandocumque volebat ; item si dicta vicecomitissa erat in saisina faciendi aperiri et claudi portas vel posternulas dicti castri quandocumque sibi placebat ; Per inquestam istam inventum est quod dicta vicecomitissa erat in possessione homagii dicti Eboli, pro castro et castellania predictis, tempore quo dictus Boso et gentes sue ceperunt dictum castrum, et quod dictus Ebolus fecerat homagium ligium dicte vicecomitisse ; item quod ipsa vicecomitissa erat in possessione capiendi dictum castrum, sicut feodum suum, in manu sua, quando extra dictum castrum, et ipsum reducendi in dictum castrum, et ponendi municionem in dicto castro, et speculatores seu vigiles in turre dicti Eboli, et tenendi prisonarios suos in dicto castro, et faciendi claudi et aperiri portas vel sposternulas dicti castri ; visis et diligenter auditis attestacionibus testium, et inspectis instrumentis, ex parte dicte vicecomitisse exhibitis, deliberata fuit, per Regem, ipsi vicecomitisse, saisina castri et castellanie Castri-Lucii, quam ipsa vicecomitissa habebat, quando dictus Boso et gentes sue castrum ipsum ceperunt, quam quidem saisinam Radulphus de Trapis tenet in manu sua.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento Penthecostes.

Anno Domini MCCLXVIII

Louis IX. 1268

 

VI. Cum, causa mota inter Petrum de Turre, domicellum, ex una parte, et dominum Iterium de Villaboe, militem juniorem, ex altera, coram Radulpho de Trapis, senescallo Petragoricensi, super eo quod dictus P. proponebat quod, cum ipse possideret et quasi terciam partem dominii castri de Turre-Blancha, tam in justicia quam in mercato et pedagio, censibus et rebus aliis ad ipsam terciam partem pertinentibus pro indiviso, et possideret insolidum, in ipso castro, tallias, expleta et servicia, in quibusdam hominibus ejusdem castri, et furnum unum, in carreria que ducit ad portam de las Bodras, et molendinum dictum Gahanohla, situm prope dictum castrum, dictus dominus Iterius, cum gentibus arma portantibus, ad tortum et as forciam, sive violenter et minus juste, dissaisivit eumdem P. de predictis ; verum petebat dictum Iterium, per dictum senescallum condempnari ad faciendam sibi restitucionem rerum predictarum, cum fructibus inde perceptis et qui percipi potuerunt a tempore dissaisine predicte, quos fructus estimavit quingentas libras, et cum expensis in lite factis, super faciendis judicis officium implorando ; dicto domino Iterio negante premissa vera esse prout erant proposita ; dictus senescallus causam hujusmodi Bernardo Giraudon, burgensi Podii Sancti-Frontonis Petragoricensis, commisisset, fine debito decidendam, sentenciamquz ferendo, dictus Bernardus Giraudon predictum dominum Iterium condempnasset ad restituendum dicto Petro premissa, prout superius sunt posita, reservans tamen dicto senescallo potestatem diffiniendi super fructibus petitis, et expensis factis in lite a dicto P. et super emenda in qua Regi tenetur idem Iterius, nomine dissaisine predicte. A qua tamen sentencia dictus Iterius appellavit ad Regem, dicens ipsam sentenciam esse falsam et pravam ; Demum, auditis et intellectis hinc inde propositis in causa appellacionis hujusmodi, et meritis ipsius appellacionis pensatis, cognito eciam de processibus cause predicte, dicta sentencia a dicto Bernardo Giraudon lata, fuit per domini Regis curiam confirmata.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXVIII

Louis IX. 1268

 

VII. Inquesta facta, de mandato domini Regis, per magistrum Nicholaum de Vernolio, clericum, et Guillelmum de Autonno, militem, super dampnis et violenciis que magister Giraudus de Nobiliaco, rector ecclesie de Augignac, dicebat sibi et hominibus suis illata fuisse per Bosonem de Bordelya, militem, et complices suos, in fractione ecclesie sur et aliis, ad que sibi reddenda petebat dictum Bosonem, per dominum Regem, compelli ; Inventum est, per inquestam hujusmodi, quod dictus Boso et sui complices, dictam ecclesiam de Augignac et domum fregerunt, et eas conbusserunt, ornamenta ecclesie, equos eciam quinque et plura bona alia dicti rectoris secum asportaverunt quemdam fratrem et duos nepotulos ipsius rectoris secum duxerunt captivos, et dictum fratrem redemerunt ; quemdam insuper hominem, existentem in turre monasterii, cum quarrello interfecerunt, necnon et plures domos in dicta villa de Augignac fregerunt et depredati fuerunt ; quia vero dictus magister solum agebat ad recuperacionem dampnorum suorum, delato sibi juramento super quantitate dampnorum hujusmodi, que coram inquisitoribus estimaverat ad trecentas libras Lemovicenses, et adhuc juravit ad summam eamdem ; condempnatus est per curiam dictus Boso, in trecentis libris Lemovicensibus dicto magistro Giraudo reddendis, de cujus dampnis solummodo agebatur, et debet eas sibi solvere infra proximam Ascensionem Domini.

 

IX. Visis et auditis, tam inquesta prius facta de mandato P. Servientis, tunc senescallis Petragoricensis, pro domino Rege, per Uguetum de Parisius, servientem suum, super damnis que Raymundus Bosonis et Stephanus Bonemigue de Nontronio, mercatores, dicebant sibi illata fuisse per Bosonem de Bordelia, militem, qui eos, in conductu et securitate Regis, ceperat, diu captos tenuerat, bonis suis spoliaverat, et post redemerat, ut dicebant ; qua confessione ipsius Bosonis, postmodum super hoc in curia facta, et inquesta alia super hoc similiter postmodum facta, de mandato curie, per dominum G. de Autonno, militem, et magistrum Nicholaum de Vernolio, clericum ; intellectis eciam, que partes proponere voluerunt, condempnatus est per curiam dictus Boso, in sexaginta libris Lemovicensibus, dictis duobus mercatoribus, pro dampnis suis solvendis, videlicet Raimundo Bosonis, quadraginta libris, et Stephano Bonemigue, viginti, et sunt hec solvenda infra proximum Pascha.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Candelose.

Anno Domini MCCLXVIII

Louis IX. 1268

 

VIII. Petrus de Malo-Monte, armiger, accusabat de morte domini Ademari de Malo-Monte, militis, patris sui, dominum Bosonem de Bordelia, militem, et eum, super hoc, in hac curia sequebatur ad mortem. Idem dominus Boso hoc negabat, et se defensioni super hoc offerebat. Postmodum, mediantibus bonis, partes super hoc compromiserunt in dominum Regem, de alto et basso, et dominus Rex hoc in se suscepit. Quo facto, dominus Rex, super facto isto, fecit veritatem inquiri, per dominum Guillelmum de Autonno, militem, et magistrum Nicholaum de Vernolio, clericum, suos ; Qua inquesta facta et relata et visa, quia sufficienter inventum est quod dictus Boso dictum Ademarum percussit cum ense a estoc, in dextro latere, dictum Ademarum, propria manu, et de ipso ictu cecidit dictus Ademarus, dominus Rex pronunciavit, per dictum suum, quod dictus Boso eat ultra mare, per tresdecim annos moraturus ibidem, et quod iter arripiat et moveat ad proximum festum nativitatis Sancti-Johannis-Baptiste. Et sicut pluribus de consilio videbatur, dominus Rex misericorditer egit cum ipso Bosone (1).

 

(1) Cet arrêt semble avoir été rédigé de façon que l’on pût voir qu’il était l’oeuvre particulière du roi et non de la cour : Dominus Rex pronunciavit per dictum suum, et le rédacteur termine par une censure détournée de la trop grande indulgence du souverain. Le roi exerçait sa juridiction personnelle aussi bien dans le parlement que hors du parlement ; et il est facile de juger que les prérogatives de la cour ne pouvaient devenir claires et stables que si l’exercice de cette juridiction de propre mouvement était soumis à des règles fixes. Le mot doare, qui ne se trouve pas dans le Glossaire de du Cange, est ici pour dotare. On disait également en français doer pour doter.

 

X. Cum dominus Rex, ad supplicacionem magistri Geraudi de Malo-Monte, et Petri de Malo-Monte, quondam filii domini Ademari de Malo-Monte, militis, fratris dicti magistri Geraudi, inhibuisset domino Basoni de Bordelia, militi, de quo idem magister Geraudus et Petrus timebant, et merito, ne aliquod malum, dampnum seu injuriam, eisdem inferret, contra justiciam, in corpore vel in rebus, idem Boso, spreta inhibicione predicta, prefatis magistro Geraudo et Petro gravia dampna dedit, et multas injurias irrogavit, occupando ipsorum redditus, domos quasdam diruendo ipsorum, et alias incendio destruendo, sicut ipsi Geraudus et Petrus dicebant, graviter conquerendo; Inquisicione autem facta super hujusmodi dampnis, visa et intellecta, presentibus in curia dictis magistris Geraudo et Petro, pro una parte, et ipso Bosone, ex altera, considerantis ipsorum manifesta discordia. Item quod dictus Boso, in loco ubi dicte domus dirute fuerunt et combuste, tempore dirucionis et combustionis, habebat dominium. Item quod, per prepositos et gentes ipsius Bosonis, predicte dirucio et combustio facte fuerunt. Item quod, de lapidibus dictarum domorum taliter dirutarum, gente ejusdem Bosonis, ad opus ipsius Bosonis, construxerant quamdam turrim ; visa inquesta predicta, dictum Bosonem, prefatis magistro Geraudo et Petro, in quatercentum libris Turonensibus, pro dictis dampnis, taxacione tamen perhabita, et receptis, ad pleniorem probacionem ab ipsis magistro Geraudo et Petro, juramentis, condempnavit curia domini Regis, justicia exigente, ad instans festum Omnium-Sanctorum, solvendis.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento Penthecostes.

Anno Domini MCCLXIX

Louis IX. 1269

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Expedite Parisius, in Parlamento Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXIX

Louis IX. 1269

 

XVIII. Inquesta facta, de mandato domini Regis, per Radulphum de Trapis, senescallum Petragoricensem, et per priorem de Briva, ad sciendum utrum quedam littere, que dicebantur esse concesse a consulibus civitatis Caturcensis, qui tunc erant, popularibus ejusdem civitatis, super habendis et utendis libertatibus, et super levanda collecta, a quolibet civitatis, per solidum et libram, fuerunt concesse per metum et per minas, prout consules ipsius civitatis proposuerant, vel gratis, prout dicti populares proponebant ; Quia sufficienter probatum est quod dicte littere, per populares, extorte fuerunt a consulibus predictis, per vim et metum, pronunciatum fuit quod frangantur dicte littere, et quod expresse inhibeatur dictis popularibus, ne ipsi de cetero faciant colligaciones, confratrias, seu congregaciones.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento Candelose.

Anno Domini MCCLXIX

Louis IX. 1269

 

VII. Radulphus de Bello-Forti, armiger, recuperata per curiam istam saisina castri sui de Gimello, quod defuntus Imbertus Guidonis, tunc senescallus in Lemovicinio, pro rege Anglie, sibi abstulerat, conquestus fuit domino Regi quod, cum debuissent sibi reddi, cum castro predicto, pertinencie et res quas in dicto castro habebat, tempore dicte capcionis castri sui, et exitus ac proventus, per gentes regis Anglie, de terra sua habiti, necnon et dampna sibi data in capcione castri predicti, per judicium hujus curie, hoc minime factum fuerat, propter quod petebat dictum judicium sibi teneri. Ad hoc opponebant se gentes regis Anglie, aliqua in contrarium proponentes. Quibus auditis, dominus Rex scripsit priori Brivensi et Radulpho de Trapis, senescallo suo, in partibus illis, quod, vocato senescallo regis Anglie in Lemovicinio, testes dicti Radulphi reciperent quos vellet producere, ad probandum in quo statu erat castrum predictum, et que res erant in castro predicto, et de quibus pertinenciis, vel rebus pertinentibus ad castrum predictum, tempore spoliacionis vel disaisine predicte, idem Radulphus in saisina fuerat, vel alius nomine suo, de quibus, per prefatum Imbertum Guidonis, fuerat dissaisitus. Item super hiis que idem Imbertus, vel mandatum suum, perceperunt seu levaverunt de exitibus, seu redditibus et extorsionibus hominum dicti castri et pertinenciarum predictarum, a tempore spoliacionis predicte usque ad diem qua restitucio predicta dicto Radulpho facta fuit. Mandatum eciam fuit eis quod probaciones partis adverse nichilominus reciperent, su probare voluerint quod alii erant tunc temporis dictorum reddituum possessores, et quod erant in possessione pacifica percipiendi redditus et exitus antedictos ; Tandem, inquesta super hoc ab eis facta, ad curiam relata, et diligenter visa, inventum est probatum quod, tempore dicte spoliacionis, habebat dictus Radulphus, in ipso castro, viginti quinque perpointos, de quibus recuperavit decem ; item viginti quinque capellos ferreos, de quibus recuperavit decem ; item triginti lanceas, de quibus recuperavit unam sine ferro. Item habebat ibidem duo jacula ; item quatuor scuta, de quibus recuperavit tria ; item quatuor balistas corneas, de quibus due erant ad turnum ; item sex balistas ligneas ; item unam loricam; item novem aubergonos; item duo paria jamberiarum ferri ; item viginti quinque gorgerias, quarum due erant ferree et alie puncte ; item octo croccos et unum turnum ad tenendas balistas ; item trecentos quarrellos ; item viginti lectos munitos culcitris, coissinis, lintheaminibus et flacadis ; item scanna, archas et ustensilia coquine, de quibus rehabuit unam calderiam ; item tria ingenia valencia centum libras Claromontenses ; set aliqua de lignis ipsorum ingeniorum rehabuit. Item unum asinum ; item decem porcos ; item decem enses ; item quinquaginta modia tam frumenti, siliginis, ordei, quam avene et leguminum, de quibus omnibus fuit idem Radulphus dissaisitus. Item quod demolite fuerunt tres domus, existentes infra barrium dicti castri. Item quod demoliti fuerunt crenelli cujusdam domus existentis infra castrum. Item quod amote fuerunt planche cujusdam domus existentis in dicto castro. Item quod amoti fuerunt planchones et barandi lignei turris dicti castri. Item quod dissaisitus fuit dictus Radulphus de mansis, hominibus, terris, redditibus, exitibus, nemoribus et aliis deveriis pertinentibus ad dictum castrum, et quod gentes regis Anglie hec receperunt. Item quod destructa fuerunt testes credunt. Nichil sufficiens probatum inventum est pro rege Anglie, de hiis que proposita fuerant pro ipso ; determinatum fuit quod deferretur juramentum super hoc dicto Radulpho, et haberet quod super hoc juraret. Delato itaque juramento dicto Radulpho, juravit idem Radulphus premissa, ad octingentas triginta duas libras Viennenses, et in eadem summa condempnatus est rex Anglie, per curiam, dicto Radulpho. Super spoliacione et extorsione facta hominibus et mulieribus dicti castri, quas testes extimant ad centum libras, recipientur, per senescallus Petragoricensem, vel certum ejus mandatum, juramenta dictorum hominum et mulierum, in modo probacionis, usque ad centum libras, et quod, usque ad dictam summam, juraverint, habeant.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento Penthecostes.

Anno Domini MCCLXX

Louis IX. 1270

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

que sequntur terminate fuerunt Parisius, in compotis

Assumpcionis Beate Marie Virginis.

Anno Domini MCCLXX

Louis IX. 1270

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Terminate Parisius, in Parlamento Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXX (1)

Philippe III. 1270

 

Rien concernant le Périgord.

 

(1) Philippe III succéda à son père le 25 août 1270, mais il ne revint à Paris que le 21 mai 1271. Ce parlement et le suivant furent donc tenus en son absence.

 

Inqueste

Expedite Parisius, in Parlamento octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLXX

Philippe III. 1270

 

Rien concernant le Périgord.

 

Inqueste

Expedite Parisius, in Parlamento Penthecostes.

Anno Domini MCCLXXI

Philippe III. 1271

 

IX. Imponebat Petrus de Salicibus, miles, senescallus Petragoricensis, domino Jocelino de Castro-Novo quod ipse, Gaucelinum de Mauriaco, domicellum, bannitum ex parte domini Regis, cum complicibus suis, post dictum bannum, in terra sua receptaverat, et in villis suis, scilicet apud Castrum-Novum, apud Aquam-Spersam et in burgis Sancte-Marie de Castro-Novo et de Sancto-Bonito, ipso sciente et consenciente, seu gentibus, prepositis, vel servientibus suis, recipiebatur idem bannitus. Quod negabat expresse dictus dominus Jocelinus, proponens quod dictum Gaucelinum, ipse de terra sua banniverat, et eum capere volens, si posset, ipsum fuerat insecutus cum armis ; Tandem, facta super hiis inquesta, per magistros Thomam de Parisiis, et Guillelmum de Belvaco, domini Regis clericos, quia per ipsam inquestam inventum est quod, licet dictus dominus Jocelinus dictum Gaucelinum de terra sua propria bannivisset, postmodum tamen pluries receptatus fuit idem bannitus in terra et villis dicti Jocelini, scientibus et videntibus prepositis, et gentibus ipsius Jocelini ; quodque, cum gentes domini Regis semel vellent dictum dominum Jocelinum gagiare, dictus bannitus, de quadam villa ipsius domini Jocelini, cum armatis exiit contra gentes domini Regis, pro gagiis ipsius domini Jocelini resccendis (lisez rescuendis) ; condempnatus fuit dictus dominus Jocelinus propter hoc in quingentis libris Turonensibus, domino Regi, nomine emende, solvendis, quam emendam domino Regi gagiavit. Precepit tamen dominus Rex quod de emenda hujusmodi nichil levaretur a dicto domino Jocelino, nisi de suo speciali mandato (152).

 

(1) Toute communication était interdite avec un homme banni par le roi, ou qui lui avait forfait (Beaumanoir, c. LXI, p. 310). Voyez une charte intéressante, où Gui des Roches abandonne au roi Philippe-Auguste le château de Beaumont, pro et quod locutus fui cum Galtero de Mandrevilla proditore et latrone domini mei Regis (Martenne, Amplissima collectio, t. I, col. 1054). L’enquête suivante, que nous avons tirée des Archives du royaume, section historique, reg. J 1033, donne une idée exacte de la situation où se trouvaient les forbannis, et, l’on peut ajouter, du peu de souci qu’ils en avaient.

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXXI

Philippe III. 1271

 

Rien concernant le Périgord.

 

Judicium factum Parisius, in Compotis apud Templum,

et post recordatum, in parlamento

octabarum Omnium-Sanctorum,

anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo (1)

 

Rien concernant le Périgord.

 

(1) Les comptes siégeaient au Temple, dans la maison du grand-prieur de l’ordre des Templiers, parce que saint Louis avait établi dans cette vaste demeure, que Philippe-Auguste laissa en dehors de l’enceinte de Paris le dépôt de son trésor et des chartes. (Sauval, Histoire de Paris, l. VII, p. 270 ; Jaillot, Histoire de Paris, t. III, p. 36). Un des chevaliers du Temple remplissait les fonctions de garde du trésor royal (Brussel, II, CXXXIX, note b).

 

Inqueste

Expedite et terminate Parisius, in Parlamento octabarum

Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXXII

Philippe III. 1272

(Dominus Rex non tenuit parlamentum in

Penthecostes et Candelosa proximo preteritis,

 propter exercitum Fuxcensem)

 

II. Sede Lemovicensi vacante per mortem Aymerici, quondam Lemovicensis episcopi, senescallus Petragoricensis, racione regalium Lemovicensium, cepit in manu sua, pro domino Rege, villas de Lassac et de Voutezac, pertinentes ad episcopatum Lemovicensem. Vicecomes Comborniensis conquestus fuit super hoc, dicens quod regalia dictarum villarum non pertinebant ad dominum Regem, set ad ipsum, cum predecessores sui, a longo tempore citra, sint et fuerint in possessione tenendi dictas villas, et percipiendi fructus et redditus eorumdem locorum, nomine suo, dicta sede vacante ; Tandem, facta super hoc inquesta, de mandato domini Regis, quia inventa est super hoc saisina dicti vicecomitis ac predecessorum suorum, a quadraginta annis et amplius, pronunciatum fuit quod sibi restituatur saisina predictorum.

 

 

 

 

ARRETS

 

Arrestaciones

facte Parisius, in Parlamento Purificationis Beate Marie.

Anno Domini MCCLIV

Louis IX. 1254

 

Rien concernant le Périgord.

 

Consilia.

Louis IX. 1254

 

Rien concernant le Périgord.

 

Judicatum fuit apud Aurelianum, crastino beate Elizabet,

Anno Domini MCCLIV.

Louis IX. 1254

 

Rien concernant le Périgord.

 

Alia vice apud Pontisaram.

Louis IX. 1254

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arresta

facta in Parlamento Purificationis Beate Marie.

Anno Domini MCCLVII

Louis IX. 1257

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arresta

Judicia et consilia Parisius expedita, in Parlamento

octabarum Nativitatis Beate Marie.

Anno Domini MCCLIX

Louis IX. 1259

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arresta

Judicia et consilia in Parlamento

Omnium-Sanctorum Parisius.

Anno Domini MCCLIX

Louis IX. 1259

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arresta

Judicia et consilia in Parlamento

octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLIX

Louis IX. 1259

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arresta

Consilia et judicia in Parlamento

Ascensionis Domini Parisius.

Anno Domini MCCLX

Louis IX. 1260

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arresta

et consilia et judicia Parisius, in Parlamento

octabarum Nativitatis Beate Marie Virginis.

Anno Domini MCCLX

Louis IX. 1260

 

IX. Cum dominus Rex dedisset terram suam et alia que habebat in Caturcensi, Lemovicensi et Petragoricensi dyocesibus, regi Anglie, per pacem inter ipsos habitam (1), exceptis hiis que dominus Rex non potest ponere extra manum suam, per litteras suas inde factas, senescallus et gentes regis Anglie voluerunt justiciare, et dominio regis Anglie subjicere quoddam territorium ville Sancti-Anthonii contiguum ipsi ville site in dyocesi Ruthenensi, eo quod territorium ipsum situm est in dyocesi Caturcensi, secundum pacis predicte, burgensibus ejusdem ville se oppoentibus, petentibus eciam quod idem territorium, quod contiguum est ipsi ville, et est de justicia ac dominio ipsius ville, et fuit ab antiquo, et illud possedit ipsa villa tempore eciam comitis Tholose cum multa sanguinis effusione, remaneat in dominio domini regis Francie, nec a ville domanio separetur ; Quia dominus Rex, per litteras suas, non potest ipsam villam Santi-Antonini extra manum suam ponere, et istud territorium, aisancia ipsius ville et de dominio, ac justicia ejusdem, et illud possedit ab antiquo, et sine enormi lesione ville non posset ab ea separari, determinatum fuit quod ipsum territorium non separabitur a dominio ipsius ville, set remanebit in jurisdictione domini regis Francie.

 

(1) Cette paix fut signée à Bordeaux le 7 avril 1243 (Rymer, Foedera, conventiones, litterae et acta publica, t. I, p. 251)

 

Judicia

et consilia expedita Parisius, in Parlamento

sancti Martini Hyemalis.

Anno Domini MCCLX

Louis IX. 1260

 

XII. Bertrandus Jordani et Bernardus de Gersis, consules et procuratores Figiacenses, emendaverunt domini Regi, pro tota villa Figiacensi, eo quod ad mandatum Radulphi de Trapis, servientis ac senescalli domini Regis, noluerunt venire cum armis ad ipsum, quod eciam victualia denegaverunt eidem, et quemdam servientem suum graviter vulneraverunt in villa sua, et armaverunt se contra ipsum Radulphum et gentes suas ; Solvent, pro emenda, quingentas libras Turonenses ; et ipsi confessi fuerunt, pro majori parte, istud factum in pleno parlamento.

 

Judicia

et consilia expedita Parisius, in Parlamento

octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLX

Louis IX. 1260

 

XXI. Cum dominus Rex scripisset regi Anglie ut Renaudum de Pontibus reciperet in hominem de castello de Genciaco et ejus pertinenciis que fuerunt Helye Ridelli, patris uxoris ipsius Renaudi, procuratores regis Anglie responderunt pro ipso Rege, quod idem Renaudus nunquam requisierat ipsum Regem, set, si requireret eum super hoc, Rex eidem inde faceret quod justum esset ; et dixerunt ipsi procuratores quod homagia Vasconie recepit semper usque nunc idem Rex in Angliam, vel in terra sua, ubi voluit. Renaudus vero e contra dicebat quod ipsum Regem super hoc requisierat in Vasconia, ubi sedet castellum, et Rex noluit ipsum in hominem recipere, nec tenebatur idem Renaudus, ut dicebat, de feodis Vasconie que movent de Francia, in Anglia requirere ipsum Regem pro homagio suo faciendo, et, si ab aliquibus usque nunc fuit idem Rex in Anglia, in talibus requisitus, hoc fuit ante pacem factam inter Reges, nec debet hoc eidem Renaudo nocere, ut dicebat, cum rex Anglie teneat modo Wasconiam a rege Francie, propter quod non tenetur ipsum super hoc requirere extra regnum Francie ; Determinatum fuit quod idem Renaudus non tenetur ire in Angliam, ad faciendum homagium regi Anglie de hiis que movent de Vasconia, que tenentur a rege Francie, in qua quidem Vasconia situm est castellum predictum.

 

XXII. Cum Renaudus de Pontibus et ejus uxor a curia fuissent admissi ad probandum defectum sibi factum Burdegale, in curia regis Anglie, in quindena Pasche, super facto Braigeriaci, propter quem defectum petebant causam ipsam in ista curia remanere. Ipse Renaudus, et uxor sua, ad probandum ipsum defectum ...... episcopum Xanctonensem, avunculum suum, quosdam presbiteros, clericos, milites, armigeros et alios produxerunt. Procuratores vero ipsius regis Anglie proposuerunt ipsos esse repellendos de jure, tanquam suspectos ; ipsum episcopum, quia avunculus eorum et de consilio, et aliquociens eis expensas ministraverat in hac causa ; quosdam presbiteros et clericos, quia sunt commensales ipsius episcopi et de consilio ipsius Renaudi in hac causa ; quosdam milites et armigeros, quia de parentela ipsius Renaudi, vel uxoris ejus, et sunt vel esse debent in homagio ipsius, et eidem in hac causa consilium et auxilium prestiterunt ; quemdam eciam Petrum Medici, quia in hac causa, in quindena predicta, pro ipsis fuerat advocatus, propter que dicebant ipsi procuratores predictorum testimonia non valere, et petebant se admitti, dicti procuratores, ad probandum pro rege Anglie defectum ipsius Renaudi et uxoris sue, et quod idem Rex fecit quod debuit dicta die. Renaudus vero et ejus uxor respondebant quod ad hoc non debebant admitti, cum sibi fuisset adjudicata probacio, et ipsis procuratoribus alias denegata, et maxime quia, probata intencione sua, causa debebat in hac curia remanere, secundum convenciones super hoc habitas inter Reges ; Determinatum fuit quod, non obstantibus premissis propositis a procuratoribus regis Anglie, admittenda erant testimonia ipsius .... episcopi ac aliorum testium predictorum, excepto testimonio advocati predicti, quisolus fuit repulsus ; et, quia idem Renaudus et uxor sua per hujusmodi testes sufficienter probaverunt intencionem suam, diligenter inspectis attestacionibus ipsorum testium, et convencionibus super hoc habitis inter Reges, judicatum fuit quod causa remaneret in curia ista et hic terminaretur, nec fuerunt procuratores admissi ad probandum.

 

Judicia

et consilia facta Parisius, in Parlamento

Penthecostes.

Anno Domini MCCLXI

Louis IX. 1261

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia, et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Nativitatis Beate Marie Virginis.

Anno Domini MCCLXI

Louis IX. 1261

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arresta,

Judicia, et consilia Parisius, in Parlamento

Beati Martini Hiemalis.

Anno Domini MCCLXI

Louis IX. 1261

 

XVIII. Cum, in causa que vertebatur inter regem Anglie, ex una parte, et Renaudum de Pontibus et ejus uxorem, ex altera, super facto Brageriaci et pertinenciarum ejusdem, cujus petit saysinam ydem Renaudus, rex Anglie habuisset diem consilii, postmodum in duobus pallamentis defecit idem Rex, et modo in tercio pallamento peciit idem Rex diem ostensionis ; Audita quadam compositione super hoc negocio confecta inter regem Anglie et regem Francie ; auditis eciam aliis rationibus ipsius Renaudi, determinatum fuit quod rex Anglie non haberet diem ostensionis. Tunc dictus Renaudus, propter predictos duos defectus, peciit habere saysinam Brageriaci et pertinenciarum, vel jus. Procuratores regis Anglie responderunt quod, propter ipsos duos defectus, non debebat idem Renaudus habere dictam saysinam, secundum usum hujus curie, cum ante diem ostensionis facti fuerint. Renaudus dicebat e contrario quod ex vi littere super ipsa compositione confecte, et, per quedam alia erramenta, a principio amota fuit de jure dies ostensionis, cum de plano, sine dilacione vel strepitu judicii, debeat in hac causa procedi, et idcirco tantum operantur ipsi defectus quantum si fuissent facti post diem ostensionis ; Demum, partibus petentibus super hoc jus, judicatum fuit quod idem Renaudus non haberet ad presens saysinam hujusmodi, propter predictos defectus.

 

Arresta,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLXI

Louis IX. 1261

 

XVII. Cum procuratores regis Anglie nichil dixissent, pro ipso Rege, propter quod idem Rex non debuisset recepisse homagium Renaudi de Pontibus de castro Genciaci et ejus pertinenciis, sicut alias mandatum sibi fuerat a domino Rege ; Injunctum fuit procuratoribus ipsius regis Anglie quod idem Rex assignaret predicto Renaudo certum diem, certam curiam et locum tutum in Vasconia, ubi Renaudus eat pro suo homagio faciendo, et tunc idem Rex recipiat ipsius homagium, vel fidelitatem ejus recipi faciat de castro predicto et ejus pertinenciis, nisi aliquis proponat aliquod in contrarium per quod, secundum consuetudinem terre, non teneatur idem Rex recipere homagium predicti Renaudi (1).

 

(1) Voyez p. 525, n° XVIII, et à la table, au mot Renaudus de Pontibus.

 

Arresta,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Assumptionis Beate Marie.

Anno Domini MCCLXII

Louis IX. 1262

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arresta,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXII

Louis IX. 1262

 

IX. Cum Renaudus de Pontibus et ejus uxor peterent recipi testes suos in causa Braigeriaci, procuratores regis Anglie se opponebant, dicentes quod recipi non debebant, cum, secundum antiquum usum curie, unam productionem deberet facere, et secundum novum statutum Regis tantum debeat duas productiones facere, et, cum plures fecerit, dicebant quod hoc non debebat fieri, et quod tercia, que jam facta fuerat, non valebat. Item dicebant quod, cum, ultra numerum quadraginta testium, testes produxerit, et effrenata multitudo prohibetur a Rege, et maxime cum unum articulum habeat probare, videlicet quamdam spoliacionem, non sunt recipiendi testes eorum. Ex parte vero Renaudi et ejus uxoris proponebatur in contrarium quod debebant admitti, cum per eos non steterit, set per regem Anglie supradictum, qui testes de terra sua a Renaudo sibi nominatos compellere noluit ad perhibendum testimonium in hac causa, cum a rege Francie sibi fuerit injunctum, propter quod debet prima productio reputari ad numerum testium, dicebatur, quando plures articulos habebant probare, videlicet saysinam suam, et spoliationem, et super pertinenciis Brageriaci, propter quod testes producere poterant ultra numerum supradictum ; Deinde, auditis hinc inde propositis, quia rex Anglie noluit compellere testes ipsorum, super hoc requisitus, determinatum fuit quod ipsi testes reciperentur (1).

 

(1) Ce statut royal est l’ordonnance de 1260, sur les duels et la preuve par témoins, qui, en effet, dans ses articles IV et V, n’accorde que deux productions de témoins à l’accusé (Ordonnances, I, 92) ; mais ce statut ne limite point le nombre de témoins, et quand on voit une partie en présenter plus de quarante sur un seul article, il est aisé de comprendre que les principes de la féodalité n’avaient pas détruit l’autorité que la preuve orale exerçait dans les tribunaux de la France sous la 1ère et la 2ème race. Voyez, dans les Etablissements de Normandie, une production de quarante-huit témoins, Marnier, p. 15 ; et l’arrêt n° XIII, p. 499, où la production n’est que de douze témoins, conformément à l’usage ancien (Baluze, Capitularia, I, 45)

 

Arresta,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLXII

Louis IX. 1262

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arresta,

Consilia et judicia Parisius, in Parlamento

Penthecostes.

Anno Domini MCCLXIII

Louis IX. 1263

 

XIV. Cum contencio fuisset inter Helyam Ridelli, patrem uxoris Renaudi de Pontibus, et homines suos de Martello, et idem Helyas apud Martellum venisset cum armis, post multos tractatus compromiserunt in abbatem Obasine, qui ipsos homines in quadam summa pecunie condempnavit. Verum, cum postmodum Renaudus de Pontibus et ejus uxor pecuniam peterent, ipsi homines respondebant quod non tenebantur ipsam pecuniam solvere, quia Giraudus de Mala-Morte, tunc illarum parcium senescallus, eisdem inhibuerat, et de mandato curie Francie, ne ipsam pecuniam solverent, ut dicebant. Renaudus vero et ejus uxor negabant hanc inhibicionem de mandato curie factam fuisse ; Quia, auditis litteris ipsius Giraudi super ipsa inhibicione confectis, non constitit quod de mandato curie factum fuisset, determinatum fuit quod ipsa pecunia solveretur.

 

XVI. In causa que vertebatur inter Reginaldum de Pontibus et ejus uxorem, ex una parte, et vicecomitissam de Combornio, ex altera, de hereditate movente ex parte ipsius vicecomitisse, idem Renaudus et ejus uxor nolebant ei respondere, secundum consuetudinem curie, absque presencia mariti, cum ipsa maritum habeat, ipsa vicecomitissa dicente e contrario quod propter hoc non debebat sua responsio impediri, cum hereditas de qua agitur ex parte ipsius moveat, et maritus adeo sit senex et debilitis quod equitare et venire nequeat, ut dicebat, et maxime cum ipsa habeat auctoritatem petendi, ab ipso marito suo ; Demum, licet hoc esset contra consuetudinem hujus curie, tamen placuit Regi quod ipsi Renaudus et ejus uxor respondeant ipsi vicecomitisse absque marito suo.

 

Arresta,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

Beati Martini Hyemalis.

Anno Domini MCCLXIII

Louis IX. 1263

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLXIII

Louis IX. 1263

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

Penthecostes.

Anno Domini MCCLXIV

Louis IX. 1264

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXIV

Louis IX. 1264

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia, consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLXIV

Louis IX. 1264

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

Penthecostes.

Anno Domini MCCLXV

Louis IX. 1265

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXV

Louis IX. 1265

 

VIII. Conquerebatur episcopus Lemovicensis quod dominus Henricus de Cosanciis, senescallus Petragoricensis, in villa sua Brivensi, receperat juramentum singularium personarum ejusdem ville, in ipsius prejudicium et gravamen, quod nunquam hactenus factum fuerat, nec in dicta villa habebat dominus Rex juramentum aliquod, nisi solummodo ab consulibus, prout ex parte ipsius episcopi dicebatur, propter quod petebat ipsum juramentum irritum denunciari. Ad hoc respondebat idem senescallus quod istud fecerat ad peticionem hominum dicte ville, qui dicebant dominum Regem esse in saisina recipiendi hujusmodi juramentum a singulis personis ville ejusdem ; Tandem, intellecto per Radulphum de Trapis, Petrum Servientis et Guillermum de Podio, servientes domini Regis, qui in ipsa terra pro domino Rege fuerant senescalli, quod dominus Rex in dicta villa consueverat recipere juramentum consulum tantummodo et non singularium personarum dicti loci, voluit dominus Rex quod hujusmodi singularium personarum de novo receptum penitus irritetur, quantum pertinet ad Regem, ita tamen quod si inveniri posset quod hujusmodi juramentum singularium personarum pertineret ad Regem, salvum esset super hoc jus suum eidem.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLXV

Louis IX. 1265

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

Penthecostes.

Anno Domini MCCLXVI

Louis IX. 1266

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXVI

Louis IX. 1266

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia et sentencie in Parlamento

octabarum Candelose Parisius.

Anno Domini MCCLXVI

Louis IX. 1266

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia et sentencie in Parlamento

octabarum Penthecostes.

Anno Domini MCCLXVII

Louis IX. 1267

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia, consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXVII

Louis IX. 1267

 

XIII. Cum dominus Nicholaus de Menoto, miles domini Regis, Henricus de Gaudonvillari, miles, ballivus Bituricensis, et Radulphus de Trapis, senescallus Petragoricensis, missi a domino Rege in Lemovicinio pro facto Castri-Lucii, et aliis (lisez illi) inter alios submonuissent consules et homines Figiaci, ex parte domini Regis, quod eos sequerentur cum armis apud Castrum-Lucii, et ipsi venire noluissent ; postmodum eciam, cum dictus Radulphus alias submonuisset ipsos consules et homines Figiaci quod, ex parte Regis, ipsum sequerentur cum armis contra quosdam malefactores qui faciebant guerram Henrico, filio comitis Ruthinensis, in episcopatu Claromontensi, versus Aurelianum, et ipsi similiter noluissent venire, et sequi ipsum Radulphum, dictus Radulphus asserens hoc in domini Regis injuriam redundare, emendam propter hoc ab eis peciit, et ob hoc cepit bona ipsorum. Ipsi vero, ex hoc sencientes se gravari, appellaverunt ad Regem. Post hoc autem, assignata die in curia, presentibus procuratoribus abbatis et ville Figiacensis, cum dictus Radulphus ipsam emendam peteret, responderunt ipsi procuratores quod ad solvendam emendam hujusmodi minime tenebantur, cum ad exercitum et equitacionem Regis extra suam diocesim non teneantur, sicut dicebant, nec unquam Rex super hoc usus fuit, et, ad intencionem suam fundandam, quedam privilegia regia exhibebant. E contra dicebatur, pro Rege, quod usus fuerat eos ducere cum armis extra diocesim Caturcensem, scilicet apud dictum Castrum-Lucii quod est in diocesi Lemovicensi ; quod eciam, cum alias subminuisset eosdem quod eum sequerentur cum armis contra Begonem de Calvo-Monte, in diocesi Claromontensi, et ipsi venire noluissent, ipsi, propter hoc gagiati, a dicto Radulpho appellaverunt, et nichilominus, post appellacionem hujusmodi, ad emendam ipsam, eo quod contra dictum Begonem venire noluerant, fuerunt per judicium curie, condempnati ; propter quod non debebant super hoc audiri, sicut dicebat idem Radulphus ; set Rex in sua possessione teneri debebat. Ad hoc respondebant procuratores predicti quod sentencia hujusmodi non debebat eis obesse, quia, propter turbacionem que tunc erat in villa sua, privilegia sua habuisse nequiverant, nec curie exhibuisse, sicut dicebant ; Demum, auditis hinc inde propositis, determinatum fuit et ordinatum quod, non obstantibus propositis ab ipsis procuratoribus, Rex in sua possessione teneri debebat, et quod, propter defectus hujusmodi, domino Regi tenebantur in emenda.

 

XVII. Visa littera domini Regis, confecta super composicione habita inter vicecomitissam de Combornio et Delphinam de Rochafolio, sorores, ex una parte, et .... vicecomitem Turenne, ex altera, super porcione ipsas, in vicecomitatu Turenne, jure hereditario, contingente, sicut dicebant ; visis eciam quibusdam litteris senescallorum illarum parcium inter eos confectis, dictum fuit et pronunciatum quod ipse sorores, non obstante opposicione vicevomitis Turenne, haberent omnimodam justiciam, tanquam heredes, in porcione quam habuerunt, per composicionem hujusmodi, de vicecomitatu predicto, sicuti dictus vicecomes eam habet in parte vicecomitatus que sibi remansit.

 

XVIII. Preterea cum dictus vicecomes, per formam composicionis predicte, in terra, ut dictum est, ipsis duabus sororibus assignata, manerium competens facere teneretur, et idem vicecomes pluries, coram senescallis parcium illarum, promiserit quod dictum manerium eis faceret juxta ecclesiam, in loco sibi assignato, prout Radulphus de Trapis, dicti loci senescallus, dixit curie, licet modo contradicat vicecomes, preceptum fuit dicto Radulpho quod ipsum vicecomitem compelleret ad faciendum, juxta ecclesiam, manerium supradictum.

 

XX. Audito quod prepositus Evahonensis ea que tenet apud Evahonium advocat se tenere in homagium a Lemovicensi episcopo, et Lemovicensis episcopus de predictis ipsum advocat esse hominem suum, et ea, una cum aliis regalibus suis, advocat se tenere a Rege, dominus Rex, non obstantibus a gentibus comitis Pictavensis propositis qui curiam suam de eis petebat, dictum fuit quod comes super hoc curiam non haberet ; et fuit preceptum Radulpho de Trapis, senescallo Petragoricensi, quod illi tradat servientem unum qui, ex parte Regis, prepositum ipsum, et ecclesiam suam, et bona que tenet a dicto episcopo, custodiat et defendat.

 

XXV. Supplicabat domino Regi Bozo de Bordelia, miles, quod, cum ipse posuisset in manu Regis Castrum-Lucii, duos pueros et unum ostagium quos tenebat, cum eciam securitatem et alia prestiterit, sicut tenebatur, dominus Rex ostagios ipsius quos tenebat deliberaret eidem. Vicecomitissa vero se opponebat, petens quod bene tenerentur, cum non reddidisset complete ea que debebat reddere, nec securitatem, quam tenebatur facere, prestitisset ; Tandem, audito quod ea que facere tenebatur pro majori parte compleverat, voluit Rex quod deliberarentur ejus ostagii, dum tamen bonam daret securitatem de complendis hiis que restant complenda.

 

XXVI. Supplicabat domino Regi vicecomitissa Lemovicensi quod, cum ipse teneret in manu sua castrum suum, videlicet Castrum-Lucii, et duos pueros et unum obsidem, quos dictus Bozo de Bordelia sibi indebite abstulerat, ea sibi reddere dignaretur ; et cum dictus Bozo castrum ipsum et ad ipsum pertinencia, postquam ea taliter occupavit, deteriorasset, aliqua eciam ex hiis que debebat reddere retinuisset, sicut dicebat, petebat quod hec omnia sibi restituerentur omnino. E contra dicebat idem Bozo quod dicta vicecomitissa super hoc non debebat audiri, cum dictum castrum suum sit, et ea que de duobus pueris et obside et aliis ibi fecerit, utendo jure suo et per rectam guerram, quam habebat cum eis, hoc fecerit, ut dicebat ; Demum, auditis hinc inde propositis, cum certum sit quod castrum, pueir et obsides et alia capta fuerunt super dictam vicecomitissam per ipsum Bozonem et suos, voluit Rex et ordinatum fuit quod pueri et obses ac dictum castrum et omnia que dicta vicecomitissa, vel alius pro ea, in domanio, aut racione feodi seu dominii, vel alia quacumque de causa ibi tenebat, et in castellania, tempore spoliacionis predicte, restituerentur eidem, dum tamen ipsa vicecomitissa det bonam securitatem domino Regi de stando juri, super hiis, coram ipso, si dictus Bozo conqueri voluerit de eadem. Et fuit preceptum Radulpho de Trapis quod sciret si quid deficiebat de eis que facere tenebatur, et ea faceret adimpleri.

 

XXXV. Cum vicecomitissa Lemovicensis cepisset Petrum de Petra-Buferia, armigerum, et in sua prisione teneret, eo quod quasdam furchas ipsius vicecomitisse cum armis violenter fregerat et combusserat, confederacionem cum inimicis capitalibus ipsius fecerat, et eos receptaverat in castro suo de Petra-Buferia quod tenet ab ipsa vicecomitissa, necnon gentes ipsius vulneraverat et ceperat, plures alias injurias irrogando eidem, prout ipsa vicecomitissa ipsi Petro imponebat, dicens quod feodum suum forisfecerat erga ipsam, Radulphus de Trapis, senescallus Petragoricensi, ne per ipsius detencionem tota patria turbaretur, ipsum voluit sibi reddi, et eum habuit, contra voluntatem vicecomitisse predicte. Vicecomitissa vero, super hoc conquerens de ipso Radulpho, venit ad proximo preteritum parlamentum per hoc petens a domino Rege quod dictum Petrum, hominem suum ligium, quem pro forisfactis suis detinere se dicebat, et de quo, per dictum Radulphum, fuerat indebite dissaisita, eidem restitueret, vel jus sibi diceret utrum id facere teneretur an non, dicto siquidem Petro super hoc se, quantum poterat, opponente. Postmodum tamen concordatum fuit, de assensu parcium, quod, de forisfactis hujusmodi, ab ipsa vicecomitissa dicto Petro impositis, et de defensionibus ipsius Petri, faceret dominus Rex inquiri, dicto Petro nichilominus extra prisonem vicecomitisse interim remanente ; Tandem, inquesta super hoc facta, et ad istud parlamentum delata, post multas altercaciones, mediantibus aliquibus de consilio domini Regis, facta fuit pax inter partes, in hunc modum videlicet quod dictus Petrus furcas ipsas, sicut eas publice diruerat, eas ita publice reficeret, et vicecomitissam predictam resaisiret de eis, et si jus aliquod se crederet habere in eis, ipsam vicecomitissam, dominam suam, super hoc requireret, et ipsa, cognito de jure suo, jus suum deliberaret eidem. Preterea dictus Petrus, in plena curia, emendavit ipsi vicecomitisse ea que sibi forisfecerat, ita quod nichil inde levaret. Ceterum juravit idem Petrus, in plena curia, super sancta Dei Evangelia, Rege presente, quod inimicis dicte vicecomitisse non adhereret, nec consilium, nec auxilium prestaret eisdem, et quod ipsi vicecomitisse bene et fideliter serviret et pareret, tanquam domine sue de cetero. Vicecomitissa vero concessit quod erga ipsum Petrum benigne se gereret, tanquam erga hominem suum ligium, et hoc faciendo, capciones et omnia alia hinc inde condonata fuere (1).

 

(1) La cour intervenait dans les débats qui s’élevaient entre les seigneurs, afin de les apaiser ; cependant le Confesseur de la reine Marguerite nous apprend que le roi se réservait la connaissance de ces affaires, qui, en effet, touchaient souvent à des intérêts politiques d’un ordre élevé (P. 385). Il a été parlé de Marguerite, vicomtesse de Limoges, dans la note 144, p. 1013. L’enquête importante dont il est ici question ne se retrouve pas dans celles des parlements de l’année 1267.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLXVII

Louis IX. 1267

 

XXXVII. Cum alias terminatum fuisset quod burgenses Figiacenses emendarent Regi, eo quod Radulphum de Trapis non fuerant secuti, cum armis, versus Aureliacum, in diocesi Claromontensi, ab ipso Radulpho super hoc requisiti, dominus Rex, in isto parlamento, emendas hujusmodi posuit in sufferenciam suam usque ad voluntatem suam, et super hoc scripsit dicto Radulpho. 

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

Penthecoses.

Anno Domini MCCLXVIII

Louis IX. 1268

 

XXI. Cum rex Anglie firmaret quoddam castrum in terminio Petragoricinii et parcium Vasconie, in quodam loco quem abbas Sarlatensis dicebat esse de feodo suo, et quem advocat se tenere a Rege, nec, propter prohibicionem ipsius abbatis ac Radulphi de Trapis, senescalli pro domino Rege in illis partibus, a principio operis sibi factam, desistere voluissent, immo forcius quam ante firmabnt gentes regis Anglie supradicti, precepit dominus Rex inquiri utrum esset de feodo ipsius abbatis an non, et dictum opus, pendente inquesta hujusmodi, arrestari mandavit.

 

XXIII. Petebat dominus Boso de Bordelia quod, cum ipse tradidisset, ad mandatum domini Regis, Radulpho de Trapis quamdam partem Castri-Lucii que fuerat fratris sui, quam ipse, tempore dicte tradicionis, ad manum suam tenebat, et vicecomitissa Lemovicensis castrum ipsum, seu partem castri, per dictum Radulphum sibi traditam, penitus dirui fecerit, dominus Rex castrum ipsum in statu in quo illud mandato suo tradidit, cum dampnis ibidem habitis, sibi restitui faceret, atque reddi. Ex adverso proponebat ipsa vicecomitissa quod dictus Boso non erat super hoc audiendus, cum dictum castrum non esset suum, set illud quod de feodo suo est, et in manu sua tunc erat, sibi violenter abstulisset, una cum alio castro suo, Boso predictus, nec ad mandatum Regis, prout promiserat, illud voluisset reddere, quousque ; non sine magnis sumptibus et effusione sanguinis, extitit quasi expugnatum ; cum eciam castrum ipsum sibi per dominum Regem restitutum fuisset. Postmodum, partibus inter se taliter altercantibus, et multa proponentibus hinc inde, quesitum fuit ab eis utrum, de modo reddicionis ipsius castri et toto facto ejusdem, stare vellent recordacioni ipsius, et hinc inde propositis plenius intellectis, cum constaret quod super vicecomitissam captum fuisset violenter castrum hujusmodi a dicto Bosone, et postmodum, per mandatum domini Regis, ipse vicecomitisse restitutum fuisset, nec dictus Boso dictum castrum probavisset esse suum, determintatum fuit et pronunciatum quod idem Boso non erat, ad presens, in petenda restitucione hujusmodi, secundum proposita, audiendus.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXVIII

Louis IX. 1268

 

XXVIII. Boso de Bordelia, miles, de mandato curie, in hoc parlamento, die videlicet veneris ante Natale Domini, assecuravit in plena curia, de se et suis jus faciendo, Aymericum Rosardi, Aymericum Canhet, Stephanum Petri, Heliam Brucho, Heliam Gasquet, Raymondum Bosonis et Stephanum Bonemigue mercatores de Nontronio, in terra vicecomitisse Lemovicensis.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

octabarum Candelose.

Anno Domini MCCLXVIII

Louis IX. 1268

 

Rien concernant le Périgord.

 

Judicia,

Arrestaciones et consilia Parisius, in Parlamento

Penthecostes.

Anno Domini MCCLXIX

Louis IX. 1269

 

XVIII. Ordinatum est per curiam, quod, cum in Wasconia, vel in partibus Petragoricensibus, Caturcensibus, aut Lemovicensibus, oportebit ad querelam alicujus citari regem Anglie, scribetur ipsi Regi, aut locum ejus tenenti in illo locorum hujusmodi in quo erit controversoa, pro qua dicta citacio fieri debebit (1).

 

(1) Ce qui s’était passé entre les rois de France et ceux d’Angleterre, depuis la fin du XIIe siècle, avait rompu les liens féodaux qui précédemment les unissaient, et nous voyons ici le roi de France, suzerain en droit du roi d’Angleterre, prescrire à son égard un mode d’ajournement que les suzerains n’avaient jamais employé envers leurs vassaux.

 

XXXIII. Homines castri Petragoricensis quemdam malefactorem, qui gentibus eorum et in eorum territorio pluries commiserat, emerunt a gentibus comitis Pictaviensis, in cujus terra captus fuerat, pro centum libris, et eum, ad villam suam ducentes, patibulo afixerunt. Radulphus vero de Trapis, senescallus pro domino Rege in illis partibus, hoc audiens, eos de dicto malefactore taliter suspenso dissaisivit, et eos gagiavit, petens ab eis emendam pro domino Rege, eo quod malefactorem suspenderant antedictum, dicens quod talia facere non poterant, cum non haberent talem justiciam, cum eciam idem malefactor esset bannitus domini Regis, cum insuper ipse eisdem ac dictis gentibus comitis Pictaviensis inhibuisset ne ipsum malefactorem suspenderent, set sibi reservarent eumdem. Ad hoc responsum fuit pro hominibus antedictis quod ipsi erant in bona saisina taliter emendi malefactores suos, et eos in villa sua taliter puniendi, et nominaverunt plures malefactores de quibus ita fecerant, ut dicebant. De inhibicione dicti Radulphi responderunt quod nunquam sciverant ipsum eis vel alicui alteri inhibicionem fecisse, adicientes quod idem malefactor, post capcionem suam, fuerat a gentibus comitis Pictavensis in prisione detentus, antequam suspenderetur, per decem et septem septimanas, vel ultra, propter que petebant se super emendam hujusmodi teneri in pace, et de sua justicia resaisiri ; Tandem, intellecto quod dicti homines erant in saisina taliter emendi malefactores suos, et in villa sua puniendi eosdem, determinatum fuit quod non tenebantur propter hoc ad emendam, et fuit preceptum Radulpho quod de sua justicia resaisiret eosdem, maxime cum non constaret de inhibicione ejusdem, et ipsi eam negarent.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia, Parisius, in Parlamento

Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXIX

Louis IX. 1269

 

XV. Conquerente comite Petragoricensi de comite Engolismensi quod, cum ad eodem tenere deberet quedam castra sua in feodum, ea a domino Rege in homagium et feodum receperat, factaque super hoc peticione in curia, et die consilii super hoc ipsi comiti Engolismensi concesso, peciit idem comes Petragoricensis quod, cum haberet testes aliquos senes et valetudinarios, et alios qui cito transfretare debebant, curia faceret eorum testiminium super ipsa causa audiri, ne per abscenciam ipsorum testium eum a jure suo cadere oporteret ; Habito postmodum super hoc consilio, dictum fuit per curiam quod testes ejus de cujus morte vel absencia proxima timebatur, ut predictum est, audirentur, et servarentur penes curiam attestaciones eorum clause, quousque probaciones alie pro dicto comite in causa ista deberent admitti, et tunc insimul judicabuntur.

 

XXI. Habito consilio diligenti dictum est et pronunciatum per curiam, quod non est intencionis domini Regis quod rex Anglie recione doni sibi facti a domino Rege in Lemovicensi, Caturcensi et Petragoricensi diocesibus, ponat se de aliquo in saisina in ipsis tribus diocesibus, de quo dominus Rex, ante donum hujusmodi, non haberet saisinam (1).

 

(1) La cession faite par saint Louis au roi d’Angleterre eut lieu per considerationem curiae Franciae (Rymer, Acta, t. I, p. 389).

 

XXIV. Orta questione in curia ista inter vicecomitissam Lemovicensem, ex una parte, et decanum et capitulum Sancti-Aredii, ex altera, super eo quod predicta vicecomitissa eis reddere nolebat quasdam cathenas et alia quod facere tenebatur, secundum arbitrium inter ipsos et dictam vicecomitissam prolatum per defunctos .... decanum Bituricensem, et H. de Cosanciis, militem, in quos compromiserant super hiis, ut dicebant, secundum eciam quamdam declaracionem inter eos post dictum arbitrium factam quoad dictas cathenas ; cui quidem declaracioni appositum erat, cum aliis, dicte vicecomitisse sigillum, et illam se servaturam, sicut asserebant, proprio firmaverat juramento ; dicta vicecomitissa aliqua in contrarium proponente ; Tandem, ostensis magistro G. de Malo-Monte, procuratori ipsius vicecomitissa, litteris confectis super arbitrio et declaracione predictis, concessit et promisit dictus magister, pro dicta vicecomitissa, coram consilio domini Regis, quod omnia que in dictis arbitrio et declaracione continebantur, quoad cathenas et alia, adimpleri faceret integraliter et teneri ; et preceptum fuit Radulpho de Trapis quod, nisi vicecomitissa hoc faceret, ut predictum est, ipse ad hoc compelleret eam ex parte domini Regis.

 

XXXIV. Cum conquereretur episcopus Petragoricensis de supprisiis quas, in terra sua et ecclesie sue, tam in feodis quem in domaniis, faciebant gentes regis Anglie, tenendo ibi assisias, exercendo justicias, et alia jura sua occupando, occasione doni quod dominus Rex fecerat ipsi regi Anglie in tribus episcopatibus, Lemovicensi scilicet, Petragoricensi et Caturcensi, licet dominus Rex ante donum predictum nichil ibidem haberet, peteretque dictus episcopus sibi, per dominum Regem, violenciam hujusmodi amoveri, peciit procurator regis Anglie diem ostensionis locorum in quibus talia fieri dicebantur, vel jus utrum habere deberet ; Quia dictus episcopus dicebat, de tota terra sua, tam in feodis quam in domaniis, quod rex Anglie, nec dominus Rex, ante donum predictum, nullum jus penitus ibidem habebant, pronunciatum fuit, per jus, quod non fieret dicta procuratori ostensio quam petebat, presertim cum non esset in talibus supprisiis ordinarie sicut in causis aliis procedendum.

 

XL. Quia inventum est quod castrum superius de Bruzaco est de feodo domini Aymerici de Ruppercavardi, et illud advocat idem Aymericu se tenere in feodum a rege Anglie, quod quidem castrum, pro domino Rege, in manu Petragoricensis episcopi tenebatur, deliberatum est ipsum castrum, tanquam feodum suum, regi Anglie qui illud sibi reddi petebat ; ita tamen quod, de castro predicto, pro receptacione bannitorum domini Regis qui in eo receptati fuerunt, pro invasione quam fecerunt illi de castro predicto gentibus domini Regis, dum essent in obsidione inferioris castri de Buzaco, licet gentes domini Regis eos antea assecurassent ; item pro morte cujusdam hominis de Martello qui, ad mandatum Radulphi de Trapis, venerat ad obsidionem predictam, quem ipsi in premissa invasione occiderunt, infra instantes octabas Brandonum, faciant quod debebunt, et de existentibus in eodem.

 

Judicia,

Consilia et arrestiaciones Parisius, in Parlamento

Candelose.

Anno Domini MCCLXIX

Louis IX. 1269

 

Rien concernant le Périgord.

 

Judicia,

Consilia et arrestiaciones Parisius, in Parlamento

Penthecostes.

Anno Domini MCCLXX

Louis IX. 1270

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia Parisius, in Parlamento

Sancti Martini Hyemalis.

Anno Domini MCCLXX

Philippe III. 1270

 

Rien concernant le Périgord.

 

Judicia,

Et consilia Parisius, in Parlamento

Candelose.

Anno Domini MCCLXX

Philippe III. 1270

 

Rien concernant le Périgord.

 

Judicia,

Et consilia Parisius, in Parlamento

Penthecostes.

Anno Domini MCCLXXI

Philippe III. 1271

 

VIII. Mortuo domino rege Ludovico, et comite Engolismensi similiter mortuo in partibus transmarinis, Petrus de Salicibus, miles, senescallus Petragoricensis, saisivit castrum Engolismense, pro securitate terre et pro defectu hominis, et recepit juramenta hominum civitatis Engolismensis ; Conquerente itaque super hoc relicta dicti comitis, pro se et liberis suis, petenteque novitatem hujusmodi, per senescallum factam, revocari, cum nunquam alias neque Rex neque alius pro eo juramentum ibidem receperint seu habuerint, sicut dicebat, dominus Rex, habito consilio, in pleno parlamento juramentum hujusmodi revocavit, et voluit irritum esse ac nullum (1).

 

(1) Pour comprendre l’acte rigoureux du sénéchal de Périgord, il faut dire que Hélie VII, comte de la Marche et d’Angoulême, était mort à la première croisade de saint Louis, en 1249, et qu’un très-long espace de temps s’était écoulé sans que Hugues XI de Lusignan, et ensuite Hugues XII, successeurs d’Hélie, eussent fait l’hommage auquel ils étaient tenus. La cour prit sans doute en considération un acte daté de Sain-Jean-d’Acre, 1250, qui existe encore, et dans lequel Alphone, comte de Poitiers et frère de saint Louis, reconnaît que le comte de la Marche et d’Angoulême l’a suivi à la croisade et l’a fidèlement servi en Egypte, où il est mort, qu’ensuite Guy de Lusignan, frère du comte de la Marche, s’est honorablement acquitté, dans la Syrie, du service militaire dû au comte de Poitiers (Archives de Joursenvault, t. I, p. 2, n° V ter.). Le service du fief n’ayant pas été interrompu, le roi ne pouvait guère se plaindre que de l’omission d’une simple formalité. Voyez la note 137, page 1009.

 

IX. Preterea, ad instanciam dicte comitisse, precepit dominus Rex senescallo predicto quod, in comitatu ipsius, non teneret servientes suos residentes, nec cognicionem suam de suis subditis eidem comitisse impediret, nec de emendis, pro facto armorum aut quibuscumque aliis justiciis, in terra ipsius se intromitteret, nisi per resortum in defectum comitisse predicte.

 

XXIV. Plures cives Caturcenses quemdam alium civem Caturcensem, dum, de mandato senescalli Petragoricensis, una cum ipso senescallo, levande tallie pro dono domini Regis facte, insisteret, una cum quibusdam suis liberis occiderunt, propter quod fuerunt bona eorum commissa. Cum itaque episcopus Caturcensis peteret incurrimenta seu forisfacturas hujusmodi que dominus Rex ad manum suam saisiverat, sibi reddi, cum ad ipsum spectarent, sicut dicebat, tanquam ad dominum civitatis Caturci, et ex adverso diceretur, pro domino Rege, quod, cum injuria facta esset ei occidendo eum qui suo servicio insistebat, ad ipsum et non ad dictum episcopum pertinebant ; Tandem dictum fuit, deliberato consilio, quod dicta incurrimenta esse debebant episcopi, et ad eum spectabant, nisi dictus episcopus maleficii ejusdem in aliquo sit reus. De eo vero quod petebat senescallum Petragoricensem prohiberi ne, pro domino Rege, apud Caturcum, teneret assisias, ei fuit responsum quod, cum dominus Rex sit in saisina, per senescallos suos, hoc faciendi, ibi tenebit senescallus assisiam, sicut solet.

 

XXV. Mota questione in curia ista inter regem Anglie, ex una parte, et vicecomitem de Fronçac, ex altera, super castris, villis et aliis de quibus dicebat idem vicecomes se per dictum regem Anglie indebite spoliatum, procurator dicti Regis peciit curiam pro ipso Rege de dicto vicecomite, cum ea que petebat dictus vicecomes essent infra fines Vasconie, sicut idem procurator dicebat. Ad quod respondebat dictus vicecomes quod ad curiam ipsius Regis non debebat remitti, cum nichil teneret de ipso, et ea que petebantur essent de feodo comitis Petragoricensis, et ea teneret a domino rege Francie comes predictus ; Demum, partibus super curia ipsa mittenda vel retinenda, jus sibi dici petentibus, auditis hinc inde propositis, judicatum fuit quod, cum dictus vicecomes nichil teneat ab ipso rege Anglie, nec comes eciam a quo ipse asserit se tenere, ipsi regi Anglie non debebat reddi curia de eodem, set hic remaneret.

 

 XXX. Senescallus Petragoricensis, pro domino Rege, trahebat coram se in causam, consules et homines ville Gordonii, super eo quod confederacionem inter se fecerant, ut dicebat, quam domino Regi emendari petebat. Appellantibus itaque dictis consulibus et hominibus ad dominum Regem contra dictum senescallum, et eisdem inter se super hoc discertantibus, procurator regis Anglie peciit dictos consules et homines ad curiam regis Anglie remitti, cum sint de suo dominio, et dominus Gordonii ab ipso Rege quicquid habet apud Gordonium teneat, sicut dicebat. Ex adverso respondebat dictus senescallus quod super hoc non debebat idem procurator audiri, cum dominus Rex, tanquam superior ibidem et alibi, per totam senescalliam habeat cognicionem fraccionis pacis, et confederacio fraccioni pacis equiparetur, et sic colligacionis cognicio, sicut et fraccionis pacis spectet ad Regem, cum eciam Girberdus de Teminis qui, pro medietate, dominus est ville Gordonii et pro indiviso quicquid ibi habet, teneat a domino Rege, et nichil a rege Anglie, quod dictus Girbertus presens in curia cognoscebat ; Demum, auditis hinc inde propositis, pronunciatum fuit quod, secundum proposita, remaneret domino Regi curia, nec regi Anglie redderetur (1).

 

(1) Il existait une confédération légale entre les consuls et les habitants de toute ville pourvue de charte ; mais l’objet de cette confédération et ses limites étaient exactement déterminés par la charte de commune ; si les magistrats et les citoyens se confédéraient dans un cas non prévu par la charte, alors il y avait délit, et ce délit était jugé assez grave pour qu’on l’asimilât à l’infraction de la paix, c’est-à-dire à la sédition, comme nous le verrons plus tard dans un arrêt de la Pentecôte 1279. L’indépendance des communes était donc très-limitée, et, dès le XIIIe siècle, la royauté surveillait ces associations avec une inquiétude qui laissait deviner que leur indépendance ne serait pas longtemps respectée.

 

Judicia,

Et consilia, Parisius, in Parlamento

octabarum Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXXI

Philippe III. 1271

 

Rien concernant le Périgord.

 

Judicia,

Arrestaciones et consilia, Parisius, in Parlamento

octabarum Omnium-Sanctorum.

Anno Domini MCCLXXII

Philippe III. 1272

 

Rien concernant le Périgord.

 

Arrestaciones,

Judicia et consilia, Parisius, in Parlamento

Penthecostes.

Anno Domini MCCLXXIII

Philippe III. 1273

 

XLI. Orta questione inter abbatem et conventum Brantolmensem, ex una parte, et Bernardum de Bordelia, ex altera, super feodo castri Bordelie quod dicti abbas et conventus ad se pertinere dicebant, idem Bernardus, post multa erramenta, negavit dictum castrum esse de feodo eorumdem, et, post negacionem hujusmodi, castrum illud advoavit esse de feodo regis Anglie, petens ad ipsius regis Anglie curiam super hoc se remitti ; quidam eciam ibi presentes, sine procuratio tamen, pecierunt curiam pro rege Anglie supradicto. Ex adverso, proponebat procurator dictorum abbatis et conventus quod, cum idem Bernardus simpliciter negavisset, et ipsi obtulissent et adhuc offerent se intencionem suam probaturos, non erat de cetero, in petendo reditu hujusmodi, audiendus, nec illi similiter audiri debebant qui pro dicto Rege petebant curiam, cum non essent procuratores sui, nec ad hoc haberent mandatum ; et instanter petebat idem procurator dictos abbatem et conventum ad feodum suum probandum admitti ; Petentibus itaque sibi jus dici, dicto videlicet Bernardo utrum ad curiam dicti regis Anglie remitti deberet, et procuratores predicto utrum admitterentur ad probandum abbas et conventus predicti, tandem, auditis hinc inde propositis, cum, ante advocacionem hujusmodi, dictus Bernardus simpliciter negavisset, judicatum fuit quod dictus Bernardus non haberet reditum quem petebat, set admitterentur ad probandum feodum suum abbas et conventus predicti.

 

<<Retour