<<Retour

CHRONICA GAUFREDI PRIORIS VOSIENSIS

PARS PRIMA

(par M. Claude-Henri Piraud)

 

Pars Prima : transcrite ą partir de l’édition du Recueil des Historiens des Gaules et de la France : RHF t. 12, Paris 1781 (pp. 421-451, en noir), RHF t. 10, Paris 17… (pp. 267-269, en bleu) et RHF t. 11, Paris 1767 (pp. 288-289, en vert) ; edition complétée, en rouge, par celle de Ph. Labbe (Nova Bibliotheca Manuscriptorum Librorum, Paris 1657, t. II, pp 280-329) soit environ 2 700 lignes, dont 800 non transcrites.

Pars Altera : RHF t. 18, Paris 1822 (pp. 211-223) et Nova Bibliotheca (pp. 330-342) soit environ 700 lignes ; non transcrite.

Le Repertorium Fontium Historiae Medii Aevi (t. IV (1976) p. 648) renvoie, pour les mss. de “Gaufridus de Bruil, Chronica (996-1184)”, ą  l’abbé Jean Arbellot, « Etude historique et bibliographique sur Geoffroy de Vigeois », Bull. soc. arch. et hist. du Limousin, t. XXXVI (1888), pp. 135-161.

Typographie modernisée : initiales majuscules limitées aux seuls noms propres, distinction entre u et v.

 

 [Cap. 1] De rege Roberto [1]

Robertus rex regnare cœpit anno Domini [2] dccccxcvi, aut circa : quo tempore Guillelmus Aquitanię ducatui pręerat, cui cognomentum fuit, Teste d’Estouppe.

[Cap. 2] De sancto Pardulpho

Dulcissimi patris Pardulphi corpus longč post eius transitum de cœnobio Garactensi delatum est in monasterio Sarlatensi, & iuxta corpus sancti Sacerdotis Lemovicensis episcopi honestč collocatum est. Illic multarum signis virtutum populorum turbas invitans, monachis ibidem tunc religiosis nauseam ingerebat. Quapropter abbatem ą pontifice separantes, in ecclesiam Sancti Ioannis extra monasterium transtulerunt ; dehinc substrata signorum frequentia Pardulphum sacerdoti parem divina pietas dicitur ostendisse.

[Cap. 3] De Guidone de Turribus

Eo tempore, Guido de Turribus, qui cognominatus est Niger, inter principes Lemovicini climatis probitatis titulo clarebat. Erat illi uxor non dispar natalibus, Engalcias nomine, filia principis Malamortensis castri, quę S. Geraldi Aureliacensis ex nepte proneptis extitisse narratur. Hi enim ecclesiam de Arnaco, quę olim fuit in honore S. Petri parva quidem, sed parochialis, in melius reformare studebant. Hunc adivit Sarlatensis presbyter quidam, & de corpore sancti Pardulphi transferendo sese ministrum, Deo auctore, fore spopondit. Qui Sarlato rediens, sancti reliquias de loculo transfert in loculum. Deinde noctu properat ire ; ne vero per diem res cognosceretur, asinum stravit, & ut rusticč loquar, superposuit bastas, in quarum una lipsanum sancti posuit, in alia Gaubertum puerum suum recondidit, quę omnia liteo cooperuit : obviantibus vero dicebat, in mercato Saliniacensis castri, quod agitur quintā feria, panem ferre ac referre. Sicque devenit ad Vizerę litus (tunc inter vicecomites fuit hostilitas permaxima pro Ave vicecomitissa, quę dicebatur Blancha.)

[Cap. 4] Translatio S. Pardulphi confessoris

Die notata venit ad fluvium inclytus heros militum turmam secum armatam promptč conducens. Quid multa ? Suscipitur ą principe thesaurus pretiosor auro : ipsa-que die in villa de Perpesac non hospites, sed domini hospitati sunt: postera die hoc est 19. kal. ianuarii, Arnaco devenerunt, & in ecclesia sua novus hospes possessor perpetuus est. Tunc factā solemni donatione contulit cœnobium abbatibus S. Martialis: et Hugoni & Gaufredo donum istud postea Lemovicensis pontifex Iordanus approbavit, & Benedictus papa confirmavit. Tunc monachis intromissis, Chargerio capellania conceditur, postmodum vero capellaniam de Segunzac eidem commisit Guido de Turribus, ut integra libertate monachi in ecclesia propria libertate potirentur. Laicorum etenim principum auctoritate multa tunc in ecclesia disponebantur ; unde nunc provisores, sive defensores vocantur. Ecclesia enim de Segunzac primitus data est beato Pardulpho, & de manu monachorum idem princeps eam accepit tali pacto, ut ipse vel eius successores eam de sancto vel monachis ipsis tenerent: in domo siquidem sacerdotali, quę Chaminata appellatur, sex denarios annuos, & in quibusdam villę domibus alium censum pro recognitione Arnacensis prępositus vel monachi hactenus habere noscuntur.

[Cap. 5] Genealogia

De Chargerio Gausbertus, de Gausberto natus est Gauffredus presbyter, & …… frater eius qui genuit Gaulfridum presbyterum, & Guillelmum, de quo orti sunt Petrus capellanus, Gauffredus presbyter, Bernardus & Gaubertus laici. Hi, quoniam protectoris sui Pardulphi honorem tantum verbo tenus coluerunt, in magnis calamitatibus deciderunt.

[Cap. 6] Progenies Guidonis de Turribus

Guido, qui Petragorici auxilio comitis oppidum de Pompedour contra vicecomitem de Segur construxit, super castrum de Las Tours, de Terrasson et de Alteffort, exceptis ecclesiis vel municipiis diversorum locorum, principatum habuisse narratur. Hic in Petragorico Jarduna igne cremavit, eo quod possessor ejusdem castri eum similem fabri cachinnando vocaverat. Hic Lemovicas in bello kalendas augusti occubuisse, et juxta portam monasterii australem tumulatus extitisse refertur. Engalcias vero uxor illius Arnaco monacha effecta, in senectute bona obiit iv. kal. septembris. Hęc foris limen ostii quo de claustro itur ad monasterium se sepeliri rogavit, ut fidelium ingredientium orationibus Deo spiritus illius devotius commendaretur.

Horum filiam unicam Aolaars accepit Ademarus lo Contors de Laron filius Rogerii, de qua genuit Guidonem : postea secundo idus julii obiit, juxta matrem sepulta, quia fragilis multum fuit. Ademarus vero duxit uxorem sororem Iterii episcopi Lemovicensis [3], de qua prodiit progenies Larumdensium dominorum, de paterna hęreditate.

Guido de Agne sorore principis castri de Chamborn S. Valerię genuit Guidonem, Geraldum et Gulferium, et Arnaco tumulatur. Guido Hierosolymis obiit, et filius ejus Oliverius apud Ayent castri Exandonensis occisus, viii. kal. decembris Arnaco honorifice tumulatur [4].

Geraldus de Humberga, filia Seguini militis sui [5], genuit Guidonem et Seguinum. Guido de Matilde, matre Bosonis de Torena quę Arnaco condita est, genuit Guidonem et Gulferium. Horum pater Hierosolymis obiit, cum rex Ludovicus illic perrexit. Guido de Elisabeth filia Guidonis Flamenc senioris genuit Gulferium. Gulferius filius Matildis, de Alpaide filia Gaucelini de Petra-Bufferia, quę Arnaco tumulata in capitulo cum reliquis est, genuit Guidonem et Rodulfum clericum (Hic Guido fuit episcopus Petragoricensis anno mccix. ab incarnatione Domini.)

Seguinus filius Humbergę, de Brunicenda filia Aimerici de Axia, genuit Geraldum et Seguinum. Seguinus, de Aimelina filia Bertranni de Born [6] genuit Geraldum et Ranulfum.

Superior ille magnus-que Gulpherius de quo mentio fit in historia Hierosolymitani belli, frater Guidonis et Geraldi, de Agne filia Ramnulfi vicecomitis de Albusson, per quam habuit medietatem castri de Gimel, genuit Gulpherium qui Lemovicę vulneratus obiit in monasterio S. Martialis iii. nonas Martii ; et Oliverium ac Guidonem, qui Hierosolymis obiit, quando Ludovicus rex perrexit.

Oliverius de Almode filia Archambaldi Barbati vicecomitis de Comborn, quę Arnaco iv. kal. septembris condita jacet, genuit plures : tantłm Agnes, quam Contantinus de Born habuit, et Gulferius superstites fuere. Gulferius hic, de Geralda filia Geraldi de Mirabel non genuit aliquem. Contantinus de Born de Agne filia Oliverii, genuit Gulferium, quem Guido vicecomes Lemovicensis destruxit.

P.S. : [7] Cum jam librum hunc terminassem, contigit obire Gulpherium de Turribus apud Vosias v. idus aprilis, feria secundą, horą sextą, die noną a Paschalis solemnitate. Hic pleuresis dolore defecit, anno ętatis suę xxxiii. duodecimo cingulo militię pollens. Hinc Arnaco cum majoribus honore luctu-que magno tumulatur, feria quarta, a B. Dalonensi et B. Userciensi abbatibus, vel Archambaldo patruo suo.

[Cap. 7] De Rivopetroso & Subterranea

Roberto regnante, Elias [sieur de Chalais] Calesius et Iscatfredus, ambo illustres, Rivumpetrosum S. Martiali Lemovicensi solemniter concesserunt.

Geraldus de Crosent [S. Martiali] apostolo, in manu Geraldi Lemovicensis episcopi [8], coram Guillelmo duce, Bernardo comite de Marchią, Aimerico de Ranēon, villam de Subterranea [Souterraine] contulit : de omnibus nempe, qui in eodem burgo aliquid acquirebant comparavit, dans eis pro hoc cxx. Libras monetę publicę, excepta dominatione sua, quam ex integro dedit. Hic de Eblena genuit plures, quorum primus dictus est Beraldus, secundus Geraldus cognomento Rebara. Tunc Daniel prępositus [de Subterranea], cognito se a burgensibus contemni (non enim volebant ei dare quęstum, id enim est taillada) adiit Beraldum, inde-que fecerunt similiter in villam [f. assultum] gagium auferentes : sic deinceps Beraldus villę [burgi S. Marię de Subterranea (t. XI, p. 288)] dominium, non dominus, sed tyrannus exactor usurpavit. Beraldus de Radegunda genuit Raymundum, qui modo ad obitum in capitulo conditus, filium de Bricia sorore Rothildę de Exigento ortum Beraldum reliquit. Qui Beraldus uxorem quamdam duxit, sed sine filiis obiit, hic vidit non dicam nocturnam illusionem, sed per diem manifestam visionem, quę illum adeo perterruit, ut vix deinceps in stratu solus quiescere auderet. Olim defunctum vidit militem sibi notum, dum esset in lecto suo meridie apud Brigunderium castrum, qui ei vigilanti de immanitate pœnarum impiorum multa narravit. Visionem Alberto pręposito retulit, qui postea in abbatem S. Martialis promotus est. Prępositus ei obitum imminere prędixit, ut-que de rebus suis ordinaret, consuluit. Qui accersito Gaufredo Guischart, cui publicę ab episcopo (S. pœnitentia) cura commissa fuerat, & eodem Alberto, legitimč pœnituit, acceptą-que pœnitentiā testamentum de terrā suā fecit, scripto-que titulavit, monachis S. Martialis burgum Sanctę Marię de Subterranea cum omni melioratione non tam dedit quam reddidit. Insuper pro peccato patris sui & avi contulit monasterio duos mansos, Tanconiac & las Massuras. Sancto Maximo (alias Maximino) de Mangnac, Sanctę Cruci de Mosteyrol, S. Bartholomęo de Benevento & quibusdam aliis ecclesiis de mobilibus suis de terra sua eleemosynam fecit non multo post in Assumptione B. Marię Anicium pergens, infirmari cœpit, et continuo rediens apud Beneventum, kal. septembris [9] obiit. Igitur ad se vocato Gerardo filio Bernardi vicecomitis de Brossa consanguineo suo, coram Gaufredo de Fondonii priore de Benevento, Alberto pręposito de Subterranea, tradidit ei jure hęreditario terram suam ; non enim habebat liberos vel nepotes : qui testamentum ejus tenere professus est, et eleemosynas S. Martialis aliarum-que ecclesiarum non inquietare, sed manu tenere, super sacrosancta Evangelia alias-que reliquias Beneventi monasterii juravit.

[Cap. 8] Sepultura Beraldi vicecomitis Briderii

Post hęc magna cum frequentia populorum et principium Subterraneę delatus, in capitulo cum pluribus suis conditus est. Aderant ibi Bernardus Descopiat miles dominus de S. Pardulfo cum Eleazaro fratre suo, Aldebertus de Analiac, multi-que alii viri illustres. Gerardus vicecomes, si testamentum Beraldi rectius observaret, terra illius diuturniori pace frueretur. (hic postea extitit abbas S. Martialis primo anno ordinationis suę accepit convivium ab Ademaro vicecomite, secundo anno ą Guidone filio eius anno ab incarnatione Domini 1200.)

Hic de uxore sua, Agne de Ligneriis, genuit Bernardum vicecomitem, et Guidonem de quo ortus est Raymundus filius Alpaidis, et Fulconem qui habuit partem suam Lemovicę, Guarnerium et Gaufredum milites, Petrum et Berardum monachos S. Benedicti desuper Ligerim, Hugonem monachum et sacristam S. Martialis. Bernardus vicecomes de Brossa genuit Geraldum et Bernardum de la Pastoresa.

Geraldus cognomento Gevara (superius Rebara) filius Geraldi de Crosene (superius de Crosent) genuit Leerium, qui Leerius subtus vitriam sepulcri S. Marię de Subterranea tumulatus est. Iste Leerius genuit alium Leerium qui apud Sanctam civitatem obiit peregrinus. Hujus alter frater Geraldus, sęculo relicto, obiit Jerosolymis. Hic filium Geraldum reliquit militem et Iterium monachum S. Martialis. Hic fuit prior de Azaco et prępositus de Subterranea : eius tempore muri destructi sunt.

[Cap. 9] De abbate Odolrico

Odolricus iuvenis dum esset, levitati operam das, lectioni minimč studebat, unde accidit ut epistolam ad maiorem missam dum legeret, tam turpiter falleret, ut etiam conventus erubesceret. Quapropter archichorus nimis commotus illico alapam in conspectus populi ei dedit. Adolescens pudore coopertus (erat enim pręciptia festivitas eadem) citius aufugit. Qui magistrorum scholas in tantum frequentavit, quoadusque idoneus pręcipuus factus in propria rediret ecclesiam, in qua tantę probitatis titulum acquisivit, ut decedente Hugone assensu cuntorum ecclesię filiorum in abbatem proveheretur: hic cœnobium per annos xv. nobiliter rexit, pallia duo leonina comparavit, & textum de auro minorem, & alium redemit, duas ecclesias, muros & castellum, monasterium S. Vvalerici postquam multis donis nobilitavit, dedicare fecit cum ecclesia S. Michaėlis in eodem vico.  

Hujus rogatu dominus Jordanus de Laron Lemovicensis episcopus, antequam abiret Hierosolymis, consecravit monasterium de Arnaco, in quo quiescit corpus almi Pardulphi, in honore sanctissimę Trinitatis, idus julii anno Dom. incarn. mxxviii [anno1028]. Adfuit ibi Guido de Turribus cum venerabili conjuge Engalsia et Ademaro de Learum genero, Ebolo Combornensi fratre Archambaldi Chamba-putrida, cum Ademaro filio Guidonis vicecomitis. Bernardus Chabrol cum Firmino, qui capellam de Bré monachis de Vosias contulit, ibidem pręsentes fuere.

[Cap. 10] Dedicatio basilicę S. Martialis

Anno ipso, scilicet mxxviii, consecrata est basilica regalis Salvatoris Lemovicę xv kal. decembris ab episcopis xi, quorum nomina hęc continet pagina : Gothofredus archiep. Burdegalensis, Jordanus Lemovicensis, Isembertus Pictavensis, Roho Engolismensis, Arnaldus Petragoricensis, Petrus Gerundensis, Deus-dedit Caturcensis, Amelius Albiensis, Arnaldus Rutenensis, Fulco Carcassonensis, Islus Sanctonensis. hoc factum est tempore Roberti regis Francorum, Constantini imperatoris Gręcorum, atque Conradi imp. Romanorum. Tunc quoque levatum est corpus S. Martialis apostolici ą monachis ejus ; ad cujus pręsentiam delata sunt tunc multa nobilissima corpora sanctorum Aquitanię provincię, astante duce Aquitanię, duce Vasconię, cum omnibus principibus et omni frequentia Aquitanorum : post dies octo iterum relatum et reversatum est integrum corpus ejusdem apostolici in sepulchrum pristinum.

[Cap. 11] Incendium

Eo anno cœnobium Usercense nonas maii, luna ix hora noctis prima, hac die quę feria iii vocatur, igne crematum est in diebus Ricardi abbatis [anno1028]. Biennio evoluto, luna xvi, feria quarta, x kal. maii [anno1030] inchoatum est renovari ab eodem Ricardo abbate vel monachis. Huic successit Petrus de Donzenaco : successit et post eum Constantinus per xiv annos.

[Cap. 12] De Guillelmo rege Anglorum

Ea tempestate triumphator ille Guillelmus Manzer, subjugatą Anglią, probitate pollebat. Hic misit in Daciam Elphinum abbatem Remesiensis monasterii ; cui in mare periclitanti angelus apparens, diem Conceptionis perpetuę Virginis Marię designavit, eumque ą mortis periculo eripuit. Hujus regis pater Eustachius [Robertus] dux Normannorum, apud Fiscanum splendido [10] quiescit mausoleo. Hoc cœnobium situm in territorio Rothomagensi, in nullo obnoxium est [11] ejusdem archiepiscopo ; Romano tantłm pontifici parens, sub umbra ut ita dicam Regum Anglorum, nobilitate vel libertate prępollet. Per idem tempus Odilo Cluniacensis, qui festum Defunctorum instituit primo divina revelatione, post festivitatem Omnium Sanctorum celebravit, et toti suo ordini celebrandum indixit. Gauterius Stirpensis, cui ęgroganti per hyemem desiderata fraga pręter morem divina pręparavit clementia. Robertus qui Casam-Dei ędificavit, Aquitaniam religionis splendore illustravit. Huic Roberto succedit Durannus, qui posteą fuit episcopus Arvernensis, deinde Seguinus de Agno : post hunc Aymericus episcopus Claromontensis. Prętereą Stephanus de Belmon, deinceps Iordanus de Montboissier frater Petri Cluniacensis abbatis & Pontii de Vezelay, iis successit Pontius de Beldinar: post hunc Guillelmus de Thorene: deinde Bertrandus Palpabor: post hunc Ancelinus de Tolly. Jordano Lemovicensi pontifice apud S. Augustinum sepulto, qui anteą prępositus S. Leonardi, consecratus in ecclesia S. Joannis de Angelis per dominum [Islum vel Islonem] Hilbonum Xantonensem episcopum anno mxxii, succedit [An. 1032] Iterius, qui castrum de Chaslas de loco vocato Fraisenias ad locum, ubi nunc cernitur, permutasse narratur : erat quippe frater principis illius castelli.

[Cap. 13] De Hugone rege

Roberto rege vivente, Hugo [12] filius ejus sublimatur in regno. Hugone decedente, consecratur frater ipsius [13] Henricus adhuc patre vivente. Robertus migravit ą sęculo v kal. octobris, ab incarnatione Domini [14] mxxx [anno 1031]. Eodem anno abbas [15] Odolricus obiit ; cui succedit Petrus. Hic fuit filius Eucharii de Cluno Castello, sicut in libro terrarum B. Martialis legitur, ubi ecclesia de Vilar monasterio S. Valerici donata perhiberetur : quo defuncto [Petro abb. S. Martialis Lemovic.] V. kalendas octobris substituitur Mainaldus de Hisli. Si dignum memorię aliquid gesserint, quia non reperi obscuras opiniones supervacaneum scribere duxi. Mainardus tamen obiit xiii. kalendas julii, regnante Henrico rege. Miror plurimum, quod superiorum abbatum tumuli non solum non servantur, sed loca pœnitus ignorantur. Dicitur tamen (si credi fas est) Ademarum abbatem tumulos eorum abrasisse, ut nullorum nisi Cluniacensium sarcophagus appareret. Quoquomodo hęc fecerit, legalem ecclesię libertatem, & tantorum patrum dignitatem sacrilego ausu, si ita est, ninium obscuravit.

[Cap. 14] De concrematione ecclesię S. Martialis

Anno Domini mliii. concremata est regalis ecclesia Salvatoris mundi Lemovicę, et omnes officinę ipsius monasterii, tunc multa preciosa ornamenta, & insignium privilegiorum monimenta deleta sunt.  Tres quoque monachi, Bernardus, Ranulfus & Guido extincti sunt super sepulchrum apostoli.

Vivente adhuc Henrico rege, et Iterio pręsule, canonici S. Aredii [S. Yrier] Ransolię monasterium, favente Guillermo Arvernensi comite, recuperavčre, quam possessionem clerici solemniter invisere disponentes, inclyti abbatis glebam illic deferre, ac referre studuerunt. Veruntamen ibi divina non defuere miracula, ad declaranda merita pręcelsi confessoris.

Iterio pontifice apud S. Augustinum tumulato, Guido de Laranda Jordani nepos succedit [An. 1073].

(22 lignes non transcrites)

[Cap. 15] De sanctis in episcopatu pręclarioribus

(116 lignes non transcrites)

[Cap. 16] Cluniacenses monachi caput ordinis S. Benedicti invaserunt locum S. Martialis Lemovicensis

Anno Dom. mlxiii[16], nonas augusti invaserunt locum S. Martialis Cluniacenses per fraudem Ademari filii Guidonis vicecomitis Lemovicensis, et Petri Escausarii qui pro hoc dedit eidem vicecomiti equum optimum, qui appellabatur Millescus [17]. Verumtamen ibi per dies plurimos monasterii reformata est disciplina sub Ademaro abbate, qui erat de Lemovicino ex equestri genere.

(37 lignes non transcrites)

[Cap. 17] Incendium Vosiensis monasterii

(14 lignes non transcrites)

[Cap. 18] De Domno Petro abbate

(8 lignes non transcrites)

Defuncto Henrico rege Francorum, regnavit Philippus primus. (12 lignes non transcrites)

[Cap. 19] Translatio S. Nicolai de Myrę ad Barienses

 (7 lignes non transcrites)

[Cap. 20] De sancto Geraldo

 (8 lignes non transcrites)

[Cap. 21] De Guidone de Laron

 Defuncto Guidone episcopo, tumulatum est corpus eius in monasterio S. Stephani ante altare perpetuę virginis Marię ab ipsis canonicis, cum in illa urbe nullius cadaver defuncti jacuerit, tunc Geraldus abbas S. Augustini, convocato (aliąs connivente) comite Pictavense, corpus pontificis ab ecclesia sublatum infra paucos dies apud S. Augustinum magnā cum frequentiā diversorum ordinum recondit (recommendavit) unus tamen de turba lapide iacto caput sacerdotis mortui percussit, unde sanguis non sine admiratione multorum exivit.

Ordo Carthusiensium sanctissimus incepit hoc tempore, scilicet anno mlxxxvi. per Brunonem virum sanctum, natione Alemanum de Colonia Agrippina, magistrum in theologia, cum sex aliis venerabilibus viris in diocesi Gratianopolitanensi. Hic ordo, teste B. Bernardo, inter omnes ecclesiasticos ordines primatum tenet, non ratione temporis, sed vigore sanctitatis : unde ipse vocat eum speciosissimam columnam ecclesię. Victor papa dum esset monachus Cassinensis, per somnium vidit Deum suę dignationi in solitudine Carthusianę habitaculum construentem, & dicitur quod spiritu prophetię pollebat.

[Cap. 22] De tribus monachis S. Martialis, qui remanserunt, quando Cluniacenses invaserunt monasterium.

(4 lignes non transcrites) Ante Geraldum fuit abbas S. Augustini Albertus, successor illius Guidonis qui construxit clocarium : … (9 lignes non transcrites) Obiit Geraldus abbas Vosiensis v. kal. Januarii & sepultus est inter ostium monasterii, & parietem capituli in claustro. Huic successit Petrus : hic cum Renaldo successore suo apud sanctum Martialem diu conversatus fuit, quorum alter Anesium, alter Multonem sub abbatis Ademari imperio rexit.

 Temporibus istis, guerra illa extitisse narratur, quę fuit inter Bernardum et nepotem illius Ebolum adolescentem. Verum quia tantorum virorum gesta paucis verbis explicari non possunt, etiam genus illorum, a tempore Hugonis regis, qui cognominatus est Capucius, patris Roberti pii regis, usque ad pręsentem annum succincte replicabo. Ego siquidem Gaufredus ista dictavi anno incarnationis Dominę mclxxxiii. Philippi qui fuit filius Ludovici tertio anno guerra gravissima fuit in Lemovicino, inter Henricum Anglorum regem et filium ejus Henricum juniorem, qui tunc obiit in festo B. Barnabę apostoli. Ego quintum annum tunc prioratus mei in cœnobio Vosiensi expleveram.

[Cap. 23] Genus Comborniensium et Turennensium vicecomitum

Tempore Othonis Romanorum imperatoris, Archambaldus vicecomes Combornensis pręlia multa gessisse, reginam de adulterio accusatam usque ad fugam accusatorum agiliter defendisse narratur [18]. Ipse Macellarius cognominatus est, quia secut carnifex carens securi in macello, sic iste truncabat ipse hostes in bello. Cum eo tunc erat Gulpherius ille de Turribus ; qui cognominabatur Archambaldus. Hic dicitur acquivisse castrum de Torenna [19], quod erat contoratum. In introitu portę dum viriliter pedem intromitteret, tanto impetu clausa ambę portę feruntur, ut pede graviter colliso pessimč claudicaret : ex tunc Archambaldus Chamba-putrida cognominatus est. Hic de [Beatrice] sorore Richardi Normannorum ducis genuit Ebolum [20], cui Arbertus de Chananolan, monachus de Userchia concessit insipienter villam de Bar, pro quadam correctione capituli irritatus, quam olim cœnobio Usarcensi tribuerat.

Ebolus genuit Archambaldum, cujus matre legitimą adhuc vivente, non legitimč aliam duxit, de qua genuit Guillermum et Robertum. Cernens Archambaldus patrem diligere fratres plusquam se, unum ex illis Robertum occidit. Quapropter pulsus a patre, profugus factus est. Post dies multos, occidit militem quemdam qui olim in pręlio patrem pluga insanabili vulneraverat : qua de re exhilaratus Ebolus, precibus multorum apud Tutelam cum filio pacem fecit, dedit-que Guillermo, consensu Archambaldi, Ebolus castrum de Torenna. Alii dicunt Guillermum de legitimo procreatum conjugio, castrum de Torenna prę cęteris a patre dono accepisse, et quibusdam ex causis partem de terra sua non jure amisisse.

Guillermus genuit Bosonem. Boso genuit Raymundum et Archambaldum de Ribeyrac, et Ebolum abbatem Tutelensem qui apud S. Martialem Lemovicas sepultus est.

Raymundus cujus nomen scribitur in denario monetę publicę, de Matilde quę fuit soror comitis de Pertico [21] (aliąs del Perche) genuit Bosonem, qui occisus fuit ą la Rocha S. Pauli.

Boso de filia Bernardi de Anduza de Aleth [Alais] (aliąs Dandura de Lalest) quę dicitur Eustorgia, genuit Raymundum. Iste multas possessiones acquisivit, castrum de Brassac de vicecomite Guillermo comparavit, principatum castelli Salagniacensis de Raymundo comite Tolosano obtinuit ; verumtamen lingua [f. iniqua] civibus pręlia multa concitavit. Hic de Helis filia Bernardi de Castelnau genuit Raymundum qui vulneratus est in capite, et Bosonem qui igne crematus est, dum haberent cum hostes obsidem.

[Cap. 24] De Ventadorensibus vicecomitibus

Archambaldus qui vindicavit patrem et occidit fratrem, de Rotberga sorore vicecomitis de Rupecavardi genuit [Rochechouart] Archambaldum, Ebolum atque Bernardum. Isti diviserunt terram suam ; primus Archambaldus tenuit castrum de Comborno, Ebolus Ventadour ; cęteras possessiones, castella vel oppida, ęquą lance diviserunt. Bernardo unusquisque viginti quinque mansos dedit, id est, quinquaginta de communi, et ecclesiam de Belmond, quę tunc non erat munita.

Ebolus de Ventadour, de Almode sorore Alduini Borrel, patris Roberti de Montbrond, genuit Ebolum, qui usque ad senectam alacritatis carmina dilexit. Hic de Agne filia Guillelmi de Montlusson (aliąs de Montelucio) Arvernię castro, genuit Ebolum. Idem cłm reverteretur ab Hierosolymis, apud castrum Cassinum obiens tumulatur. Ipse ex filia Guillelmi de Montepislerio, quę vocatur Alaiz, genuit plures. Primus Guillelmus abbas Tutelensis [22] equum dum ascenderet (aliąs committeret) adolescens corruens, expiravit ; alter Ebolus Cluniacensis monachus, decanus de Mauriac ; item Bernardus monachus et abbas Tutelensis, Guido canonicus de Magalona, Raymundus et Helias canonici S. Stephani Lemovicensis ; Ebolus qui ex baptismo Archambaldus ; item-que alius Ebolus, qui fratrem aliquoties pręliis vexavit.

Ebolus qui et Archambaldus, ex Sibylla filia Radulfi de Faya, qui fuit frater Guillelmi vicecomitis de Castelleyrac (alias Castelleyal), genuit Ebolum, cui Ademarus vicecomes Lemovicensis filiam suam Mariam desponsavit, sed sine hęrede obiit. Post idem Ebolus, de Maria sorore Raymundi de Torenna, genuit Raymundum et Ebolum.

[Cap. 25] De vicecomitibus Combornensibus

Archambaldus [23], in cujus sorte devenit Combornense castrum, frater Eboli atque Bernardi, genuit Ebolum ; et obiens apud Userchiam, foras vitream sepulcri tumulatus est, pręsente Geraldo et alio Geraldo abbatibus. Qui timens terram suam commendare Ebolo fratri suo, reliquit eam Bernardo quem quidam asserunt pro clerico deputatum, ut nutriret filium Ebolum, quousque puer militię cingulum ętate congruą perciperet. Cłmque expeteret juvenis hęreditatem paternam ab avunculo, opportuno tempore ; expulsus ab illo est, qui erat hęres factus est exul : consensu tamen quorumdam, castrum de Comborno obtinuit ; capta-que patrui uxore, coram multis fœdavit, eą intentione ut eam Bernardus ob istiusmodi infamiam repudiaret, quod nequaquam fecit. Erat quippe filia magni viri de Corso, qui dictus est Hugo Garcini ; idcirco illa vocabitur Garcilla.

Post hęc Bernardus cum paucis venit prope castrum, quasi insultans adolescenti. Egressus inconsulto, persecutus est patruum nepos, usque ad locum qui non procul est ab ecclesia de S. Martiale, quę dicitur Estival, in via quę ducit de Alassiaco apud Vosias. Surrexerat enim a mensa jam tumulentus Ebolus, erat-que finis temporis autumni. Quid multa ? juvenis capitur, captus in eodem loco perimitur. Quidam dicunt quod ipse Bernardus per inferiorem regionem juvenem vulneravit : alii dicunt quad Stephanus de Bosac miles quidam hoc patraverit. Quisquis tamen hoc fecerit, consensu avunculi legitimus hęres injustč perimitur. [3. Reg. xxi. 19.] Huic Bernardo dici potest : Occidisti, insuper et possedisti. In hora vero mortis suę Ebolus ingemuit, Domini clementiam imploravit ; capillos capitis abrumpens in altum projecit, quasi gagium pro delictis Domino reddens. Hunc defuntorum more abluit Stephanus Blaudrix, sicut mihi enarravit filius ejus Stephanus Blaudrix prior Tutelensis. In loco autem ubi occisus est, oblationes multas detulit frequentia populorum per dies aliquot. Ebolus tandem Tutelę defertur.

Bernardus igitur de Garcilla genuit Archambaldum, qui barbam longam usque ad senectutem ferebat. Hic (Bernardus) Tutelę cum filia sua Helia conditus est.

Archambaldus de filia Ademari vicecomitis Lemovicensis, qui Cluniaco monachus obiit, quę ex baptismo Humberga, vulgo Brunicenda nominatur, genuit plures ; unus tamen omnium vicecomes Lemovicensis fuit, is est Ademarus ; alter Combornensis, is est Archambaldus. Hic de Jordana filia Bosonis Petragoricensis comitis genuit Heliam, Archambaldum et Petrum Assaillit clericum. Helias accepit filiam Raymundi vicecomitis de Torenna, qui cognominatur Contors.

Hęc Petro Matthęi quodam abbate Usercensi narrante percepi, qui ab ipsius Eboli Contoris ore hęc se audivisse fatetur. Nunc ad proposita redeamus. (Juvat tamen priłs genealogiam vicecomitum Lemovicensium, quę in subsequentibus cap. 41 occurrit, hic adnectere.)

[Cap. 26] De Humbaldo episcopo , qui ab Urbano papa II fuit depositus

Guidoni in pontificatu successit Humbaldus : consurrexit tamen contra illum Ademarus abbas S. Martialis, eo quod non esset vocatus ad faciendam electionem, sicut antiquitłs solet [24]. Qui abbas papam expetiit Urbanum, qui decrevit non absque abbatis voluntate Humbaldum esse pontificem declarandum : Reversus abbas populo Lemovicensi in quadam solemni processi me publica dixit : « S. ego Humbaldum suscepero, sanguinis omnium civium nostrorum qui in hac charta scripti sunt, reum me noveritia ». Ista dicendo, chartam ostendi. In electione nempe pontificis abbas disceptaverat cum canonicis : idcirco burgenses de castro egressi, contra cives urbis pręlium commiserunt : inde guerra orta est inter illos, unde multi gladio corruerunt. Cum adiisset papam episcopus, reperit abbatem juxta dominum Urbanum, quem Lemovicę dimiserat, dum arriperet iter. Tum stupenti pontifici abbas respondit : « Pulverem, qui cecidit super cappam istam, in electione tua Lemovicę, veni excutere Romę ». Regresso abbate, pręsul remansit : obtinere tamen nequaquam valuit litteras, nisi deprecatorias, quatenłs si abbatem haberet propitium, in suum solemniter reciperetur pontificium. Quid plura ? Humbaldus in itinere apostolicos apices falsavit [25] per consilium Helię de Gimel archidiaconi, machinamento Matthęi Vitalis, qui erat tunc aurifex Lemovicis. Videns itaque abbas apostolica privilegia, incredibiliter admiratus est summum sacerdotem subito suam pervertisse sententiam. Suscepit tamen pręsulem publicą et solemni processione, sicut in litteris continebatur : quas litteras diligenter servavit. Populus vero hoc molestč tulit ; et nisi confideret de dilectione ac prudentia abbatis, continuo super suscipientem et susceptum irruerent. Postquam dominus papa venit in Gallias, reprehendit abbatem, quod absque illius nutu pontificem receperit. Qui continuo ostendit ei litteras a pontifice sibi traditas : unde apostolicus plusquam credi potest obstupescens, rei veritate compertą, hujus sceleris ministros anathemate justo percussit : lege quoque perpetuą inhibuit, ne aliquis qui nomine Helię de Gimel censeretur, ullum honorem in urbe Lemovicensi obtineret. De pontificis vero expulsione non multo post tractabitur : interim alia tractabuntur.

[Cap. 27] De morbo ignis subcutanei, qui plebem Aquitanicam atrocissimč torquebat.

Anno Domini mxciv. iterata lues subcutanei ignis plebem Aquitanicam atrocissimč torrebat. Hi quantociłs ad proprium patronum confugientes, auxilium de sancto accipere meruerunt. De toto nempč Lemovicino ad sanctissimum Martialem delata sunt sancta sanctorum corpora, confluentibus undique populorum ac principum turmis Tunc Dominus omnipotens beatum Pardulphum pręclaris decoravit miraculis, cuius corpus illic de Arnaco, maximo cum honore fuerat deportatum. Huius sancti reliquias honestč prosecutus est Girbertus, eiusdem cœnobii prępositus, qui oblationem quę sancto offerebantur, munificus exstitit largitor. Hic creditam sibi domum in thesauris ecclesiasticis, congruis ędificiis, terrarum-que redditibus augmentare curavit. Facta est hęc translatio sanctorum circa festivitatem Nativitatis perpetuę virginis Marię, anno quo supra. Pręerat eo tempore monasterio S. Martialis Ademarus, vir magni nominis, cuius consilio, unā tamen authoritate Humbaldi pontificis, quę suprą relata sunt, gerebantur. His diebus repertum est genus pyri agrestis a rustico in agro, cujus fructus vulgo cognominantur Poires d’Angoisse [26]. Vicus ejus sic vocatur, et est in Lemovicino non longč a monasterio S. Aredii, quod dicitur Atanum.

[Anno [27] Domini mxcv. Urbanus papa in Gallias veniens, per Burgundiam et Franciam habitis conciliis, Gregorii papę decreta renovat et confirmat : Philippum regem Francię, qui vivente uxore alteram induxerat alterius viventis uxorem, excommunicat. Hic papa Claromonte in Arvernia concilium celebrat mense novembris, … (10 lignes non transcrites) Item in eodem concilio exponitur miseria civitatis Jerusalem, Christi dedecus nunciatur, narratur opprobrium, consilium postulatur. Exinde venit Lemovicas ; ibi dedicavit S. Stephani ecclesiam et B. Martini monasterium : ibi etiam induxit et exhortabatur de Jerosolymitano itinere. Quą monitione et exhortatione, anno mxcvi. occidentalis populi innumerabilis multitudo, Turcos-que ex magna parte Christianorum tyrannos audiens invasisse, duces, comites, episcopi, clerici et religiosi, principes et barones, senes, juvenes, liberi et puellę, uną-que inspiratione communi, ab Hispania, Provincia, ab Aquitania, Britannia, ab Anglia, Scotia, Normannia, Apulia, et aliis terris et regnis, undique concurrunt armati fide et virtute, et signo Sanctę Crucis signati.

Et primo Judęos in urbibus, in quibus erant ingressi, ad credendum compellunt, nolentes ab urbibus eliminant, trucidant, bonis temporalibus privant : quorum quidam se perimunt ; alii ad tempus se credere simulantes, ad Judaismum postea relabuntur. Eminebant enim in hoc exercitu Podiensis episcopus, dux Lotharingię Godofredus, Eustachius et Balduinus fratres ipsius, Robertus quoque comes Flandrensis, comes Metensis [Folmarus], Hugo Magnus frater regis Francię, comes Blesensis, comes S. Ęgidii et Tolosę, dux Apulię, comes Normannię, Anselmus de Ribodimonte, Raymundus de Torenna Lemovicensis diœcesis, Gulpherius de Turribus ejusdem diœcesis, vir memorią dignus : qui cum crebros concursus exerceret in hostes, et multa damna de die in diem inferret, accidit uną die quod rugitum cujusdam leonis a serpente circumligati audivit ; et audacter accedens, leonem liberat. Qui, quod admirabile dictu est, memor accepti beneficii eum sequitur, sicut unus leporarius ; qui quamdiu fuit in illa terra, unquam recedens, multa commoda illi tulit, tam in venationibus quam in bellis : dabat carnes venaticas abudanter, et adversarium domini sui cursu velocissimo prosternebat : et dum rediret, leo ipsum dimittere noluit ; sed nautis ipsum in navi recipere nolentibus, ut potč animal crudele, secutus est dominum natando, donec labore quievit [f. mcvii] mxcvii.]

Tempore quo divinę placuit pietati liberare sanctam civitatem Ierusalem ą Turcorum tyrannide, imperabat Gręcis Alexius, Romanis ii. (imo iii.) Henricus, Hispanis Hildefonsus frater Sancii, Francis Philippus filius Henrici, Anglis Guillermus filius magni triumphatoris Guillermi, apostolicam vero sedem gubernabat vir prędicandus, qui antč dictus est Odo, monachus Cluniacensis, qui postea factus est episcopus Hostiensis, postmodum in summum sacerdotem assumptus, dictus est [An. 1095] Urbanus secundus. Hic publicę prędicationis causa Gallicas petiit oras, provocans populos occidentis, ut ferrent auxilium filiis orientis : Assumptionem S. Marię Anicio peregit, monasterium S. Roberti de Casa-Dei in honore SS. Agricolę et Vitalis, quorum reliquias ibidem quondam Renco episcopus Arvernensis collocaverat, xv. kal. septembris consecravit. In festo S. Thomę [28] Userchię hospitatus est ; x. kal. januarii Lemovicas devenit, missam de galli cantu dominicę Nativitatis in ecclesia puellarum S. Marię, quę dicitur ad Regulam, decantavit ; missam de Luce in basilica regali apud S. Martialem celebravit. Inde triumphaliter coronatus, ad sedem apostolicam episcopalem rediit, ubi reliqua solemnitatis officia peregit. Alterą die quę est post festum Innocentium, cathedralem ecclesiam in honore proto-martyris Stephani dedicavit ; sequenti die quievit. Pridie kal. januarii basilicam regalem in honorem Salvatoris mundi consecravit, ejus-que antiquam libertatem nobilem-que pręrogativam novis privilegiis roboravit. Huic dedicationi, quę peracta est anno Domini incarnationis mxcv. interfuerunt plures episcopi, quorum nomina silentio non sunt tegenda : Hugo Lugdunensis, Audebertus Bituricensis, Amatus Burdegalensis, Robertus [Al. Dagbertus] Pisensis, Rangerius regensis ; hi omnes archiepiscopi : primus Bruno Signiensis, Petrus Pictaviensis, Arnulphus [Al. Ramnulfus] cognomine de Berbezillo Santonensis, Raynaldus Petragoricensis, Raymundus Ruthenensis, Humbaldus Lemovicensis ; isti omnes episcopi. Hi, postquam Romanus pontifex aquam benedixerat, circa basilicam more ecclesiastico aspergebant. Dominus papa propriis manibus venerandum altare consecravit, missam-que super illud solemniter celebravit. Inde ad benedicendos populo in publicum processit, quorum tanta erat illic multitudo, ut in circuitu civitatis citra unum milliarum nonnisi capita hominum viderentur. Oblationem vero tanta copia fluxit, ut area sepulcri apostolici, quę vulgo Gauteau appellabatur, pręter alias plena redundaret.

(40 lignes non transcrites) [29]

[Cap. 28] Depositio Humbaldi episcopi Lemovicensis anno mxcv.

Tunc Lemovicensis pontifex Humbaldus ab adversariis accusatur, accusatus convincitur ;et apud S. Martialem in conspectu Ademari abbatis, quo contradicente electus fuerat, a domino papa publicč deponitur : qui Humbaldus apud S. Severam secessit ; ibique inter laicos laicaliter multo tempore vixit [30] : erat quippe frater dominorum ejusdem castri, quod est in Biturico. Dum ista peraguntur, Geraldus abbas Uzercensis, peractis in capella sua missarum solemniis, ipsą die Natalis Domini pro quibusdam ecclesię suę negotiis Lemovicas devenit, decidit-que in lecto regritudinis causą, et in festo S. Mauri apud S. Martialem, cujus quondam monachus extiterat, spiritum exhalavit [An. 1096] : sepultus vero est ab abbate et monachis in Sacrario B. Petri juxta ostium ad dextram intrantibus claustrum. Hic xxviii. annis abbatiam propriam optimč rexit : cui successit Gaubertus, cognomento Malafaida, S. Martialis et monasterii Vosiensis monachus et sacrista, oriundus ex genere militum de Vico S. Vincentiani, qui est propč Viseram fluvium. Iste abbatiam sibi commissam per annos xii. meliorare curavit.

Igitur deposito Humbaldo, Guillermus prior monasterii S. Martialis pontifex efficitur, sed non statim [31]. Ipse fuit frater nobilium virorum de Ureec [d’Uxiel], quod est castrum in Biturico. Hic consecravit … (8 lignes non transcrites) Cumque idem pręsul zelo Dei tactus, pravorum moribus contrairet, infra tertium sacerdotii annum ab iisdem veneno petitur per manus cujusdam Martini, qui erat de urbe Lemovica, qui cognominabatur Christianus, qui in hoc facto extitit paganus, imo pejor quąm paganus. Cłmque gravari se pontifex cerneret, abbatem (Ademarum) quamquam tardč, expetiit, qui tali peste laborantibus subvenire solitus fuerat, etsi [modo] ad eum accessissent antequam membra sopori dedissent. Quid memorem cuncta ? Sole ruente pręsul obivit.

Tunc abbas … (15 lignes non transcrites)

[Cap. 29] De Petro Burdegalensi, Lemovicensi episcopo

Defuncto Guillermo, suscepit sacerdotium Petrus [Viroaldus] Burdegalensis. Hic litteris quidem valdč eruditus fuit ; verumtamen immoderata ingluvies nimiam edacitatem ciborum ei suggerebat, infirmitate naturę cogente. Iste dedit monasterio Vosiensi capellam de Combornio, & confirmavit donum de capella de Bré, quam antecessor suus Guillermus episcopus eidem monasterio dederat. Dedicavit pręterea monasterium de Arnaco decimo quinto kalendas decembris, in honorem sanctę Trinitatis, sancti-que Pardulphi, cuius corpus illic honestč quiescit : in quo monasterio pontifex linteum subtilissimo opere decoratum cernens concupivit, petiit, & accepit. Post hęc pontificatum derelinquens, sese ex toto cathedrę subtraxit. Nondum pontifices subjectas ecclesias procurationis causą gravabant : nondum illas tantis exactionibus opprimebant : feudalia quoque servientes de promptuario vel mensa pontificis, quasi pro legitimo beneficio, multa sibi vindicabant. Guerra quoque permaxima per Lemovicinum hunc temporis fuit : quibus ex causis viduam urbem irritatus pastor reliquit. Quo recedente, res in pendulo [Al. periculo] remansit, sacerdotii vices exercente Guillermo de Charboneyras ferč per biennium, qui tamen nunquam ad sacerdotium pervenit.

[Cap. 30] Liberatio Urbis Jerusalem

Generali … (22 lignes non transcrite) defuncto.

[Cap. 31] De ordinibus

(10 lignes non transcrites)

mci. Dom. Incar. anno, Ademarus de S. Riberio Terrassonensis abbas, qui duobus Geraldis de Mausaco et de Courtallié abbatibus successerat, spontč se ordinationem-que sui monasterii Ademaro abbati S. Martialis ejusque successoribus tradidit, ut errata corrigeret, priorem, sacristam, cellerarium, magistrum scholę, ex monachis S. Martialis semper haberent. Acta sunt hęc Raymundo de Turenna vicecomite laudante. Quod ut monachi irritum post mortem Berardi, cogomine Vicarii, fecerunt, omni bono caruerunt, nempe anteā bonis omnibus affluebant.

[Cap. 32] De duce Aquitanorum & obitu regis Hierosolymorum

Dux Aquitanorum Guillelmus cum multis aliis Hierosolymam perrexit : verumtamen nomini Christiano nihil contulit [An. 1101] : erat nempe vehemens amator fœminarum ; idcirco in operibus suis inconstans exstitit. Tunc trucidatus est exercitus ejus a Sarracenis uną cum Radulpho venerabili pontifice Petragoricensi [An. 1102]. Rex interea [32] Godefredus de Boillon vitam finiens sceptrum fratri tradidit Balduino. Hujus [33] filiam unicam [Melisendem] Fulco Andegavensis, pater Gaufredi Martelli [Plantagenet] comitis, patris Henrici regis Anglorum, sortitus est uxorem : de qua suscepit Balduinum regem, super quem capta est Ascalonia ; et Amalricum comitem de Jaffa : qui Amalricus Balduino sine liberis defuncto successit. Post hunc filius ejus cum regnare cœpisset, leprosus effectus est.

(15 lignes non transcrites)

[Cap. 33] De Bohamundo principe Antiochę

Bohamundus illo in tempore Antiochę princeps, filius Roberti Guiscardi, a quodam Satrapa Sarracenorum, nomine Danismanno, captus, Deo favente liberatus est, Galliam petens, S. Martiali gratis egit, sancto-que Leonardo pro ereptione sua compedes argenteas detulit. Sed qua hoc miraculum pontifex Galtandus plenius descripsit, nos ad texendam historiam succinctč accingamur. Hujus Boamundi filiam, licčt post dies multos, duxit Raymundus [34] frater illius Guillermi ducis Aquitanorum, qui apud S. Jacobum obiit ; quę genuit Raymundum [Leg. Boamundum III] principem : qui Raymundus [Leg. Boamundus] accepit uxorem [35] neptem Emanuelis imperatoris Gręcorum. Cujus Raymundi [Leg. Boamundi] sororem idem imperator accepit uxorem, quę Gręco sermone Xenes nominatur. De ista ortus est Alexius imperator, qui accepit Agnetem filiam Ludovici regis Francorum, sororem Philippi Adeodati.

[Cap. 34] De abbatibus Cluniacensibus

Hugo abbas [Cluniacencis] dominicę incarn. mcix. anno, ab ordinatione sua lxiii. kal. maii, temporaliter vivere desinit. Iste solus ex numero sanctorum iv. abbatum Cluniaco tumulatur : Odo nempe Turonos, Maiolus et Odilo Silviniacum propriis suis corporibus decorant. Huic succedit alius Hugo paucissimus diebus : deinde Poncius vir clarissimus, qui pridem exstiterat prior monasterii S. Martialis.

[Cap. 35] De abbatibus Usercensibus

Gaubertus Usercensis abbas paulo post, causą concordiarum ducis et pręsulis qui invicem dissidebant, Lemovicas veniens, iv. kal. octobris obiit [An. 1108], et infra basilicam regalem Salvatoris mundi, non longč a tumulo Guillermi pontificis, non ignobili traditur sepulturę. Huius nepos exstitit Stephanus ille monachus, cognomento Malafaida, quem cœcum a nativitate perpetue Virgo Maria in monasterio de Souillac corporaliter, simul-que mirabiliter illuminavit. Huic successit Petrus, cognomento Bechada de Turribus, per annos quinque.

Petrus pręterea, cognomento Alboinus abbas Vosiensis cœnobii, de castro Malamortensi ex equestri prosapia ortus, ab ordinatione sua anno xxii. [f. xii.] vii. idus septembris diem clausit extremum [Carciter an. 1110] : sepultus vero est intra monasterium suum non procul ab altari S. Marię. Hic multa bona ecclesię suę contulit ; insuper concham marmoream fontis de vico, qui dicitur Męsia, magno labore pertraxit. Huc invisere veniens Ademarus abbas cognovit moriturum, & secessit Arnaco, donec ad obitum illius rediens exequias solemniter expleret. Diligebat illum valdč, quia pernecessarius illi fuerat in multis negotiis, maximč in placito, quam habuit de Salinis. Interim eo presentč ą toto conventu eligitur in abbatem Rainaldus de Rofiniaco, qui erat sacrista de S. Germano, qui dicitur las Vergnas. Hic dicitur monachus professus sancti Martialis, sicut antecessor suus Petrus : quo electo Ademarus abbas fertur dixisse. Bonus, sed senex, erat quippe iam veteranus. Ademarus itaque anno ab incarnatione Domini mcxiv., ab ordinatione sua in mense nono, horą noctis S. Mauricii, quą responsum cantabatur Deus innocentię, percussa est tabula pro illius exitu. Corpus positum est a parte Aquilonis, loco quo pueri sedent in capitulo. Huius tempore ecclesia S. Martialis in ędificiis, ornamentis, terrarum-que redditibus, & quod pluris est religione honesta floruit.

[Cap. 36] De epistolis B. Martialis

Philippus, ea tempestate, sub qua duę epistolę S. Martialis repertę leguntur, regnum tradidit filio Ludovico qui Ludovicus ; fortissimus bellatro exstitit. Verumtamen corpus ejus deformis [36] anima plus ęquo paravit : hic adeo strenuč regnum gubernavit, ut multis Non-dormiens cognominaretur : ipse comparavit urbem [37] Bituricam de Bartolomęo illo, qui dictus est Arpinus.

[Cap. 37] De vicecomite Ademaro & Guidone filio

Guido filius Ademari vicecomitis, de sorore Sectoris-Ferri comitis Engolismensis, ob deformitatem et nigredinem corporis a pleris-que Graul seu Graule cognominabatur : largitas tamen armorum-que strenuitas favorem civium simul et externorum ei comparavit. Maria de Carrio [38] noverca ipsius cłm hoc graviter ferret, semel et iterłm eum veneno petiit, volens taliter hęreditatem filio Helię vindicare : qui tamen Helias non multo post, justo Dei judicio, sub corpore S. Aredii, vitą carens absque liberis, Lemovicę tumulatur. Guido vivente abbate Ademaro, dato sibi antidoto ab eo, bis mortem evasit. Mortuo abbate, tertio mense veneno interiit, et cum incredibili omnium luctu Lemovicę delatus, cum majoribus suis conditus est.

[Cap. 38] De Petro de Petra-Bufferia

Petrus de Petra-Bufferia per dies solemnes dominicę Nativitatis peregrinus a S. Caroffo rediens, a fautoribus Ademari vicecomitis fustibus graviter maceratur, per flumen quoddam nudus trajicitur, Solemniaco [Solignac] captus ducitur ; ibique pręsente Mauricio abbate, in magna amaritudine spiritum exhalavit. Erat tunc prior S. Martialis Hugo Damiani, qui religionis titulo cathedram metropolitanę Rothomagensis ecclesię postmodłm perornavit. Bernardus prior Cluniacensis, cognomento Grossus, Ademaro abbati [S. Martialis] succedit. Hic ad sęcularia negotia satis idoneus erat ; verumtamen in Scripturis inventus est minłs habilis. Qua propter xij. kal. * iussit sibi scribere, maiorem festivitatem in quaternione. Quo in brevi Cluniaco regresso, Pontius papam expetiit, orans ecclesiam S. Martialis ponere sub interdicto : quod summus pontifex injustum fieri judicavit. Pontius cum suis in quadam turre secessit, certans ocius perficere quod disponebat, cum repentč solarium domus corruens unius monachi crus, alterius brachium contrivit, Gaucelino Noam capellano abbatis interempto. Cęteri vix evaserunt, & ą S. Martiale se terreri cognoverunt : quapropter Lemovicas velociter convenerunt, & ecclesiam apostolici benignius tractaverunt. Electus nempe est a monachis S. Martialis solemniter Amlardus prior Solemniacensis ; instituit-que abbas [Cluniaci] Pontius, ut haberent Lemovicenses priorem ex monachis S. Martialis, cłm haberent abbatem ex Cluniacensibus, et č converso. Acta sunt hęc tempore Paschali, anno Dom. incarn. mcxv.

[Cap. 39] De Roberto Guiscardo & Rogerio rege

Guillelmus dux, tempore superiłs memorato, de filia fratris Raymundi de S. Ęgidio, qui in bello Hierosolimitano memoratur, genuit Guillermum comitem, qui obiit [An. 1137] apud S. Jacobum, et Raymundum qui fuit Antiochę princeps, copulata sibi filią Boamundi.

Robertus Guiscardus, acquisitis civitatibus multis per Siciliam, Apuliam, Calabriam et Africam, maleficis nurłs et uxoris suę veneno [An. 1085] periit, consilio imperatoris Gręcorum, Rogerio nepote relicto hęrede [39] ; qui Rogerius dux postmodłm rex efficitur. Hujus filius Guillermus rex de sorore sancti regis Navarrę genuit Guillermum, qui accepit filiam Henrici regis Anglorum.

[Cap. 40] Incendium castri Lemovicensis

Incarn. dominicę anno mcxxii. totum castrum Lemovicense, S. Martialis monasterium, signa clocarii, claustra, officinę, ecclesia S. Petri de Quadricio et S. Michęlis de Leonibus, cœnobium S. Martini extra muros incredibiliter igne cremata sunt. Nocte sequenti (erat enim sabbatum et calendę [40] septembris) cum ingenti luctu cantata est historia de Job [Job II. 10.] : Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non sustineamus. Tunc per biennium sęvissima fames cum horribili mortalitate populum adeo quassavit, ut non solłm mediocres, verum pleros-que divites coėgerit mendicare. Tunc temporis in Aquitania visa est mulier duplex, nasi duo, duo capita, duo pectora, quatuor manus, venter unus, pedes duos erant : hanc optimč cantasse ferunt. Rivulus … (13 lignes non transcrites)

[Cap. 41] Sequitur genus vicecomitum Lemovicensium

Rainaldus pręterea abbas Vosiensis ab honore similiter et onere regiminis senectute subsistens, non multo post iii. nonas aprilis obiit : quo vivente, pręsente Alardo [Amblardo] abbate [S. Martialis] eligitur monachus S. Martialis Ademarus in die Simonis et Judę, anno Domini mcxxiv. & quia tempore illius Ademari vicecomitis ad cuius filiam Brunicendem tota descendit hęreditas, ista gerebatur, progeniem illius succintč retexam.

Primus ille qui pręcepto Odonis regis Lemovicensem vicecomitatum obtinuit, Fulcherius dictus est : cui successit Geraldus [41], qui plures genuit filios, quorum duo pontificatum Lemovicensem adepti sunt, Ildegarius et Alduinus ; alter Guido vocatus est, qui Tursturiacensem [Tourtoiras] abbatiam construxisse narratur ; Aimericus de Rupecavardi, qui cognominabatur Ostofrancus, et Geraldus de Argentonio, Gaufredus. Iste Gaufredus fuit abbas S. Martialis, quem vocabant Bovemcurtum ; licčt quidam putaverint potiłs filium Guidonis.

Guido de Emma uxore genuit Petrum et Ademarum, qui cłm jurabat, dicebat : ma fč te premet ; volebat enim dicere : in fide mea tibi promitto ; balbus nempe erat. Hic obiit peregrinus, dum civitas sancta laboraret sub paganis. Hic de Senegunda genuit Ademarum, Guidonem, Gaufredum et Bertrandum, ut patet ex quadam litera quę habetur in cartulario ecclesię Lemovicensis.

Iste Ademarus de Humberga genuit alium Ademarum, qui jurabat per corpus S. Martialis. Hujus hęreditas, ut dictum est, descendit ad filiam ejus Humbergam, quę appellata est Brunicendis, mortuis Guillelmo et Helia filiis Ademari supradicti. Aliam tamen filiam, quę dicta est Ennua (seu Emma) post obitum prioris viri Bardoni de Coniaco, sibi copulavit Guillermus dux, frater Raymundi Antiochę principis. Hanc postmodum rapuit Willelmus Sector-Ferri, filius Wlgrini comitis Engolismensis ; unde maximum Lemovicensibus proveniret exitium, nisi idem dux brevi obiret, beato Martiale opitulante, apud S. Jacobum.

Igitur Brunicendis de Archambaldo Barbato [vicecomite Combornensi] genuit Ademarum, Guidonem, Archambaldum, Petrum Assaillit, Heliam, Bernardum decanum de S. Aredio ; Mariam abbatissam S. Marię de Regula, Beatricem quę de Gaucelino de Petra-Bufferia genuit Gaucelinum et Petronillam, de Helia genuit Heliam et Guidonem Flamenc [42], Almodia de Oliverio de Turribus genuit Gulpherium, Helias de Roberga de Payrac genuit Petrum. Milicendis quę est primo-genita, Hugoni Cabilonensi [genuit] filiam unam et Helena quę Bertranno de Cardaillac genuit Hugonem [43] et alios plures.

Ex filiis Brunicendis dua tantum fuerunt hęredes, Archambaldus Combornensem honorem obtinens, de Jordana genuit Heliam, Archambaldum et Petrum clericum, et sex filias. Harum Assalida Guidonem vicecomitem de Albusso [Aubusson], Clara Petrum Bernard de la Porcheria, Fina (aliąs Delfina) Radulfum de Escoralia, Garcilla Bertrandum filium Geraldi de Malamort, Petronilla filium Gauberti de Malamort maritos habere.

Alter Brunicendis filius Ademarus, jubente avo suo Ademaro, vicecomitatum Lemovicensem obtinens, de Margarita sorore Bosonis [II] de Torenna [et filia Raymundi I] genuit Ademarum. Huic Henricus [II] rex Anglię dedit consanguineam suam Sarram [44], filiam Roberti comitis de Glocestria [An. 1159], qui exstitit filius Henrici munifici regis Anglorum, et frater Mathildis imperatricis.

Ademarus de Sarra genuit Guidonem, Ademarum, et Guillermum qui dictus est Peregrinus, eo quod die nativitatis ejus pater Hierosolymam profisci cœpit ; filiam Margaretam filio Aimerici de Rupecavardi, postea filio Audeberti Petragorici comitis ; Aquiliam filio Guillermi de Gordon ; Humbergam Gaufredo de Lesigniaco ; Mariam Ebolo filio Eboli de Sybilla filia Radulfi de Faya, tradidit maritis.

[Hic Guido genuit Guidonem Probum, qui de Margarita filia ducis Burgundię genuit Mariam unicam hęredem, quam Ludovicus rex Francorum filio suo Roberto desponsari promisit, anno Domini mcclxx.] [45]

[Cap. 42] Inventio capitis divi Martialis

Primo tempore Ludovici filii Philippi regis, et novissimo Guillelmi illius Guidonis filii, qui apud Pictavis [46] monasterium S. Joannis, quod dicitur Novum [Moutierneuf], construxit, repertum est venerandum caput apostoli Martialis in capsa aurea, quę eminet altari Salvatoris, pręsente Geraldo legato Engolismensi episcopo, Eustorgio Lemovicensi pontifice, et Amlardo abbate. Non desunt tamen qui apostoli corpus integrum in sepulcro haberi dicunt. Horum sententiam … (10 lignes non transcrites)

Adelbertus Userchię prior per xx. annos [Petri abbati] succedit [An. 1113] : hic fuit ex militibus de Segur, qui Grimoardi cognominantur. Hic miles exstitit priłs ; sed lethaliter vulneratus, effectus est monachus, deinde presbyter : litteras nempe noverat antč.

Contigit pręterea Romanum antistitem [Gelasium] Cluniaco venire, mori ac sepeliri [An. 1119] : qui ab abbate (Pontio) visitatus, aciem oculorum prolixiłs in illum deflexit. Dixit-que ei abbas : « Quid me aspicis ? » Ęger respondit : »Quia video in papatu moriturum ». Ex tunc animus Pontii gliscere cœpit, sperans se papam futurum iri ; sed fefellit eum dubia spes. Veruntamen papatu mortuus est, non ut pręsul Romanus, imo captivus & peregrinus. Tumulato pontifice Cluniaco, [Guidonem] archiepiscopum de Vienna, qui erat frater comitis illius ejusdem urbis, summum pontificem [Callistum II.] statim Cardinales elegerunt. Pontius his contradicere voluit, sed non valuit. Reatum pręsul indulsit abbati. rogatus deinde urbem propriam rediit.

Evoluto tempore, quibusdam ex causis Pontius idem adiit papam. Volente redire epistolam abbati pręsul ostendit, quę multa de ipso sinistra prodebat (hęc a Cluniaco delata Romana fuerat nuper, licčt occultč) quam cernens abbas non mediocriter irritatur : etiam, renitente pontifice, domui suę abrenunciavit. Romą egressus abiit Hierosolymam. Tunc Cluniaco elegerunt Petrum, cujus fratres Armanus prior Cluniacensis, postmodłm abbas Magnilocensis [de Manlieu], Pontius Vizelaciensis, Jordanus de Casa-Dei extitere. Hi fuerunt de viris nobilibus de Montboissier [47], quod est castrum in Arvernia. Biennii nondum tempore emenso, Pontius ab Hierosolymis rediens expetiit Cluniacum. Ejus adventu cognito, Petrus abbas quasdam in partes secessit ad tempus. Bernardus interim abbas, qui fuit quondam S. Martialis, portas monasterii contra Pontium clausit, quia partibus Petri favebat. Et ecce pars major irruit monachorum [48], Pontium-que suscipiunt, januis effractis, Rogerius de Magant, vel Maulant, monachus S. Martialis, & Bernardus vicecomes quondam Combornensis, tunc monachus Cluniacensis, valdč sollicitabant animos cœterum, quatenus de peccatis (aliąs pietatis) Pontii recordarentur. Quid replicem cuncta ? Tanto pondere debiti laboraverunt Cluniacenses, ut multis ecclesię thesauris exhaustis aureo non pepercerint crucifixo. Schismate urgente, audiens ista pręsul Romanus accivit utrumque ; ambo-que venere, Pontius Lemovicas veniens, abbatem secum ire Romam rogavit. Amlardus Vosias deveniens in octavis Dei genitricis, ejusdem Nativitatis octavas ibidem instituit agi ; assumpto-que Ademaro Vosiensi abbate, Pontium Romę ambo sequuntur. Et ut breviter multa perstringam, jussu apostolici Pontius frater comitis de Melgoire [Hodie Melgueil.] sine audentia captus, in turre quę dicitur ad Septem-Salas, usque ad obitum, videlicet v. kal. januarii, in custodia tentus est. Sepultus vero est quasi pauper, imo captivus, apud S. Andream. Per xiv. annos Cluniacense monasterium rexerat olim. Huis succedit Petrus per xxxv. annos, qui descendit de stirpe illius Hugonis, cognomento Descousut, qui cœnobium S. Michęlis de Clusa, sive de Clausa condidit primus.

[Cap. 43] Vaticinium Ambrosii Merlini

Imperator Henricus accepit Mathildem … (8 lignes non transcrites)

Normannorum ducis manzer filius Guillermus regnum acquisivit Anglorum [An. 1066], genuit-que tres filios, Guillermum, Robertum et Henricum. Guillermus regnavit primo-geniti jure [An. 1087], donec a milite carissimo, casu, dum venationi insisteret, sagittą perimeretur [An. 1100]. Huius persecutione tunc exulabat Cantuarensis archiepiscopus Aselmus, qui librum edidit, qui intitulatur Cur Deus homo ! Tunc rediens ab Hierosolymis, Robertus, liberą jam Sanctę civitate, fratrem qui regnum usurpaverat [An. 1101], pręliis multis lacessivit. Postmodłm ab Henrico capitur ; sed et per conditionem liberatur. Sed fœdere rupto, contra fratrem exercitum instruit [An. 1106], qui secundo ab Henrico capitur, et tertio opus non fuit. Henricus qualiter Ludovicum regem Francorum debellaverit, quam-que largus ac munificus extiterit, quave tellus Anglorum ipso regnante floruerit, paucis explicari non potest. Ipse Leo institię in Merlino vocatur.

[Cap. 44] De regibus Hierosolymorum & Anglorum

Mathildis quondam imperatrix data est Gaufredo Andegavensi, filio Fulconis illius qui de filia Balduini Hierosolymitę Melicende genuit Balduinum [An. 1127], sub quo capta est Ascalonia, et Amalricum comitem de Japha patrem Balduini leprosi regis. Gaufredus cognomento Plantagenest, de Mathilde genuit Henricum regem, Guillermum cognomento la Maspa, et Gaufredum.

Lemovicensis vicecomes Ademarus interim partem terrę comitis Petragorici jure consanguinitatis ab eodem exigebat : ea de causa multos annos cum eo conflixit, adeo ut cum ducentis militibus provinciam comitis vicecomes devastaret. Inde gravis orta est guerra inter urbem et Podium S. Frontonis. Die quądam, dum cives invicem prodirent ad pręliandum cominłs ; vit quidam alti sanguinis, Petrus cognomento de Perigours, a burgensibus de Podio peremptus et in flumen demersus est. Quo facto, quidam Petrus cognomento Vivota, dives argento et consilio pauper, equum occisi militis ascendit ; annulum-que digito imponens, voce pręconis civibus exclamat : « Heu miseri ! Quo ivit Petrus princeps vester ? » Quo cognito, cives incredibili luctu virum illustrem lamentabantur. Quid vexabo lectorem ? Quando tempus sibi vidit suppetere, filius occisi, Petrus nomine, occidit eundem Petrum Vivotam interfectorem patris. Guerrą peractą, Petrus de Perigours placitum fecit cum Petro Vivota filio burgensis occisi : fecit nempe miles rustico hominium, munera dedit, insuper prolem ipsius de fonte sacro levavit. Rusticus dolum in corde tamdiu tenuit, quousque, instigante pacis inimico, ad effectum, imo ad defectum protraxit. Quadam die vocavit servus dominum, qui pro pace reformanda dominus servo hominium fecerat, rogans eum ut pedem muli sui incloati manibus contrectaret. Cłmque se libenter ad muli pedes inclinaret, abstracto burgensis gladio qui Misericordia vocatur, crudeliter militi infixit. Patrato scelere, equum ascendens, fugam paravit ; veniens-que in territorio Rutenensi, caseum ad cibum petiit. Mirantibus cęteris, eo quod esset Quadragesimę dies, dixisse referunt : « Quantłm pejora his patravi ? » Contristatus ultra modum vicecomes Lemovicensis Ademarus, per diversa provincias misit, quoadusque apud Conquas judicatus ac devictus duello, quippe conflictu superatus est ą milite quodam de Brageyriac, qui dictus est cognomento Petrus Vilota. Ductus est traditor apud Petragoras, ac de die in diem in amaritudine animę spriritum exhalavit, membris abscissis.

[Cap. 45] Fidelitatis juramentum dominorum de Petra-Bufferia

Gaucelinus de Petra-Bufferia, filius Petri, de turre sua Ademaro vicecomiti Lemovicensi vim faciebat. Unde factum est a fautoribus vicecomitis, in manso quo dicitur ą Las-Lebras, ut idem Gaucelinus potiłs includeretur et caperetur, quąm aciei permitteretur interficere ; et per annum apud castrum de Segur [eum] in vinculis tenuit. Anno transacto, amici amborum de pace tractaverunt. Venerunt ambo in sepulcro S. Martialis, et pręsente Eustorgio episcopo et abbate Amlardo [49] in conspectu innumerabilium virorum juravit alter ad alterum fidelitatem. Gaucelinus debet turrim sex menses tenere unoquoque anno ; Geraldus et Iterius Bonar filius ejus tres menses, Seguinus et Guido filii Geraldi de Turribus tres menses. Hi omnes debent reddere vicecomiti turrem ; ipse-que postmodłm restituere eis sine fraude. Hanc fidelitatem juraverunt vicecomiti, et ipse illis ; ipsi-que inter se, sicut legitimi participes, redditionem turris secundłm menses et annos sine controversia, juxta id quod scriptum est, supra corpus apostoli juraverunt ; pręter hos centum milites ex parte vicecomitis, et centum ex parte aliorum, ut pactum firmum maneret, eodem ordine juravčre. Charta de pacto per alphabetum scripta et partita est : harum una apud S. Martialem servata est, aliam habuit Gaucelinus. Hic accepit Beatricem filiam Archambaldi Barbati [vicecomitis Combornensis] de qua genuit Petrum et Gaucelinum.

[Cap. 46] Schisma

Obeunte Honorio papą, constituuntur duo [An. 1120] ; unus est Innocentius, Gregorius quoque antea vocatus ; alter vocatus Petrus Leo ; ambo illustres, ambo-que Romani conscripti sunt cives ; sed Petrus Leo, quia de nobilioribus erat, sedem urbanam obtinuit : nam castrum quod dicitur Crescentii fratrum ipsius potestati subesse refertur. Evoluto tempore, adeptus est Innocentius sedem, et factus est in pace locus ejus, decedente Petro Leonensi. Interim Geraldus Engolismensis, consilio ducis, Dauratensem abbatem Ramnulfum consecravit [50] episcopum [Lemovicensem]. Geraldus nempe cłm fieret legatus, juraverat papę quod, si fortč post de schisma oriretur, illi procul dubio obediret qui apostolicam sedem obtineret. Quapropter ipse Petro, et Eustorgius (Lemovicensis episcopus) parebat Innocentio : qui postea vicit, quia prolixiłs vixit.

Ramnulfus apud Subterraneam ordines fecit, quia principes terrę illius propter comitem Pictavum eum recipiebant. Ordinati postea degradati sunt, quorum primum vidi Geraldum Rudel de Vercillac, aliąs de Bertillac. Gerardus Barbos burgensis eidem Ramnulfo dixit non rectč fecisse de ordinibus, quousque cathedra pacificč frueretur. Ipse respondit sibi ad votum fore cum vellet in momento, quod č diverso ei provenisse rei exitus declarabit. Die quarta [f. quą] Ramnulfus Subterraneę, Eustorgius fecit ordines Userchię et quidam de Subterranea Eustorgium adierunt, sicut mihi narravit Stephanus de la Chassaigna presbyter Subterraneę, qui fuit unus ex illis ; episcopus enim ultra Vigennam in terra Ademari demorabatur. Oderat quippe Pictaviensis comes pontificem, eo quod Eustorgius favebat Ademaro. Ea de causa multoties dux pręsulem persecutus est, et ideo non procul a Solemniaco construxit, uną cum Arnaldo Bernardi et Bernardo de Javarnas, Eustorgium castrum, quod vocatur Chaslucet [Al. Chalusset]. Tandem, miserante Deo, pacem fecit comes apud Pictavas cum Eustorgio. Ramnulfus hoc facto confusus a Pictavis revertebatur, cłm repentč de equo mansueto corruit et obivit. Perlatus est in cœnobium, quod vocatur Bulos, ubi ipse quondam bona contulerat, quod est non longč de castello de Nioil. Guillelmus quoque cognomento Adalelmus tunc Pictavensem recuperavit sedem [An. 1133], quam Petrus de Casteleyraut occupaverat propter dissidium ducis et pręsulis. Geraldi vero legati corpus Romanus pontifex de monasterio Engolismensi, cui ipse vivens multa bona contulerat, foras ejecit, quia ipsum pro excommunicato habebat. Geraldo in pontificatu succedit Lambertus abbas et conditor cœnobii de Corona.

[Cap. 47] Vicecomes Ventadorensis cœpit vicecomitem Lemovicensem

Vicecomes Lemovicensis Ademarus, dum rediret peregrinus de Anicio, peractą Assumptione sanctissimę Virginis, captus ab Ebolo vicecomite Ventadorensi, carceri mancipatus est (hoc autem faciebat Ebolus causą Gaucelini de Petra-Bufferia nepotis sui, quem Ademarus ceperat olim), cum die quadam peregrini peterent hospitium : idem Ademarus dixisse refertur. Recedite hinc, nam alios peregrinos hęc aula recepit. Quem quidam de turre clam, jussu Archambaldi Combornensis abstrahere tentaverunt ; sed ipso ad necessaria naturę diutiłs immorante, diluenlo frustrati recesserunt. Evoluto anno circa biennium, datis xii. millibus solidorum, de carcere Ademarus educitur : dehinc Lemovicas deveniens, solemniter a monachis et populis recipitur, qui jam senio consumptus, candidam barbam longam-que ferebat, quam nutrierat carcer. Ex tunc nepotes suos filios Archambaldi adoptavit, Guidonem videlicet et Ademarum, ut comitatum Lemovicensem soli haberent ; aut si unus obierit, alter solus totum possideret. Ita [f. Iste] postmodłm Guido vicecomes de Marquisia sorore Audeberti comitis de Marchia, Antiochę obiens, nullam suscepit prolem. Ademarus de Margareta filia Rainaldi de Torenna et Mathildis genuit Bosonem, qui postea, eo quod erat solus. Ademarus vocatus est. Senior ergo ac jam silicernius Cluniacum petens, obiit monachus effectus.

[Cap. 48] Author libri de Guillermo ultimo Pictavorum comite eius-que filię nuptiis cum Ludovico Francorum rege.

Guillermi, qui apud S. Jacobum [An. 1137] obiit, finem describere gliscens, genus illius maternum altiłs explicabo. Pontius Tolosanus comes genuit Guillermum et Raimundum. Guillermus vero Hierosolymis obiit ; cujus filiam [Philippam] unicam post Aragonensem regem duxit Guillermus dux filius Guidonis. Guillermus genuit Guillermum et Raymundum, qui fuit Antiochę princeps.

Raymundus filius Pontii Tolosani, pro argento cum quo Hierosolymam abiit, Ruthenis pręfecit comitem Richardum filium Richardi vicecomitis de Carlat [51] qui fuit filius illius Raymundi, qui Caput-stupę propter multiplices plagas dictus est. Hic Raymundus genuit Raymundum Berenger, qui genuit Adelphonsum. Iste rex efficitur, eo quod mater illius foret filia unica Garsię Reynier [Ramiri] monachi, qui Adelfonso fratri occiso in Aragonensi regno successit. Gilbertus comes de Meillau [Milhau], filius Richardi, filii secundi Raymundi Caput-stupę, septem genuit filias ; quarum unaquęque tales sunt sortitę viros, Bertinum le Macre de Sensac, vicecomitem de Fenouillet [Fenouillede], Hugonem des Baux, Austet seniorem de Mauroloco, qui vocatur do Morillos, Guidonem de Severac, Geraldum de Cardaillac.

Guillelmus dux Aquitanię filius Guillermi et filię comitis Tolosani, qui jure avi sui urbem Tolosanam possedit, de uxore quę fuit soror vicecomitis de Chastelleyraut, quę vocabatur Ęnor, genuit filiam quę appellata est Alienor, quasi alia Ęnor. Defunctą priori, filiam Ademari vicecomitis [Lemovicensis] duxit uxorem, quę Emina [seu Emma] dicebatur : hanc rapuit clam Guillermus Sector-ferri [Engolismensis comes] Wlgrini filius, consilio principum Lemovicensium, qui jugum Pictavium super se arctiłs imponi timebant. Ob quam injuriam Lemovicinos dux subvertere dictans, apud S. Jacobum peregrinus obiens tumulatus est. Cujus filiam Ludovicus filius Ludovici accipiens, dux et rex effectus est.

Martialis apostoli festum fuit tunc ferią quartą [An. 1137]. Adelphonsus filius Raymundi comitis S. Ęgidii ad diem festum, de regis adventu ignarus, advenerat. In Natali apostolorum Petri et Pauli, Turonensis archiepiscopus venit ; et in crastinum, pręsente Alberico Bituricensi Patriarcha, solemnem missam celebravit. milites ac principes, qui ad solemnitatem venerunt, pręstolaverunt regem, qui die crastiną venit. Susceptus est in urbe triumphaliter a canonicis et pręsule Eustorgio, qui jam tunc ęgrotabat. Celebratą postmodłm apud S. Martialem regali processione, juxta Vigennam rex et principes tentoria figunt. Aderant ibi Radulphus de Peyrona [Perona], comes-que [Blesensis] Theobaldus, heroes-que diversi ; Petrus abbas Cluniacensis, Suggerius S. Dionysii, Amlardus S. Martialis, Ademarus Vosiensis, cum laudabili clericorum caterva. Dehinc Burdegalam petens, filiam ducis reginam efficit sibi copulatam : quam inde assumens, per Xantonas transiens, cum ea primitłs ibi dormisse narratur.

Eo anno siccitas magna apud nos fuit mense sexto. Eustorgius apud S. Augustinum noctu decessit, iii. kalendas decembris ; ibidem-que a Lamberto pontifice Engolismensi, Amlardo S. Martialis, Bernardo Userciensi successore Aldeberti, Ademaro Vosiensi, Ebolo Tutelensi, Giraldo Solemniacensi, Philippo [Leg. Philliberto] S. Augustini, Guillermo S. Martini abbatibus tumulatus est. Cuius exequias peregerunt apud sedem abbates, canonici, & presbyteri, qui ad synodum convenerant acciti ą pręsule, quamvis infirmo. Quapropter secum rogaverat remorari Lambertum Engolismensem pręsulem.

[Cap. 49] Electiones varię

Tumulato pontifice eligitur a quibusdam in episcopum abbas Amlardus, qui protinłs pontificalem thronum ascendit : quod ei nocuit postea multłm. Electus est ab aliis Geraldus S. Aredii decanus, nepos Eustorgii [An. 1138] ; facta-que est contentio inter singulorum fautores. Petrus Laurés qui propter ęcclesiam Cayronensem amicorum stipatu pollebat, pontificalem thronum abbati ex parte summi pontificis interdixit. Quapropter ą Bonifacio abbatis cliente vulneratus sanguinem in veste susum ab eo, prout potuit, Eugenio papę ostendit. Amlardus Romam ire disponens, Cluniacum petiit, auxilium ipsorum flagitans ; in nullo ab ipsis auxiliatus, retrogradum conticit iter. Geraldus interim Romam venit, petitio illius benč audita est : verumtamen non ad votum rem ad effectum libuit venire. Repetit ergo Lemovicas. Evoluto tempore regressus est secłndo Romam. Cernens itaque suum pręter spem differri negotium, vocat ad convivium majores curię Romanę. Quid multa ? Ut de ciborum et potłs varietate sileam , ante convivas exposita sunt vasa diversa operati [Al. optati] metalli. Celebrante autem apostolico missam, scyphum argenteum aureis plenum denariis, quasi pro anima Eustorgii, Geraldus obtulit ipsi. Eustorgius si quidem magnum eidem Geraldo commiserat thesaurum, quem erogare rogavit ecclesiis. Propter suum episcopatum jurat tandem electus septima manu nullas alicui promisisse vel dedisse pecunias : quo expleto, ab ipso papa ante sanctum Pascha presbyter et pontifex consecratur ; et post hęc in pace remittitur.

Petrus cognomento Effenouard, seu Effenard, ex militibus de la Castra, archiepiscopus Alberico Bituricensi successerat [An. 1141]. Hic ad tempus in Ruthenico, metu Ludovici regis, delituit : electus quippe absque illius nutu fuerat ; ideo-que contra eum sententiam dictaverat. Victus denique precibus religiosorum, juramentum fregit, sedes-que vacua pręsulem admisit.

Guido et Ademarus vicecomites Lemovicenses apud Ludovicum regem illo tempore accusantur, eo quod non eis Lemovicensis hęreditas suppeteret : aiebant quidam eos legitimo jure non possidere. Tandem regi cedere coacti : qui misertus illorum, pepercit illis, acceptis ab eisdem ducentis marcis argenti.

[Cap. 50] Proditio urbis Edessę

Balduinus princeps … (11 lignes non transcrites) Per tempora illa hyems apud nos asperrima fuit : nocte S. Nicolai multa cecidit nix, quam usque ad Purificationem durasse refertur. Sequenti ęstate, xii. kal. septembris, anno ab incarnatione Domini mcxliii. Amlardus obiit abbas ; et in capitulo ad dextram intrantium et trans pueros tumulatus est, xxv. Augusti. In exaltatione S. Crucis eligitur domnus Albertus frater Geraldi de Courcillas militis de Albusson, prior de Peyraco. Hic fuit prępositus de Subterranea, quando Bernardus [Al. Beraldus] de Briderio ante mortem Guillelmi ducis obiit, septimo mense iii. kal. septembris. Iste rexit abbatiam xx. annis. Ecclesiam quę vocatur … (9 lignes non transcrites)

[Cap. 51] De Torenna & Turribus

Mathildis uxor quondam Raymundi de Torenna obiit v. kal. junii, et a Guidone, qui cognominabatur Grossus, viro suo filio Geraldi de Turribus, Arnaco honorificč in capitulo tumulata est. Hęc in somnis Bernardo de la Marcha, qui fuit filium [Labbé : pater] Adalberti, dixisse refertur, quatenłs Bosoni filio ex parte matris prohiberet, ne alicubi per tempus illud [Labbé : illuc] cum armis procederet. Nam ipsa, dum vixit, pro filii salute sollicita, missam de Spiritu Sancto, post missam de Sancto [Labbé : festo] vel feria, per plures annos decantare faciebat. Post obitum matris idem Boso vicecomes de Torenna intra unum mensem occisus est ordine tali. Congregatis repentč militibus, adduxit eos Ademaro Lemovicensi sororio suo, qui uną cum Guidone fratre castrum Guidonis Flamenc, quod Roca S. Pauli dicebatur, obsederat [An. 1143] : ibi, ut diximus, ictu sagittę saucius continue interiit, et per Vosias delatus, Tutelę juxta patrem collocatus est. Uxor illius, Eustorgia dicta, tum gravida [erat], et post menses quatuor unicum ex Bosone defuncto filium genuit Raymundum.

[Cap. 52] De Edissa & Terra sancta

Nolentes itaque pati Israėlitę quod captivassent urbem Ismaėlitę, arma, prout tempus dictavit, sumunt, et multa cum ambitione iter arripiunt. Horum animos valdč incitabat Bernardus abbas Clarevallensis, qui obit anno ab incarnat. Domini mcliii. et Eugenius papa, cujus verbum usque ad ipsum regem Ludovicum pervenit. Quid replico universa ? Ludovicus rex, Conradus imperator, Adelfonsus dux Narbonensis, cum infinita principum ac populorum turba, per terram Emmanuelis imperatoris Gręcorum Hierosolymam tendunt. Qui videlicet imperator clandestinus eisdem insidiator exstitisse dignoscitur. Exercitus ille nihil omnino profecit, quia indisciplinatč se habuerunt. Quapropter multi deferunt, inuumerabiles-que perierunt propter iniquitatem suam : thesauros ecclesiarum, falsa promittentes vadimonia, ante iter auferebant, infirmam plebem diris exactionibus affligebant, pompaticč secuti sunt et superbi humilem Christum, et erraverunt frustra a Juste humillimo. Hi omnes vix quamdam cepere civitatem, cłm foret, excepto rege et imperatore, principum provincialium numerus innumerus. Mortuus est tunc Narbonensis dux Adelfonsus, Guido Lemovicensis comes, uterque de Turribus Guido, aliorum-que heroum innumerabilis multitudo. Qui evasere, post duos annos et septem menses ad propria rediere. Tunc Ludovicus cum uxore sua Alienora ab Hierosolymis rediens, coronat Rogerium nepotem Roberti Guiscardi : qui Rogerius ex stirpe illa regię dignitatis insignia suscepit primus.

Conrado per hos dies mortuo, suscepit imperium nepos ejus Fredericus, vir regium diadema probitate perornans [An. 1152]. Hic de uxore Beatrice genuit filios, quorum unum, scilicet Henricum, Arelate coronavit regem. Hęc Beatrix filia unica exstitit Rainaldi comitis [Burgundię] qui fuit frater Geraldi de Vienna, patris Gaucherii de Salins.

Vicecomes Biterrencis Raymundus cognomento Trenchavel, in hoste superiłs memorato cum cęteris abiit Hierosolymam, ac rediit. Iste, accepto pretio, absolvit Judęos ab afflictione, quą a Christianis hebdomadą dominicę Passionis impetebantur. Rem ignaris apertiłs prodant. Judęorum multi Biterrensem antiquitłs incolunt urbem. Dominicą in Palmis, habito ad populum mystico pontifex sermone, pluribus talia sępiłs inculcabat: … (8 lignes non transcrites) En vobis coram cernitis nepotes illorum, qui damnavere Messiam, qui filii Dei matrem exstitisse negant Mariam. En tempus quo copiosiłs cor nostrum reverberat Christi injuria. En dies quibus antiqua tanti sceleris vindicandi concessa est a principe licentia. Avitą amodo instructi consuetudine, ac nostrą post Domini aucti benedictione, dum vacat, in Judęos lapides vibrate, et in quantłm permittitur, injuriam Salvatoris expiate virilitčr. Datą igitur a pręsule benedictione, et a principe priscis temporibus consuetudinarią optione, Judęorum domus lapidibus quatiebantur ; et ex utraque parte plurimi multoties, vulnerabantur. Protelabatur pugna ista de Ramis palmarum usque Parasceven Paschę ; et fiebat [f. Finiebat] circa horam quartam : neutris tamen aliis uti licebat armis, nisi lapidibus tantum. Hęc omnia, uti diximus, indulsit perfidis Judęis Raymundus frater Rogerii, qui prole caruit, et Bernardi cognomento Atonis, qui filio suo vocabulum indidit proprium.

Eugenius papa tunc temporis in urbem Remensium concilium aggregavit pontificum et abbatum Gallię totius in xi. diebus [An. 1148].

Ipso anno Bernardus qui fuit de Albarocha Userchensem abbatiam, quam per annos xvi. Gubernaverat, cui ecclesias de Celon & Chambaret ingenti labore acquisierat, derelinquens, Obasinensum cœnobitarum furvum scapulare pro cuculla nigra suscepit. Hic ab eunte ętate monachus exstitit S. Martialis, ac postmodum prępositus de Palanaco, alias Paulvaco. Huic successit Gaubertus de Mirabel, clarą oriundus prosapią, monachus quidem Usercensis, a puero quoque S. Martialis monachus professus, qui de Subterranea et Arnaco, diversis quidem temporibus, prępositus fuit. Hic per duos annos abbatiam tenens, morte mediante, Hugonem de la Porcharia fratrem Seguini habuit successorem, et capitulo Userchensi humatus est.

[Cap. 53] De vicecomitibus Lemovicensibus

Anno quo Guido Antiochę, et Ademarus moritur Lemovicę, qui juxta cęteros vicecomites prope vitream de Capella domini abbatis ad ortum solis tumulatus est. Huic remisit annulum magni pretii supradictus frater ejus Guido, quem secum detulerat Hierosolymis. Annulum istum acquisivit Gulpherius iste senior in bello Hierosolymitano : quem veteranus vicecomes Ademarus callidč ab eo exegit. Hi duo fratres, Guido et Ademarus, octo circiter annis Lemovicensem vicecomitatum obtinuere pariter. Ademaro superstes remansit unicus filius, quem Bosonem nuncuparunt. Qui aliud, Raimundo invalescente, contigere cernentes, Ademarum potiłs illum appellari censuerunt. Hujus pupilli tutores Geraldus episcopus, et Bernardus decanus S. Aredii patruus ejus, alter post alterum exstitere. Archambaldus cum Bernardo fratre terram possedit ad tempus : verumtamen non tutoris, sed legitimi possessoris officium ex parte se agere putavit.

His diebus abbas Ebolus Tutelensis ad synodum veniens, viii. idus novembris, morte pręoccupante, nocte apud S. Martialem expiravit [An. 1151]. Iste fuit frater Raimundi de Torenna et Archambaldi de Ribeyrac, et filius Bosonis. Iste honorificč ab omnibus qui convenerant ad synodum, rogante pontifice Geraldo, ante januas S. Austricliniani prope tumulum conditur pręsulis Guillermi. Ego Gaufredus eram tunc pręsens puerulus in schola. Ebolo succedit Geraldus de Scoraille octo annis.

Anno ipso [An. 1151] Ludovicus rex magną hebdomadą dominicę Nativitatis [52] cum uxore venerat Lemovicas [53], ac non multo post eamdem traduxit. In dedicatione S. Salvatoris, post processionem de dominica, suscipiuntur ad portam Leonis ab Alberto et Philippo, S. Martialis et S. Augustini abbatibus, canente choro responsorium, Summę Trinitatis, Petro Bituricensi et Gaufredo Burdigalensi pręsentibus. Genuerat ex ea duas filias, uxorem Henrici qui vocatur Richard, comitis de Champaigna, et uxorem Theobaldi fratris sui ; qui exstiterunt filii Theobaldi Blesiensis comitis, fratris Stephani regis Anglorum : qui rex vel comes orti sunt ex Stephano Carnotensi, cujus fit mentio in historia belli Hierosolymitani. Repudiatą uxore priore [An. 1154], secundam Ludovicus duxit uxorem [Constantiam] quę soror exstitit regum Hispanię, quę appellata fuit [54] Margareta : de ista filias genuit duas, Margaretam [55] uxorem Henrici junioris regis [Anglię], qui apud Martellum obiit, et Alaļdem quę desponsata fuit Richardo duci ejusdem regis fratri. Quą defunctą [An. 1160], sororem Henrici comitis de Champagna idem Ludovicus tertiam accepit uxorem, quę vocatur Ala [sive Adela], de qua genuit [Agnetem] uxorem Alexii filii Emmanuėlis imperatoris Gręcorum, et Philippum regem.

Defuncto Ademaro vicecomite Lemovicensi, sponsam illius Margaretam, sororem Bosonis de Torenna, desponsavit Ebolus Ventadorensis, filius Eboli Cantatoris ; ex qua genuit filiam, quam Matebrunam vocitaverunt. Hanc post Rainaldum Leprosum vicecomitem de Albusson accepit Eschivard frater Jordani de Chabannčs et Bosonis abbatis Stirpensis. Biennio transacto, Ebolus Margaretam relinquens causą consanguinitatis mariti prioris, filiam Guillelmi de Montepislerio Alaaiz sibi copulavit, de qua genuit plures. Margaretę tertius maritus exstitit Guillermus Sector-ferri comes Engolismensis, multorum pater liberorum.

[Cap. 54] De rege Anglorum & Domina Alienora ducissa

Dux tempore illo Normannorum Henricus, filius Gaufredi Plantagenest comitis Andegavensis ac Mathildis imperatricis, accepit Alienoram uxorem quondam Ludovici regis Francorum [An. 1152]. Post hęc Lemovicas devenit tempore autumni, et ut novus Aquitanorum dux in apice sui ducatūs cum tripudio susceptus est. Dehinc abiens ad S. Martialem, a monachis ac populo solemni processione recipitur. Ex tunc in illo castro seu monasterio numquam ingressus est. Lite motą inter cives et hospites, dux irritatus est : tunc muros castri, qui non multo tempore fuerant constructi, funditłs evertit, pontem-que disrupit. Consilio Bernardi decani S. Aredii ista agi credebantur a quibusdam ; quem burgensium temulenta temeritas, cum acciperet pro consuetudine plenam manum ex denariis, dum fabricarentur in moneta, injuriaverat. Procurationem noluit Albertus abbas in urbe facere duci, dicens non debere extra septa reddere castri. Dux aliis distractus negotiis, recessit cum indignatione.

Eo tempore corpus sancti Lupi Lemovicensis episcopi elevatum est ą proprio tumulo, quia parietes ecclesię sancti Martialis reędificabantur. Tunc multa populorum caterva Lemovicę confluxit propter multiplicitatem signorum quę dominus perillum pręsulem ex insperato dignatus est exercere. Tunc hospitale S. Geraldi Lemovicę inchoatum est. Ecclesia quondam ibi fuit de eodem confessore, quapropter locus ille adhuc ita vocatur.

[Cap. 55] De civitate Ascalonia

Ea tempestate capta est a rege Balduino civitas Ascalona infra octavas Assumptionis Dei genitricis ab incarnatione Domini mclviii. [Corr. mcliii.] Tunc impletur vaticinium Sophonię, salvo mystico intellectu etiam iuxta litteram de ipsa urbe prophetantis, ibi ait : Pascetur in domibus Ascalonis, & post pauca, ad vesperam requiescet, quia visitabit eos dominus Deus eorum, & auferet captivitatem eorum.

 Anastasius successor Eugenii anno illo consecratur et moritur. Hic successit Adrianus papa, qui exstitit canonicus de S. Rufo, et coronatus ferią sextą. Non post multos annos [An. 1162] decessit Balduinus rex apud urbem quę vocatur Baruth, circa dies Pentecostes : dehinc Hierosolymis perlatus, regio more cum majoribus suis conditus est. Qui cłm careret prole, regnum tradidit Balduino nepoti ex fratre. Interim regni gubernacula fratri commisit Amalrico comiti de Jaffa, ut tutor esset filii sui Balduini : cui idem Balduinus, sicuti diximus, principatłs dimiserat sceptra.

Rege Rogerio decedente, regnavit filius pro eo Guillermus ; dum-que multis thesauris et possessionibus frueretur, in ense regio scripsisse refertur : Siculus et Calaber, Apulus mihi servit et Afer [An. 1154].

Albertus pręterea abbas S. Martialis … (17 lignes non transcrites) Albertus eo tempore [An. 1156] v. kal. augusti hominem excessit, tumulatus vero est subtus lapidem, videlicet ante quinque imagines sepulcri ad radicem parietis capituli. Die v. idus septembris dominicą eligitur Petrus prior Cluniacensis, qui fuit de quodam castro quod vocatur Petiviers. Ipso anno mortalitas simul fames-que incredibilis populum undique stravit. Vigilia proximi Natalis … (9 lignes non transcrites)

Eo tempore Deus suscitavit spiritum Henrici Wintoniensis episcopi, qui Cluniacensem ecclesiam, unde monachus quondam exstiterat, de suprema calamitate liberavit et sublevavit. Frater enim Stephani regis Anglię ac Theobaldi comitis exstiterat, ideoque multis affluebat thesauris.

Ecclesia SS. Innocentium Parisius construitur super quemdam Richardum, propter signa divinitłs ibi ostensa ; eo quod eumdem adolescentem ob injuriam Christi nudius-tertius Judęi necavissent [56].

Margarita [Corr. Constantia] quamdam meretricem regiam insignibus stipatam vestibus, dum pax acciperetur a populo in ecclesia, putans ex ordine fore sponsarum, osculata est. Postquam rescivit, sponso Ludovico de hujuscemodi re conquesta est. Tunc prohibuit rex mulieres publicas chlamide seu cappą uti Parisius, ut tali notą a legitimč nuptis discernerentur.

[Cap. 56] De regibus Anglię

Stephano fratri Theobaldi Blesiensis regenti Angliam, Henricus filius Gaufredi Andegavensis multa intulit bella. Qui rex Normannię ducatum, se vivente, ei concessit, et post obitum suum ei regni jura promisit. Henricus quoque senior eumdem Henricum primo-genitum unicę filię suę adoptavit in filium, ut vaticinium Ambrosii Merlini impleri crederetu de Henrico illo munifico, quem Leonem iusticię nominavit dicentis. Nocebit possidenti ex impiis pietas, donec se se genitore induerit. Stephanus etenim et Theobaldus de sorore senioris Henrici erant : ideoque Henrico, qui erat ex filia, hęreditas rectiłs pertinebat. Stephano rege obeunte, Henricus dux Normannorum et Aquitanorum regnum adeptus est Anglorum [An. 1154] : ad cujus gubernacula obtinenda ei valuit Rainaldus comes de Cornualia, qui avi sui Henrici, licčt non de propria uxore, filius fuit. Stephanus rex anno regni sui xviii. Westmonasterii [obiit] et in monasterio Farfam septem leucis ab urbe Cantuariensi tumulatus est.

Henricus, adepto regno, rediit Lemovicas, et de burgensibus xxx. solidos, de abbate Petro vii. solidos et vii. mulas exegit. Terram vicecomitis Ademari commisit Gaufredo de Novo-Burgo, cujus erat frater Rotrodus comes Perticę, et Guillermo qui cognominabatur Pandolf ; sub quibus ferč per triennium terra quievit. Archambaldus ac Bernardus, dum vicecomitatum tenerent, Petro abbati S. Martialis hominium in capitulo solemniter fecere. Postmodum Ademaro puero rex honorem reddidit paternum, datą ei Sarą uną ex tribus filiabus Rainaldi comitis de Cornoailla [quę [57] anno mccxvi. in festo S. Columbani sepulta est apud S. Aredium, relictis tribus militibus, Guidone, Guillermo et Ademaro.] tunc Guido vicecomes obsederat Axiam.

Margareta [Corr. Constantia] uxor regis Ludovici regis Francorum secundam enixa puellam, obiit [An. 1160]. Ludovicus perpendens, eo quod omnino virili prole careret, in amaritudine spiritłs se temporalem vitam finire, (jam enim desperabat de filio) rogatus a principibus suis ut dignaretur conjugem accipere, acquievit, et sororem Henrici Blesiensis, Theobaldi ac Stephani, quę Ala [Adela] dicitur, sibi copulavit : ex qua postmodłm utriusque sexłs unicos procreavit, scilicet Philippum Augustum et Agnam [Agnetem]  uxorem Alexii imperatoris Gręcorum.

His propriis diebus elevatum est ą proprio tumulo S. Eligii corpus Noviomo, adsuerunt Solemniacenses monachi P. de S. Martino, & Archambaldus, qui posteą exstitit abbas, frater Alboini archidiaconi ; qui reliquias sibi datas de brachio pręsulis almi in suo monasterio monachi nonis iulii detulerunt.

[Cap. 57] Translatio SS. Leonis & Coronati apud Userchiam

Userchia quoque corpora SS. Leonis & Coronati ad altare S. Martialis assumentes feria vi. & viii. idus decembris, & dominica sequenti in sepulchro monasterii intromiserunt, nec defuerunt divina miracula in translatione ipsorum ; supraque morati Eligii Solempniaco.

Hebdomadą primę dominicę Adventłs, Vigenna fluvius arcit apud Ausam [Axiam] castrum, adeo ut vulgus caperet cominłs pisces. Gelu etenim esclusas [supradicti [58] amnis] restrinxerat, donec sol incalesceret meridie.

Tunc Petrus [S. Martialis] abbas Romam perrexit, et uterque Geraldus Lemovicensis et Caturcensis pręsules, simulque Petrus abbas S. Augustini ; et Martinus antecessor meus prior Vosiensis toto illo anno tenuit Lemovicensem prioratum. Reversos tempore Paschali pręsules excipimus festivč canentes responsum. Isti sunt agni novelli, &c.

[Cap. 58] Tholosam rex Anglorum obsedit contra comitem

Anglorum rex Henricus [59] tunc maximo cum exercitu obsedit Tolosam [An. 1159]. Ibi fuit Malcomus rex Scotorum, ac heroum et pręsulum innumera multitudo : regem-que Scotorum Henricus apud urbem Petragoricam in prato episcopali militię cingulo redimivit : qui novus miles triginta heroum liberos receptis tyrocinii consocios faciens, prosecutus est regem.

In festo S. Martialis [30 junii], circa quem ista gerebantur, Geraldus episcopus processionem nobiscum vix rogatus explevit. Datą super populum benedictione, iter illico aggressus est cum militibus, accersitus a rege [Anglię]. Idem pontifex oculis cœpit tunc infirmari, citraque tertium annum circiter omnino cęcus effectus est.

Rex Ludovicus Tolosę auxilium ferebat comiti Raymundo, qui sororem ejus Constantiam habebat uxorem. Tunc rex Anglorum urbem nolebat appetere bello, ob reverentiam Ludovici : sed dimisso exercitu, per Userchiam transiens cum rege Scotorum, devenit Lemovicas circa festum archangeli Michęlis. Post hęc in Natali Domini nimio gelu constricta est tellus.

Petrus abbas (S. Martialis) tunc placitum habuit cum Petro Bernardi de Vernolio, qui contra jus ex bajulo militię cingulum usurpaverat, et cum consanguineo ejus Aimerico presbytero properč nuper pedem collisisset (aliąs properč licet nuper pridem cessisset) Petrum archiepiscopum Bituricensem prosecutus est. Ut autem cognovit [abbas] adversę partis trutinam non ęquą lance a pręsule deprimi, ad aures papę dolenter appellavit. Pontifex commotus respondit abbati : « Ad quem papam appellasti ? » abbas statim : « Ad metropolitanum : protinus (ista tu nota) persolvam. » Attonitus pręsul obstupuit, metuens de verbo ineptč prolato, reum se majestatis coram papa proclamari. Nuper etenim super eum schisma exortum fuerat in ecclesia Romana, defuncto superius dicto Adriano. Ex una parte Rollandus cancellarius electus, vocatus est Alexander ; ex alia Octavianus quidam assumptus, dictus est Victor. Octaviano favebat Frederici imperium ; Rollando Gallia, Anglia et Oriens universus.

Anno ipso in octavis dominicę Ascensionis ego cum Gregorio Vosiensi benedictionem monachalem a domno Petro suscepi. Ipso die Theobaldus Blesensis frater Henrici, de S. Jacobo rediens, a toto conventu festivč exceptus, in sepulcro Apostoli x. marchas argenti obtulit, ac in processione cecinimus responsorium: O quąm gloriosus est miles S. Martialis. Crastino caput S. Martialis comes ostendi sibi rogavit: vidit et gavisus est. Expensas ei per suum principatum, licet invito, rex Anglorum regaliter pręparabat.

[Cap. 59] Modus in celebratione Lemovicis servandus

(92 lignes non transcrites)

[Cap. 60] De abbatibus sancti Martialis

Obscurante schismatis nubilo puritatem universalis ecclesię, Guillermus cognomento Papia venit Lemovicas circa festum proto-martyris Galliarum Valerię. Hic monuit Petrum abbatem Cluniacum pergere, Hugoni abbati suadere quatenłs, schismate relicto, faveret Alexandro. Tunc Petrus in manus ejusdem legati, coram testibus, abbatię S. Martialis renuntiavit. Hic cum honestate, religione, litteris peritus erat. Verumtamen media corporis parte paralysi prępediebatur: ideoque quorumdam consilio quędam ordinans ineptč, gravis debiti mole deprimebatur. Hic sancti Nicolai diem, … (16 lignes non transcrites) Paulo post Cluniacenses Hugonem expellentes, Stephano cognomento Burgensi, abbati de Clusa, sui apicem principatłs commiserunt [An. 1160]. Expulsus Hugo, unum suorum prioratuum in imperatoris Frederici regno sibi usurpavit, eo quod Octaviano Schismatico cum eisdem obedivit [60].

[Cap. 61] Electio abbatis

Consilio inito [An. 1160], elegerunt monachi S. Martialis supra se Petrum cognomento del Barri, abbatem S. Augustini, qui quondam monachus exstiterat ejusdem apostoli, vigilią Epiphanię. Hic exstiterat frater Iterii militis de Axia castro, multarum-que rerum scientią callebat. Iste officinas, capellam, claustra-que sancti Augustini absque ullius debiti gravamine ą fundamentis construxit. Ibi post eum eligitur Raymundus, cognomento de Viennac, seu Bennac, filius sororis cuiusdam viri de castro Exidolio, qui Peys Bernard Ramnolfi Lopix cognominatus est : cuius aliam sororem Eufemiam habuit Ademarus de Breuil, de qua genuit Gaufredum patrem meum, & fratris mei Ademari, quorum domus est in villa Sanctę Marię Clarimontis super Exidolium castrum. Electus itaque Petrus, a Guillermo legato confirmatus est. Verumtamen pravorum consilio, ex parte regis impedita est ei regiminis susceptio : quod illius primordia non mediocriter perturbavit. Repentč etenim prosecutus est regem, quoadusque in Ramis palmarum cum illius gratia rediret. Tunc ad processionem regis epistola coram clero et populo lecta est, quą abbatem regią dignum amicitią docuit universos. Senior Petrus reversus expetiit regem, tentans iterłm recuperare pristinum honorem : quod longč aliter contigit. Erubescebat Cluniaco gurpitionem … (25 lignes non transcrites) Primo hujus tempore penuria panis ac vini gravissima fuit cum pessima mortalitate : sextarius frumenti septem, filiginis quinque, civada tribus solidis Lemovicę vendebatur. Hugo de Porcaria, decimo tertio sui regiminis anno, Usercensem reliquit abbatiam : post quem Geraldus de Mirabel monachus S. Martialis eligitur ; sed obstante Petro abbate suo, qui eum pro quodam debito interdixerat, brevissimo tempore a legato deponitur, et Petrus Matthęi Usercensis monachus eflicitur abbas Geraldus Cluniacum petens, paulo post obiit.

Anno ipso tres canonici ex Anglię venientes … (13 lignes non transcrites)

[Cap. 62] Mediolanum divitur in quatuor. Translatio trium magorum Coloniam

Imperator Fredericus his diebus ą Longobardis, proptereą quod ipsi eum impediebant, gravia exigebat : quamobrem multis eos prœliis lacessivit, urbem-que Mediolanum per conditionem acceptam quadrifarič divisit. Tunc Raymundus Berenger pater Adelphonsi regis Aragonensis obiit. Magos tres beatos inde auferens, Coloniam Agrippinam … (9 lignes non transcrites) Pręterea [An. 1162] Fredericus imperator corpus Caroli Magni elevans a terra, in capsa aurea infiniti pretii lapidibus decorata collocavit. Ex tunc auctoritate metropolitani Coloniensis, Aquisgrani solemnitas de eodem Cęsare Augusto orthodoxo sicut de sancto agitur ; quę priłs fiebat de fideli defuncto [An. 1165].

Ademarus vicecomes Lemovicensis adolescens per dies illos fecit abbati Petro hominium solemniter in capitulo.

Anno dominicę incarnationis mclxi. apud Lemovicas … (9 lignes non transcrites)

(Anno gratię mccxii. in festo … (15 lignes non transcrites)

[Cap. 63] De abbatibus

Almodis uxor Oliverii de Turribus post Archambaldum patrem his diebus obiit. Ad cujus funeris obsequium, v. kal. septembris, Arnaco adfuit Amelius successor Rogerii primi Dalonensis abbatis, cum subditis sibi abbatibus novem. Pręter hos Ademarus abbas Vosiensis anno xi., sui regiminis adfuit, infirmitate quądam laborans. In festo omnium sanctorum Petrus abbas sancti Martialis apud Vosias processionem solemnem ipso die agi perpetuo pręcepit. In diebus natalis Domini & Epiphanię, abbas Ademarus missas celebravit, et in octava dominicę Apparitionis, perceptis salutaribus sacramentis, ab electione sua anno xi., mense secundo, die xvii. valdč manč spiritum exhalavit [An. 1164]. Quo juxta Raynaldum abbatem tumulato, in conversione S. Pauli, pręsente domino Petro S. Martialis, eligitur Amelius, de Monacho cognomine, prępositus de Arnaco, frater Petri archidiaconi.

Biennio expleto [An. 1165] [61],occiditur Raymundus Trenchavel vicecomes Biterrensis a burgensibus quadam dominicą Quadragesimę, in ecclesia B. Marię Magdalenę, pręsente Bernardo ejusdem urbis episcopo. Juraverant enim Tolosano vivum illum reddere ipsi, eo quod graviter opprimeret cives. Verumtamen de morte verbum non fecerat heros : cum illo tamen alii jugulantur.

Anno sequenti Rogerius Raymundi filius, postquam Biterrenses valdč bellis afflixit, pacem cum eis fecit. Post hęc in hostem simulans ire, exercitum copiosum ducit in urbem. Quid memorem cuncta? signo dato, hospitem suum quisque jugulat hospes. Quidam ex majoribus ad cumulum opprobrii altiłs suspenduntur. Judęi ab hac proditione immunes, servantur illęsi. Seminantur hortuli proditorum alieno semine, dum civium uxores et familię externis peremptoribus traduntur.

[Cap. 64] Diluvium mirabile

Rivulus quidam Sarlatum transiens, ortą tempestate, in tantłm excrevit, ut repleto monasterio linteamina altarium irrumperet, libros delevit [Leg. deleret] et pallia. Guillermus Dual monachus, qui miles exstiterat, in capitulo, et plures utriusque sexłs in burgo, pridič ante vigilias apostolorum Petri et Pauli, circa nonam horam enecantur. Pontia interiit, quę de corpore Christi quędam fecerat inauditą ; pro quibus ista contigisse nullus ignorat. Sed ista latius in miraculorum sancti Pardulphi narrabo, ubi multa de sacrosancto mysterio ad correctionem multorum, si Deus permiserit, proposui tractare.

[Cap. 65] Cędes monachorum sancti Martialis

In castro quoque de Pompedorio his diebus, pro quadam negligentia in cœna Domini ibi patrata, in loco qui dicitur Madrias, cędes magna nimis facta est nostrorum. Verumtamen Garinus de Castello-novo ab Archambaldo de Felez ibidem tunc occiditur.

(58 lignes non transcrites)

Bernardo in Petragorico ab hostibus capto [An. 1166], tamdiu solutio ejus a nepote Ademaro impedita est, quousque redderet ei Exidolium castrum, quod in vita sua ex conventu dicebat habere debere : sed non multo post milites propter tyrannidem Ademari castrum Bernardo reddiderunt. Hinc orta est seditio inter illos, quę tali pacto finitur : terribili juramento juravere vicissim alterutrum amicitiam se servaturos. Die ipsą de Exidolio venientes, ab Ademaro in castro de Segur invitantur circa Epiphaniam. Epulantibus illis nocte jam simul, subito irruunt armati ; captis-que universis, Helias et Bernardus carceri mancipantur. Oliverius de Turribus illic noluit manere ; qui si teneretur, res non benč gesta in deterius terminaretur. Iteratur recidiva pestis, principibus adversłs Ademarum consurgentibus, qui pro ipso patruo Bernardo juraverant. Quid multa ? nisi comes de Marchia Audebertus veniret suppetias, Ademarus non poterat tantorum ferre impetum. Idcirco de pace in brevi tractatur ; et Bernardo redditur castrum ; cingulum militię a rege Anglorum percepit. Infra breve tempus Helias non longč a Petra-Bufferia, dum Ademarum nepotem fugit, jactu terrę, quod tempestiviłs plueret imber, ignarus corruit, et a milite quodam lanceą confoditur. De hoc mihi multi multa dixerunt : sed Guillermus de Longaspa, filius Isarni de Lois, hujus criminis pertulit damnum.

[Cap. 66] Ecclesię Grandismontensis consecratio

Grandismontensis ecclesia circa tempus illud consecrata est, scilicet anno mclxvi. ii. nonas [Corr. vi. nonas] octobris, dominicą die, in honore B. virginis Marię, a Petro Bituricensi archiepiscopo qui eis reliquias de xi. martyribus detulit, et a Bertranno Burdegalensi, Geraldo Lemovicensi, Geraldo Caturcensi, Petro Engolismensi, Rogerio Sagiensi et Joanne Petragoricensi pręsulibus. Ibi reliquię de apostolo sancto Martiale ą monasterio suo delatę fuerunt, quas receperunt solemni processione universi, de quo stationem celebrant ad vesperas, & in matutinis ubique. Primus ejusdem cœnobii exstitit prior Stephanus de Moreto [Al. de Tierno] ; secundus Petrus Lemovicanus ; tertius Petrus de S. Christophoro ; quartus Stephanus de Liciaco ; quintus Petrus Bernardi, frater Aimerici Bernardi militis de Bré ; sextus Guillermus cognomento de Axia, qui de Trainhac erat. Tempore supradicti quinti prioris Petri Bernardi de Bré (alias de Boschiac) fuit facta consecratio ecclesię B. Marię Grandismontensis. Hic Petrus cłm esset miles, de Sybilla uxore genuit filiam quę dicitur Agnes, quam accepit Aimericus de Lur, miles de S. Joanne. Postea factus cœnobita, presbyter ordinatur.

His diebus [An. 1167] Mathildis imperatrix, monacha Fontis-Ebraudi, obiit ; quę Grandismontensibus tunc xxx. millia solidorum, et filius ejus rex totidem pro ipsa dedit.

Geraldus episcopus Cadurcensis apud Beneventum fecit ordines in vigilia Matthęi apostoli anno sequenti, me-que ibi ordinavit presbyterum : perseveravit in episcopatu quadraginta [62] annos et ampliłs. Hic episcopus Geraldus sepultus est in Grandimontis ecclesia in choro, sub tumba cuprea.

Anno dominicę Incarn. mclxvii. nocte quę diem Baptistę claudit Joannis, crematum est Lemovicense castrum, clocarium, signa optima, etiam ecclesia S. Michęlis de Pestaria. Verumtamen claustra, officinę, et burgus de hortis S. Valerię, Deo miserante, salvantur. Ea noctč Petrus cognomento Tauran monachus, obiit, crastino dominicā Lugubri traditur sepulturę.

Ante dies illos Guillermus Sector-ferri Engolismensis, Audebertus de Marchia comites, et Robertus de Selit cum quibusdam aliis insurgunt adversłs regem Anglorum. Dominicą die Quadragesimę apud Subterraneam nuntii regis venientes, Bridoriense castrum cum suis pertinentiis Bernardo et Fulconi comitibus de Brossa reddiderunt. Ego tunc Subterraneę degebam, cum genitrix mea die ipso apud Clarimontem Exidolii obiret. Hęc Lucia filia Bernardi Marchčs de sorore Guidonis et Alduini seniorum de Nobiliaco, qui nepotes exstiterunt Guidonis, Geraldi et Gulpherii de Turribus [63]. Ultimą die mensis martii S. Pascha celebratur [An. 1168]. Guerra per biennium protracta, per Ludovicum regem terminum sumpsit anno mclxx. terram perditam exules recepere. Verumtamen Robertum de Selit quądam occasione captum rex Henricus crudeliter ferro indutum, pane arcto atque aquą brevi cibavit, donec defecit. Anno quo supra, magna fuit abundantia frumenti, vini et olei. Subterraneę vidi sextarium vini pro uno denario, sextarium frumenti pro quinque solidis et quinque denariis, de seigle pro tribus solidis.

Anno sequenti [An. 1171] Amelius abbas Vosiensis, vigilią Assumptionis B. Marię, cœnobium Obasinę ingressus, non albus, sed brunus de nigro efficitur. hic domum sibi creditam per annos sex et menses totidem optimč rexit : sed a contrariis salutarium pręceptorum irritatus recessit. electus est die S. Juliani Petrus, cognomento Durnais, professus S. Martialis. Domnus Petrus abbas sancti Martialis adesse non potuit, sed pro se misit Marbodum, Bosonem, Marbodum de Mananue, qui vices illius agerent in electione : Qui videntes schismata, vel loci detrimentum, rem contradixerunt. Electus postmodum ratione cogente in capitulo apostoli Martialis, coram domno Petro abbate, virgam pastoralem relinquens, supplex perseveravit, quousque cum illius gratia in pace rediret.

Thomę archiepiscopi Cantuariensis vita vel mors pretiosa, qualiter his diebus patrata exstiterit, quia ubique scripta fertur, non est necesse nunc iterari.

Hoc anno burgenses de Subterranea ad invicem juraverunt ut nullum omnino monachis darent expletum, quod vocatur tailliada. Agebant vero ista consensu comitis Audeberti, qui pro lucro reputabat dissidium tale. Cłmque abbas et Aimericus nepos ejusdem, et prępositus qui erat de Montagnero castro Petragorico, rem aliter non possent comprimere, regem expetunt. Burgenses perterriti clocarium munierunt, ferią ii. hebdomadę Paschalis, quę fuit iv. kal. aprilis. Alterą nocte duo adolescentes ebrii putantes cęteris se obseqium pręstare burgensibus, percusserunt Raymundum monachum quemdam, qui crastino, hoc est ferią iv., a nobis in claustro sepelitur. Hic nuper missam primitłs decantaverat, cłm esset ortus de villa Vosiensi. Alterą die, ferią quintą, celebrata est Annunciatio dominica, quę pręcedenti [hebdomadą] evenerat [in] mystica cœna. Quo facto, abbas expetiit regem, qui eos valdč oppressit : sicque coacti servitia monachis solita reddunt : homicidę vero fugati sunt, domus-que illorum anathemati tradita est.

Petrus archiepiscopus Bituricensis kal. maii decedens [An. 1171], Stephanum habuit successorem: hic infra paucos dies Parisius, undč exstiterat oriundus, moriens, Garinum reliquit in loco suo.

[Cap. 67] De rege Anglorum Henrico, & Richardo duce Aquitanię

Monasterium S. Augustini Lemovicis incœptum est construi. Tempore illo regina Alienor cum filio Richardo Lemovicę fortč cłm esset, lapides in fundamento primi jecerunt. Tempore illo rex Henricus senior filio Richardo ex voluntate matris Aquitanorum tradidit ducatum. Post hęc apud S. Hilarium Pictavis dominicą post Pentecosten, juxta consuetudinem, in abbatis sedem elevatur: sed a Bertramno Burdegalensi et Joanne Pictavensi pręsulibus lancea ei cum vexillo prębatur [64], & ad processionem cantatur O princeps egregie, hoc responsorium sancto Martiali subripuźre. Sed esto : quicquid honoris habent Aquitanici sancti post dominum ab eodem apostolo accepźre, ideo on illis imputetur. Procedenti tempore Richardus Lemovicas veniens, in urbe cum processione suscipitur, annulo S. Valerię decoratur, novus-que dux ab omnibus proclamatur [An. 1172]. Anno ipso Lemovicę primo festum almi Pardulphi in cappis celebratur : quo die ibidem Iterius Berac filius Gaucelini de Petra-Bufferia honestč tumulatur.

Anno sequenti [An. 1173] Raymundus comes Tolosanus Lemovicę veniens, et coram rege Anglorum et uxore filio-que Richardo et principibus multis pro urbe Tolosaną hominium fecit [65], prędictum-que civitatem ex eorum beneficio recepit. Qui Raymundus tunc patefacit regi qualiter filii et uxor contra illum conspiravere. Rex consilio illius, quasi gratią venandi cum paucis egressus, velociter urbes munivit et castra.

Regrediens inde Raymundus, et rex Anglorum per Vosias iter fecit, quo populus multus occurebat pro reliquiis nuper ibi delatis, pro quibus in alio libro copiosus scribam. Dominicą quą cantatur Invocavit me factum est hominium istud v. [Leg. viii.] kal. martii. Ipsą die in conspectu regis Guillermus abbas de Padingas in Burdegalensem archiepiscopum [consecratur.] Ferią iv. [Al. vi.] heroes, qui per dies vii. concilium celebravere, Lemovica discedunt ab urbe.

Sabbato sequenti Petrus episcopus Petragoricā in urbe ordines fecit. Iterim pręsente electo archiepiscopo  Burdegalensi, corpora pręsulum de capitulo effodiuntur, dié-que sequenti ante altare sancti Bartholomęi singuli in loculis novem honore condigno in basilica sancti Frontonis reconduntur.

Patre ac filio per biennium in alterutrum sęvientibus, adeo rex [Anglię senior] multis thesauris exhaustis, nauseatus est, ut Brabantionibus qui ei parebant, pro mercede spatham regię coronę in gagium mitteret. Loculus denique cum quodam Normannię episcopo, a quo pro consuetudine pœnitentiam accipere solet, ab eo tale responsum rex accepit : « Si fieres humilis peregrinus Thomę Cantuariensis, credo tibi pacem a domino dari ». Qui ait illi : »Si digneris venire mecum, pergerem libenter ». Respondit episcopus : « Ibo gaudenter ». Mare transmeato, condictum expetit locum. Cłmque devotč vigilias celebraret jejunus, coram se signo a S. martyre archiepiscopo patrato exhilaratus est. Missą finitą, ab ecclesia procedenti adeunt nuntii, dicentes : « Jucundare, rex Anglorum, nam de cœlo tibi datur triumphus : filius, inquiunt, tuus manzer [Guillelmus Longa-Spata] regem Scotorum hostem tuum, cum multis millibus hesterną die captum, carceri mancipavit ». Exultanti animo rex adstantibus ait : « Pacem mihi redditam noveritis per meritum archiepiscopi Thomę, cujus sedulus auxilium imploravi ».

Statim mare transmeato, [Henricus] Rotomagum venit : cujus adventu cognito, cives prę gaudio signa sonant ecclesiarum, concrepantibus tubis turrium universarum. Auditis his, rex Ludovicus et Philippus comes Flandrensis, qui cum rege minori Anglorum urbem Rotomagensem obsederant, re tantorum gaudiorum cognitą, obtupuere, pręsertim die alterą cłm viderent regem extra urbem ire venatum. Quid multa ? Rex Ludovicus, solutą obsidione, Franciam petit ; deferant quippe alimenta : Flandrensis remansit ad tempus, consilio Petri de Aria [66] pręfecti sui, qui ei suggessit obsidionem non derelinquere, donec ad vulgi famem [Al. favorem] infinitum expenderet aurum. No multo post filii cum matre coram patre humiliantes sese regi submisere : qui conjugem propriam matrem filiorum apud Angliam in turre de Salisberi per plures annos inclusit, recidivam cavens machinationem.

Supradictus prępositus de Aria electus in pontificem Cameracensem, infra breve tempus occiditur a clientibus Jacobi de Avesnes, qui zelotypię furore oderat illum. Hunc comes exhęredavit, quousque Jacobus eidem Flandrensi cum xv. comitibus ac duobus ducibus jusjurandum dare vellet, sceleris hujus conscium se non fusse. Iste comes insulam, quę dicitur Gravelina, subdidit sibi, quę regem olim habuisse dicitur.

Ab ordinatione sua anno duodecimo Petrus Matthęi abbas [Usercensis] abbatię renuntians, sospes successorem Raynaldum habuit de Maurangas.

[Cap. 68] Hostilitas gravis inter principes multos in Lemovicino

Anno quo supra [An. 1173], frater meus Ademarus miles obiit, in festo B. Marię Magdalenę, die Dominicą. Post unum mensem Ademarus patruum compulit Bernardum Exidolium [Exideuil] abdicare castrum. Hinc oritur hostilitas gravis inter principes multos. Tandem Arnaco uną cum Geraldo Lemovicensi episcopo congregantur Raymundus de Torenna, Archambaldus de Comborno, Guillermus Sector-ferri filius comitis Engolismensis, cum principibus multis, in Exaltatione S. Crucis, ferią sextą; ibidem-que Exidolium Bernardus nepoti Ademaro dimisit, accepto ab eo castro de Celon cum jurejurando. Cernens Ademarus Archambaldum cum uxore in castro de Celon diutiłs immorari, timens pro sui detrimento talia actitari, avunculo vel principibus qui juraverant, machinabatur dolos. Per hyemem occasione nebulę cujusdam diei, tussis adeo immoderata populum corripuit, ut aliquibus in locis quidam interiisse dicantur. tunc Ademarus municipium de Bré post Natale obsedit, ac per dies Quadragesimę terram dominorum re Turribus devastavit. Tunc Oliverius de Turribus ad sui generis ignominiam, licčt necessitate urgente, Arnaco munitionem misit, quoadusque infidelium [Supp. dentibus] monasterii consumerentur promptuario. Arnaldus quidam Basculus, qui dicebatur Delusus [Desur], a militibus Oliverii peremptus cecidit de equo: qui a suis de Arnaco multo luctu delatus, in hospitali de Celon potiłs projectus, quam tumulatus est.

Paschalis dies veneranda tunc evenit ix. kal. aprilis, anno ab incarn. Domini mclxxiv. dominicą in Albis Petrus abbas [S. Martialis] ultimam majorem missam celebravit, hydropi morbo penč laborans. die seu ferią ii. quę fuit kal. aprilis nocte, consilio accolarum, redditur castrum de Celon Ademaro vicecomiti: tunc-que nix cecidit multa. Die S. Martialis Petrus abbas indutus alba et cappą, novissimam ante sepulcrum vix collectam explevit. Post octavas ejusdem apostoli pacem ad invicem fecere; accepit-que Bernardus ab Ademaro castrum S. Aredii [S. Irier de la Perche] pro castro Celonensi. Domnus igitur Petrus dum festinat ad extrema, a burgensibus impetebantur ut murorum magnam partem construeret. Et quia seditio erat inter regem et filios, opus accelerabant, ne quandoque dux fieri prohiberet, redditą pace : quod ita postmodum contigit evenire. Et quia abbas tam subito operi tunc nequibat insistere, ruperunt burgenses fontis venam quę lętificat castrum, servientibus et famulis captis priłs.

Interim venit quidam dicens … (14 lignes non transcrites)

[Cap. 69] De signo vivificę Crucis in Grandismontense cœnobium misso

Amalricus rex Jerosolymorum portionem non modicam salutaris ligi transmisit de Vret per episcopum S. Georgii de Rama Grandismontensibus, qui olim monachus exstitit burgi Dolensis. Hic orandi gratią Sanctum adiit Martialem, dehinc infirmam visitat abbatem Petrum. Inde Amalricus [An. 1173] decedens regnum filio tradidit Balduino. Omnia sacramenta ecclesię Petrus abbas legitimč petiit et accepit : excessus suos coram episcopo … (10 lignes non transcrites) iv. idus septembris [An. 1174] coram nobis omnibus spiritum exhalavit. Guillermus postmodum abbas Vosiensis … (10 lignes non transcrites)

Pardulfi clarissimi festum dominicam perornavit diem, quando domnus Isembertus eligitur, quam conventus … (13 lignes non transcrites)

Ramnulphus frater illius, monachus Dolensis, in abbatem S. Savini tunc promotus est. Hi filii exstiterunt Ramnulphi Escoblart nobilis viri de castello Rofec, quod est in Biturico. Horum fratres fuerent Sylvester atque Guillermus, necnon et Gaudinus ille, qui castrum de Ramafort egregią probitate construxit. Isembertus iste ab ineunte ętate monachus S. Martialis, monasterium de Rofec, unde prior erat, ą fundamentis construxit sine quęstu per ecclesias facto; vineam muro calcineo cinxit, capsam S. Alpiniani opere mirabili composuit, possessiones meliore curavit. Domum infirmarię Lemovicę adinstar regii palatii extollens consummavit. Cœnobium quod dicitur Arx, cum pertinentiis suis acquisivit, & Mausac de tribus millibus solidorum redemit. Placitum cum Guidone de Guichain, vel Guahain, de servientia Vernolii ad magna ecclesię suę utilitate consummavit. Pro turre de Chastello Chervix ei vicecomes Ademarus placitum & omnium, simulque pro universo ferio solemniter fecit. Conventum populorum coram legatis et pontificibus Rom. Alexandro iii. & Lucio nihilominus iii. legitimč recuperavit ; exactionem, quam episcopus Lemovicensis vel canonici sub nomine confratrię ą populo violenter expetebant, sedulis reclamationibus irritari fecit : Pro his & huiuscemodi benč gestis, licet diverso tempore, infinitum expendit argentum. Heroum aliquando principum-que provincialium multitudo in castro de Belcaire diebus ęstatis celebrarunt inania festa. Causa fuit a rege Anglorum dies indicta reconciliationis gratią Raymundi ducis Narbonensis et Adelfonsi regis Aragonensis. Sed reges quadam de cause defuere : tyranni nomen suum inaniter celebravere. Tolosanus [comes] Raymundo Dagout militi munifico centum millia solidorum dedit, qui statim millenas dividens per centenas, centum militibus singulis singulas tribuit millenas. Bertrans Raiembaus [seu Raoubaux] duodecim jugis boum sulcari fecit castri plateas, ac perinde seminari denarios usque ad triginta millia solidorum. Guillelmus Gros de Martello, qui trecentos milites secum habebat (erat quippe curia illa ferč decem mille militum) omnes cibos de coquina cum candelis de cera et tęda coxisse refertur. Comitissa Sorgest [f. d’Urgel] coronam pretiatam xl. millia solidorum ibidem misit; disposuerant enim Guillelmum Mita [vel Evita] vocari regem super histriones universos, ni ipse quadam de causą defuisset. Ramnous de Venou [Al. de Meullo] seu Raymundus de Venoul, triginta equos, causą jactantię, coram omnibus igne cremavit.

Quia de provincialibus ita descripsi, aliquid memorabile de vicecomitibus nostris referam. Ademarus ille qui postmodum Cluniaco monachus exstitit, venientem Lemovicas Guillelmum, Tolosani generum Guillelmi, pro consuetudine procuravit. Petiit ergo dapifer piper a Constantino de la Sana [seu Sarcia] : qui ducens illum in domum quamdam, ubi piper absque ęstimatione erat expositum solo, veluti glans porcis servitura: “ En, ait, accippe piper ad comitis salsas”. Et abreptą rusticą palą, non tam prębebat, quam projiciebat piper. Divulgata res est favorabiliter in aula dux vero rem tacitus considerabat, contigit aliquando Ademarum vicecomitem Pictavis adesse. Prohibuit igitur comes ne quis vicecomiti, venderet ligna. Tunc clients Ademari comparavere nucum aggeres immensos, ex quibus rogum accendunt. hoc cognito, dux favore congruo extulit Lemovicenses, qui illos multifarič reprehendere tentaverat rusticatis causą seu notą.

Ebolus frater Petri de Petra-Bufferia ex Almode matre, erat valdč gratiosus in cantilenis. Qua de re apud Guillelmum filium Guidonia est assecutus maximum favorem : verumtamen in alterutrum sese invidebant, si quis alterum obnubilare posset in urbanitatis notą. Contigit pręterea Ebolum Pictavis devenire, aulam-que ingredi, comite prandente. huic fercula, quidem pręparata sunt multa; sed non statim, comite pranso, tunc dixisse fertur Ebolus idem: “Comiti non congruit tanto ciborum coctionem repetere pro vicecomite tantillo”. Post dies aliquot repedantem ad patriam Ebolum ex improviso dux secutus est. Prandente Ebolo, dux cum centum militibus aulam Ventadour concitus intrat. Ebolus se philosophari animadvertens, aquam manibus illorum fundi citiłs jubet. Clientes interim circumeuntes castrum, cibos universarum pręreptos haud segnes in coquinam deferunt (erat quippe quędam solemnitas gallinarum et anserum ac hujusmodi volatilium); dapes tam largissimč pręparant, ut nuptialis cujuslibet principis dies a multis exquisite videretur. Ad vesperascente die, adest protinłs rusticus quidam, Ebolo ignorante, adducens carrum tractum a bobus, clamavit-que voce pręconis, dicens: “Accedant juvenes comitis Pictaviensis, prospicientes quomodo cera libretur in curia domini Ventadorensis”. Ista vociferans, carrum ascendit; arrepto-que dolabro carpentarii, circulos tunc vehiculi illico fregit. Vecte (alias bute) disrupto, diversę et innumerę formę de cera mundissima deciderunt. Rusticus, quasi parvi penderet ista, carrum ascendens, apud Malmont mansum suum revertitur retro. Comes talia cernens, probitatem et industriam Eboli extulit ubique. Ebolus pręterea eumdem rusticum sic promovit, dans ei prędictum mansum de Malmont ac liberis ejus. Illi postea militię cingulo decorantur, sunt-que hodič nepotes Archambaldi Solemniacensis et Alboeni archidiaconi Lemovicensis.

Guido de Turribus filius Guidonis, frater primo-geniti [f. primo-genitus] Gulpherii [67] dum esset obsess Pictavis sub comite prędicto, ait [comes] subsannando ad illum: “Petrus de Petra-Bufferia, Archambaldus et Ebolus fratres mei cras publicč devastabunt terram Bernardi avunculi sui, nullum-que ei auxilium pręstabis?” Guido rem dissimulans, hospitium petit, hospitem orans ut Guidonem quęrentibus fingeret ęgrum : ipse vero sub habitu scutigeri exiit urbem. Dehinc pervolans iter die nocte-que, ad galli cantum castrum de Turribus adiit; mutates-que equis, assumptus paucis militibus, apparente aurora, Pompadour devenit. Inde Bernardum velociter quęsitum reperit, eum-que reddidit animęquiorem. Archambaldus interim terram cum multis avunculi vastans, apud S. Gallum furią investus properabat, cłm repentč Guido de Turribus et Bernardus, horą septima, cum paucis irruunt super eos, loco qui dicitur Las-Fourcas-soubre-Ecillat; dum fugiunt, milites capiuntur plures, prędą totą ab illis excussą : mulus Petri de Petra-Bufferia captus est. Quo facto. Guido Pictavium ociłs repetivit. quadam die, Petrum sic afflatus est Guido S. Britii : “Bernardus sic et sic Archambaldum inhonestč fugavit ; nam et ego interfui, et palafredum tuum ibi captum habeo”. Tunc Petrus ultra quam credi potest confusus, Guidonem hac de re coram principe accusat. Accitus a duce Guido, respondit:” Domino carnali, cujus pręgrandi potior fevo, cognito damno illius, in auxilium quantociłs festinavi ; per terram meam cursim transiens, ad mensam non comedi, lecto non quievit, amicos, donec regreder, minimč salutavi”. His auditis, dux in hoc facto eumdem Guidonem non reum, sed laudabilem declaravit. Interim ad proposita redeamus.

Bernardus electus cujusdam abbatię Italię, pręsente Petro legato consanguineo suo, Lemovicę subtus vitream S. Petri ą foris tumulatur. Qui cum obiret, exclamavit : Asseratur cera S. Martialis, adest inimicus. Delata est candela de sepulchro apostoli, statimque in confessione nominis Christi expiravit. Ab electione D. Isemberti anno primo [An. 1176], mense nono, festo S. Marię Magdalenę, D. Rodulphus abbatię Cluniacensis relinquens pompam, prioratum de Caritate repetiit, ubi quondam laudabilem exercuerat vitam : huic Cluniaco succedit Gauterius uno anno, mensibus tribus. Iste prudenter de immenso debito sublevat abbatiam : Qua propter signa maiora ecclesię fregit, albis-que conventum uti ad processionem etiam in Pascha prohibuit. Non enim ait, licet Israėlitis plenaria festa celebrare, quamdiu captivitatis iugo premuntur.

Gilbertus Malamortensis fecit variam vestem, quam vocavit Archambaldus de Prasagosa. Idcirco ab eodem oculis cum Ademaro fratre privatur, frater tertius Petrus Clalaseus occiditur; erant enim sui vici de Grauleria. Archambaldus vicecomes Combornensis manutenebat eos, dum vim facerent Girberto. Qui, assumptis Basculis qui ab Ebolo discedebant, vigilią S. Martini terram Archambaldi Combornensis deprędatus, orditus est guerram dominico Adventu, et a nullo scelere abstinuit ; solemni hebdomadą Natalis J. C. in fontes quos ceperant Basculi, in Corresia, fracto gelu, immersos elevabant, barbą congelatą cum corpore toto. His discedentibus, venit ex improviso le Bar feria iv. ante dominicam Quadragesimę. Quid plura ? castrum illico cepit. Geraldus pater Girberti dixit illi a quo tenebatur: “Quis est tu ? Respondit: “ Picameill.” Ait ille: “Benč picasti : Malamortensem principem cepisti”.

Rainaldus Usercensis abbas vii. idus aprilis apud S. Martialem obiit; ante januas B. Austricliani reponitur.

Brabantiones tunc graviter Exandonensem terram devastavere : novissimč Malamortense castrum, tutelę causą, petiere.

Dominicą in Palmis, D. Isembertus abbas publicč populos incitavit ad arma : qui promptą voluntate parati venere. Episcopum Geraldum Grandimonte tunc morantem adeunt, qui libenter comitatus est properantes. Abbas secum pretiosam detulit crucem, quam Guillermus Vidal apportaverat olim ab Hierosolymis cum ossibus uxoris in via defunctę, dominicą ii. de Adventu, vi. idus decembris [an. 1168], anno quo Audebertus de Marchia et Guillermus Engolismensis consurrexerunt contra regem Anglorum.

[Cap. 70] Conflictus inter Brivam et Malamortem

Dominica secunda de Adventu vi. idus decembris, anno quo Audebertus de Marchia, & Guillermus Engolismensis consurrexerunt contra regem Anglorum. Igitur pręsente abbate et pręsule, dominicą Cœną, xi. kal. aprilis [Maii] [An. 1177], Ademarus vicecomes Lemovicensis in prima acie ; Archambaldus Combornii vicecomes in secunda ; Oliverius de Turribus in tertia ; Eschivard de Chabančs in quarta, cum paucis duo millia utriusque sexłs ab hora vi. usque ad xi. inter Malamortem atque Brivam trucidavere. Petrus Iterii de visio solus ex militibus nostris ibidem perimitur : Lambertus de Faventinas infra Brivam cum suis evasit in castro Malamortensi : occisorum princeps Guillelmus Clericus [Al. a clerico quondam] quondam crudeliter trucidatus est [68].

Hic cum eisdem sub Frederico Romanam olim vastaverat urbem, erat-que oriundus ex Cameracensi castro, quod vocatur Autbois. Feria iv. hebdomadę Paschalis centum ferč millia hominum et ducenti milites undique confluxere. Eo die venit Lobar, cepit-que burgum et castrum de Segur, destruens mœnia universa, suasu Raymundi de Torenna. Ipso Paschą in castro de Segur obiit uxor Fulcherii de Peirusa ; pauperes reficiuntur qui ad caritatem concurrerant ; quę Arnaco tumulatur. Sequenti dominicą, milites regressi eleemosynam plenariam egenis erogavere.

Fuit eo anno fames, mortalitas et siccitas intolerabilis. Post pręlium Malamortense etiam ante messem abundantia exstitit panis.

Dominicą post Pentecostem, Bernardus monachus et prępositus non inutilis Tutelensis, consilio Gausberti prioris, effectus est abbas Userciensis. (6 lignes non transcrites)

Episcopus Geraldus xl. sacerdotii sui anno, ab incarnatione vero Domini mclxxvii. Primą noctis vigilią quę feriam vi. pręcedit, obiit nonis octobris, et sepultus est juxta Eustorgium in monasterio S. Augustini, dominicą, festo Dyonisii martyris. Hic cœnobitis recentibus exstiti munificus, antiquis vero austerus : fuit nempč dives multum. A cujus transitu die cxxv. februarii iv. idus eligitur Sebrandus archidiaconus de Thoarcesi, quamvis occulto ; quia regi Anglorum res displicebat.

Kal. julii xiv. dominicą, D. Martinus prior obiit Lemovicę : quo die loco illius ego deveni Vosias. Kal. septembris delecta est apud A. Aredium Sebrandi electio. Idcirco expulsi sunt canonici a propria domo : extranea facta est mater a filiis, ac per annum ac menses novem omni caruit mysterio divino.

Comes de Marchia Audebertus, unici filii morte orbatus, tristitia decidit in magna. Nam pręter Marquisiam sterilem filiam, nullum habebat fratrem aut sororem, filium seu filiam, nepotem seu neptem. Nam uxorem reliquerat, quam Chalo de Pons postea duxit. Olim Garacto [Gueret] Bernardus Dauric satelles comitis Gaufredum Panet militem cum illa secretiłs colloquentem die ipso Parasceve occiderat ; ideoque repudiatur.  Eius corpus apud sanctum delatum est Valericum, quod postmodum avunculus eius Guillermus Panet etiam cum litteris Alexandri papę quęsitum in partes detulit suas.

Comes itaque Audebertus coram Guillermo de Axia priore Grandimontensi, Engolismensi episcopo, Isemberto S. Martialis, Raymundo S. Augustini abbatibus, Bartholomęo Petri de Scalanis, terram suam vendidit Henrico regis Anglorum : acceptis-que ab ipso quinque mille marchis argenti, abiit Hierosolymam [69]. Sed Gaufredus de Lesigniaco cum fratribus restitit, dicens ad se ut hęredem Marchiam pertinere [70], et obtinuit.

Guido presbyter, cognomento de Meillac, venerabiles ab Hierosolymis defers reliquias apud S. Martialem obiit monachus effectus. Ex tunc fit solemnitas duodecim lectionum de sanctis Blasio atque Gregorio (aliąs Georgio) festum quoque beati Valerici, & (immutatio) S. Martialis, quę olim in albis fieri solebat, ex tunc iussę sunt (visum est) in cappis.

Anno ab incarn. Dom. mclxxviii. ferią quartą, idibus septembris, luna xxviii. sereną die, circa horam quintam sol eolipsim patitur ; cujus sphera ab Oriente celari cœpit usque ad lunę secundę vel tertię instar. Stella Veneris a parte Aquilonis visa est. Post sextam ab Oriente, ordine que nigredo, clarideas rediit, quousque sol plenč reluxit. Tunc alterutrum facies nostras videbamus, quales habent qui fornacem succendunt ęris candentis.

Ferią v. exeunte septembri, burgensis quidam cum familia sua, qui dicebatur Joannes de Casana, apud Martellum die clarą Raymundum vicecomitem de Torenna cepit : cunctis-que videntibus in altam turrim ductum inclusit, quousque postridič placitum illis jurarent multi barones, uną cum Saibrando episcopo, restitui quę ipsi repetebant ; liberato-que vicecomite, oculis privantur universi.

Anno ipso tanta lini ac cerę fuit inopia, ut camisia, quę pro novem denariis solebat haberi, venderetur duos solidos et quatuor denarios ; libra cerę, quę solebat venundari quatuor aut quinque denarios, compararetur decem denarios.

[Cap. 71] Saibrandus Chabot episcopus Lemovicensis

Kalendis decembris, Saibrandus primo in sede a quibusdam canonicis Lemovicensibus levatur apud Solemniacum, dehinc velociłs recesserunt. Deinde Romam pergens, magna in synodo quę habita est sub Alexandro Papa pręsulum penč totius orbis in Quadragesima, consecratus est a Guarino Bituricensi archiepiscopo, D. Isemberto S. Martialis et aliis quibusdam obstantibus abbatibus. Capitula quędam monachis contraria resecantur, quia inter cœtera recitari (resecari) putabantur. Cluniacensis abbas Guillermus, infirmitate mediante defuit : qui non multo post decedens, successorem habuit Theobaldum. Soluto concilio papa in Pascha triumphaliter coronatus munera Romanis largitus est optata.

Octavis S. Martialis, Guillermus filius Wlgrini comes Engolismensis, Ademarus vicecomes Lemovicensis, Oliverius filius Gulpherii senioris de Turribus cum aliis multis ascenderunt Hierosolyma. Engolismensis comes Guillermus Sector-ferri obiit vii. idus augusti apud Messinam Sicilię urbem.

Kalendas novembris xvii. a promotione sua ix. anno [An. 1178], die Lunę, obiit Petrus Vosiensis abbas, ac juxta R. avunculum suum tumulatur. Imminente sabbat, die S. Caprasii coram domino Isemberto abbate S. Martialis eligitur Guillelmus prior Calesii, licčt absens.

Kalendis novembris ferią v. [anno] mclxxix. ab Incarn. Domini, ętatis suę xiv. unctus est regem Philippus Remis a Guillermo avunculo suo, ejusdem urbis metropolitano. Sequenti dominicą Guillermus Vosias primo ingreditur, et festo S. Martini Turonensis apud Brivam a Sebrando pręsule benedicitur. Infra octavas Dominici natalis, … (8 lignes non transcrites)

His diebus, Aimericus Brunus cœnobium, quod vocatur ad Altas-valles, construens, comparatis terris quę sufficerent xiii. fratribus cum totidem famulis, canonicis tradidit de Corona. Hujus rogatu, comes R. castrum quad vocatur Trasdos, nomine mutato, Monberon [Montbrun] vocitavit.

Post magnam synodum [An. 1180], sequenti Quadragesimą obiit Garinus Bituricensis metropolitanus : et in Cœna Domini decessit Oliverius de Turribus, xv. kal. aprilis [Leg. maii], Hierosolymis ; et sabbato Sancto, pręsente Audeberto comite de Marchia, Ademaro vicecomite Lemovicensi, Bernardo quoque de Turribus consanguineo, non ignobili traditur sepulturę.

In Ascensione Domini apud S. Dyonisium Philippus ii. rex coronatur, et uxor illius Elizabeth consecratur.

Die ipso Bituricę Guillelmus cognomento Joquelis [seu Jaquelis], qui patrem defendendo fecerat homicidium, laqueo suspenditur. Hujus ad tumulum signa quadam fieri visa sunt, quousque populus conveniret immensus.

Pręterito anno non procul ą Rupecavardi quidam falsificator reliquias se reperisse testatus, in innumerabilem turbam crevit, locum prędictum vocitabat Campum Secretum, quia omnino falsum erat, intra annum terminum sumpsit. Cur talia quandoque contingant, noverit ille, qui iudicat orbem.

[Cap. 72] De eodem Saibrando episcopo Lemovicensi

Primus Saibrandi pręsulis introitus in urbem Lemovicensem xiii. kal. augusti, luna xxiv. celebratus est [An. 1180] : tunc missam ipse festivam explevit, ac deinceps non caruit divinis officiis. Pontifex iterłm ab ingressu urbis ad tempus abstinuit, eo quod rex Anglorum Henricus ii. senior animum ex parte, non ex toto, precibus amicorum flexisset.

Comes de Marchia ultimus Audebertus obiit Constantinopoli in Decollatione S. Joannis-Baptistę ; a cujus obitłs die xxiv. Ludovicus Pius regni sui anno xliv. filii vero sui primo, xii[71] kal. octobris defungitur Parisius, et in cœnobio, quod dicitur Barbeu, tumulatur, eo quod esset humilis usquequaque.

Die iv. hoc est ix calend. octobris apud Bizantium decessit Emmanuel Gręcorum imperator, cui filius succedit Alexius.

Amalricus Hierosolymita metropolitanus decedens successorem habuit Heraclium.

Monasterium S. Augustini Lemovicensis a Saibrando et Geraldo Caturcensi v. kal. novembris, et feria iii. in Natale apostolorum Simonis et Judę ecclesia S. Geraldi consecratur. Tunc Geraldus Caturcensis episcopus in capitulo S. Martialis ecclesiam de Royera habuit, pro quā aliam posteā dedit, quę appellatur Floriacus.

Die Natalis Domini Lemovicis festivč suscipitur Ademarus vicecomes ad Hierosolymis regressus [An. 1181]. Ainricus quoque Blesensis testator eleemosinę comitis Audeberti perinde rediens, obiit statim festo S. Valerici mense februarii.

Pontifex Saibrandus secunda vice urbem repetit suam, favente gratią regis ac principis. Sequenti Quadragesimą, rex cum eodem in cœnobio Grandimontensi, precibus religiosorum, fevum quod auferebat indulsit, sicut ex beneficio ducis noscitur habere.

Dominicą in Ramis palmarum, domnus Isembertus abbas, qui Cluniacum perrexerat, ibi suscipitur officiosč ad processionem florum. Theobaldus abbas mitram ob illius reverentiam intermisit portare.

Die ipso Paschę non. aprilis, a militibus Ademarus filii Sicardi de Marueil non longč a Montepislerio occiditur comes Provincię uną cum Guidone de Seveyrac. Quapropter magna exercuit mala Adelfonsus rex Aragonensis frater defuncti. Tempore Paschali, Eboli consilio, villam de S. Angelo capiunt hostes, quorum auctor exstitit le Bar [Lobar].

Dominicą post rogationes xvi. kal. junii a Saibrando episcopo, Guillermo Vosiensi, Odone Brantomensi, Stephano de Castris abbatibus, Bartholomęo de Caslanis [de Escalanis] et de Artigia prioribus, B. Aredii corpus a proprio elevatur mausoleo, imminente constructione parietum novorum basilicę. vicecomes Ademarus cum aliis innumeris, simul-que principes de Turribus, pro consuetudine, ejusdem corpus bajulant patris.

Hebdomadą magną Pentecostes, synodum primo pontifex tenuit in urbe : tunc tam ipse quam canonici invicem disceptantes, xxiii. canonicos sub una die crearunt.

Joannis-Baptistę Natali, Richardus comes Pictavensis populo Lemovicensi mandat suos evertere muros : quod protinłs adimpletur [72].

Natali apostolorum Petri et Pauli Wlgrinus comes Engolismensis decessit, a morte patris biennio nondum expleto. Hic filiam unicam [Mathildem] reliquit, quę magnę calamitatis materia patrię fuit. Guillermus siquidem et Ademarus defuncto inhiabant succedere fratri, qui a duce repulsi, confugerunt ad Ademarum fratrem Lemovicis : qui favendo eis inimicitias ducis incurrit, qui cum puella terram obtinere tentavit.

Legatus igitur Henricus Albanensis episcopus tunc multo cum exercitu perrexit contra hęreticos Albigenses. Castro de la Vaur expugnato, Raymundus de Vernoil [Al. Vernoul] occiditur. Filia Tolosani Alaizia idem tradidit castrum legato ; et Rogerius Biterrensis vir ejus cum principibus multis hęreticam pravitatem se deinceps abdicare profitetur.

Quorum facinus erroris ob cautelam Catholicorum posteris censui significare. Hęc sunt amodo verba cardinalis et legati : « Confessi sunt magistri quondam erroris, pleną priłs, consilio episcoporum et magnatum, sibi libertate restitutą, quod, licčt, sectam eorum sequentes Evangelia simplicioribus ad fallendum prędicent, tamen Christum natum haud verum fuisse hominem ; nec comedisse aut bibisse, aut aliud humanę actionis aut necessitatis in veritate sustinuisse ; passum, crucifixum, mortuum, surrexisse non credunt : sed omnia quę Evangelia seu apostoli de Christo asserunt, fantastice dicunt. Quod de Sacrificio altaris, baptimaste parvulorum, conjugiis, aliis-que sacramentis et divinis officiis sacrosancta Romana ecclesia constituit, et universitas Catholicorum credit, recipit et servat, omnino reprobant et condemnant. Sathanam magnum Luciferum, qui propter elevationem et nequitiam suam de throno bonorum cecidit angelorum, creatorem cœli et terrę, omnium-que rerum visibilium et invisibilium, spirituum malorum creatorem et principem et Deum esse profitebantur, ipsum-que legem Moysi dedisse asseverant. In carnali consuetudine cujuslibet maris et fœminę, sive parentes, sive fratres, sive communes matres, aut cujuslibet consanguinitatis vel affinitatis mulieres existant, par dicunt esse delictum. Mulieres quę inter ipsos concipiunt, fœtus interimunt : tamen dicebatur a peritioribus eorum id evitari : cłm manifestč inter illas multę conceperint, proles non comparet. Ea quę dicta sunt, alia-que plura pręfati quondam hęresiarchę publicč coram nobis et coram venerabilibus fratribus nostris Geraldo Auxitano archiepiscopo, Geraldo Caturcensi et Gosselino Tolosano pręsulibus, in conspectu populi confessi sunt » [73].

Guarino olim archiepiscopo Bituricensi illic prędicanti, Vienna conjux Sicardi de Boissa et de Granouillet palam confessa est a quinquaginta religiosioribus ejusdem sectę nocte quadam fuisse strupratam, cłm ipsa eisdem, vitę causą sanctioris, thoro viri spreto, se conjunxisset. Revertentibus Catholicis ad propria, sues illi repetunt antiqua volutraba luti.

Richardus interim cum hoste Vasconiam petens Lactoram occupavit, quoadusque Vivianus vicecomes de Lomania portam clausam sese-que tradens, ab eodem cingulum perciperet apud S. Severum, instante Virginis Marię Assumptione.

Hebdomada … (6 lignes non transcrites)

Ebolus Ventadorensis die S. Cleophę capitur a Geraldo de Mirabel : post festum S. Vincentii datis xvii. solidis a carcere prodit.

Tunc genus inimicitiarum Richardi et Alienoris in speciem amicitię vertitur. Gaufredo filio Constantiam Conani unicam dedit rex pater, quę erat de Margareta regis Scotię sorore progenita. Aliam germanam Conani duxit Helenus [Alanus de Rohan] de Roem. Horum filiam desponsavit Arveus de Leon filius Guimar [Guyomar]. Hic Helenus filius Stephani quatuor fratres majores natu exhęredavit. hic strenuą probitate comitatum de Clarismontibus in Anglia acquisivit. Ille maleficiis uxoris suę Bertę interiit : quam desponsavit Conanus comes de Redonis [74].

Elis mulier, … (15 lignes non transcrites)

Preaterito Natali Adventłs [1182], Ademaro vicecomiti spes visa est diutinę pacis : sequenti anno multis materia exstitit cladis.

Initio Quadragesimę celebravit concilium Lemovicę Henricus legatus abbatum ac pręsidłm Aquitanię. Sequenti dominicą congregati pauperes, orphani, viduę, et etiam leprosi intromittuntur apud S. Martialem cum oblationibus in contritione cordis, obsecrantes Christi apostolum, ut patrię civibus optatum a domino impetraret auxilium. Plebs vero Lemovicensis, que hujusmodi lumina talibus subministrabat, eisdem pauperibus eleemosynas tunc prętendit copiosas.

[Cap. 73] Deformatio religionis

Prisci cœnobitę religione florentes nos manzerinos [spurios] hęredes habuere, qui silentium et quęque honesta sunt relinquentes, parvas coronas, strictos sotulares, cucullas clausas pro froccis, ocreas pro gandengis [f. guźtres], froccos capellatos absque cuculla, capellos camelo et alios circumdatos pelles ad instar scapularis, pannos irregulares in lecto, Jesus carnium indiscretč et enormiter insectamur.

Idcirco immiscuit in medio multorum spiritum vertiginis, qui schismata faciunt in electione … (10 lignes non transcrites)

Pontifices insolitas exactiones per parochias exercentes, diœceses causą victłs et quęstłs circumeunt, ipsam-que procurationem in quamdam vertunt redemptionem. Insulsis et ipsis suismetipsis clericis ecclesias plerum-que tribuunt, non gratis, sed muneribus datis : qui se mercenarios, ovium lanam tondendo, non infirmitatibus compatiendo declarant ; quod-que deterius est, malč vivendo, quos deperent corrigere, pertrahunt ad scelera.

Milites ac principes, quemadmodum patres illorum ecclesias studebant construere, isti, aituntur evertere. Si homines ipsorum capti fuerint alicubi, ipsis-que quoquomodo reddidi, paulo, minłs ab hostibus exigunt redemptionem : cłm a vicinis aliquid rapuerunt, pręter capitale exigunt procurationem.

Hujus crimiis inventor Henricus de Lesigniaco, Aymericus de Jarnac, frater Hugonis comitis de Marchia, Gulferii senioris de Turribus satelles, fuisse refertur.

Fœneratores olim publici obnoxii principibus erant : nunc tam crebro reperiuntur, ut aliqui usuras vocitent census, quasi redditus agrorum. Et quia hujusmodi sceleribus corrupta est omnis caro (nam principes et etiam mediocres consanguineas ducunt uxores) ; immisit Deus in Aquitania hostes crudelium populorum, quales patres nostri non viderunt a tempore Normannorum ; primo Basculi, postmodum Teuthonici Flandrenses, et ut rusticč loquar, Brabansons, Hannuyers, Asperes, Pailler, Navar, Turlau, Vales, Roma, Cotarel, Catalans, Aragončs, quorum dentes et arma omnem penč Aquitaniam corroserunt.

[Cap. 74] Deformitas vestium

Barones tempore prisco munifici largitores vilibus utebantur pannis, adeo ut Eustorgius episcopus, vicecomes Lemovicensis et vicecomes Combornensis incedendo arietinis ac vulpinis pellibus aliquoties uterentur ; quas post illos mediocres deferre erubescunt. Dehinc repertę sunt pretiosę ac varię vestes, designates varias omnium mentes ; quas quidam in spherulis et linguis minutissime frepantes, pieti Diaboli formam assumunt, chlamydes vel cappas perforaverunt, quas vocabant Aiot. Dehinc in cappis fecerunt manicas adeo magnas, ut simulitudinem pręferrent frocci cœnobitę, cum essent nativii coloris, novissime usi sunt ampla quadam veste instar pellis [75] monachi sine manicis, quod Franci vocarunt Gamacha. Mitras in capite gestabant juvenes utriusque sexłs, quos vocabant bonetas, post capellos de lino, vel coftias, dehinc capellos de pilis cameli. Crines omnes adolescentes, longa in ocreis vel caligis rostra ; ocreas olim pauci et nobiles, modo plures et plebei gestant. comas radebant, barbas-que longas habebant, nunc eas rustici et garsones radunt. Mulieris incessus qualiter longitudine vestium secundum Merlinum serpentibus assimilatur : et ac rusticarum vestium habitłs diversitate lędium mentiatur lectori, silentio tegatur. Verumtamen panni vel pellicię nostrę in hoc tempore solito carius venduntur, imo duplicato pretio. Pretiosioribus, ut dictum est, vestibus utuntur lenones, quam olim inclyti barones : qui tamen heroes, quorum parentes quotidiana celebrabant convivia, unde civibus procedebat refectio plurima, aut pauperibus eleemosyna largissima : modo assidui hospites aliena sępč vagi expetunt hospitia.

Quisque frater uxorem ducere festinat : idcirco paterna hęreditas quadrifarič, aut in  pluribus partibus divisa est. Attenuat imo adnihilat familias principum antiquorum moderni temporis ętas, quę cito senescit, et antequam annos attigerit avitos, canescit. Crebro tamen petunt cœnobia vel hospitalia milites et frequentius Jerosolymis peregrinantur : et quamvis plures malefacta propria minimč restituant ad plenum, tamen multi plura emendant quam facerent, si domi remanerent. Corpus mortis periculo pro Christo tradunt, relinquentes filios et uxores, seu paternas hęredidates. Ferią vi. ab adipe, sabbato a carnibus plus solito abstinet vulgus ; licet multi meliłs lacerent, si carnes ederent, quam multa flagitia committerent : periculosum tamen est aliqua eorum bona depravere, etiamsi plurima mala committant, ne desperent : provocandi tamen sunt et obsecrandi causą ejusdem, ut corrigant errata. Verumtamen ille se decipit, qui jejunus diripit aliena. Plura bona fiunt ob vulgi favorem … (10 lignes non transcrites)  [76]

 

Explicit chronica Gauffredi cœnobitę sancti Martialis

 



[1] EX CHRONICO GAUFREDI CŒNOBITĘ monasterii S. Martialis Lemovicensis ac prioris Vosiensis cœnobii.

Duo jam edidimus T. X. p. 267 et T. XI. p. 288 chronici hujus excerpta, quorum ex altero varias tractūs Lemovicensis genealogias, quas fuse persequitur auctor, resecandas atque in alium tomum rejiciendas esse duximus, hac potissimum de causa, quod ultra metas chronicas unicuique tomo constitutas longiłs illę nos abduxissent. Cum itaque non idem, aut certč multo levius, occurrat hic incommodum, eas demum repręsentare operę pretium est.

[2] Jam Robertus regnare cœperat anno 988 cum Hugone patre ; et Guillelmus Caput stupę obierat anno 963.

[3] Sedit Iterius episcopus ab anno 1052 ad an. 1073.

[4] Uxorem hujus Oliverii nobis suppeditat idem Gaufredus c. 18 Geraldi Bernardi, inquit. filius fuit Guido de Bré, qui genuit unicam filiam Stephanam uxorem Oliverii de Turribus et guidonis Flamenc fillii Helię.

[5] Quam propter magnam hęreditatem Geraldus sacriior suus accepit uxorem, inquit Gaufredus Vosiensis Parte secunda, cap. 26.

[6] Bertrandus de Born poeta Gallicus, vulgo Troubadour, cujus opera extant in ms. cod. reg. biblioth. numero 7225.

[7] Hęc Gaufredus in fine pręfationis.

[8] Geraldus ad Lemovicenses infulas anno, ut putatur, 1012 promotus, octavo post anno vitę finem imposuit.

[9] Bernardus de Briderio ante mortem Guillelmi ducis obiit, septimo mense, iii. kal. septembris, (id. est an. 1136) ex Gaufredi cap. 50.

[10] Robertus dux Norm. hic confunditur cum Richardo II.

[11] Robertus dux, ut Fiscamnensis monasterii libertatem tueretur, voluit ut Johannes anno 1028 abbas consecraretur ab Hugone Abrinc. episcopo, non ą Rodberto Rotom. archiepiscopo. Eodem Johanne abbate, ordines non semel ab aliis episcopis ibidem collati sunt, archiepiscopo nequaquąm reclamante. Id factum tempore Malgerii Rodberti successoris, discimus ex quodam codice ms. cellę S. Gabrielis apud Mabillonium in append. Ann. Bened. tom. IV. pag. 728.

[12] Hugo anno 1017 rex unctus fuit, obiit anno 1023.

[13] Henricus in consortium regni adoptatus est anno 1027.

[14] Robertus obiit anno 1031, xiii kal. augusti.

[15] Odolricum mortalitatem explevisse v kal. octob. anni 1040 tradunt Gallię Christ. auctores.

[16] In alio exemplarii ms. legitur mliii ; sed malč : …

[17] Quem Milisint vocabant, inquit Mabillonius.

[18] Mariam nimirum Aragonensem, quam fingunt historii nonnulli Ottonis III. imperatoris uxorem fuisse, ac de adulterio insimulatam, cłm purgare se duello compulsa fuisset, ab Archambaldo, victis accusatoribus, liberatam. Fabula mera, quę solą confutatur hac observatione, nempe quod Otto III. nuptiarum expera vixerit.

[19] Archembaldus, ut Balusio videtur, improprič dicitur acquisisse castrum Turennense, quippe cui competebat illud hęreditario jure, ductą in matrimonium Sulpitią Bernardi Turennensis vicecomitis, anno 984 extincti, filią, Ademarique sine prole defuncti sorore. Itaque non pecunię pretio, sed armorum vi castrum illud, quod sibi invidebant ęmuli, comprarasse Archembaldus existimandus est (Hist. Tutel. L. 1 c. 13 p.15).

[20] Gaufridum arguit hic Baluzius (Hist. Tutel. L. 2 c. 13 p.127) quod Beatricem Richardi Normannię ducis sororem, Eboli dixerit matrem, cum uxorem dicere debuisset, ut patet, inquit, ex capite xiv. Miraculorum S. Fidis Conchensis.

[21] Gaufredi II. perticencis comitis anno 1100 demortui filia, ac Rotrodi II. soror erat Mathildis, quę primum Raymundo de Turenna, deinde Guidoni de Turribus nupsit.

[22] Guillelmus ad abbatiam Tutelensem anno 1092 pervenit. (Gal. Chr. Nov. t. 2 col. 668)

[23] Archembaldus is est qui fundavit an. 1068, abbatiam Maismacensem, cujus fundationis instrumentum inter probationes tomi II. Gallię Christ. novę, col. 183-184.

[24] Ademarus non contradicebat solus electioni Humbaldi, sed alii multi cum eo, ut patet ex sequenti, quam communiter Richardo Bituricensi archiepiscopo scripserunt, epistola, a Baluzio Miscellan. tom. VI. p. 403. prium edita. « [Longue lettre non reprise ici.] »

[25] Litteras quas falsaverat Humbaldus, edidit Baluzius, Miscellaneorum tom. VI. p. 407.

[26] Ingrati pyra saporis. Hinc fortč inanavit proverbium apud nos vulgatum, Poires d’Angoisse, ad significandam gravem anaimi molestiam.

[27] Quę circumscribuntur uncinis, in codice Justelli habentur ad calcem duntaxat chronici hujus, velut ex alio quopiam auctore deprompta. Labbeus Buchetii suumque exemplaria secutus, huic loco narrationem sequentem inseruit.

[28] Huc pertinere videtur fragmentum, quod legitur apud Baluzium Miscel. tom. VI. p.410. [Geraldus abbas Usercensis] perfecit monasterium ab altari Sanctę Crucis usque ad portale. Cumque ipsum consecrari disposuisset, audiens dominum papam Urbanum, qui et Concilium Placentię celebravit, ubi pręfationem Beatę Virginis instituit, nihilhominus apud Clarum-montem Arvernię venire in partibus Galliarum, ipsum papam in locum istum fecit venire, obsecrans ut monasterium consecraret. Quod libenter ipse dominus papa facere voluit, sed ab Humbaldo Lemovicensi episcopo, ne hoc perficeret, impeditus est. Proinde commotus abbas Geraldus ad versłs dictum pontificem, adjuctis sibi Ademaro S. Martialis et quibusdam aliis, eumdem coram D. Urbano, quędam sinistra objiciens, accusavit. Qui cłm titulum innocentię suę ab objectis purgare non posset, sententiam depositionis, quam meruerat, sustinuit.

[29] Extat eadem de re fragmentum ex tabulario Lemovicensi apud Joannem Besli in Historia comitum Pictaviensium pag. 409. Quod quidem Historię Gaufredi inseruit Labbeus : nos autem hic subjiciendum duximus. « Anno ab incarnatione (longue citation non transcrite) ».

[30] « Quamvis Humbaldus fuerit depositus anno 1095, minimč tamen sententia depositionis hoc anno exsecutioni mandata est. De hac mora intelligendus videtur Urbanus papa II. in Bulla anno 1099 ad Hugonem Lugdun. archiepiscopum, quem sic alloquitur : (7 lignes non transcrites) Gal. Chr. nov. t. 2. col. 519.

[31] Nihil a Guillelmo gestura legimus ante X. Cal. Februarii anni 1097 seu 1098. secundum hodiernum computandi modam. (Gall. Chr. nov. tom. II. col. 519).

[32] Obiit Godefredus anno 1100.

[33] Non hujus Balduini, seu Balduini I. sed Balduini II. filiam Milisendem matrimonio copulavit sibi Fulco. Balduino namque I. cognato suo successit Balduinus II. anno 1118 ; huicque anno 1131 defuncto, subrogatus est Fulco Andegavensis (5 lignes non transcrites).

[34] Constantia quam duxit uxorem (5 lignes non transcrites).

[35] Irenem filiam Theodori Comneni, fratris Emmanuelis imperatoris.

[36] Corr. deformis arvina plus ęquo gravard, ut auguratur Labbeus.

[37] Non Ludivicus, sed Philippus urbem Bituricas ab Odone, perperam dicto hic Bartholomęo, comparavit, idque anno 1100 vel 1101.

[38] Sive de l’Escars, ut interpretatur D. le Laboureur. (Mémoires de Castelnau.)

[39] Hallucinatur iterłm hoc loci Gaufredus. Rogerius namque nepos Wiscardi, ex Rogerio videlicet ejus fratre Sicilię comite natus, hęres non est relictus ab eo, quippe cui suppeterent duo filii, Boamundus quem Tarenti principem, et Rogerius quem Apulię comitem moriens instituerat. Re quidem verą post mortem Rogerii Apulię comitis, anno 1111 sine prole defuncti, cognatus ejus comes Sicilię Rogerius nomine secundus hęreditatem ipsius invasit, ac deinceps, anno nimirłm 1130. regium assumpsit nomen, quod posteris transmisit. Gaufredum igitur in errorem impulit nominis similitudo.

[40] Anno 1122 calendę septembris non incidebant in sabbatum, sed in feriam sextam seu diem veneris ; erat enim A littera dominicalis hujus anni.

[41] Gerardum Pulcherii pronepotem fuisse, atque inter eos in casse Lemov. vicecomitum Edelbertum Fulcherii filium, et Hildegarium illius nepotem Gerardique patrem collocandos esse existimat Baluzius Histor. Tutel. L. 1. c. 14. p. 59.

[42] Uxorem, ut jam notavimus, Guido Flamenc habuit Stephanam Guidonis de Turribus relictam.

[43] In cod. Besliano Odonem.

[44] Aliąs : Rainaldi comitis de Cornualia.

[45] Ansulis inclusa post obitum Gaufredi Vosiensis addita sunt.

[46] Conditum est monasterium anno 1069, teste Chronegrapho Malleacensi : Guido autem anno 1086 vivere desiit.

[47] Dubium, ut jam animadvertimus, an Pontius Viselaciensis abbas de familia Montis-Buxerii extiterit, cum in historia Vizelacensi frater uterinus Petrus Cluniacensis dicatur.

[48] Inter quos censetur Bernardus vicecomes quondam Combornensis, tuns monachus Cluniacensis, is fortč qui Ebolum fratris sui filium trucidavit, de quo supra p. 425.

[49] Eustorgius anno 1106 aut fortč ociłs episcopatum auspicatus est ; Amblardus vero in abbatem haud seriłs anno 1117 electus est.

[50] Eodem tempore schisma in ecclesiam Pictavensem Gerardus invexit, Petro Castri-Heraldi ordinato in locum Guillelmi Adelhelmi pontificis, eamdem ob causam sede suā pulsi. Unde Gerardum Arnulphus Sagiensis archidiaconus, cap. 7. sic exagitat : « (27 lignes non transcrites) ». (Spicil. in-fol. t. II. p. 160.)

[51] Hoc est anno 1096. Hęc certa, ut observat Vaissetus, chronica nota Ruthenensis dominii, seu rectiłs partis illius, in gratiam Carlatensium toparcharum abalienatę.

[52] Anno 1151 nativitatis Domini in diem martis incidebat.

[53] Hujus itineris causam aperit chronicon Turonense ad annum 1151 his verbis : Ludovicus rex (5 lignes non transcrites).

[54] Alii Auctores Galli vocant eam Constantiam ; Hispani Elisabetham.

[55] Margareta Henrico nupsit anno 1158. Obiit Henricus anno 1183.

[56] Richardus, ex Roberto de Monte, anno 1171 (8 lignes non transcrites).

[57] Hęc inserta sunt post mortem auctoris.

[58] Malč in edito, superiłs annis.

[59] In veteri breviario Nemausensi scripto sub finem sęculi XII. habetur MLIX. Henricus rex Anglorum venit in partes Tolosę, ut expugnaret eam ; sed Lodovicus rex defendit eam.

[60] Schismatis notam ab Hugone Pictavinus. Hist. Viseliacensis, L. IV. eamque rejicit in subditos ipsi monachos, qui Hugonis (5 lignes non transcrites).

[61] In breviario Nemaucensi supra citato : (6 lignes non transcrites).

[62] In alio exemplari, quinquaginta.

[63] Hoc quidem Gaufredi genus maternum ; paternum vero tradit superius cap. 61. loquens de Raymundo S. Augustini Lemovicensis (8 lignes non transcrites).

[64] « Inveni, inquit auctor chronici S. Martini Lemovicensis, in chronica S. Martialis (sic semper designat chronicon Gaufredi Vosiensis) quod … (22 lignes non transcrites).

[65] Hominium istud mense februario exeunte pręstituro, in annum 1174 perperam differt Robertus de Monte.

[66] Petrus hic de Aria vocatur … (7 lignes non transcrites).

[67]          Alia exemplaria sic habent : Guido filius Guidonis, & Gulpherius de Turribus, filii Ademari de Turribus, frater primo-genitus Geraldi & Gulpherii ; sed malč.

[68] Huc spectant, quę leguntur etiam in chronico ms. S. Martini Lemovicensis. Anno Domini … (10 lignes non transcrites).

[69] Auctor chronici S. Martini Lemovicensis hęc addit. De isto … (6 lignes non transcrites).

[70] Nomine videlicet Mathildis sponsę Hugonis IX. de Lesiniaco, fratris Gaufredi, filię Wulgrini III. comitis Engolismensis, neptisque Pontię de Marchia, uxoris Wulgrini II. comitis itidem Engolismensis.

[71] Obiit Ludovicus xiv. kal. octobris anno 1180.

[72] In chronica S. Martialis hęc verba vidi : « Joannis-Baptistę natali, … (5 lignes non transcrites).

[73] Eadem ferč errorum capita reprehendit in hęriticis qui suā ętate Agennensem tractum infestabant, Radulfus Ardens anno 1101 demortuus, Serm. III. in Dom. VIII. post Trinitatem. «  Tales sunt hodič … (18 lignes non transcrites).

[74] In alio exemplari dicitur convenoius de Redonas.

[75][75] In cod. Reg. 5452. qui chronici Vosiensis fragmentum solummodo continet, instar popularis modo sine manicis.

[76] In quibusdam codicibus additur hęc clausula : Explicit chronica Gaufridi cœnobitę S. Martialis. In exemplaribus tamen duobus Labbeo commodatis a Joanne du Bouchet et Henrico Justello, sequitur altera pars seu appendix chronici Gaufridi prioris Vosiensis, quę ad tempora Philippi Augusti pertinet.

 

<<Retour