25
septembre 1254
Copie : http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome34/BnF_T34.htm
(fol. 211 r°)
D’après la copie de la
collection Périgord.
Bulle du pape Innocent IV en faveur du chapitre de St Astier.
Innocentius &c. dilectis &c. capitulo seculari ecclesiae Sancti Asterii Petrag. dioc. salutem &c. Cum itaque,
sicut ex tenore vestrae petitionis accepimus in ecclesia vestra sit abbas
secularis et esse consueverit
ab antiquo, cujus electio
ad vos dignoscitur pertinere.
Nos vestris supplicationibus
inclinati, voleis auctoritate presentium, indulgemus ut non obstantibus aliquibus generalibus litteris ab apostolica sede ac ejus
legatis, super quorum cumque
provisione de dignitate vel personatu, aut abbatia vel
beneficio impetratis, per quas non fit jus alicui acquisitum, vel etiam impetrandis cujus cumque tenoris existant , cum abbatiam ejusdem ecclesiae vacare contigerit, vobis per electionem canonicam de persona idonea in abbatem providere postitis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae
concessionis infringere, vel &c. Datum Anagniae, VII kal. octobr. pontif. nostri
anno duodecimo.